장음표시 사용
101쪽
84 Ga ORGII HORNI I. S. Quemadmodum vero nihil est ab omni parte beatum: ita varias quoque vicissitudines, casus, adversa bellorum, aliasque publicas calamitates Elburgum pertulit, salva tamen semper erga Principes ac Rempublicam fide. Quae quidem laus propria Germanorum ac imprimis Frisiorum, quorum magnifica illa in theatro Romano jam olim audita vox fuit: Nultas mortalium armis aut fide ante Germanos es. c. Neque vero damna ab aliis sibi vieinisve illata per steordiam Elburgenses
tulEre, sed jam ante annum C Io CCCC xxxix Amstelodamensibus Hardervicenis molestis, ac piraticam in sinu austrinodi vim apertam exercentibus, paria retulerunt damna. Nam ubi jure amplius agimon potest , nec ablata restituuntur, jure gentium licet & vel bello repetere ac repressaliis. ut barbare sed significanter I risconsulti loquuntur, uti.
I. IND I A E nomen perantiquum est. LOrientales cum adspiratione scribunt Hiud, Hebraei Ho u. Olim una tam tum cognita suit; postea etiam aliis re-
102쪽
gionibus id nomen impositum. Nam &Habassam iive Presbyteri Johannis regnum, & citaram Tatariae, Indiam medii aevi scriptores appellarant. Superiori demum seculo in Orientalem & Occidentalem distincta, cum Americam Indiae , vel continentem, vel conterminam Columbus & primi novarum terrarum detectores, existimarent. Unde Hispaniola illis Zipavri sive Japon, Mexicos uisso Sinae visa suit.
2. Primos Indiae incolas ex Johtani posteris suisse satis constat, tum aliis argumentis , tum quod Ophir auriferae regioni celebre in ueris literis nomen im posuit. Id tanquam singulare quid Diodorus Siculus observat, quod cum India multis variisque gentibus incolatur,nullaxamen peregrinam habeat originem , sed
omnes indigena putentur, nec unquam vel ab externis aecepisse, vel in aliam nationem emisisse colonias perhibeatur. Q rum ut concedam posterius, ita exterorum colonias ne ipii quidem dissilebantur Indi in suis de Bacchi & Herculis adventu Historiis. Et quid Alexandri Magni
coloniis per Indiam notius p Nostro aevo Mogolum ex Talaria , Lusitanorum, Belgarum , Anglorumque ex Europa
ingens multitudo sese in Indiam pene-D uavit,
103쪽
8s GEORGII H ORNI Itravit, meliore ejus parte occupata. 3. Praecipua quae exteros ad frequentandam Indiam movit ratio: mercaturae studium fuit. Impiger extremos currit medirator ad Indos. Quippe regio auri & argenti, tum gemmarum, serici & arom
tum feracissima his immane quantum in hiantes mortales, nulla longi & disseilis itineris ratione habita, ad se, jam antiquis simis seculis, pellexit. Haec Indica mereatura primo Phoenicum fuit & AEgyptiorum : ab his ad Romanos pervenit: donec eam ad se transferrent Veneti quibus Lusitani Batavi & Angli suecesse
. Nihil nune de Salomonis & Hiro- mi in Ophiram navigationibus dicemus, de quibus prolixe Pineda & ali I. Nec Romanorum conatus indiei nox morantur,
quos brevi evanuisse constat. Venetorum considerare diligentiam operaepretium est. Hi, florente Orientis Imperio, a rotismata & alia Indiae mercimonia non nisi Constantinopoli, Alexandria & aliis Assae Emporiis, petierunt. Primam Indiae notitiam ipsis expeditiones in Palaestinam aperuerunt, cum oecupata Ptolemaide merces ex superiori Asia per Persiam Halebum , inde porro in Europam deferri posse , didicissent. Ac quamvis Genuen-
104쪽
DIssERT. HIs To R. POLIT. 8 ses & Pisani hane illis fortunam inviderent, ac per vim , bellis gravibus motis, ad se transferre satagerent, superiores ta . men Veneti, Indicas gazas obtinuerunr. Hine immensae illis opes ac primatus inter omnia Europae emporia, ut per Gemmaniam, Galliam, Hispaniam, Angliam aliasque regiones, colonias quasi merca torum condiderint. Nec aliunde Fuggerorum plusquam regiae divitiae quam ex aromatum Indicorum Venetiis transla-
s. Sed omnium antiquorum in merineatura studium ac experientiam quam longissime Lusitani superarunt. His exinterior Africa sub Alsonso V. innotescere coepit , cujus patruus Henricus circa A. Ch. cIo it CCC LXXV. superato promontorio de Non, quod insuperabile hactenus putatum, Ginemm primus maritimo itinere detexit. Unde spes novarum terrarum in Atlantico Oceano accensa
sub Johanne II. qui ipse eum Regia fa
milia in Gineam ac recens detectam Congonem navigavit & missis terrestri itinere in Indiaua expIoratoribus de ejus statu certiora inquisivit. Sed obstitit pertinacissimum Promontorium Africae extremum ac plures naves id circumvectum missas, absorpsit , unde desperata in I diam
105쪽
88. GEORGII HORNII diam navigatio per Oceanum Atlanticum videbatur. Dictum inde promontorium tempestatum , & ad solum eius nomen auditum nautae exhorrestebant. D nec tandem A. Ch. CID CCCC TCvII.
Vasco de Gama , auspiciis Emmanuelis Bonae spei, promontorio seliciter superato, in ipsam Indiam , primus Europaeorum, circumnavigata Asrica, penetravit. 6. Ita Lusitanis India aperta fuit aeeos repente maximis opibus cumulavit. Quippe Rex misso Praetore viro prudenUtimmo,paeris cum Cochini Rege & aliis barbaris friere, Goa capta & ibi areetum bellilium mercaturae constituta, Im
perium in ea sibi stabilivit & ad posteros
transmisit. 7. Quanquam verδ opes quas Lusitani ex India hauriunt, sint immensae, id tamen habent ineommodi non ipsi tantum, verum etiam Castiliani, quod naves plurimas quotannis naufragio amittant. Sic
A. Ch. CII CCCCC XC. ex CC TX navibus
Indicis, quatuordecim tantum in Hispaniam appulerunt. Neque ullus annus ejusmodi sunestis naufragiis destituitur. Causa praecipua in ipsis Lusitanis sita est, quorum navarchi plerumque saperbi & temerarii sunt , de quo luculentus testis
Linsthoten legi potest, & miserrimum
106쪽
DIsIERT. HISTOR. POLIT. 8s naufragium ad Laxos de Iudia testatur. Accedit & altera causa, Quod naves immani pondere ita onerent, ut plurimae in ipsa via cum omnibus Opibus mergantur. Praecipuum periculum ipsis ad Africae Terram de Natal, & Caput Bonae spei ex Clio de Bodi, nubecula horrendarum tem pestatum feraci, dependet. Sed potiorem causam ipsis Lusitanis adscribendam certum est. Unde A. I 89. Lusitanus quidam navarchus cum ad Terram de Natal, de C. de Buena Eferauca tempestatibus jactaretur, mirari dixit, cur Deus Lusitanos , qui tamen essent Catholici boni Christiani, semper ita torqueat ad Caput Bona Dei, cum tamen Angli, haretici ci impii homines, id facile superent. 8. His incommodis permoti, de alia
via in Oceano invenienda laborarunt, quam etiam A. Is 87. navarchus alle cujus ad Baxos de Iudia memorandum naufragium , reperit, nimirum extra Maldivas&Syrtes, in patenti Oceano, cujus perspecta commoditate Senatus Indicus decrevit , ut imposiorum, tanquam securior,
s. Aliam plane rationem diveris Europae gentes instituerunt. Nam cum navigatio in Indiam circum Africam tam
dissicilis, periculosa & diuturna, plurimi
107쪽
so GEORGII HORNII conati sunt breviori compendio per alias vias, in eam penetrare , ac in freto vel mari detegendo, pertinaciter laborarunt,
tanta contentione, ut nullam omnino oris
bis partem intentatam relinquerent. Quidam enim per Americam septentrionalem , ut Caspar Cortes Reat, sive Corte- realis, Sebastianus Gabolus , Martinus Forbissem, Henricin Hudson ; alii per Americam Australem, ut Americus Vessutius, Ferdinandus Magellanes, Iacobin leMaire , alii per mare Talaricum & fretum Uaygais , ut Cornelius mT 8e Lin- fchoten , alii supra Novam Zemblam per ipsium polum arcticum, ut Wilhetam Baiarentsonius, id fieri posse existimarunt. Sed eventus voto & exspectationi nondum satisfecit. Quanquam enim nonnulli novas in Indiam vias detexerint, ut Feredinandus Magellanes, cujus naviS prima de circumnavigato orbe praeclarum triumphum egit, & Iacobus is Matre: experientia tamen docuit, dissicultatem auctam potius, quam imminutam fuisse. Unde hactenus recepta Lusitanorum via obtinuit, & breviores per mare Tatari cum non desperatae quidem , sed propter incertitudinem , omissae sunt, propositis anterim praemiis, si quis privatus suis impensis & periculo, certiora exploraret.
108쪽
Io. Cum igitur soli Castiliani &Lu-ntani haberent monopolia Indica, tandem Batavi , partim bello coacti, partim lucriape allecti, cum mare censerent liberum . in India hostes haberent, ingenti animo , nec minore successu , eo naves suas
destinarunt. Sed primo privati , sparsis
viribus, adeoque minus commode. MOX anno Issis. Ordinum authoritate, insocietatem, certis legibus S privilegiis re- , dacti, tanta ceperunt incrementa, ut Lusitanis universae amittendae Indiae terr
rem injicerent. Aucta ingentibus divitiis Respublica , expugnatae hostium arces, regna armis vel foederibus in partes tracta, denique India Belgica multis firmisque coloniis contra omnem vim firmata est, capite Imperii in Insula Iava & urbe
Batavia constituto, unde in omnia Imperium esset.
II. Hanc sortunam vieini aliquoties divertere & inturbare conati, parum vel nihil hactenus promoverunt , pleraque loea vel Lusitanis vel nostris tenentibus. Nuper etiam alia & nova via , per Rus. siam, Tatariam, Persiam. Mogoliam, tentata: ita ut per mare Caspium & Volgam merces tandem ad Ballicum sinum deportarentur. Quod cum mille disseu tatibus , periculis, & incommodis involutum
109쪽
Ggo Ra II HORNIrlatum esset, ita mox irrita legatione,
De Origine, Constitutione, Incremento, Mutationibus 9 Conservatione, Serenissima, Potentisma is Flo-
landia , Ultrajectum, Frisia , Transisti nia, & Groninga, communi laedere unitae , constituunt & absolvunt. Penes has omnia majestatis & dominationis jura, belli, pacis, legum, foederum, absoluta &independens potestas, nulli Imperatovi, Regi vel Principi, obnoxia aut subjecta.
Par omnibus& aequa, velut inter socios, collegas, fratres ac foederatos . authoritas, & quanquam aliae Ducatus, aliae C mitatus , aliae Dominatus titulo distinguantur, id tantum ex antiquo Stavu retentum , nullius nunc potestatis majoris& superioris Domitiit, argumentum est. E. Ex hac libertatis veluti arce, a morum , commerciorum & sorderum titulo , dominationem suam Respublicat iisdem
110쪽
DrssERT. HIsTOR. POLIT . u 31 i litem quibus sol, terminis, id est universi ambitu, conclusit. Quasi cum Hispanis,
non pro libertate modo , verum etiam de Imperio certaret. Nec contenta eos
provinciis suis pepulisse , Brabantiae &Flandriae magnam partem, tum in Asia, Asrica & America amplissimos tractus, Regna, Insulas, Provincias sibi subjecit: ut terrarum ac ditionum magnitudine quibusvis , potentia multis, felicitate vero & bonitate causae , omnibus ante serenda sit. Quod si Resp. Veneta, propter Cypri & Candiar exigua regna , regibus aequalem stibi dignitatem adicribit, quanto meliori jure foederatum Belgium, cujus majestatem maximi Reges agnoscunt, eodem privilegio utetur 3. In ejus originem inquirentes, sive invidendos successus , etiam ex hostibus praecipui dubitant quid potis bimum
mirentur : unde paucis Belgarum Provinciis ea confidentia, ac vires tanta, quibus
potentissimo cum Rege , septuagintajam
annos terra marique ex aquo decertave
rint ρ Vnde ad Batavia oram e piscatoriis aliquot navigiis nova repente Respublica extulerit caput ' qua armis in dies pra- valida superiorem pati nec terra velit, nec mari jam possit. Qua magnis per Oceanum claimus ad remotissimos terrarumi tractus