Georgii Hornii Dissertationes historicæ et politicæ

발행: 1655년

분량: 435페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

s4 GEORGII HOR N I Irractus colonias invexerit. Ssa satis apud Principes legationibus mutuisque foeueribus , non minorem se Regibus ferens, novium sibi in Europa Principatum asseruerit. Unde Belgici agri, inter assiduas a morum tempestates atque procellas tanta gignendis frugibus ubertas, alendoque bel- , non loci minus , quam hominum pertinacia. plane ut in aliis terris peregrinari Mars , ac circumferre belrum , hic armorum sedem fixisse videatur. . In Originibus igiturcae exponendis, mirum norversa tradi ac inter se non raro pugnantia. Quosdam enim studia partium, alios affectus nimii, nonnullos ipsa ignorantia , in errores abripit: plerique consu-sione peccant, dum nec principia a causis, nec has ab occasionibus, quod accurate faciendum Polybius monet, distinguunt. Nobis ante omnes explodendus

est Famianus Strada, qui in gratiam Hispanorum , ipse Italus & Jesulta, Romae Bellum Belgicum scribens, id sibi dari negotii credidit, Philippo ut placerent

quas fecisset fabulas. Hinc mendacissimae ejus calumniae passim ingeminant, Ha resis, Ambitio, Orangius : quibus tribus omnem belli Belgici causam & Reipublicae originem adscribit. . . Non

i est, tam diis

112쪽

DissERT. HIsTOR. POLIT. 9ss. Non aliis rectius prima initia causasque tantae mutationis edisseremus verbis, quam Illustrium Hollandiae & West-frisiae ordinum, in decreto de jure Reipublicae Batavicae , condito Harte mi is Octob. I 87 : Non alia Belli Belgici eati

sa aut tumultuum origo, in medium a

ferri potes quiquid vulgo contra dissera- tun quam quod Philippus vi armata per

Humanos is alios exoticos milites extorquere a nobis voluerit, quod comitia Ordinum publica utilitati adυersarium judicabant. Quibus prudenter subscripsit optimus belli Belgici scriptor Reydanus. 6. Igitur in laesa & violata Belgarum libertate , vera belli Belgici causa, & ex eo natae Reipublicae, consistit. Magnam enim Belgarum libertatem fuisse, earum administrationem prope accessisse ad civitatum liberarum formam in consesso apud omnes est, & ipse , tam iniquus cae tera Strada fatetur. Porro libertatis Belgicae duo summa suerunt capita, Religio& Respublica. Utrumque Philippus multis modis infregit, violavit, pessundedit.

consistebat in non augendo Episcoporum numero, abolendis Abbatiis, Monasteriis. Sacris Ordinibus , non instituendis novis tribunalibus, inquisitione Hispanica invehenda

113쪽

s6 GEORGII HORNI henda persecutiones excitanda fidei ergo.Quippe in haec omnia jurare Philippus

initio principatus cogebatur. Sed immemor juramenti sui, sevum,atrox & impla - .cabile bellum Religioni indixit. Abbates& Monachi claustris suis ac reditibus evoluti in eorum loca subrogati Episcopi homines sanguinolenti , fastuosi, in solidum libertati gentis adversantes , ut pro quatuor jam quatuordecim numerarentur, totidem quasi per singulas Provincias tyranni , & conscientiarum carnifices. Hoc modo Clerus per universum Belgium a Rege abalienatus. Qui non contentus hoc malo , duo alia longe atrociora adjunxit, Inquisitionem Hispanicam & Concilium Tridentinum fidemq; fecit immani persecutione sua tormentorum infernalium, cum quotidie innocentissimi cives, vel leviter suspecti, comburerentur, suspenderentur , decollarentur, submergerentur, in carceribus necarentur, proscribe rentur, bonis omnibus & vita immaniter sipoliarentur. 8. Non minorem calamitatem Restpublica sensit, in cujus privilegia, immunitates, leges, impune, & pyesracte, ac quod contemtrbilius , per faeminam

Margare tam Parmensem,& exterum Burgundionem Gran vellanum , Hispanus grassaia

114쪽

iam post consectum bellum Gallicum, Hispani milites, quid aliud erant nisi exercitus veteranus, ad opprimendam Ordinum libertatem , ut quod jure non poterat , armis extorqueret Philippus Nihil apud eum valuerunt preces tot vicibus repetitae : abduceret invisam gen rem: quanto ipsi ardentius promissa repetebant , eo ille segnius ac contumacius

renitebatur. Deinde aliam longe Philippus in regendo Belgio rationem , quam Pater Carolus observabat. Hic comis, an fabilis , propensus in Belgas, lige nec vi-- fu facilis, nee dictu assabilis ulti, parce loqui, nec nisi Hispanice : publico abstinere o quasi ex abdito venerationem intendere', de vestitu deque catero cultu quem ab Hispania attulerat, nihil immutare: totus ab Hispanis suis pendere, Bel ue haud obscure dedignari ct fastidire , ut non inconcinne hanc partem Strada describit. -Quo vivendi genere non potuit non animos nobilitatis a se & Hispanico fastu

in totum abalienare ; unde odium. contemptus , denique novi Status cupido animos incessit. Uerum enim illud Poetae, metuunt oderunt Quem

quisque odit, periissa expetit . Et 1llud Ciceronis : Nulla vis Imperii tanta,E nua

115쪽

s,8 GEORGII HORN qua premente metu possit esse diuturna. s. Hae primae motuum & turbarum causae. Populus metu inquisitionis in su-

rorem actus tumultuari, effringere carceres , captivos liberare . confringere statuas, quod privatim interdicebatur, pu Ablice praedicare Euangelium. Nobiles clam favere coeptis, palam foedus inire, libellos supplices ex bere, deprecari sed armatis precibus inquisitionem ac Caroli placita, nomen Gheusorum sibi imponere. Unde diviso in duas factiones, Anno is 66. Belgio bellum coepit , quod

cum studio & opera Margaretae Parmensis jam resedisset, importunus Ducis Albani adventus, iterum ex cineribus suscitavit ac inextinguibile fecit. Io. Ferdinandus Toletanus Dux Albae , jam inde usque a Gandaventi rebellione invisum Belgis caput, quidquid hactenus odii & abalienationis contra Hispanos, adventu suo, immane quantum auxit, dum ad Provincias veluti subigendas armatus accessito dum Bissanos milites in Belgium reduxit, eosque Θ arces

urbibus imposuit; dum captis umontrois Homano vocatoque ad causam dicendam Orangio , author Regi factus ne cuiquam aliquid condonaret. Nam quod Struda Albani perseveram Invisamque Belgis

116쪽

administrationem, belli tantum occasio nem principiumque , non causam fuisse vult, in eo non leviter errat. Quae enim potior bellorum causa, quam Odium publicum , quo Albanus immaniter conflagrabat ξquod acrius ad arma telum, quam decuss1 summorum procerum totque. Πο-bilium vertices λ quam consilium sanguinolentum , quam decimae, vigesimae, ¢esimae tributum quam millia hominum octodecim manu carnificis mactata

Haec scilicet Iesu itis occasiones tantum S principia , non etiam causae bellorum sunt. Ubi. vero illa Principis Orangit quam ad ravim usque jactat, ambitio3 ubi clandestina illa conspiratio, quam Jesu ita nefarie confingit 3 Nisi sorte vitam suam ac liberos contra crudelissimos la-

trones qualis Albanus) defendere, miserrimorum & innocentissimorum civium patrocinium , contra immanem

tyrannidem suscipere , sit ambitiosum esse. xi. Hollandi igitur & Zelandi, de sensere libertatis ac Religionis adscito Guilhelmo Prineipe Auriaco, ejus ductu contra Albani, Reque senti, Joliannis Austriaci, Alexandri Farnesii Tyrannidem. quam jussit & authoritate Philippi exercebant , strenue sese defenderunt, auxi-

, E a liis

117쪽

oo' GEORGII HORNIII iis ex Gallia, Anglia, Germania, certatim acceptis. Cumque spem nullam pacis in Philippo deprehenderent , eundem Principatu deiecerunt , omnemque in perpetuum obedientiam Hispanis renunciarunt 17. Iul. Is 8 I. in haec verba: Phia

lippum Regem quod jurata Belgis privilegia non servasset, Principatu Belgii excidisse , ob eamque causam Belgarum Populos ipso Philippo in Belgit inauguratione permittente a fide obedientiaque jam liberos , novum sbi Principem, anciscum Aleneonium deligere. Cujus quidem consilii author imprimis & suasor Auriacus fuit, cum alia ratione salvum Belgium esse non posset, quam si rejecto implacabili hoste Philippo , in alterius potentis Principis clientelam sese ac sinum conjiceret.

i 2. Haec prima Reipublieae Belgiea initia , sed tenuia , suerunt. Habebant' quem fugerent Hispanum, quem sequerentur, adhuc ambigebant. Facilius erat antiquam repudiare , quam novam repe-- rire Rempublicam. Ante omnia tamen

fundamentum praesentis status jactum fuit in Ultrajectino foedere A. Is 79. Cujus hae praecipuae conditiones: Gebia, HOLIandia oe eatera ditiones at emo faedere

ita sibi invicem iEuantor ac si una omnium

118쪽

mnium ditio foret, ct a foederatis ate Bum non divellanior. Singula sua privi- Iegia ct immunitates, integra is illibata

conservanto. Invicem sese contra omnem vim defendunto. Controversias mature componunto. Eorum qui contravenerunto contravenire perstiterint , bona, ur-hes, arces , cateris invadere licitum =ju

sum esto.

13. Hoe foedus, quam unionem apinpellamus , & a qua Provinciae Unitae nomen acceperunt, sacra Reip. Belgicae anchora, fundamentum libertatis & Religionis dici potest. Non enim aliter conservari concordia inter tam diversas Provincias,quam mutua societate potest. Tol-- le unionem, Religio collabetur, Respublica peribit, euncta in antiquum chaos

ac meram confusionem redigentur. Unum salutis medium concordia, sed ea nisi per unionem ac foedus, servari nequit.

I . Foedere icto, Respublica formam suam accepit ac optimis legibus constituta fuit. Primo quidem singularum Provinciarum Legati titulo Ordinum Generalium, Comitiis habitis, Summum Militiae Imperatorem ac Provinciarum Rectorem constituerunt Guilhelmum Auriacum. Et quoniam perpetuo opus erat Senatu, Consilium Status fundatum,

119쪽

Ior, GEORGII HORNII rebus interea dum ordines convenirent, administrandis. Donec tandem , aucta

jam Republica & poscente necessitate,

perpetuus Senatus ORDINUM GENERA LIvM FOEDERATI BELGII , constitueretur , cum insignibus quae concordiae& Unionis indicia spectantibus essent. Me leo fasciculum septem telorum

me colligatorum serociens ostentat, documento septem Provincias indissolubili foedere junctas Religionem ac

Libertatem suam leonina sortitudine contra quosvis de sensuras. II. Generalium ordinum est omnia quae commune Aedus spectant, militiam, foedera cum exteris, legationes, bellum, pacem, summa potestate tractare, salva interim singularum Provinciarum Majestate & juribus. Non enim initum est a Provinciis scedus, ut jura Imperii singulorum populorum confunderentur, sed ut illa inviolata melius defenderentur. Ac jura Majestatis singularum Provinciarum evidentia sunt ex tributis & impositionibus, moneta legibus, edictis, constitutione Academiarum , aliisque, Unionem ipsam in genere non spectantibus. Hi Ordines Generales pro numero Provinciarum septem suffragia conficiunt. Quanquam enim plures ab una Provincia mit

ti potar

120쪽

ti possint, non tamen viritim colliguntur suffragia , sed per ditiones natione iaque , & perinde habetur unus an plures sententiam dicant. Plura suffragia concludunt, exceptis quae tributa aut insignem aliquam Re i publicae mutationem spectant, in quibus unanimis omnium consensus delideratur ex recepto collegio

rum more.

- Ιε. ita iandata, ita constituta libera Belgii Respublica, tanta mox sumpsit in. Crementa, ut vix credibile posteris sit tam brevi tempore contra potentissimum hostem tot res geri potuisse. Non immerito Multam medes III Turcarum Imperator, in hujus rei consideratione,

rejectis omnibus praesidiis & auxiliis humanis, solum Deum causam constitutae auctae & servatae Reip. Belgicae, nominavit. Possunt autem, ordinis ergo, quatuor veluti gradus incrementorum ejus

constitui. is

o Primus ab A. I 8 I. ad νεος , id est, ab ipsa origine usque ad duodecennales inducias. Quo tempore interfectus ab Hispaniensi sicario Balthasare Girardo Gulielmus Auriacus A. I 38 . successore in Mauritium filium habuit, admodum juvenem. Caeterum crescentibus indies di

ficultatibus, maxime post Ani erpiam E 4 a Parin

SEARCH

MENU NAVIGATION