Haymonis episcopi Halberstatensis, In diui Pauli epistolas omneis interpretatio, ad vetustissimorum exemplarium fidem quàm diligentissimè recognita

발행: 1550년

분량: 810페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

CAPUT X. 13a non fecit. Illi enim ibant ad domos paganorum Christum

non legimus perrexisse ad donium alicuius gentilis. Omnia subaudis alimenta, mimicet edere secundum naturam. std non omnia expcdilint, id est, non omnia sunt utilia. Omnia

mihi licent sed non omnia aedificant alios in s de sed potius destruunt simplices perscaodalum. Nemo quod hum 6 -- tum modo,quaerat in hac parte,comedendo omnia. sed quod alterius . i. quod simplicioribus prodest , sicut Chrisus non .

cui fuit sua, sed nostra. Omne quod in Macello .i. in mercato vaenit siue venditur,manducat nihil ιnterrogantes propter conscientiam illius quem interrogaueritis. Macellum dicitur . a mactando co quod ibi mactantur carnes. Ideo aute Apostolus prohibuit,ut non interrogarent aliquid de carnibus, utrum consecratae essent idolis necne: quia si interrogaret,

dicerct ille insultando & deridendo qui interrogatus fuerat: Omnes istae carnes quas cernitis in macello i dolis dedicatae sunt . Si aliquis fideliu haec audiens pos ea emeret. derideret eum ille paganus in sua mente S conscientia, lieens: Ecce,quid fecit ille Christianus, qui me prohibebat, offerre idolis victimas quasi malia, modo emit carnes con secratas idolis.& comedit ut sanctas. Nisi aliquid numinis in idolis cognosceret,nequaqua hoc a Reret. Quandiu talia videro eu faciente,non transibo ad Christiani sinu. Si qui infidelium vocat vos ad cernamin vultu ire, subaudis ad domucius. Non praecipitur lxς, nec prohibuit,sed praestitit licentiam. Coena vocatur a comunione vescentium, quas comuncςonuiuiu, ct communis escasi: .c resectio. Coenon dicut Graeci commune. Vnde & comunicates dicuntur, eo quod . communiter,id est pariter comedebant, apud veteres enim consuetudo erat hora nona coenare,no in abscondito, sed in propatulo,ne singularitas luxuri in gigneret. Siqin au rem dixerit, hoc immolatum est idola. i. idolii eri consecratum, nolite comedere propter conscientiam alterius qui indicanit,& circunstantium, ne vos derideant,sicut supra dictum est Ut quid enim libertis mea qua credo omnia esse munda, ud catur, id est, reprehenditur ab aliena conscientia3 id est si ςgo manduco omnia quid pertinet ad alique ut me repre-B endat: vel quid nocet eius reprehensior Si ergo cum gratia.

322쪽

AD CORINTHIOs I.

xalia dicebant,quasi subiungeret Apostolus: Non debetishoe dicere,licet sanctificetis illud quod sumitis, signaculo

crucis,& inuocatione nominis domini: tame non ideo debetis comedere , quia blasphematur exinde nome domini,& vos blasphemamini. Omnia in gloriam deifacite.ian inuo-ς atione nominis dei, & cu honestate, ut deus glorificetur per vos. Legimus quodam in loco, i cu quodam tempore quidam ho mucio prς nimia tristitia voluisset se laqueo su Dpendere , & dixisset, Deus adiuva me quod verbu semper in usu trabebat astitit B. Paulus apost. inquies: Infelix, temetipsum illaqueare vis,& nomen domini inuocare prς- sumis 3 S ed illud quia inuocasti, esto liber ab hac tristitia, de morte prauenti, quia omnia prospere tibi succedet .sine offeημηe d est . sine scandalo & apprehensione estote Iudaei qui idola execrantur, Gygentilibus fidelibus , dcctia infidellibus sicut cir ego per omnia,subaudis quae fa io,ommbiti placeo. Cu Apostolus alias dicat: Si hominibus placere, Christi seruus non essem , quaere dum est quare modo hic dicats omnibus per omnia placere 3Ad quod dicenta,quia ubi dicit Si hominibus placerem, homines ibi voluit intelligi

haereticos, Iudaeos incredulos, paganos, & persecutores.

Hic autem ubi dicit omnibus se placere , subaudiendu est bonis & religiosis viris. Si hominibus inquit 3 infidelibu,

placerem, Neroni scilicet,haereticis, Iudaeis incredulis, Scpersecutoribus Christi, Christi seruus no essem, quia Christum negassem.Tamen licet illis non placeam, hominibus tamen bonis & religiosis placeo, non quaerens quod mihi soli utile est, quia non accipio a vobis victum & vestimenium, Dd quod multis, viserui sunt. sicut Christus non qua'-M, MA IF siuit sua quia pro se flagellatus non est. consputus, passus, Minortuus: nec quaesiuit sua, sed nostra , ita Paulus non erat propria salute contentus: quia non quaerebat quod soli si Di utile erat,sed quod aliis, si istinens pro aliorum salute libenter multa aduersa & probra.

Miratores mei estote, sicut m ego Gristi. sinit ego

i imitator Christi sunt, non quaerens soluminocioquod mihi utile est,sed quod alteri, ita de vos me imitamini.Sicut enim deus pater misit Christum,ut apo sto

323쪽

li eius ςssent imitatores,ita Christus misit ad nos Apostolos ut eoru imitatores simus. 'Laudo autem 'vosfratres,q 32 per omnia mei mcmores estis, Ironice ista dicit: di quod videtur affirmare increpat & denegat, quasi diceret: No laudo vos,quia non estis mei memores, neque tenetis praecepta quae tradidi vobis. Volo interi oucite, quod omns viri

caput Christia est. Omnis viri caput est Christus .i. princeps& origo quia ab illo qui est verbum dei patris, creatus est:& non solum secundum diuinitatem, sed etiam secundum quod homo est,& carne nostram assumpsit, eaput & princeps est omnibus hominibus. caput aurem mulieru.i.initium& princeps mulieris. vir est, quia de costa eius facta est , &eius potestati subiecta, c ut verse Christia origo & principium illius, deus pater est , quia ab illo habet originem x principium, tant secundum diuinitate qua secundum humanitatem. Om vir in ecclesia,Orans aut prophetum . i. docens prophetiis vel cxplanans, velato capite,deturpatii. dehonestat capsithis vel orans .i.dominica orationem dices, prophetans. i. syni bolum apostolorum recitans bi prophetatur aduehius Christi ad iudiciu .se non velatur mulier, id est si non vult operire caput suum linteo,tondeatur. Quare praesipit hoc Apostolus 3quia mala cosuetudo erat tunc temporis, qua nolebant carillos ligare & caput cooperire. Et ne ipsa profluxio capillorum pro cet homines ad more libidinis,ideo priscepit velare capillos & ligare. Vir quidem non debet velare caput,quonaim imago gloria dei est. Homo imago est dei quia sicut ab uno deo omnia origine sumps runt,& ab illosa sunt,ita ab uno homine Adam , omne genus humanu profluxit: gloria quoque dei est, quia glorificatur detis per hocin homine rationabilem fecit. Ideoq;

non debet velare caput. ut ostendat non esse subditu mi lieri sed potestate habere super eam. Mulier aute subiecta est viro sicut sequentia manifestant.. mulier autem gloria vi

ri est,quia ex ipso facta est,uel quia subiecta est ei: & in Loestoriam habet vir. Non enim vir primus Adam,ex muliere est factus,sed mulier ex viro. Etenim non est creatus vir Adam propter mulierem, quia necdum erat mulier creata. Sed mulier propter virum, id est, ad auxilium viri. Ideo stibaudi, ut recognoscat se mulier sub viri esse potestate. debet mulier velamen habere supcr capulsuam propter angelos. Angelus

324쪽

AD CORINTHIOs I.

graece, latine dicitur nuntiugi: Alio vocabulo vult ostendere Apostolus episcosos, sacerdotes, omnesque ordines altaris,qui angeli debent esse, annuntiando populis quid debeant petere,& quid vitare. Propter istos angelos debent

mulieres stantes in ecclesia velata habere capita,ne respiciens aliquis illorum ad populum, capiatur ad amorem pulchritudine illarum. Dicamus & aliter iuxta Augustinum, de hoc quod dicit,uir non debet velare caput, quoniam imago est dei, mulier autem debet velare caput propter angelos : virum in hoc loco uno modo possumus intelligere quemlibet praedicatorem,spiritalem, & viriliter agentem. cuius caput est ipsa eius sapientia : quia scut caput regit caetera membra, ita illa regit mentem . istud caput, id est, sapientiam non debet velare vir praedicator talis, quia non debet celare illam Sc abscondere, sed aliis manifestare,docendo, praedicando, bonisque operibus insiste do, debet se imitabile praebete. Per mulierem aut e debemus intelligere quemlibet in ecclesia muliebriter & stulte agente . Cuius

caput est ipsa eius ignoratia & stultitia: qua non debet illis in propatulo manifestare,ne se imitabilem reddat, sed de bet illa tegere,& ad angelos qui & viri appellantur) id est ad praedicarores referre , ut illoru exhortatione & doctrina laluari possit: vel debet sua insipientiam S ignorantia Velare propter praedicatores , quia illis se debet humiliare.

Aliter: Homo ex corpore,anima, & mete cosstit, quae & rationabilitas animae dicitur.Cu unu sit anima & mens,& diuidamus hic anima quae viviscat corpub,& mente quς re sit animam, quia facit differentiam inter bonum S mesu. inter vitia & virtutes. Per virum in hoc loco debemus intelligere secundum Augustinum) rationabilitatem ammet nos r. ae. i. mentem,quae imago dei est quia sicut deus scit differentiam inter bonii de malu , ita & mes pro modulo suo. Cuius yiri caput.i. mes seu rationabilitas quod unu est ipsa bona eius intentio est,quam non debet velare: quia no de bet illam refrenare a cotemplatione dei,sed quato amplius

de deo intelligit, tanto amplius debet illam permittere, ut se eleuet ad conte plationem dei , donec perueniat ad hoc, ut quod modo videt in spe & in speculo ,quadoq; videat in re,conteni plans deum sicuti est. Per mulierem possumus intelligereanimam,cuius caput est intentio, qua plerunq;

325쪽

Intendit terrenis rebus vltra modum. Quod caput, id est,

quam intentione debemus velare,quia debemus illa re renare, ne ultra modu in terrenis rebus se occupet. Anima enim quae vivificat corpus, ni erunq; ea desiderat ultra quam necesse sit,in quibus deleciatur corpus,quod terrena quaeras. Veruntamen neque vir sine muliere iubaudis creatus est in praesentia dei,neque mulier sine viro iubaudis creata cst ιη domino. i. per dominum. Nam si ut mulicr Eua de viro. i. de costa Adae, itar vir Cain per mulicrem extitit. Omnia alite Gene. 4subaudis genera hominum ex deo creata sunt, videlicet Adam, Eva,& Cain,vel omnia .id est, corpora viroru & ccrpora mulierum , animae videlicet virorum ac mulierii. vos ipsi iudicate i. discernite quae dicturus sum. Mulicra pro vela- moe id est pro ornamento, dati Junt capillLSιquuatitem videtur contentiosici esse,ut dicat, ego sum Pauli , oso Apollo nec vult nostris admonitionibus parere: nos I udari credentes &Apostoli, talem consuet Anem non habemus,ut contendamus, quia lex iram & contentionem prohibet, neque eccle a dei, quae euangelium habet. Hoc autem pracipio non laudans .subaudis quod contenditis. Primcim quidem conuenientium vobis

in ecclesiam d est conuemum fidelium in dominicis diebus, Budio ab his qui sunt Chloes, cissuras, id est, disseusioues Scdiscordias, esse inter sera ex parte credo ita esse vi audio.

Nam vortet, id est. necesse est haereses esse,ut qui sunt inter vos probati in fio bonisque operibus, mon se si Lint.& appareant etiam qui sint impersecti& duplices. Sic do

minus dicit in evang.Necesse est ut veniant scandala ii no Mart potest aliter esse. Et reuera magnam utilitatem praestiterunt Hereses sanctae ecclesiae,non per se led dum doctores excitauerunt,qui quasi dormierunt.Nequaquam enim ta- tam copiam librorum haberet sancta ecciesa, & tanta cognitionem de deo,nisi haereses exortae essent, a quibuς cxcitatus est Hieronymus,Augustinus Hylaxius, Gregoriuς, aliique sancti doctores qui multa coscripserunt cotra haereticos. Convenientibus vias in unum, iam. non eg dominicam

cor nam manducare. Coena dominica dicta est eo ipso die saluator cum discipulis coenaverit coplens veteris testameiti pascha ,& mysterium corporis S sanguinis sui tradens Apost. Corinthii, qui & Achaici et Achaei, venientes ad fide Christi per praedication e Apost, yRubia quo inter caete-

326쪽

AD CORINTHIOS I.

ra quae dominus fecit,etiam sacramentum coenae domini- eae perceperunt, post discessum illius in memoriam coenae dominicae singulis annis quinta seria ante diem Palcha, c5 ueniebant omnes ad ecclesiam. ac nobiles quique de potentes, diuitEsque, veniebant,& deferebant singuli panem& vinum,& dabant sacerdoti,unde consecraret corpus de sanguinem domini. Consecratis autem mysteriis a sace dote domini,vnusnuisque quod detulerat accipiebat desuper altari: sumebatque tacite cum suis,ut superuenientes non inuenirent quod ederent,& unde communicarent,aut etiam deserebat omne quod attulerat ad domum suam , ut cum suis illud sumeret. Ob cuius rei causam magnae dissensiones inter illos erant,quas seminauerant pseudoapostoli ita ut cum una benedictione omnium oblationes consecretiae essent, singuli suas accipientes,quae communes debuerant esse maximam verecundiam inferret his qui ut assolet non at tulerant,licet haberent: aut bis etiam , qui non habebant quod afferrent.Hoc autem faciebant multi, postquam ab aliis cibis crapulati erant. Istamque acceptionem eucharistia dominicam coenam vocavit Apostosus uno modo. Aliter: Soliti quoque erant conuenire eodcdie ad ecclesiam omnes diuites,potentes,& nobiles,& pretpararesbi in ecclesia & in foribus ecclesiae atque atriis illius epulas & conuiuia , & crapulari de inebriari usque ad vesperam,imanducantes & bibentes in conspectu pauperum & egenorum,qui non habebant unde sibi praepararet

similia,& nihil accipiebant ab illis diuitibus & potentib',

sed praestolabantur ieiuni tempus cum verecundia quo placeret illis diuitibus de potentibus benedici corpus C hrfilia sacerdotibus, de communicarent. Impleti autem illi diuites omnibus cibis dc potibus usque ad vomitum,accipiebant ad ultimum sacramenta corporis de sanguiuis Chri-si,dicentes: Sic tradidit Christus discipulis suis nostris doctoribus & magistris,corpus & sanguinem suum post aliorum ciborum perceptioncm,& sic nos voliamus illud sumere. Quod audiens Apollolus, scripsit eis inter caetera ista quae in praesenti habentur,volens eos conuenire, n-quiens: Conuenientibus vobis in unum in ecclesia,iam no est dominicam coenam manducare ii est,non est vobis liacitum dominica se coenam taliter niali ducare,qitaliter vos manducatis

327쪽

CAPUT XI. Us

manducatis.Coenam autem dominicam dupliciter possumus intelligere appellatam esse ab A postolo,vel perceptionem videlicet eucliaristiar,de qua singulis ibi vendicabant

partes proprias, quas attulerant,ali iis non communicantibus , aut etiam eandem eucharistiam post alios cibos sumentes. Vel alio modo coenam domini appellat,illas praeparationes conuiuiorum & epularum , quaa sine charitate iumebant,non dantes inde pauperibus. Sacramentum igiatur corporis Christi a communione coena appellatur,quia conmune debet esse omnibus fidelibus & iustis.Vno enim pane uniuersitas ecclesiae designatur. Per id enim quod - unum sumus, te uno pane omnes nos sumere oportet. Licet enim a multis partibus deferatur ille panis,& a multi sacerdotibus per uniuersum orbem consecretur,diuinitas tamen quae replet omnia,replet & illud,saestque ut sit unuChristi corpus omnesque qui digne percipiunt illud unum corpus Christi faciunt,non duo,quia ipse dixit Qui manducat carnem meam,& bibit sanguinein meum,in me manet, dc ego in eo. Quicunque ergo coenam domini vult imitari,percipiendo corpus illius . vel etiam percipicndo alios cibos communiter debet ea vit: quia coena domini omnibus recumbentibus communis fuit,non solum bonis, sed etia proditori Iudae.sed no immerito quaerit aliquis , quare saluator noster post coenam. corporis & sanguinis sui sacramenta Apostolis tradiderit,uel unde processerit ista c5suetudo uniuersalis Ecclesiae, ut ieiuni doceamur eadem sacramenta percipere, cum apostoli iam coenati ea pereeperint. & dominus hoc ita non ordinauerit sicut modo tenetur 3 Cui respondendum est,ideo tunc cornatos communicasse Apostolos, quia necesse erat pascha illud typicum antea consummare, dc sic ad veri paschar sacramenta transire. Ideo quoque dominus per se non constituit ieiuno accipere nos sacram cta Eucharistiae, ut haberent eius Apostoli honorem aliquid ordinadi in sancta ecclesia , qui post

eius ascensionem a sancto spiritu edocti ordinauerunt in honorem tanti tamque terribilis sacramenti, primo noxieiunos dominicae passionis participtione muniri, pri in5 quae spiritalibus epulis, interius exteriusque sacrari, ac deinde terrenis dapibus Jd vilibus escis corpus refici,cum gratiarum actione Oc cum temperantia atque sobrietate.

328쪽

Vnusquisquo enim uam caenam praesemit ad manducandum . Ethoe similier duplici modo intelligi potest , ut intelligatur

carna sacramentum eucharistiae quod illi singuli sibi vendicabant: vel illa praeparatio conuiuiorum, quam utranqa illi ut propriam maducabant,non communicantes exinde pauperibus. Diximus superius breuiter coenam vocari a

communione vescentium,quasi commune conuiuium,comunemque escam atque refectionem.Coeno quippe Graeci dicunt colum uiae. Vnde & communicates dicunt, quod communiter siue pariter comedant. Apud veteres enisti cosuetudo crat hora nona coenare, non in abscondito, sed in

propatulo, ne singularitas luxuriam gigneret. Et aeria quidim vestrum Uurat, ille videlicet qui paupertate premere caret pane triticeo,& vino,quod deserat ad cosecranduiu, unde communicetur, vel unde praeparet sibi conuiuium. alitis autem diues quilibet & potens, ebrim est, & crapulatus tam ex aliis cibis, quam etiam ex sacramentis corporis& fanguinis domini. Nunquid domos non babetis is Corinthii ad manducandum m bibendum 3 communes cibos, . At

ecclesiiam dereontemnitis, id est, despicabilem facitis, & pro

nihilo ducitis, parantes vobis turpia conuiuia in ea, σconfunditu eos, id est verecundari facitis, qui non babens alimenta,ex quibus consecretur corpus Christi & sanguis. vel unde sibi praeparent coenam in ipsa ecclesia, sicut vos

qui diuitiis abundatis. Quid dicam vobis3 o Corinthi ,id est quid possum vobis dicere prae nimio dolore ' Laudo, vos, iubaudis in hoc quod bene agitis in quibusdam rebus, in hoc tamen non laudo vos,quod ecclesia in dei despicabilem facitis,& taliter iam ebri j,corpus domini percipitis,& facies pauperum confunditis. Ego enim accepi a domino quod Cr tradui vobis, id est mysteri uin corporis Sc singuinis domini,quomodo debeatis sumere,sicut mihi reuelauit,ita tradidi vobis. Insuper etiam quid significet illud sacramentum , sicut in sequentibus dicturus est quando pergebat Damascum,&caecatus est. Vel tunc manitestaure ei dominus hoc inter caetera. Vel quando positus est in extasi mentis,dum esset in templo: Ac sic demuli tradidit Corinthus, quando moratus est apud eos anno uno & me-sbus sex. quoniam dominus Iesus in qua nolle tradebatur, iss est ipsa nocte qua erat tradendas a Iuda, a Fit panem, α

329쪽

CAPUT XI:

er grasas agens,fretis dixit discipulis suis .Finitis solemniis veteris paschae quae in commemorationem antiquae

liberationis populi dei de Aegypto agebantur omnibus

annis,transiit statim ad nouurn pascha, sicut supra diximus, quod in memoriam suae passionis & nostrae redeptionis ecclesiae suae reliquit frequentandum. Fregit ipse panem, quem discipulis porrexerat . ut ostenderet corporis sui fractionem & passionem sua sponte venturam, sicut ipse antea dixerat: Potestatem habeo ponendi animan mea. . ccipite Cr manducare, Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur. Sicut caro Christi quam assumpsit in utero virginali, verum corpus eius est.& pro nostra salute occisum ita

panis quem Christus tradidit discipulis suis., omnibusque

praedestinatis ad vitam aeternam,&quem quotidie consecrant sacerdotes in ecclesia cum virtute diuinitatis quae illum replet panem,uerum corpus Christi est: nec sunt duo corpora illa caro quam assumpsit,& iste panis, sed unum Verum corpus faciunt Christi,in tantum ut dum ille Dan - 'gitur & comeditur, Christ is immoletur & comedatur , Jctamen integer maneat & viuus. Et sicut illud corpus quod in cruce deposuit pro nostra salute Sc redemptione est immolatum . ita quotidie ad nostram salutem Sc redemptionem iste panis deo offerturiqui licet panis videatur corpus est Christi. Dominus enim & redemptor noster consuens nostrae fragilitati quia cognouit nos fragiles esse ad peccandum,tradidit nobis hoc sacramentum. ut quia ipse iam non potest mori, Sc nos quotidie peccamus, habeamus verum sacrificiuna, quo post mus expiari. Ideoque unum corpus faciunt, & pro i,ostra redemptione offerumtur, . ,

dixit eii: Hoc est corpus meum ,quod pro vobis tradetur & μ se addidit. Hoc facite. id est,corpus hoc sanctificate,in meam

conmemorationem,uidelicet pastionis me , est retque redemptionis,quia ego vos redemi sanguine meo. Relinques domin' hoc sacramentum salutiferia omnibus fidelibus utillud infigeret cordibus & memori eoria, more cuiuscunque hominis egit qui appropinquas morti,aliquod munus pretiosum dimittit alicui amico . dicens, Habe hoc cu omni diligetia penes te in memoriam mei,ut quotiescuq; illud videris, recorderis mei. Oui amicus admittens munus illud

amici sui charissimi si eu toto corde dilexit non potest noni

330쪽

λD CORINTHI Cis I

condolere ei,& tristari de morte amici,quotiescunque misnus sibi dimissum conspicit.Simili ter nos quiritescunque

accedimus ad consecrandum vel percipiendum sacramentum muneris aeterna,quod nobis dominus passurus in memoriam sui di ini sit tenendum, cum timore & compunctione cordis,omnique reuerentia debemus accedere , recolentes quanto amore dilexit vos,qui pro nobis seipsum obtulit .vt nos redimeret. Sιmiliter calicem, subaudis tradidit eis, postquam cornuui dicens: Ηιc calix notium testamen

tum est in meo sanguine, id est,calix quem vobis trado. nouutestamentum significat,vi Fulgentius dicit,uel nouum testamentum confirmatum in meo sanguine,siue per meum sanguinem. Calicem noui testamenti dicit,ad distinctione veteris testamenti,quod confirmatum est sensuine hircorum de taurorum,sicut habetur in Exodo, dicente Moyse

ad populum quando collegit sanguinem hircorum in cati .ce vel patena,& aspersit eundem populum: Hic est sanguis

testamenti,quod mandauit ad vos dominus:id est, Hic sanguis est testis verborum & promissionum Dei ad vos , Atestis verborum vestrorum , quod promisistis esse vos obedientes illi similiter nouum testamentum, id est . euag. ubi continentur promissiones nostrae reden ptionis de patriae earlestis,confirmatum est sanguine passionis Christi,qui quotidie celebratur in ecclesia. Omne enim testamentum in morte confirmatur testatoris: Quod autem addidit . brefacite siue sanctificate, quotiescunque biberitis,in meam commemorationem, Idem sensus est,ut de corpore supra dictitest. Quotiescunque enim manducabitis panem buv. Cr calicem bibetis mortem domini annuntialitu donec veniat. ipse ad iii dicium. Duobus modis an nunciamus mortem domini iam esse celebratam pro nostra redemptione,vel ipsum mysterium celebrando, i iteramus passionem illius, vel etiam praedicando aliis. quod utrunque agere debemus,& sumendo,& pr dicando. Hoc quoque sciendum est,quia caro nostri saluatoris P salute nostri eorporis,sanguis vero pro anima nostra fusus est,quia sedes animae in sanguine consistit. In cuius memoriam corpus 3c sanguinem illius suminus, quoniam ipse,ut totum hominem saluum faceret & redimeret, sanguinem suum fundi permisit. Itaque quicunque mundurauerupanem hunc biberit caesum, id est,sanguine domini

SEARCH

MENU NAVIGATION