Georgii Hornii Dissertationes historicæ et politicæ

발행: 1655년

분량: 435페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

GEORGII Hor NIrquam spiritualium habuerunt rationem,& de se dictum existimarunt; reges gensium dominantur. Ut autem haec prolixiora omittamus, memorabile bellum contra Herbertum Puttensem A. cI ccclxxIv. gesse runt, in quo tandem arx ejus,

ex quo vicina longe lateque oppida inse-starat,destructa fuit. In ea obsidione Camis penses Romanis machinis, & nominatim Ariete eomposito usi fuerunt. Arces munitae nobilium Civitatibus infestae esse solent, ex quibus viciniam omnem depraedantur. Quae per Germaniam imprimis sub diuturno illo octodecim annorum interregno , post Friderici II. mortem

coeperunt, ac quarum etiamnum , tanto

cum provincialium damno supersunt per montes hinc inde sparsae reliquiae. Helvetii , eum diu quoque arcium harum Tyrannidem tolerassent, tandem initio sederis sui, omnes exscindere per ditiones suas coeperunt, ipsumque Habypurgum, cui Austriaca domus incunabula sua de

het , ita everterunt, ut non minimo ejus contemtu, hodie brutorum stabulum fit.

4. Sed gravissimum illud bellum suit,

quod Campenses inter ac ZWollanos A. cIII xx I. gestum. Oeeasionem amnis Vechia praebuit, per quem navigatio instituta, ut telonium,quod ad ualae ostium

92쪽

DIssERT. HIs TOR. POLIT. VI Campensibus antiquo jure pendebatur,

declinarent. Hinc mutuae querelae, odia ac controversia . Campenses novum in Vechia telonium exigere : ZUollani abnuere. A verbis ad rem deventum: cumque Campenses ZWollensem navim in sinu Austrino captam abduxissent, illi vin- dictam sumere ac deprehensos Campenses detinere. Nihil profectum in comis ponendo dissidio, exacerbatis utrimque animis. Bellum ergo decretum. 6. Plerumque eorum causae sub initia

tenues sunt ac tanto animorum motu indignae: donec irritati novis injuriis tenere modum, ira praecipites ac vindictis studio, non possint dissidentes. Ita olim

ereptus canis Scotos ac Pictos, apri caput AEtolos & Acarnanes commisit. Caesar Carolus V. tanquam Imperator cogniti nem causae judiciumque ad se traxit, cujus etiam Majestas non parum hoc bello Transi salano laedebatur. Quippe cum inter jura Majestatis praecipua sit belli gerendi potestas, patet neminem Imperio subjectum sine consensu omnium Imperii ordinum bellum concitare vel gerere posse. Sed Carolus propriis vexatus malis , quae implacabilis aemulus ejus Franciscus Rex Galliae fovebat, medicinam huic morbo afferre tum non potuit, u-D a tri L

93쪽

ν6 GEORGII HORNIT trisque & Zwollensibus & Campensibus ejus studia suspectantibus. 7. Carolus Getriae Dux juratus Burgundieat domus hostis, haec dissidia Tranii- salanorum in suum commodum vertere coepit.Quippe verum est quod prudentiae Consulti tradunt: duobus infirmioribus inter se certantibus tertium potentiorem utrique imminere. Hac ratione, Philippus Macedo Graeeos in potestatem suam redegit, dum civilia inter urbes fovet ditasdia ae sessos sub Imperium recipit. Ziollani nihil pensi habentes quid de patria sua fieret, dummodo hostibus suis nocerent, Carolum contra Campenses evocarunt. Atque hinc novae turbae, & abalienati a ZWollanis plurimi provincialium , quibus suspecta crescens indies Gelrorum potentia. Facile concitatum bellum dissiculter nec nisi utriusque partis gravi damno sopiri potuit. Verum enim vulgare illud de bellis civilibus: Victinget, victor interiit. β. Qua occasione eum Episcopatu Ul- trajectino tota quoque ad Burgundicam

domum Transisalania devenerit A. cIIII xxv I Ii notum est. Ita Campenses. Reip. Belgico-Burgundicae pars facti. communem cum caeteris fortunam habuerunt usque ad initia motuum Belgi-

a corum.

94쪽

DIssERT. HIITOR. POLIT. γγ eorum. Post Gandavensia pacta rupta, eum miles praesidiarius ordinum imperio parere nollet, ac urbem Johanni Austrio assereret, Rhennebergius obsessam Α. CII ID Lxxv III. expugnavit. DIssERTATIO XIII.

De Vada.

I. DRaeclare Tacitus v. Historiarum 1 Gelliae antiquum litum & urbes his verbis describit : Praesidia cohortium alaiarum , legionum , modicis vicis quadripam tita Civilis invasit: decimam legionem Arenaci, secundam Balaυoduri, is Grinnes Vadamque cohortium alarumque castra. Et paulo post: Plus discriminis apud

Grinnes Vadamque. Vadam Civilis, Grinnes Classicus oppugnabat. Jam dudum docti tum ex situ tum ex nominum aEnitate judicarunt Arnhemium, Durostadium , Rhenas & Wageningam eum designare , ipsius Velaviae limitem & cla stra. De quo nunc prolixiores non erimus , id dicere contenti Vadam Roma.

num praesidium urbi Wageningae initia

dedisse , cujus etiam antiquitas nincelucescit. 2. Memorabilis suit Vadae obsidio, se eepta a sortissimo Batavorum Duce Cl.

95쪽

8 GEORGII HORNI ICivili , qui inter civiles Romanorum mortuo Nerone de principatu discordias, pulcherrimam sibi datam existimabat occasionem repetundae libertatis. Nec desti . tuisset eum successus, nisi invidia gentilium obstitisset, aliorum potius cum dedecoro , quam suorum cum libertate imperia serens. Inter quos Iulius Briganticus Civilis e sorore nepos, odio avunculi Romanas seeutus partes, Vadam strenue defendit & in ipsa illa oppugnatione sortiter pugnans eecidit. Eadem Arminii Cheruscorum Ducis fortuna fuit,qui nutalos insensiores hostes quam cognatos depopulares sensit, a fratre oppugnatus, a patruo desertus, a suis tandem interem-

3. Sub Imperio Franeorum Vada n men situm ae situm paulum immutavit, dicta Ragenumega , Nageneynda, tandemque Rageniva. Nec situs hodie per omnia respondet, a Rheno remotior, ut vel transatam necesse sit vel Rhenum mutasse alveum suum, cujus indicia non levia passim extant. q. Quod autem urbibus limitaneis commune malum est , Vadae quoque incremento non leviter obstitit. Cum enim

in confiniis Cliviae Hollandiar, & Ultra

jectinae dioeeesis sita sit, illis, quod fre

96쪽

ventissimum superiori arvo , hostibus, non levia sensit damna , obsessa Sc expugnata saepius. Imprimis fatali illo Gel-ris bello quod post obitum Adolphi Ducis contra Burgundicae domus injustam dominationem gerebatur. Tum enim Maximilianus I. Imperator & Princeps Belgarum, Vadam per Johannem Cliviae Ducem expugnavit, qua capta parum abfuit quin totius Vela viae Imperium ad se traherent Clivenses , cum insuper Arnhemum , Ni herham, & alia loca pignoris titulo & in solutionem impensarum bello factarum tenerent. Ita

enim plerumque fieri solet in bello sociali ut quisque pro se pugnet ac occupata retineat, & publicum bonum in privatas

commoditates vertatur, quemadmodum etiam Anno CII CCCL xi I factum tabello Principum, Galliae eui Boni publici

nomen secerunt, cum revera pro sua quisque potentia ac dominatione certaret. . Cum Maximilianus Vadam a Clivensi Duce certis conditionibus recepi Dset, Carolus. verus ac legitimus Getriae Dux de ea recuperanda tanquam Velaviae firmissimo claustro, seriam curam ac cogitationem suscepit. Recepta fuit Anno millesimo quingentesimo sexto tantaMaximiliani cum jactura, ut statim magnis D cum

97쪽

8o GEORGID FIORNII cum copiis PrincepsArescholanus ad eam denuo obsidendam missus fuerit, quae ob idio . cum fortissime resisterent obsessi, paulo post in irritum cecidit ac soluta fuit. 6. Postea cum aliis Getriae urbibus

Reipublicae foederati Belgii accessit, Minter Velaviae ordines ac oppida tertium Iocum in Comitiis occupat. Ita enim ριἰ ιν illam, quam in Republica summopere commendatAristoteles, Geiri expresierunt, dum aequali jure ordinem Equestrem ac Civitates censent, ne alterutra parte praeponderante oriatur discordia ae

Reipublicae convulsio. Hic est ille status medius inter Tyrannidem & Democratiam proportione Geometrica , quem Plato omnium dixit optimam ac praestantissimam. 7. Quoniam vero nulla major in Politicis ars est, quam ex parva Republiea magnam posse essicere, hine Magistratus

parvarum civitatum omnes intendere nervos debent ut suam Rempublieam quavis ratione augeant , ornent , illustrent ac splendidiorem ad posteros trantia mittant. Videmus enim frequenter oppidula tenuia brevi tempore ad summam magnificentiam emergere; quemadmodum urbs illa urbium Λmstelodamum

98쪽

DIssERT. HIs TOR. POLIT. 1 Iante tria secula vix tot piscatorias ea fas, quot nunc templa & palatia, numerare potuit. Nulla expeditior & justior augendae Reipublicae ratio quam mercatura est. unde opes ac vires facile parantur. Mercatura navigationis commoditatem requirit ; & ad eam exercendam commodissima sunt loca quae navigabilium pariter fluminum & vicini Oceani beneficio gaudenta DisSERTATIO XIV.

De Urbe Euburgo.

I. IN TER quinque Velavicas urbes, lultima loco, non dignitate, ELBVR o v M censetur, austrino sinui assata, pascuis laeta, antiquitate spectabilis,& quanquam minor ambitu , opibus tamen privatis & publicis nulli earte rarum inferior. De cujus prima origine nihil quidem produnt monumenta majorum. Castellum olim fuisse limitaneum videtur, &sortasse Romanorum opus, ac collocant antiqui Geographi in hoc tractu Alisonem castellum. Probabile cum Navalia Romanorum fuerint Campi, etiam Eluburgum ei vicinum hos habuisse primos

conditores.

99쪽

82 GEORGrr HORNII CCC x v a Guillelmo Duce ac oppida privilegia accepisse , Historici reserunt. Causa praecipua . non modo quod pascuis cincta esset laetis ac maris vicini commoditate gauderet, verum potissimum quod in ipso Velaviae limite sita, praesidium toti Provinciae contra hostes tum temporis frequentes, Ultrajecti nos Episcopos, praeberet. Ac recte quidem Guillelmus Dux existimavit, moenia Se alia propugnacula, necessaria esse ad defendendam Rempublicam. Neque enim simpliciter probanda Spartanorum ratio, quae solam civium sortitudinem hostibus opponendam censebant. Non enim vix fortis inermem se ac nudum hosti objicere debet, verum potius latus loriea ac

serro munire.

3. Id imprimis ad gloriam hujus urbis facit quod cum plerisque Gelrieis urbibus

etiam Elburgum nomen suum inter Han- staticas profiteatur. Ex quo patet olim

mercaturam secisse cives non contemnenis dam, praesertim per mare Ballicum. Ha se enim civitatum praecipue contra extorsiones &' oppressiones Regum Daniae, qui sunt Domini freti Sundani; instituta fuit. A quibus alias quoque immunitates Elburgum impetravit , nimirum a telonio di oneribus similibus.

Quod

100쪽

Quod non leve eenseri debet beneficium. Id enim dederunt operam prisci Gelrorum Duces, praecipue Carolus Egmondanu S, ut lingularem cum Daniae Regibus amicitiam ac plerumque foedus strictum colerent, nec semel utilem operam iis naiavarunt, licui monumenta publica testantur. Unde illa in Getricas urbes, prae aliis, larga benevolentia & liberalitas fluxit. . Formam Reipublicae Elburgum Α-ristocraticam habet una cum reliquis Vel aviae urbibus. Qui potissimum gubernandi modus propterea placuit, quod natanus obnoxius esset mutationi. Unde e

iam Plato persectissimum Reipublicae statum illum docuit, qui inter Tyrannidem& Democratiam esset medius,quod nonnisi de Aristocratia dici potest. Senatum constituunt Duodecim viri, consulum &Scabinorum titulo, qui perpetuum gerunt Magistratum nullius aut horitati ob noxium, adeo ut a sententia ipsorum non

detur provocatio. Ex quo quidem facile eolligitur quanta ipsorum sit authoritas ac quantum justitiae & aequitatis studium. Provocatio Quippe reperta fuit contra Magistratuum injurias, qua laesus inl- uua sententia poterat ad alium vel superiorem judicem causis suae cognitionem

reserre.

SEARCH

MENU NAVIGATION