S. Carlo Borromei ... Homiliæ nunc primum e mss. codicibus Bibliothecæ Ambrosianæ in lucem productæ Joseph Antonii Saxii præfatione, et annotationibus illustratæ. Tomus primus quintus

발행: 1747년

분량: 327페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

63쪽

38 Ηo Mi Li A CVIII. S. CAROLI BORRO ME Itine qui cu odiunt eam a . O infelix vinea Domini, aufertur a te

hodie sepei b , & patebis in posterum bestiis omnibus; extermia nobis te aper de Diva, ct fingularis ferus depascetur te e . O lacrymabilis Synagogat hodie, Deo tuo & Lege, Sacerdotio & praerogativis omnibus, quibus olim gaudebas, spoliata remanes. Odeplorandi Iudaei, populus olim Dei, gens lincta , pupilla oculorum ejus i em relinquitur vobis hodie domus vestra deserta d , &eritis omnibus, qui sub Sole sunt, hominibus infeliciores: &hoc, quia egreditur e Civitate vestra Messias vester, quem vos non agnovistis, in eam amplius non rediturus, sed a vobis, Veluti ferissimis canibus tamquam innocentissimus Agnus , trahendus ad mortem. Infelicissimi caeci, utinam, utinam aperirentur

hodie oculi vestri, & videretis, quam sit malum, a Domino vos derelinqui, & omni bono vos privarii Scio quidem, quia in hoc

egressu angebatur non modicum dulcissimi Domini mei animus, sic intra se loquentis : ecce ego veneram ad oves I rae e , veneram ad quaerendos bos fratres meos , ad sanandos hosce infirmos, sed in vacuum laboravi; frustra, & vane fortitudinem meam consumpsi g ; nihil illis profuerunt adhibita medicamenta , nihil edita miracula, nihil collata beneficia, nihil praedicata doctrina: Curavimus Babylonem, oe non est sanata, derelinquamus ergo eam b . Conclamatum est, o filii Hebraei, languori vestro ac morbo: Ego Medicus frustra hic tempus consumo ; de salute vestra non est quod amplius cogitem, quia increvit nimium malitia vestra , restistylis semper Spiritui Sanilo i , veritatem odio semper habuistis; hominem , qui Vobis Vera locutus est , semper estis persecuti ,

mortem mihi deliberastis : quamobrem in peccato vestro morituri sis l . Ecce convertor ad gentes, a vobis recedo, e Civitate vestra egredior. O infelicissimos illos, e quorum animabus egreditur Christust Sed quid dico egreditur Z dicam potius, ejicitur;

inde enim solum egreditur, unde per obstinationem S peccatum ejicitur. Egressus ergo Iesus ibat secundum consuetudinem. O laudabilem consuetudinem , Christianis omnibus addiscendam l Consueverat

64쪽

Dominus noster post coenam & cibi sumptionem, non ad ludos, ad detractiones, ad obscoenitates, ad otia sui hodie assolent homines sed ad orandum secedere: Quamvis autem me intermissione , omnique tempore sit orandum a ; esset tamen post

cibum maxime nobis orandum, pro tanto beneficio a Deo accepto; & cogitandum, quam multi sint in Mundo, in Civitate hac pauperes, Dei servi, eique gratissimi, qui inedia consumuntur, qui vix habent, quod comedant: Nos vero miserrimi peccatorcs, indigni aqua quam bibimus, & aere quem spiramus,

adeo a Domino abunde reficimur. Et tamen vix tantum beneficium accepimus , ac statim non modo Domini nostri consuetudinem non imitamur , ut ad agendas gratias , & ad orandum nos conferamus; sed plerumque in ipsum mei cibi Largitorem , ac in tanti auctorem beneficii, contumeliis erigimur, &variis obscoenis dictis factisve delinquimus. Ista etiam Domini consuetudo declarat, qualis debeat esse Christianorum coma : Ita enim nobis pascendus est Venter, ut nimio cibo distentus spiritum ab orando non impediat; sed parce & modeste corporis esca sumenda est , ut possit etiam oratione & precibus animus pasci. O quam praeclarum Institutum est illud , quo gaudetis Mediolanenses filii, cum vespere, hora noctis siccunda, vcl circiter, aeris campani pulsu b), in memoriam hujus Sanctissimae consuetudinis pilii Dei , ad orandum invitamini l Certe qui filii Dei probari volunt , & qui ejusdem esse spiritus cum Christo desiderant, muneri suo desunt , si Sacrosanctum hoc Institutum aut non prosequuntur, aut deserunt. Sed oraturus post coenam ad certum etiam locum Dominus accedens licet omni in loco sit Deus , & sit ubique ad randus ) ostendit insuper, quaedam esse loca orationi aptiora, quam cetera. Hujusmodi vero esse Christianorum Ecclesias quis dubitet 8 Sacratissima, inquam, haec Templa, tam multis precibus , & Sacrosanctis caeremoniis ad Dei honorem ab Episcopis Tom. II . H II usuit a J I. ad Thessalin. V. v. I .s b ) Inter cetera, quae ad exercen/am P puli Mediolanens; pietatem, paternar solicitudini; studio incensus Sanctus Carolus Borr meus salutariter instituit, non postremum locum obistinet oratio noesuma, ab ipso ita disposita, ut sugulis diebus post primam noctis horam, dato quodam certo aeris campani sgno, Patressamilias tum in hae Metropoli, tum in Diceisces, uir a eum Domesticis suis domi propriae adorandum simul convenirent. Extant huius praeis elari Instituti leges praeseripti in Actis Ecclesiae Mediolanensis Parte VII , cum Literis Pastoralibus a Sancto illo Arehiepiscopo ad popu

lum suum datis anno MDLxxii., necnon breui

bus Literis Summi Pontificis Gregorii XIII. eodem anno Roma expeditis, quibus hoc Christia-- pietatis opus summopere commendavit, ditavitque donis Indulgentiarum.

65쪽

usui orationis dedicata: Haec, dico, Templa, in quibus tam mi-l rabiliter residet Deus, & Dominus noster Iesus Christus Dei Filius , carne & sanguine suo, innumeris Angelorum ac BeatissimOrum Spirituum stipatus agminibus: Haec Templa, in quibus omnia misericordiam, gratiam, petitionum adimplementuin promitatunt; in quibus sedet in propitiatorio Deus ipse, ut propitietur; apertis & expansis brachiis in Cruce persistit, ut accedentes amplectatur ἱ manus habet tornatiles, dona sua retinere non valentes, sed rite ac fiducialiter petentibus paratas effundere. Verum ne mortis quidem suae tempore, imo hora ipsa instante, a laudabili Instituto Dominus destitit, quin ad orandum, ut consueverat, proficisceretur. Discite , hinc , filii , cum adversa vobis

accidunt , cum tribulationibus Vehementioribus urgemini , non idcirco esse vobis ab oratione , aut a ceteris piis operibus, ac laudabilibus Institutis recedendum; sed retinenda ea omnia tunc

multo tenacius , & , quo major est necessitas , eo diligentius ad suscipienda remedia esse confugiendum. Transit per Vallem Cedron ii , ad Passionem properans D minus : Ac quidem non immerito per vallcmi jam enim ad humilitatis extremum festinati jam pergit se demittere , quo non potuit Divina Majestas magis demitti. O profundissima vallis, Christi morsi Venit quidem e monte in vallem, cum e Patris dextera descendit in Virginis uterum Sed quanto adhuc fuit profundior vallis, mors haec turpissima, Incarnatione Dominical Ncc ad mortem per quamcumque vallem transit, sed per vallem Cedron, idest obscuritatum ue omnia siquidem in passione hac obscurissima fuere. Obscurum noctis tempus , quo comprehenditur , & ad Tribunalia perducitur ; obscurissimi Iudaeorum animi non minus tunc in meridie , quasi in media nosse palpantes b); obscurissima passus est Christus, per quae adeo est obscurata ejus Divinitas, ut Latro non Deus, ut malefactor c non Messias , ut leprosus d) & infirmus non medicus , ut vermis non bomo , Ut o' probrium hominum oe abistiis plebis e , non Rex Israel sit reputatus . Obscurissimo demum tempore est passus, nam , praeterquamquod ab bora sexta , inque ad boram nonam tenebrae factae sint in universem terram ), ea etiam Mundi aetate est mortuus , qua

66쪽

omnes sere homines prosundissimis erant errorum & Idololatriae tenebris immersi; iisque prorsus similes, qui nocte quietem capiunt & somnum, in tenebris suis ac erroribus quiescebant. Erant in tenebris Ethnici Deum verum non agnoscentes i erant etiam Judaei Messiam verum , tamdiu expectatum & desideratum crucifigentes; erant eorum Principes & Magistri, Scribae & Pharisaei, Leci miserrimi, eaeris ducatum praestantes a .

Per hanc ergo vallem transiit Dominus trans Torrentem Cedron, nempe torrentem illum, de quo Propheta ab ipso edoctus praedixerat : De torrente in via bibete propterea exaltabit caput b . Non sic velociter ac de repente irrumpit torrens ille velocissimus, ac pertransiit per vallem , sicut transierunt in Dei filium omnes irae Dei & teri, res illius conturbaverunt eum c).

Sequebantur illum Discipuli ejus. Sed quales milites, Iesu dulcissime, ad singulare hoc gravissimum certamen tecum adducis 8 Scis, quia ad mortem properas ; & non tibi socios adjungis, qui te possint a morte defendere Z Scis , quia ventura est Omnis turba cum gladiis , oe fustibus comprebendere te d) ; & tam paucos comites deligis, tam debiles & pusillanimes 8 Visit Dominus , & anima ejus, quia si & vilibus , & timidis societas tua ad

mortem non denegatur, sequar et ego, omnium hominum vilicsimus & indignissimus, te Domine mi Rex quocum)ue ieris e : In quocumque loco fucris , sive in morte, sive in vita , ibi erit sertulus tuus ).Ιbat ergo Dominus in montem Olivarum. O Mons pinguis, mons coagulatus quanto mysterio , initium daturus Dei Filius operi , in quo summa ejus in nos misericordia elucesceret , ad te primum accessiti Ecce columba illa a Noe extra arcam missa, quae ad te accedit, Olivae ramum captura b , &non in ore , sed in humeris paulo post allatura , Crucis , inquam , benedictum & vivificum lignum , per quod agnoscant Omnes , cessasse jam Diluvii irae divinae aquas, clausas esse CoelicataractaS, reconciliatum humano generi Deum.

Tunc venit Jesus cum Distipulis suis in Villam, quae dieitur Getbs uui i , hoc est vallis pinguis, vel olei ; est quippe oratio-

67쪽

nis locus, vallis pinguedinis : Sed nec minus Christi in Passione humilitas , nobis est vallis pinguedinis ; his siquidem duobus, veluti pinguissimo adipe, impinguatae sunt fidelium animae.

Erant circa torrentem hunc, quem pertransierat Dominus, loca

amoenissima, deliciis plena, viridariis & hortis consita, irrigante ea torrente Cedron. Sed jam ex quo ad hortum hunc pervenimus , veniar , obsecro , dilectus meus , Dominus Iesus , in bortum suum, oe comedat fructum pomorum suorum a . Ingredere Domine, ut bibas Vinum , quod vinea , quam plantavit dextrira tua b), est tibi redditura , ut comedas fructus pomorum tuorum , nempe hominum, quos tu in Paradisi horto plantaveras. Verum te potius, O Anima, ad ingressum hunc Dominus & Sponsus tuus invitat.

Veni in hortum meum soror mea Sponsa, messui mrrbam meam cum aro matibus meis e comedi favum cum melle meo , bibi vinum meum cum lacte meo et comedite amici, oe bibite , ct inebiriamini curisimi c) vos etiam de fructibus, & vino hujus horti. Conjungere in ingressu hoc , o Anima , Christo tuo , si eum amas; in tempore hoc tribulationis noli illum deserere ; ne terrearis: Scio quia delicias quaeris ; sed hortus est, ex quo colliges inde fructus , tu quidem dulcissimos , sed amarissimos Sponsus tuus Iesus. Vide Domini tui delicias , vide solatia in amictionibus suis. Ingredere , ingredere ; adhuc non est derelictus a Discipulis suis ;adhuc illum sequuntur in hortum I vident quae illic a Domino fiunt ; pusillum enim distat ab illis orans d . Vide et tu , quid pro te agat. Adhuc Iudas cum cohortibus non accessit , qui te in fugam conjiciat. Si Christi es Sponsa, Sponsum tuum sequere , non in hortum tantum ingredientem , sed etiam ad Crucem postea progressurum ; ut jure possis sequi etiam resum gentem, & in Coelos ascendentem. Laborabis, fateor, & defatigaberis in itinere; verum re cillaberis etiam, & pasceris; iniquum est enim , ut qui non laboravit, manducet; sed si permanseris cum illo in tribulationibus & Cruce , assumeris etiam ab ipso ad aeternae gloriae praemia e .

Ingrediamur ergo pariter omnes hortum. O quam merito tantum hoc mysterium a te , Domine Iesu , est in horto inchoandum i In horto olim nostra omnis calamitas ruina &

69쪽

admonens : Fratres sobrii estote, ω vigilate , quia adversarius vester Diabolus, tamquam Leo rugiens circuit quarens quem devoret , cui resistite fortes in fide so . Nec vero per haec Salvatoris verba intelligendum est, oratione tentationes omnes extingui, ita ut orantes numquam Diabolus aggrediatur , quin imo animabus iis maxime insidiatur ille perniciosissimus earumdem hostis & latro, quas spiritualibus donis & gratiis novit esse pleniores : Sed insinuat Dominus, tentationes irruentes hac una orationis arte cognosci, detegi, repelli. Tentamur quidem omnes; sed si oraverimus, facillimum erit, de tentationibus Victoriam reportare. Non solum autem sejungitur a Discipulis suis , sed ceteris relictis, maximo mysterio tres secum assumit, Petrum, scilicet, Iacobum , & Ioannem b ; ut qui Divinitatis suae in transfiguratione testes extiterant, essent etiam infirmitatis humanae , pro nobis assumptae; tum etiam quia hi plus aliis communiti forent, ad scandalum de Crucis ignominia fugiendum, cum, quem visuri erant hominem infirmum & passibilem , jam prius vidissent Deum gloriosum , & in majestate fulgentem. Hos etiam in suscitatione mortuae puellae e hac eadem de causa testes

adhibuerat. Sed o Discipuli , quam dispar inspectiari ellis hodie in horto spe laculum ab eo , quod vidistis in montel Ibi eum vestibus candidis indutum , facie splendente , ut Sol , conspexistis, cum Moyse & Elia loquentem , ibi Patris vocem audistis , de illius Divinitate testimonium perhibentem : Hic

vero videbitis languentem , amictum , moestum , in terra prostratum , facie sanguineo sudore conspersa ac deformata , a satellitibus comprehensum , ac latronum more vinctum , accusatum , damnatum. O quam diversa spectacula , quam dispares aspectust Vos tamen felices, si cum haec videritis, illius, quod Sapiens monuerat, memores eritis, in die scilicet malorum, memoriam esse retinendam bonorum e ; si inquam, in hora hujusmodi calamitatum & ignominiarum , majestas illa praeterita &storia vobis in mentem Occurrerit. Et tu Petre, qui tum nesciens quid diceres , in monte illo perpetuo permanere desiderabas , tuique pene oblitus, ceteris tabernacula tantum fieri postulabasi tu, inquam, qui Crucis ipsum nomen semper adeo exhorruisti,

70쪽

ruisti, ut Dominum audiens de illa loquentem , reprehendere quodammodo non dubitaveris, dicens: Absir a te Domine sa); heu , quam tibi videbitur durum & asperum , adeo nova & lacrymabilia intueri spectaculat licet non nova tibi esse debuissent , de quibus toties , multo antea praemonitus fueras. Videbitis fratres, filii Zebedaei, Iacobe & Ioannes , quae sint praeludia

calicis, quem bibiturus est Christus , quem et vos bibere posse affirmastis b . Iam videbitis, aut videre incipietis, qualis Rex sit Christus, quale ipsius Regnum, cum eum derelictum absque ullo defensore comprehendi videbitis; & agnoscetis, quinam sint, qui ad dexteram Christi suo sint in Regno sessuri. His ergo praesentibus, coepit contri lari, pavere, ct maestus ese c ; siquidem duabus primum humanae nature infirmitatibus subditur, dolori scilicet, ac timori. Coepit igitur; jam aperta est porta suppliciis omnibus, ut Christi membra confodiant ; jam reclusi

sunt fontes , per quos torrentes tribulationum atque amicti O-num, Christi animam obruant & corpus. Omiles besie agri venire ad de rundum, universe bestia saltus d). Accedite timor, dolor, pavor , tristitia , amaritudines : Ingredimini corpus , cor , animam Christi , & torquere incipite , ac ab eo exigere peccatorum nostrorum poenam. Tradita vobis facultas est, ut acerbissime in illum saeviatis : Divinitas se se in supremam spiritus partem recipiens, Humanitatem Christi vobis, & cruciatibus omnibus in direptionem reliquit. Neque quidquam Christi dignitati

detrahitur, quod in se ipso passus sit hos animi motus; quod enim in nobis pussis dicitur, in ipso Dei Filio propu*is potius est

appellandum. Aliter siquidem in ipso extiterunt, quam in nΟ-bis ; c a in nobis frequenter ad illicita ferantur , in ipso vero numquam; in nobis sepe judicium rationis praeveniant , in ipso

vero rationis imperio semper obsequerentur ; ac demum numquam in ipso ad se pertraherent libertatis arbitrium , prout in nobis ei sciunt. Sed multis de causis tristari voluit, & pavere , ac incestus esse, quarum aliae quidem ipsum Redemptorem, aliae nos respe-Xerunt. Ex parte ipsius, ut primo se verum hominem esse ostenderet, dum eadem, quae nos patimur, et ipse pateretur, subinde ut testificaretur , se non quomodolibet pati , sed acerbissi- Tom. IV. Ι mis

SEARCH

MENU NAVIGATION