Chrestomathia rabbinica et chaldaica cum notis grammaticis, historicis, theologicis glossario et lexico abbreviaturarum ... auctore Joanne Theodoro Beelen Notas miscellaneas complectens. Notae in selecta rabbinica

발행: 1841년

분량: 331페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

Beb ico textu. Nam , ut taceam voeabulum non notare mensuram aliquam universe, hebraicelegitur: ΠΠκ I I , Π ta, non vero Ir κ nna in ta vel 4 3 Πκ a bari =z, quod alterutrum hic Gabirolis Iocus exhibere debuisset, ut recta dici posset Donati nostri interpretatio : omnium enim

tina eademque e t merigura.

Pag. 260, v. 3. PlaΗ - Π: ΠΠ . Cum hoc loco conser Proverb. Cap. VIII, v. 30, ubi de aeterna Dei sapientia, secunda , inquam, sanctissimae Trinitatis persona , pariter dicitur : l ure 4,YN INIR , quod Vulgata

reddidit : cum eo eram cuncta eomponen3ἰ ubi an praepositio ad exprimendam Verbi personalitatem disertius suisset reddita : Doeta, Prop/, quod certe etymologice rectius foret, ambigi potest. Ibid. v. 5. ia Cain nr R. Hujus loci sat obcuri subjieio hic Latinam interpretationem Donati. a Tu es Sapiens, et ex sapientia tua opportunam tibi reservasti voluntatem quasi opificem et artificem , ad educendum ens de non ente, dum Protrahitur lux , quae ab oculo egreditur, et sine situla de lucis vena haurit, omniaque absque in

strumento operatur. DDiuiti eo by Cooste

282쪽

OT E UISCELLA NEAE IN C. Fin.

Forsan rectius sic reddideris : Tu es sapiens,

et ex sapientia tua sputa ab aeterno secrevistis prodire secisti quasi opifex et artifex in tempore

exequendam voluntatem educendi ens de nonente, quemadmodum protrahitur lux, etc. Ani madverte, lector, me pro 'olaria legisse avum; existimo enim comparationem aliquam luc institui, qua elucidetur productio entia eX non entct.

est Cordubae in Hispania, unde et Moses Cordu-Benais audit; a diuturna vero mora quam in AEgTpto protraxit, Moses AEgyptius dicitur. De quo viro non immerito gloriantur Judaei; suit enim sanhquam doctissimus; nam praeter scientias apud suae gentis doetores vulgares , etiam philosophicas , pli Isicas, mathematicas et medicas, quae Suo tempore erat illarum scientiarum conditio, apprime ealluit. Et verb multiplicem suam eruditionem et ingenii capacitatem , editis libris henh multis, luculenter probavit. Horum catalogum exhibent Bartoloeci et Wolfius infra citandi. Hus operum praecipua sunt : 1' morari U B commenιarii in

283쪽

NOTAE UISCELLANEAE IN C. VIII.

Mishnam; quos exaravit Arabice, absolvitque aetatis suae anno trigesimo, quod certh non minimum est praecocis ejus ingenii argumentum. Qui commentarii deinde ex Arabico idiomate , non omnes simul sed per partes, diversis in locis et a diversis interpretibus in linguam Hebraicam suere conversi.

2' ripm v manus fortis, qui liber alias etiam vocatur m n mia repetitio Legis, vel simpliciterv na D , liber scientiae. Eo opere, lingua Hebraica elegantissima si exarato, sistit compendium operis

Τaliudici; in eo scilicet omnes ceremonias et jura Hebraeorum ex universo Talmude collecta, methodo et ordine aptissimo, digessit, ita ut summa Τalmudis merito dici possit. 3' Uta aa nimia doctor perplexorum. Hunc librum Arabice Maimonides conscripsit in gratiam discipuli sui R. Josephi,

eo instituto, ut ostenderet , quomodo verba , phrases, metaphorae item et insolentiores locutiones in S. Scriptura hic illic obviae, et sensum litteralem proprium non admittentes, capiendae sint : qua quidem occasione varia S. Codicis oracula, variae item tum Philosophicae tum Τheologicae quaestiones discutiuntur, imprimis vero ratio praeceptorum Mosaicorum, quae sine scopo data videri possent, subinde redditur. Liber ex Arabico idiomate in Hebraicam linguam convertit R. Samuel

Tibbonides, Jehudae filius; cujus interpretatio ab

284쪽

ROTAE MISCELLANEAE IN C. VIII.

ipso Maimonide, dum adhuc erat SuperStes, commendata fuit. Septuaginta annos natus Supremum diem noster obiit in terra sancta, aut, Secundum

alios, in AEgypto. Vid. Bartolocci Bibl. mam. Rabbin. P. IV, p. 86 et sqq. Wolfii Bibl. Hebr. T. I, pag. 834 et sqq.

Pag. 263, v. 1. υ -. Latinam hic subjicimus hujus loci interpretationem Jo. Buxtorsit, filii. v to impossibile naturam habet sirmam et constantem , eamque non ex operatione vel actione essicientis , et immutabilem: undi Deo non adscribitur potentia et lacultas illa se. impossibilia) faciendi. v re Contra hoc nemo umquam suit Theoreticorum ; neque etiam id cuiquam ignotum esse potest, nisi illi, qui non intelligit intelligibilia. isti Controversia autem, quae existit inter magi tros speculationis, respicit Speciem quamdam rerum , de quibus nonnulli dicunt, quod sint ex numero impossibilium , quorum adeo) facultatem Deus non habeat; alii vero, quod sint ex numero possibilium, quae Deus pro suo beneplacito et voluntate sacere queat. Sic , V. g. : an porsint duo comtraria conjuncti uno eodemque tempore et in eodem subjecto' - an converti possit substantia in acciadens r et vicissim accidens in substantiam ' - an subgtantia corporalia possit esse sine accidentibus'

285쪽

NOTAE MISCELLANEAE IN C. VIII.

haec omnia, secundum omnes Magistros speculationis , sine contradictione Sunt ex numero impossibilium. Sic pariter: quod Deus Possia facere aliquem sui similem : quod possit substantiam suam convertere in Privationem : quod possit as ipsum facere corporeum Vel m utare; haec Omnia recensentur in classe rerum impossibilium, et earum quae a Deo fieri nequeunt. Verum utrum facere posait, ut existat accidens solum extra substantiam, id ab

tur possibila, ab aliis vero impossibilo; quamquam non sola speculatio illos, qui affirmant existentiam accidentis extra subjectum, ad hoc statuendum induxerit; sed observatio et reverentia quorumdam placitorum religiosorum extorsit ipsis hoe effugium. Sic ossibilo nostra sententia est ut fiat reseorporalis non ex materia sa); ut impossibilo hoc est juxta sententiam Philosophorum. Ita dicunt Philosophi : dari quadratum, cujus diameter sit aequalis lateri, vel, dari angulum solidum, quem ambiant vel constituant quatuor anguli simplices, recti,

Reetius : id ab aliquibus

posses separatrata .

3ὶ h. e. ut vulgo dieimus reae nihila: atque it, hunc Ioeum intellexΦre etiam Sehem Toti

qui commentarium ediderunt in Naimonidis a m N ; nam verba de quibus agimus interpretatur uterque : Erya Pre a

286쪽

NOTAE UISCELLANEAE IN C. VIII.

et similia, esse impossibilia : quidam vero disciplinarum Mathematicarum expertes, qui tantummodo voces, non vero rationes istarum rerum intelligunt, existimant haec esse Poggibilia. Mirer autem, si ista porta ita aperta sit, ut cuivis liceat de re quacumque, quam ipse sibi imaginatur, dicere, quod sit Possibilis, alio dicente quod secundum rei naturam sit impossibilis ' vel, an sit aliquid , quod istam portam claudat et custodiat, ita ut homo definire et decidere possit, impossibila aliquid esse ex sua natura p et, an probatio hujus rei sit in facultate imaginatrice, an vero in intellectu 3 qua item re discernere possimus inter imaginabile et intelligibile Τ quandoque enim accidit, ut quis alteri vel etiam sibi contradicat in re quapiam, quae secundum ipsum est possibila ex natura sua, adversario statuente, quod haec possibilitas sit ex operatione imaginationis, non vero in notione intellectus ; an illa res sit aliquid extra illa duo simul 3 an denique intellectu ipso distinguatur inter intelligibile et imaginabile P Ha c omnia probe sunt inquirenda et investiganda : sed non est id nostri propositi in hoc capite. DPag. 267, V. 3. io Nescio an liaec recte sese habeant. Ego certe mallem luc legisse: a - ν' citravnia Obiter hic monere juvat mann m D= n abri

287쪽

NOTAE MISCELLANEAE IN C. VIII.

aententim de fundamentis legis) esse primam partem constat autem quinque) ν'UI BD liber scientios , qui titulus est libri primi operis Mai monides Πprri It inscripti , quod quatuordecim

omnino libris constare supri, vidimus. Ibid. v. 6. M P. Mendum trpographicum in Vorstianam editionem hic irrepsisse minime dubito. Itaque legendum arbitror : Subjicio hic utriusque loci ex Maimonidis selio liaste selecti latinam interpretationem Schemeri. ti Et dicit existens stantum , neque tribuit ipsi praedicatum aliud, praeter existentiam ejus propterea quia nullam rem, cujus voluerimus Scire essentiam, intelligere possumus nisi ex desinitione ejusdem. At vero S. B. non liabet definitionem, quoniam definitio est composita ex genere proximo et disserentia. Sed S. B. non habet genus sub quo comprehendatur. Igitur non poterit apprehendi concipi) essentia ejus aliter, quam dicendo et ipsum esse Ens, et existentiam ejus esse essentiam illius illi, ut non superaddatur essentiae. Eo ipso autem quod dicitur, ipsum esse Ens existens), dicitur etiam, quod sit primum s Ens , hoc est, quod ipso non sit prior ulla res, quum ipse nec principium habeat neque cauSam. Du Talia autem entia necessaria s necessario exis-

288쪽

NOTAE MISCELLANEAE IN C. VIII.

tentia) non possunt esse plura duobus 1 . Si

enim essent duo, utrumque esset necessarid existens, et neutrum causa salterius); ambo convenirent in aliquo. et essent sicuti species comprehendens inferiora, et in aliquo disserrent ab in vicem; et id in quo convenirent, esset extra id saliud quid ab illo quo differrent; ex quo necessario

Sequeretur, utrumque esse compositum ex duabus rebus. At vero necessario existens est simplex , simplicitate vera , et non compositum. Ergo neutrum horum esset necessario existens. Postquam igitur demonstratum est, ens necessario existens non posse esse compositum e duabus rebus, necessario sequitur exinde, impossibile esse, ut sit corpus : quoniam corpus est compositum ex materia et forma, et convenit cum reliquis corporibus ratione corporeitatis. BPag. 269. abri I. R. Iehuda Levita, qui floruit Saec. post C. N. duodecimo, lingua Arahi est opus conscripsit, in quo agitur de probanda veritate Judaicae religionis. Compositus autem liber est admodum dialogi, qui locum habuisse singitur interregem gentilem Cozarorum et doctorem Judaeum

neetius ith: e Hoe autem duobus h. e. ut praeter illud Ens necessario existens fieri existat alterum tale Ens aut alia non potest ut sit duo aut plus plura . v

289쪽

NOTAE NISCELLANEAE IN C. VIII.

Isaacum Singari qui eum, medio saec. VIII, ad Synagogae fidem convertisset. Quem l thrum anno 1167 Iuda T1bbonides ex Arabico idiomate in Hebraicam linguam vertit; ex qua interpretatione a Jo. Buxtorsio filio primum edita, praesentem lo-

eum selegimuS.

Argumentum BD ith plenius enarrat Bartolocci : ti luculenter, ait, pertractat de Deo ejusque existentia, nominibus et attributis; de mundi creatione; de angelis; de S. Scriptura Dei legem continente, ejusque divina auctoritate; de lege orati seu traditionibus; de providentia divina: de decretis Dei; de libero arbitrio; de resurrec tione mortuorum; de vita aeterna; de cultu Dei; de oratione; de idololatria; de praestantia et dignitate Iudaici populi, terrae promissae , linguae Hebraicae , poesis sacrae; de anima ejusque potentiis et facultatibus atque immortalitate ; de prophetia et prophetis; de Κabbata et Kabbalisticis mysteriis, aliisque rebus ad Judaicam religionem pertinentibus.

caeterum viri docti, Buxtorsius sin suae ejus libri editionis praelatione ad lectorem) Basnagius Histoire des Di ), Bartolocci, aliique, fictilitium non tantum dialogum hunc habent, sed rem universam, atque ita ut negent suisse umquam regionem regnumque aliquod CoZarorum.

Et Bartolocci quidem haec scribit : et cum nullus quod sciam, ait extet boni nominis Geographus,

290쪽

NOTAE NISCELLENEAE IN C. v III.

qui de hac regione verbum saciat, cum nec ipse R. Benjamin in suo itinerario illius meminerit, existimo esse fictilium quidquid de hac regione a Rah- binis dicitur, aut ab aliis, qui a Rabbinis haec figmenta de Cuzaraeorum regno mutuati sunt. DPorro et fictitiam esse epistolam quam ad Cum-raeorum regem dedisset R. Chasdat ben Sprot regisque ad hunc responsum, ibidem Bartoloecipro certo habet; a quod intelligo, ait, ex hyperbolicis et sabulosis rebus, quae in ipsis narrantur. CL Bartolocci Bibloth. mag. Rabb. p. 3 pag. 6I, Sqq.

Ego tamen nollem negare regionem et 'regnum aliquod Coraraeorum revera extitisse, quum Scriptorum Arabum testimonia hac in re extent dissertissima si) Pag. 269, V. 2. 'a' πΠ2Πla m. Respondet: naturam esse virtutem sive vim quamdam, ut in disciplinis Philosophicis traditur; verum nescire se qualis sit illa vis aut virtus, sed, ait, philosophos id noscere procul dubio. Ad quae alter reponit, philosophos non esse hac in re ipsis doctiores; et mox addit

naturae definitionem Aristotelis secundum quam natura sitprincipiumst causa motus et quietis rerum, idque non accidentaliter sed essentialiter.

SEARCH

MENU NAVIGATION