Extractum chymicarum quaestionum, sive responsionis ad theoriam lapidis philosophici editam in academia Regiomontana à quodam ibidem antichymista. ... Auctore Johanne Cunrado Gerhardo. ..

발행: 1616년

분량: 162페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

nummum λ Si tu non potes largiri,certe regespos. sint. At non faciunt, non solum quia non possunt, sed etiam quia non cuivis prodest esse divitem, ita nec cuivis prodost vitam ab aegritudine immunem& longaevam adipisci: id quod per hujus medicingadmi rationem fit,cujus usus recidivam non ad-mrerat, adeo ut corpus a morbis purificet, in decimam usque generationem ut Paracessus tradit in aro ichidoxis. Apuleius fatetur se a numine edoctum, multa herbarum & lapidum genera esse, quibus homines etiam perpetuam sibi vitam contrahere possint sculus tamen hyyerbole ex arte nostra emendabilis est9: sed fas non esse secretum eorum cognostrate,qui cum pamum tempus VIVentes ma- , Iis avic e studeam, Ac nullum non scelus audeant, si prolixitate temporis potirentur,neq; diis ipsis par- suos. Et Marsi. Ficinus. ub. a. de VIta producenda cap. I. inquit: instituta vero haec nec in itineriburi ignavi'; communicare volumus. Quid enim cupiamus istos diu vivere, qui nec vivunt quidem, quasi sucos nutriamus, non apes Nec hominibus

clivulgari perdita voluptatum libidine ditalutis,

qui brevem q0otidie voluptatem longae vitae stulte praeponunt. Nec improbis iniquisque patefieri, quorum vita mors est bonorum. Sed viris duntaxat prudentibus atq; temperatis, solertis ingenii, virib.humano generi vel privatim vel publice profuturis. Haec Marsilius.Sicut igitur facile concedimus id quod asserit antichymista θ. I. st comunis hominu vita no egeat aurificio,id est,st ex bonis 3cinalis promiscua hominum turba non aurificio,

132쪽

sed seis quisque laboribus sustentationem quaere re debeat noster enim lapis philosophorum est,

non cerdonum vel idiotarum) ita nec haec medicina radicaliter Omnes morbos excidens botus3c malis promiscue exhibenda est, ne in perniciem bo norum foveamus vitam malorum, id est ne ma garitis objectis foveamus porcos, qui nos concul-Cen aut caneS a quorum morsu tuti non foremus.

Medicamenta simi manus Deorum,inquit ille Universale manus dextra est, particularia sinistra. Bonis dextra, malis sinistra suo merit' porrigis . QMd quidem nonita accipiendum puto quasi interdum ex probabili ratione, urgente necessitate, non possit unum δὲ alterum granum caeteris medicamentis mixtum ejusinodi hominibus exhiberi, sed quod eis haec medicina dissimulanda sit, frequentiorq; usus denegandus.

XVIII. Argumentum a negatione chr opaia id secundi esseritus thes 767 V Irmissime concludimus omne aurum, quod pro auro venditatur in historiis chrysepaeorum& a Deo non fuit creatum in primipio, vel esse s phisticum,merasq; praestigias cacodaemonum, vel a Satana suppositum. O . Et per consequens omnes illos homines, qui hujusmodi laboribus in eum finem dediti sunt, aliis' ut sucum faciant,omnium mortalium esse nequicsimos, Θεομάχους . manifestos impostores. furibus

133쪽

no nomine, gravillimis vero magistratus poenis dignissimos, si assio errore a cari se non patiantur,alubque Imponere non desistant. Nisi hoc argumento antiphyrnistam propriae imposturae dc omnium eorum criminum, quibus philosophos dc bonos artifices coram magis ratu& illustrissimis imperii principibus nugacissime' onerat, revicero, mendaciaqie in ipsius jugulum retorsero , ego ero unus reorum cum illis, neque

culpam neq; poenam depreCaturus ullam. inanquam autem paralogismus iste in responso ad priamum argumentum satis resutatus fuerit, tamen quoniam illum toties antichymista in tota disputatione inculcat, &hic in fine repetit, tanquam principale fundamentum haereticae sitae in philosophia pravitatis, super quo uno extructa tot me- dacia, convicia, calumnias,capitalesque criminationes suas arti δc artificibus intentat s philoso-Phorum praesertim Aristotelis de Galeni dictis veluti flagellis tantam temeritatem obprofessionem castigabimus, illiusque os impudens evidentissimis rationibus tanquam baxeis Socraticis adsitietatem usque obverberabimus. Ad detegen. dam autem apertius imposturam breviter & suc

cincte sephisma revisemus in legitima syllogismi

forma quod tale est: i i Omne aurum, quod a Deo non fuit creatum in

134쪽

principso aut est sopbsicum, aut a Satim. svpositum. urum quod pro auro venditAtur in histori s

Ergo aurum ChrI eorum vel est sophsicum, vel sis vrrum a Satana suppositum. Ut nihil dicam deforma ubi minor pure est negativa in prima figura: Maior simpliciter est falsa,

ex igoorantia purae negationis. Nec ex inductione aut demonstratione secundum Aristotelem I. ρο- ferianalyt.cap. isa.ps.cap.ultimo m 6.ethic. Nicom. cap. 3. nec secundum Galenum a ratione a experientis,quae duo sunt sola cognitionis & veritatis instrumenta,lib.a. secundum locos cap.r.bb. 1.

bet legitimum & naturalem , sed spurium & s Disticum ex fallacia testimonii, sive crimine falsi. Capciosum enim non solum est ex alterius stientiae genere longe, & inconvenienter petitum testimonium , sed multo magis adductum contra. mentem de expressa verba talptoris. Moses inquit antichymista ) in I. cap. Geneseos non scripsit aurum vel metalla nasci r Ergo omnino non seri- psit nasci. Hoc est apertum mendacium contra Mosen, a quo mox secundo capite expresse scruptum legitur, aurum nasti. Eiusdem fallaciae sophisma est. Moses nihil memtat de benedictione terrae in generatione metallorum e ergo metalla non generantur. At inquam, θ bone, ex reticen tia Mosis nihil necessario concluditur , & erras sit c puta

135쪽

putas negative secundum regulam quorundam, extra ambitum theologiae, quodvis in physicis concludi. . Quod vel ex hoc uno conjice : quo niam cum Mosesnec meminerit creationis metal. lorum, pariter neq; metalla creata essent Utrumque Ephisma seu crimen falsi est a προστι ad ἁπλώs ex ἀποαδευmα seu institia methodi productum, ut Galenus declarat Itbr. a.de decret. μπ

ct Plat. p. 3. quod antichymista ignoravit stientificassumptiones a communibus seu probabilibus, Sc a captiosis distinguere,cum rectius debuisiret, ut idem mox monet in eodem libro capri. M. monstrativae artis sumptionibus servatis distinionein rei ac judicium a sensibus petere, sed bonus iste quasi non exstientia, sed forte fortuna verum inveniatur, a quaestione ipsa longe recedenS testi- .monia sicrarum literarum imperite 3c imperti. nenter adduxit. Tales sistasticas 3c extrinsecus ductas probationes in demonstrationibus semperfugere oportet, ut iterum monet Galenus libr. a. 4e sac.med. cap. 6. Nos autem qui didicimus nihil essem intellectu, quod nore prius. fuerit in sense, neque enim ex universilibus sine inductione, neque per inductionem sine sensu aliquid stimus, Aristotel. I. poster. anal . capit. ty) Ω-pra probavimus sufficienti inductione, & cessaria insuper demonstratione , id est, ut

Galenus v'cat , exp*rientia 3e ratione r metalla a natura gigni. Contra ex antidhymi-

136쪽

cedente sensu aut singularium sensu perceptorum inductione id neget numquid orbem terrae circumierit, & inspectis cunctis metallorum sodinis longa experientia observaverit nihil metallorum, gigni Minime. Nam neque sumptus habet, quibus hoc praestet, neque etiam sumptus fecit ad vinam fodinam saltem visendam,sicut ex tota theoria sua lapidea cerio nobis constat. Cum ergo principium hoc sive universale, nulla metalla nai ci ex propria phantasia apud semetipsum sine

sensu praecursore ἀπωδευτωs Confinxeric, perspi- cua est falsitas eius, & ruit omne quicquid inde concludere, conclusioniqiae mendaciorum, con- vitiorum,calumniarum, dc criminum in artem Martifices saperstruere conatus est. Cordequens

etiam ubi scribit antichymis a r firmissime concludimus , Omne aurum, quod non fuit creatum in principio esse adulterinum & vel per praestigias Cacodaemonum ita apparens,vel a Satana suppositum, risu dc strepitu puerorum explodendum est. Primum quia inter cacodaemones & Satanam distinguens diversam eis potestatem in eodem

sibjecto tribuit, quasi illis datum sit praestringere oculos in auro sophistico, huic vero stipponere

aurum verum. Cum tamen ex sacris literis satis notum sit ca daemonum & Satanae nullam esse discrepantiam. Deinde quia antecedens,quod est: 'omne aurum creatum fuisse in principio, nullumque porro generari, est principium sophisticum,

137쪽

ut supra jam revicimus a cacodaemone vel Salaiana, qui est mendacii pater, antichymistae phanta- per praestigias impressum, & in theoria sua pro vero suppositum. Abiorem hunc tenebrarum, petitorem principii, vel sela obscuritas prodit. Principium enim hoc non minus obscurum est atque concluta ipsa. Oportet autem, si naturae lucem & ducem sequimur, teste Galeno ti br. t. des p.medoc.cap.3y omnis demorat rationis principia sensu atque intellectui evidentia esse: & I b. .meth med. capit. . primaS propositiones ita evidentes esse , ut ex seipsis fidem faciant. Item excommunibus principiis, de quibus inter omnes convenit disputat ionem auspicari, & transire tum ad reliqua, ut ibidem tradit Galenus. Quis autem hominum oculis suis vidit, vel auribus percepit

unquam, Omne aurum, quod in toto mundo est,

creatum fuisse statim in primo die creationis, nisi forte antichymista tunc cacodaemon, non homo, quonia eo die homo nondu erat, spectator Herit, quinuc ta audacter propterea nobiLu litigat 3 Cui homini ita evidens est hoc pronunciatum eius, ut indubitatum uno simul occvxsu sine ulla demonstrationis ope sub eius intelligenisam vel sensum cadat, quemadmodum auctore Galem libr. I. meth. med. cap. q. primae & immediatae propositiones cadere debent ὶ Quis philosophorum vel Chymicorum id hactenus pro communi & con- lo principio agnovit aut recepit 3 sed potius hymista, ut ver bis Galeni utar bbr. I. de fac.

138쪽

scuris obscura iuvicem connectens paralCgistuos facit , dc tum veli maxime suas ineptias. id es , άπιαδευαα, prodit. Firmissima gitur antic Θ . missae conci usio, mendacium est & calumnia ramii in naturam, quam in artem, nempe omne non solum ab arte , sed etiam a natura productum a rum esse sophisticum. Sed antecedentis falsitas multo magis ex consequentium etiam absurditate palam fit. Si en omne aurum, quod post creationis primum diem, a natura generatur & crescit, est sophisticum, meraeque cacodaemonum

praestigiae, aurum etiam Arabicum, Evilath enim sacris interpretibus Arabia es aquod Moses 2. Genes nasci tradit, Ac aurum terrae illius opissimum praedicat, quod privilegium nativitatis aῖ

huc extra controversiam est, non erit verum au-

tum contra expressam sententiam divirue script tae, & omnium artificum atque hominum consensi1m. Item si blasphemum est in ceratorem dicere ullum individuum este melius atque pers ctius altero, &demetallis idem dicere vetat μει 'tas. ut asseruit thes 37. blasphemus erit Moles, quitatione creationis nam lmetalla antichymiitae tantum suns creata, nulla generata ' aurum Arabiae pronunciat optimum. At o blasphente aniliachymista, qui tuae opinionis auctorem fictili tim scilicetὶ blasphemiae damnasingratus, ad struum & ad metali a damnandus es, donec resipuae eis,&liatem ad humanam rationem, quam im

139쪽

nnia excessisti, redieris. Adhaec autem aurum Vei phaliae in cumulis Corbachianis ex minerali sua terra renascens: item aurum Ungaricum in fi- lamenti specie , ut ex Scaligero supra audivimurissib auras prodiens, aurum ex nube rorulenta in patellae fo maeo modo, quo ferrum in nubibus generatum depluens, aureus dens pueri illius Sile.

sit testimonio Jacobi Horstij medici & prostis

ris pro vero auro celebratus : haec inquam omnis ex phantastica superstitione tua erunt non verum aurum, quoniam in primo die creationis non fuere a Deo creata, sed post multa secula demum a natura producta. Nondum finis est Plaustra, horum metallorum ex absurdis onusta sequut tur. Argentum in plumbariis Sesavonis, item in cumulis bisemuti naturali maturatione certis a norum spacio procreatum, si liter serrum livae sive AEthaliae, ferrum Lygiorum ad oppidum S gam, ferrum Palatinatus Admontani, ferrum Mishiae, fertum Sueciae, serrum in nubibus generatum, serrum Hyberniae ex lignis, sicut de Lusatiae Silesiaeque, aes in cumulis Mansfeldicis, plumbum risularum montis Hetruriae in lapiadibus recrescens, plumbum Palatinatus Avimoniam ιu ber grephing reviviscens in cumuolis, plumbum Galeni extra mineras etiam ita

statuis semper augescens, haec, inquam, metalla, quorum generationem natum ad nostra usque tempora indefesso continuat, erunt non vera

metalla.

140쪽

metalla, sed praestigiae cacodaemonum vel a sarana supposita. At sarius est nos credere hanc thesin

antichymistae, ex qua tot tanta que absuro a sequun- tur, esse aca daemc ne stippoluam. Cameri hostes artis tantum arie fieri aurum hactei us negarunt,noster autem mendacium duplicat, &plus ultra negando adcir. ne natura quidem fieri aurum

verum. Sed pi of cto perspicinws in hoc tem rario viro, id qui o GalenUS lib. de re ara ore cap. a. is ibit: in more positum esse sephii larum, ut ma-mselfssimam etiam experientiam oppugnent, nec ad ea quae videntur ut Aristot. a. ae coelo. cap. H. loqui tuor ationeScausatq;qhi rat .sed ad quasda su- as rationes, 'pinionesq; qU videntur, trahant. Et veru deprehedimuS q, rurius Galen. lib. 8secundulo cos cap. r.ait: quod falis Opiniones animvis homi. num praeoccupantesia insolDm surdos, sed & caecos faciunt. De iis Lipsius in Const. l b. I. cap F. prae clare ut semperscribit: vidimus stultos & risimus, quos custos aut magister ali igabat straminis vel ex igui fili nodo, atq; illi stabant quasi serro, aut vera compede de vincti. Similis est: antichymistae amentia, qui futilis opinionis sive fallacis. principii vinculo ita ad strictus stat mente & sensibus, ut sui oblitus, quid ipse de iudicio auri per sensum dixerit

thesi nona, nempe antimonium, salem armonia-ε cum, hydrargyrum 6cc. a Deo data videri, ut ebrrum ope aurum, δc argentum ab Omnibus hetero,

geneis separari possnt, ad detegendum omnes imposturas auri & argenti factitia , nunc ex tenebris

rationis suae quasi aliud dignoscendi judicium proponat,nempe respiciendum ad solam creationem,

SEARCH

MENU NAVIGATION