Haymonis episcopi Halberstatensis, In diui Pauli epistolas omneis interpretatio, ad vetustissimorum exemplarium fidem quàm diligentissimè recognita

발행: 1550년

분량: 810페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

linguarum, non vult ut nos babeamus, subiunxῖt. Gratiarato deo γόd omnium vestirum lingua loquor. Quinq; sunt dis, 'serentiae graecae linguae, sicut in Prisciani dictis prudelis lector inuenire potest. Omnes has nouerat Apostolus, &plures alias. In ecu Mia volo quinque verba meo θensu loqui, ut

alios instruam quἀm decem milia verborum in lingua,subaudis incognita aliis, vel in obseu citate sermonis. Simpliciter accipe: Malo inquit sic quinque verba proferre in conuetu fidelium ut intelligantur ab aliis quam dece milia sine prosectu aliorum. Vtilius dicit paucis verbis in apertione sermonis loqui, quod omnes intelligant, quam prolixam orationem habere in obscuro. Nolite pueri effici sensibus. Puerilis est sensu , id est , pueriliter agit, qui obscuro 3c polito sermone propter iactantiam loqui quaerit. Sed malitia paruuli e stote, id est alieni sitis a malitia , sicuti sunt paruuli. Senibus autem perfect cistote. Sensu perfectus est, qui sic alterius utilitatem , ficut suam quaerit. In ali linguis Cr labiis aliis loquar populo huic. Vnum significat quod dicit linguis & labiis. Hoc in Isaiae libro,qui nunc lex ap- I is

pellatur, scriptum est, & haec prophetia super nouo testa-1nento praedicta est. In lege Moysi peccantes variis modis puniebantur ex praecepto domini. Alia lingua loquitur oeus in F uangelio: quia peccatores non praecipit occidi, sed ad poenitentiam hortatur, licens: Poenitentiam agite, M reliqua. Ibi commendabat circuncisione, in Evangelio baptismuin, diccs,Ite, baptizate omnes gentes ibi sabba- Marius. tiam, hic diem dominicum,& otium a peccatis : ibi sacrificia pecorisi,hic corporis & sanguinis sui mysterium. Et nec screatidient, increduli Iudaei dein inuin, id est, non obedient illi. Vel aliter secundum praecedentem disputationem Apostoli: Die penthecostes venit spiritussanctus su - au. t rcr credetes in Hierusale, & coeperiit loqui variis linguis, prout spirituisanctus dabat eloqui illis , Aderant ludaei e colon rnatione quae sub caelo est, de qui praedestinati erant; versi in admirationem,crediderunt in Christit,& salui faeti sunt. Caeteri vero licet ta mira audirent,nolueriit Christo credete per apostolos eius linguis loquentes. Linguae in

synum sunt, id est in miraculum sunt, non fitilibus qui iciunt nihil deo impossibile essesed insissilibus,qui de dei potentia dubitat. Verbi gratia: Paulus loquebatur omnibus lin

352쪽

AD COIUNT HI Os I.

Is , t on propter se , sed propter incredulos diuersarum gentium,quos Christo lucrari volebat. prophetiae autem, id est,scripturarum expositiones, non in delibus sunt, qui non audiunt scripturas, sed fidebbus qui diligunt eas: Si ergo conueniat Nniuersa etasa in unum, σ omnes tinguis loquantur, & singuli sua lingua, Intrent autem idiotae, id est,propria lingua contenti ,& intrent infideles siue pagani: n ne dicent quid infanitu' id est, quid in amentiam vel in phrenesim versi estis 3 Et hoc ideo, quia omnes lo quimini confuse, de quod dicitis non intelligunt. Si aute nes prophetent, id est , scripturas prophetarum explanent: intret autem quax infidelis vel idiotis, rustica tantum lingua contentus, conuincirer ab omnibus, subaudis infidelis esse aut idiota, diiudicatur ab Oinnibus, & quod nisi poeni

tentiam agat , damnandus sit. Occulta cordis erui manifesta sunt, id est, cogitationes prauae & vitia, quae illos praedicatores putat Iatere: quia dum ipsi disputant contra vina,manifesta sunt ab ipso, quia dicit, In vetitate ista omnia ςognosco in me esse.Sic resert beatus Augustinus quo - qam in loco, quod aliquando dum faceret sermonem assi opulum , introiuit quidam scelestus homo, statimque is non attendente, sermo suus versus est corra illius hominis vitia. Ille autem considerans se pontifici a deo reuelatum. kouersus est,&poenitens salutem obtinuit. Sic & in vita sancti Caiori j Arelatensis episcopi legitur, quod spiritussanctus ita sermonem eius disponebat,ut omnium Uscientias verbis suis concuteret,quasi sibi eas omnes auditores indi sient aut prae manibus haberet scriptas. GT cadens in fat lam infidelis vel idiota, humilians se. adorabit deum, proniatians quod vere deis in vobis'. qui etiam suam conscientiam

reuelauit vobis. Unusquisque vestrum psalmum babet, re quo debet disputare. doctrinam habet, id est , expositionem librorum, voces sin babet, id est, reuelationem 4 eo sibi in corde manifestatam, per quam valet intelligerς

diuinas scripturas, Linguam habet quam proferat,s' inter- .pretationem dicens : Sic dipitur iste sermo in illa lingua , d et sic resoluitur in nostra. Sive lingua,videlicet ignota, s uir Ioquitur secundum duos, subaudis fiat illa allocutio, ast ut multum tres,id est, aut quod piultum est, secundum tres fiat,m per partes. shbaudis loquantur, non simul, ne videan-

353쪽

etur esse a mentes, si omnes coeperint, cr unus interpretur id est,unus sit interpres, qui exponat & interpretur illorulinguam obscuram: vel etiam ideo praecipit loqui per par- tes, ut interpres possit interpretari per singulos: Jc est sensus: In conuentia,unus,aut duo,vel tres loquantur, nec ipsi simul,sed per partes: ita ut quod unusquisque loquitur , ab interprete manifestari possit astantibus. Si autem non fuerit interpres,tacea subaudis doctor, qui habet linguam incognitam. Sibi autem loquatur G deo, orando & legendo: quia ipsi cuncta nota sunt linguarum verba. prophetae, id est,explanatores aute duo aut tres dicunt, siue loquantur,quia in ore duorum vel trium stabit omne verbum. caetera ve-νδ. subaudis prophetae dc doctores, siue explanatores prophetarum, diiudicent. si quid amplius aut minus loqui necesse sit:& discernant etiam virum secundum veritatem fidei illi doceant. hὸdsi alijsedenti reuelatum fuerit a sancto spiritu aliter quam ille dicat,aut aliud, prior qui loquebatur, taceat ad horam. Secundum more Iudaeorum loquitur,qui hoc ordine residebant in sy nagosis suis, videlicet ut tirib de pharisaei doctoresque legis sederent in cathedris'. qui minoris dignitatis erant , in subselliis & in scannis : Vulgaris vero populus & simplices quique in pauimento &super mattas residebant. Inde dicit Aposto-Ius: Si illi fuerit reuelatum qui sedet in cathedra, aliter qua expositor loquatur, aut alicui horum qui sedent in subselliis vel in pauimento,iaceat qui antea loquebatur. Porestis enim omnes per singulos prophetare , ut omnes disicant, Cr omnes exhortentur. Sicut doctores non aequali peritia imbuti sunt, ita & auditores quadam inaequalitate capacitatis differri probantur. Ideoque perfecte docti, perfectos auditores iasensu doceant: minus edocti, minus capaces instruanti sic singuli possunt prophetare, id est, docere per singulos, ut unus post unum loquatur , & sic per ordinem praedicatio ab omnibus4 expleatur. Spiritus prophetarum pro-sbetis si bicam est. Spiritus anctus qui locutus est per Isaiani, Ieremiani, & reliquos prophetaxveteris testamenti , per prophetas quoque noui testamenti , sicut fuerunt A pos to- , ii & explanatores prophetaria qui prophetet no i mineri roappellantur, illis in omnibus spiritussanctus subiectus est quodammodo,quoniam non cogit subito in voce prorum-

354쪽

AD CORINTHIOs I.

pere, sicut malignus spiritus energumenos & arreptilios, ted eorum potestati tribuit quando loquantur , & quando sileant. Verbi gratia, Propheta , id est, praedicator quilibet

vult sermonem ad populum 'facere, veluti Hieronymus alicuius prophetae librum.exponere, adest ei seiritus. ut instruat & loquatur per illum,ut coeperit loqui, non tamen illico ut retigerit librum,facit eum erumpere in Vocem Velut phreneticum. Et beneide spiritussanctus, qui fuit olim in prophetis, licitur esse in explanatoribus ilibria , quoniaaliter non valuissent explanare verba spiritussancti, neque in lucem producere obscuritatem illorum. Aliter: Si legerimus in plurali numero, spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt necesse est ut intelligamus per spiritum,' dona spiritusia i id est linguas,virti tes, eiectiones daemotium, Capientiam,consilium,&reliqua. Haec autem dona sic sunt electis subdita, ut quando volunt, exerceant illa: Nquando volunt, retineant quasi occulta . His verbis da --tur intelligi quod licet inulti simul doctores sint qui noue riunt per spiritum sanctum quid loqui debeant,non tamen mita ab ipso spiritu sancto impelluntur, ut uno loquente , tacere alii non valeant. Non enim dissensions est .ieu fedp cs.quia deus pacem,& non dissensionem docuit. Quando 'unus aduersus alterum tumens, illo adhuc loquente loqui tentabat, dissensionem faciebat: & ideo execrabile erat: scut oe in omnibus ecclesiis, sic subaudis & vos doceo. ut

'nus vel duo,aut certe tres in couentu doceat: & per partes, ut unus interpretetur:& si interpbes defuerit, taceant. Mulieres in ecclisia taceant: ne seminent errorem : sicut Euaprima mulser fecit. βdsubditae debent est viris: quia mulier de viro sumpta est,non vir de muliere: & quia peream vir seductus est: sicut m lex dicit,id est, deus in Genesi inq; est Sub viri potestate eris. OG ὰ 'obuo Corintliij. Verbum dei proce t subaridis ad alios. Inflabantur Corinthii, quasi cxemplo illorum caeterae getes in uitae credidissent in Chianum & ab illis esset diffamatum . Ideo ait Apostoliis: an a vobis verbum dei, id est, fides Christi vel eius euangelium processit ad alias gentes 3 inflammabantur etiam in . hoc quasi solis illis fatus quae in Christo est, per patriarchas de prophetas fuisset pronaisia:& hoc est quod dicit, aut in vos solos perueniit Urbum dei. . Siquu vidctur piopheta esse d est

sapiens

355쪽

sapiens doctor & explanator scripturarum, aut spiritalis ii est qui spiritalia capere possit, cognoseat quae stribo, quia domini mandata sunt, id est, intelligat 5c approbet quia domini est mandatum . Pseudoapostoli ascipiis & a diabolo loquebantur, Apostolus autem Paulus & reliqui, lei mandata proferebant. Ideoque bis verbis tangit eos qui pro luctis temporalibus & desidcriis hominum non diuina, sed terrena docebant. Sι quis autem ignorat, subaudis haec mandata domi ni, ignorabitur,id est,si quis repudiat vel non a pprobas haec mandata domini, repudiabitur nec approbabitur a domino in die iudicii. Itaq*e fratres mei in fide. aemulamini id est studete & diligite prophetare, id est , scripturam interpretari,& aperteexponere, etiam si quis vult vel potest, linguis loqui, nolite prohibere, tantum ut babeat interpretem. Omnιa autem bonestes 'im vobis, id est,cum

decor .

CAPUT XV. Otum autem vilis facio fratres, id est ad

memoriam vobis reduco euangelium.

quod praedicaui vobis, quod σ accepi sitis, in quo G statis per quod saluamim. Fuerat Apostolus apud Corinthios perv- num annum.& sex menses, praedican illis euangelium, sed post eius discessum, introierunt in eos pseudoapost ii qui negabant Christum ex virgine natum,passum amortuis suscitatum t negabant quoque resurremonem generalem futuram . Idcirco compulsus Apostolus recapitulae quae illos praesens docuerat, unde dicit: Notum vobis facio euangeliu quod accepistis,sue suscepistis a me, vel ae ceptum habuistis,in quo de statis. in unaquaque plebe fide-jiu sunt populi persem,&impersem, sed hic herfectos fideles alloquitur. Iteru contra imperfectos subiungit, qua ratione praedicauerim vobis, si tenetis, ni fistuli a credidi 'u3 Literatura huius vetii li minus quiddam sensus videtur habere, quia pulchrius sonat in Graeco. Notanduinque illud interrogatiue atque increpatrue esse legendum. Igitur dicatur ita: Quid vi ilitatis accepistis in hoc quod praedicaui vo

356쪽

: CAPUT XV. se ogruum, aut antequa debeat nasci, aut post: vi Iulius Canae fuit abortivus qui post legitimum teli, pus cum Caesarie natus est secto matris utero: sic & Apostolus abortivus quodammodo extitit,quia post icpus natus est in Christo.quia non ab illo vocatus est,cum adhuc esset in carne , sed cum iam in dextera patris esset collocatus vel abortivus est. quia sicut de vita abortivi desperatur, sic & de vita Pauli desperabatur a fidelib',quado eos persequebatur. Qui ut vive perpetuam incurrisset mortem nisi ei a Christo fuisset 1ubuentu.Visus est aute ei de cinio post non paruum tempus ascensionis suae,quando caecatus est in via, tu pergeret Damascsi di postea oranti in templo. Ego enim sium minimusia possiotim. Causa humilitatis hoc dicit,sicut & Matth us qui vocat se publicanum. Vel etiam minimus est tempore,

M vocatione, luia ultimus est vocatus. Maximus aute Iabore dignitate,& praedicatione,sicut ipse in sequentibus manifestat,ubi dicit: Abundantius siqui de omnibus illis laboraui. Gratia aurem drisium id quod fuma. hoc si, sum Apostolus de praedicator euangelij,totum est dei gratia. Et e gratiae in me vacua non fuit.per lib. arbitri u cooperatus est pratiae dei.Ipsa tamen gratia praeuenit eum ut vellet, & subsecuta est,ut posset implere quod volebat: & in hoc quod voluntatem suam iunxit voluntati dei,ideo dignus est rem neratione abundantura autem omni biu illa boraui. quia illi

solis Iudaeis di singulis prouinciis praedicauerunt. Paulus autem & Iudaeis & gentibus praedicauit, pene uniuersum mundum perambulans, aut per se, aut per epistolas suas Vel etia in hoc plus illis laborauit, quia illi ex praedicatione victum secundum euangelium accipiebant. Paulus vero non est usas hac potestate, sed labore manuum suarum

vivebati vel plus labora uit, quia illi Iudaeis qui habebant

scripturas, quibus vitia damnabatur, Jc virtutes augebantur in praedicaueriit,& factis miraculis, facilis doctrina sus espiebatur illorum,quia illi cognitionem unius dei habebat. Paulus vero sentibus, virtutesque nescietibus. Illi Iudaei, prophetiam de Christo habentibiis praedieabant, cui concordabant quae de Christo praedicabantur. Paulus gentibus nullam de Christo prophetiam habentibus. Non ego utem subaudis si lus laboraui, Sed traria dei mecum. Si isti

rem Glyristus praedicatur in miraculis, de in auditoribur,

357쪽

AD CORINTHIOS L

corda eorum tangendo de illustrando ad credendum . Ω mihi verbum praedicationis ministrando. Soe enιm ego.

siue illi, Subaudis alij Apostoli, sic pradicavimus, suba

dis, sicut supra commemoraui,quod Christus mortuus surrexit coelos ascendit,&c. Ini enimur aurem teste, dei id est, pro deo testimonium ferentes,inuenit u falsit qιο nuim testimomum diximus ad ersia deum. quod si scit erat Christum,quem non fuscitauit. subaudis ut quidam dicunt, si mortui non resiurgunt. In his locis, syllogismis dialectici, utitur Apostolus,& videtur negare quod confirmat. Non sunt enim falsi testes Apostoli,quia & Christus surrexit. demortui resurgent. Et si ita est, ut quidam ves rum dicunt, adhuc estis in peccatu vestru: quia baptizati in fide mortis Christi de resurrectionis fuistis, ut remissione acciperetis peceatorum. Ergo non credentes Christu resurrexisssem,in pee-catis scis monebant quia baptismus non prodest, ni filii fide Christi. Ergo qui dormierunt in Grasto, id est,credetes ex vobis in Christum,quia iam mortui sunt, perierunt. Subaudis , si ita est ut vos putatis. Denegando talia dicit, loquens dialectice. Si ιη bac vita tantum in Christo sterantes fumo, subaudis,& non in alia quae erit post resurrectionem. miseerabiliores siue miseriores sumus omnibus hominibiti iti fidelibus' :quia illi in hac vita fruutur, lu*uriatur,crarulantur,inebriantur, laetantur etiam cia malefecerint.&exultant in rebus pessimis. Nos econtra qui in Christum credimus ieiunamus,vigilamus, ab uxoribus abstinemus, ab illicitis cavemus,multa aduersa & in comoda pro Christo sustinemus. Sed sancti : in hac vita sperant iu Christo, credentes se mundatos ab ipso a peccatis suis . de in alia sperant resurrectionem beati titudinemque perennem: defrmantur in hac spe, quasi iam totum illud possideant in

re. Nunc autem, id est in hac aetate in qua sumus, Chricus refur cvit a mortuis, primitiuae dormienim m. Primitias

dormientium dicit Christum, quia ipse caput est omnium electorum, ipse primus propria virtutc, SQ ad hoc ut iam nomoriatur, resurrexit a mortuis. quoniam quirim per via uinhominem Adam mors ammae & corporis venit: m per unum hominem Christum resurrecto mortuorum bonorum malorunque. unusquisque autem insuo ordine. Ne dicerent illi, & forsitan diccbant, quare iusti qui ante Chri-

358쪽

CAPUT XV.

icistum mortui sunt ante eum non resurrexeritnt 3 Quia pereulus virtutem quidam illorum surrexerunt, di omnes lac

minet surrecturi sunt. Primitiae debuit esse dormietium, id est,primus debuit resurgere,sicut & feest: deinde omnes

in suo ordine subaudis,aut iam resurrexerunt aut resurrecturi sunt, post Christum videlicet, qui resurrexit primus deliae hi qui sunt Christi, in aduentu e . Ouidam codices habent, deinde qui sunt Christi, qui in aduentu eius credide- eunt sed falso scriptum est. Deinde,inquit,hi qui sunt Christi, resurgent in aduentu eius, cum venerit ad iudicium, Christi sunt,qui in eum credituri sunt,& crediderunt ante aduentum eius. Deinde 'is, subaudis erit mundit finis na-que mundi, resurrectio eriti cum tradiderit regnum deo σ Luc.ά

patri. Deus pater omnia tradidit filio sicut ipse ait Omnia tradita sunt mihi a patre meo. Et Paulus dicit, quod tunc sit finis mundi venturus,cum tradiderit regnum filius parrisuo qui est deus . Sed quia istud regnum sic filio a patre, M patri a filio traditur, ut communiter ab utroque possideatur: Dicendum breuiter . quod pater homini filio a verbo sumpto,omnia tradiderit: ut sicut in filio diuinitas & humanitas est una persona sic una sit de possessio. illi enim Eomini tunc cuncta tradidit, quando ab unigenito suo suscipi voluit. Idem filius in fine regnum deo dc patri tradet, eum electos suos quos suo sanguine acquisiuit,ad cotem plationem cognitionEmque dei patris perduxerit, ostendens eis regnantem deum patrem cum seipso de sp ritu sancto. Et tunc aperte scient, quomodo deus pater cum unigenito suo & shiritu sancto regnet sine sine immensus Jc omnipotens 3c quomodo trinitas sit in personis,& unitas in stibstantia diuinitatis. Vel certe tradet filius regnum deo Scpatri,omnes videlicet electos , quia ipse videbitur in forma hominis in iudicio, damnatisque iusta sententia reprobis, omnes secum electos paterno vultui exhibebit, ut qui hominem iudicem vi crunt munda conscientia, liuinitatem patris de fili j dc spiritussancti contemplentur, cum euacuaruerit omnem principatum, subaudis, tunc erit sitis. Principantur in diuinis spiritibus archangeli angelis,sicut ipso nomine declarantur, & reliqua pandunt ordinum nomina. Principantur de homines hominibus, sed unus tunc erit princeps deus trinitas.quia cessabit omnis creaturae po

359쪽

AD CORINTHIOs Io

testas in angelis & hominibus. Cessabit timor,regnabIt in tegra charitas: nec iam erit inter praesidentes & subditos ulla dissensio,ac propterea bonorum spiriruum & iustorum omnium princeps unus deus erit , impleto quod scriptum est: Et regnabit dominus illis in die illa.Vnde Se sequitur: Oportet autem illum regnare lonreponat omnes inimicos

sub pedibus eius. Donec aliquando ponitur pro ut, sicut in P . . Psalmo,ubi dicitur: Ita oculi nostri ad dominum deum nostrum,donec misereatur nostri,id est,ut misereatur nostri. Mat.1. Ponitur etiam Donec pro &,ut in euangelio de Maria μIoseph dicitum fit non cognoscebat eam,donec peperit,id' est,S peperit filium suum primogenitum ponitur pro se- per & continuatione temporis,ut in isto loco:& est sensus. Oportet filiit regnare,donec ponat deus pater omnes mimicos sub pedibus eius,quod est dicere : Filius semper re:

hix, quia deus pater semper subiiciet inimicos sub pe-ibus eius. Si per caput Christ,diuinitas eius intelligitur, r. Gν.H. sicut Apostolus ait: Caput Christi Deus per pedes non in congrue intelligitur humanitas eius, quae velut pedes visa est abiecta.Sed ci duobus modis inimici siue infideles subiiciuntur, videlicet dum aut conuersi inspirante deo crediit in Christum humanitus passum,mortuti, ab inferis per resurrectionis gloriam elapsum, aut etiam in sua duritia perdurantes, iudicem eum discent, saltem in die iudicij, bonoru malarumque , a quo iusto iudicio damnari se conlicient in poenis suppliciorunt. Noaissime autem inimica'si uetur mors, quia postqua resurrexerint omnes,in ipsa resurrectione destruetur mors inimica, post cuius destructionem,nullam inimicitiam praesentis.vitae patietur humanum genus.Vbi enim vita erit aeterna, nullum locum obtinebit mors. Omnia autem Abiecit deus pater, bubpe δε-bus enu, id est, sub pedibus filij. Omnia subiecit quae fuerut& erunt,inimica & amica, terrena & spiritalia,sive cclestia subiecit potestati illius. Cum autem dicat, subaudis Psarumista David, omnia subiecta sunt et , me dubio. pr Her eum qui Abiecit ei omniat quia non pater silio, sed filius debet esse Iubditus patri,secundum quod homo est: nam secundum diuinitatem,unius potentiae,unius deitatis est cum patro,sicuti unius essentiae est cum illo. Cum autem subiecta illi

fuerint Omnia, id est,filio,tanc cr ipses subirius erit ei, id est

360쪽

CAPUT XV.

est.deo patri qui sibi subiecit omnia. Sunt qui de modo cucta

subiecta filio sed multi non attendunt ad hoc, neq; consideiectus erit deo patri, caput videlicet cir corpore suo, quod est ecclesia unde dicitur alibi: si ergo vos Christi, ergo semen Abrahae estis idem unius Christi estis,vel unus Christus estis. visit deas omnia in omnibus, id est,in omnibus electis de' ona uia,quia erit satietas it Iorum,& hetitia, gaudiit,& exaltatio,& vita,sicut ipse per prophetam ait: Ero illis d as,id est,ero illis unde satietur,unde laetentur: quia ita ditabuntur praesentia dei,& ita implebutur omnes elem omnib' bonis omnibusque virtutibus,ri in ipso omnia bona possideant singuli. Erit enim deus tuc in unoquoque patietia,sicut fuit in Iob: obedientia,ut in Abraha: masuetudo, ut in Moyse virginitas,ut in Daniele sapientia,ut in Salomone,& reliqua dona quae modo diuisa sunt electis, tunc possidebui omnia singuli. Lalioqui, id est,si mortui n6 resurgent. quid faciet qui bapti et antur pro mortuiri Erant quida apud Corinthios qui no credebat resurrectionem,& erant alij qui credebant illos resiurrecturos,qui baptizati moriebatur: illos aute qui sine baptismo moriebantur,credebant aut non resurgere , aut male re Curgere. si quis istorum propinquus sine baptismi gratia migrasset de in udo: vivus aliquis in nomine illiu a baotizabatur: dc putabat quod mortuo baptismus viiii prodesset. Quod factum commemorat

Apostolus,no ut probet quod huiusmodi aliquid prodesset

mortuo: sed ut eius ex eplono credetibus resurrectione suadeat & ostendat, quia si illi resurrectionem non crederent, nequaqua vivos pro mortuis baptizaret,& est sensus,o Corintliij ,si resutrectio no precessit in Christo, sc in quibuta

da,a resurrexerui cu illo, nec futura est generaliter in omnib'. quid est hoc quod apud vos vivi baptizatur pro mor--is3 Qui diaciebat ut diximus ob duas causas:velqa non putabat resurrecturos, nisi baptizatos: vel quia credebant non e se Deliciter post resurrectionem victuros,nisi baptizatos. sicut veritas se babet, ut quid nos Apostoli periclitamur, id est, pericula patimar omni borvi in fame, & siti,M rei i quis angustiis. Quotidie morior per vestram gloria' fratres. Iurat Apostolus, ut magis ei credatur ab au-

SEARCH

MENU NAVIGATION