Haymonis episcopi Halberstatensis, In diui Pauli epistolas omneis interpretatio, ad vetustissimorum exemplarium fidem quàm diligentissimè recognita

발행: 1550년

분량: 810페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

s. t.

AD CORINTHIOS II.

nouus populus,vetera traiieriit illis iam in spe, mortalitas videlicti & corruptio, & facta sunt noua similiter in spuimmortalit s & i corruptio: vel usus est praeterito pro suturo, pro eo quod est,Vetera tra ibunt,& fient omnia noua, iuxta quis a Io*nia es dicit frui omnia noua omniaι -- rem subaudis genera innovationis ex deo patre nobis proce uni qui reconciliavit nossibiper Christum,id est per passionem Christi, is dedit nobis apostolis ministerium reconciliatio nis, mi reconciliantur,qui antea inimici erant. Et nos inimici. eramus deo patri, non per naturam quam ipse fecit sanctam & bonam , sed per vitium quod nos addidimus. Ablato ergo peccato quod nos addidimus. per sanguinem Christi reformata est natura ut fuerat creata, & reconciliati sumus deo patri. Christus ergo procurans nobis reconciliatione per suam passionem, rediit ad deu patre unde venerat. Sed ne imperfectum siue infectum remaneret quod nobis procurauerat,ministeriit in reconcitationis dedit sui; apostolis: Vt ipsi nobis an nunciarent nos redeptos esse sanguine Christi: ta sua p dicatione reconciliarent nos. Sicut enim ipse dixit: Sicut misit me pater,& ego mi to vos. ite, docetς omnes gentes. Quoniam dem pater erat in Christo muηdum reconcilianssibi per illiam. Deus pater in filio erat. filiusin patre,sicut idem filius ait: Ego& pater unusumus.& Ego in patre,& pater in me est. Aliter ergo erat in Chri sto, atque aliter fuit in prophetis 3e apostolis per quos laquebatur. In illis erat per gratiam n Christo erat per unitatem substantiar:quia unum sunt: mundum recon-eiliauit sibi per Christum, id est omnes praedestinatos ad vitam aeternam , non reputans illis , id est credentibus peccata ipsorum, postquam ad fidem venerunt:quia quales antea fuerant non attendit: sed quales futuri erant. Crposuit in nobis verbum reconciliationis , id est, doctrinam evan petit. Pro C sto ergo legatione fungimur, id est vice Christi ministerio fungumir, tanquam deo exhortante per nos, sub- au dis homines ad credendum. Obsecramus pro C mcidest vice Cbristi, reconciliamini deo patri per sdem & iustiriam , auferentes a vobis omne peccatum,quod a deo vos separat. Eum, id est Christum, qui non nouerat peccatum, leus. pater pronosu peccatum fecit, id est hostiam pro peccato

sic enim appellatur hostia pro pecca o axime in septuaginta

402쪽

CAPUT VI

I si

ginta interpretibus , qui soliti sunt diceret Ponet en iiii manum suam super caput peccati , id est iuper caput soniae pro peccato. Sed quaestio oritur in boc loco. Qi 'modo iudicet deus & vindicat in homine peccatum , ii ipse

peccatum non nouit Z Quae ita soluitur, quia nouit per fa-pientiam peccatum esse malum , sed non nouit per experientiam At aliquando peccaret. verbi gratia , sic dici inus: loannex euagelista quando scripsit suum euangelium, nouit mentiri , id est , nouit mendacium per sapietitiani, sed nouit per voluntatem Vt vellet mentiri, neque per experientiam quando illud scripsit. ideo fecit deux pater boniam pro peccato Christum: vi nos efficeremur institia dei in

ipso. id est . ut efficeremur iusti per misericordiam dei patris in ipso id est per Cbristum, vel in ipso. id est in corpore Christi coniuncti. Adiuuantes autem vos nostra pr dicatione & exemplo.

Ortamur vos, ne in vacuum gratiam dei - rarecipiat s. Exhortatio species est doctri, nae , dum quilibet verbo aut exemplo' consolatione praestat alicui, verbi gra tia: videt aliquis nostrum fratrem suul in moerore & tristitia positum propter amissionem filiorum & uxoris, aut propter damnum temporalium rem, dum ei reducit ad memoriam & in exemplum , quanta dc qualia sustinuit beatus Iob patienter, dc quomodo postmodum meruit propter patientiam suam omnia recipere in duplum: l sta talis consolatio & admonitio, exhortatio est dieenda. Videt etiam aliquem contristari 3e dolere propter amissum lumen oculorum , dum ei reducit ad memoriam beatum Tobiam, & consolatione ei ex hoc aliquam praestat, exhortatio est. Dum videt etiam alium dolore nimioco stringi propter peccata sua & pene in desperatione la- plani, si verbo aut exemplo cosolatione prarbet, ne despe- 'ret de venia aut salute,dans ei in exemplum Maria mere- Lucae tricem,oii dominus omnia peccata dimisit:&latronem in Lucae cruce qui ad una vocem meruit audire, Hodie mecum eris in paradiso: exhortatio bona & cosolatio est. Dicamus &aliter. Sicut posito aliquo in certamine singulati cum suo

403쪽

AD CORINTHI os

Ibidem. HImico, dum ei dicit aliquis ex circustantibus: pugna sor titcr noli dubitare,noli descere, victori a obtinebis: exhortatione ei praebet & audaciam: Sic qui positum in certamine bonae operationis contra diabolum & vitia carnis,admonet ne desciat, neq; cesset a coepto opere, exhortatione bona pr bet. Vnde dicit apostolus modo alloquus Corinthios,& in illis oes sdeles: Hortamur vos nostra praedicatu ne nostroq; cxcplo, omnibusq; modis, ne in vacuum siue inane & inutiliter gratiam dei recipiatis,omnia bona quae generi humano datur, gratia dei dicitur,quia gratis ei ceduntur. Gratia quippe dei est, habere fide spem,charitate,sapicntia diuinam vel humana,& bona teporalia. Ista ergo dei gratia in vacuum recipit,qui veniens ad fidem,Scremissionem peccatorii in baptismate percipies,dei praeceptis inobediens existit,n5 adhibendo studium,ut possit dei praecepta ipso adiuuante implere, quoniam fides sine operibus mortua est & inanis. In vacuit quod; bona teporalia gratis a deo data percipit qui illa hilarimete pauperibus pro dei amore erogare non studet. Vt ergo non longius prolongemus sermonem, licamus unu ex multis, quomodo gratia dei in vacuit recipiatur, dominus dicit in euagelio discipulis: Ite, docete omnes getes fide sanctae Trinitatis,baptizantes eos,& docetes seruare omnia quaecunq; madaui vobis.Quicunq; ad fide venit,& non seruat ea qui an lege & euagelio cotinentur,in vacuit gratia dei recipit. it enim, Tempore accepto exaudiuite,Cr die saluis adimi te.

Hoc I saias propheta protulit ex persona dei patris loque tis ad filium: Tempus acceptu deo patri,& dies salutis humani generis,tempus fuit passionis Christi,in quo deus pater decreuit, disposuit,pr destinauit per passionem filij sui

saluare ac redimere genus humanum. Isto tepore accepto

deus pater exaudiuit filium suti. quia quicquid orauit filius pro salute generis humani, totu impetrauit. Legina' enim in euagelio Ioannis, quod appropinquans passioni, orauit dicens: Pater, quos dedisti mini,volo ut ubi ego sum, & illi sint mecuna,vt videant charitatem meam. Si quis vero de Apostolis hoc latum modo di ctum asserit, attendat quod ipse alias dicit: Non pro his rogo latum: sed & pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me. Exaudiuit quociae illum de sua oratione,quando orauit dicens: Pater, clarificastitim

404쪽

sllum tuum. Et venit vox de caelo clamans: Et clarificatis, subaudis tepore baptismatis , de in monte cora discipulis de clarificabo tertia die ἱ mortuis suscitando. Et non solupro aliis exauditus est , sed etiam pro suis persecutoribus, pro quibus orauit pendes in cruce: Pater,dimitte illis quia

nesciunt quid facitit. Multa enim milia post eius ascesione ex bis praedicatioe Apost.credideriit. Audiuit quoq; illii in die salutis generis bitant,quia tertia die deuicto mortis imiperio,eu a mortuis reuocauit. sicut retulimus ista ad caput omniu electorit,id ess adChristu reseramus ea & admem Lucae. 13.

bra ipsius. Tepus acceptu quo exaudiri possumus , &dies ictu. i in qua salute nobis aeterna prouocarevalemus,ab exordio dominice pr dicationis est, sed maxime ab ei' resurrectio ne usque ad die iudicii: quo tepore per bona opera positimus acceptabiles esse deo patri,& placere illi,atq; exaudiri ab illo. De quo tepore etia Apost subdit: Ecce nuc tempus acceptabile,ecce nunc dies salutis. pus acceptabit ad poenitentia agenda vita praesens est usq; ad die iudicij, quae appellatur & dies salutis, in qua nobis salute aeterii apositimus promereri: quoniam apta est ad operandum. Destini. ii. qua die dicit dominus Ambulate dum luce habeti; . Huie diei succedit nox, tenebrae, scilicet aeternae damnatiois, in qua nemo potest operari .sicut dicit Venit nox, in qua nemo potest eperari. Et idem Apost. Dum tempus habemus, operemur quod bonu est. Modo enim possumus ad indulgentiam proficisci peccatores modo valemus obtinere veniam quia secundu quod Propheta dicit. Iri inferno nemo confitebitur deo ad veniam. Erit enim poenitetia, sed sera& tarda . Nemini dantes ullam occasione. Offensio proprie est

seandalum, ruina, vel impeditio pedis: sed in hoc loco pro t. s.

occasione maxime ponitur.simus,inquit, nemini dantes vlGala. Iam offensione . i. occasione peccandi aut in verbo, aut in prauae operationis exemplo, vel neminem scandalizemus in aliquo sermone vel facto. Vt non vimperetur ministeriuno alae,

strum. Ex persona sua loquitur A post. omniumq; praedica .psel. s. torum iungens se cum Corinthiis. Ministerium praedicatorum vituperatur atq; cote nitur,si quod p dicat verbis a edit,destruur operibus: aliud videlicet praedicantes in publico , de aliud agentes in occulto: bona docentes in propatulo,turpaa in conclaui operantes. sed in omnibus. Subau-

405쪽

AD CORINTHIOS II.

di nostris actibus & verbis, exhibeamus & praeparemu nos i t d i mini bos. Dei minister est,qui deo militat redeo seruit verbo doct rinae ct fructu bonae operatiois. Quicunque enim dei minister vult esse, leo debet in omnibus ministrare ut in omnibus quae agit, cognoscatur veri dei esse cultor. verbi gratia,ut doceat inscium, pascat esurientein, patet sitientem , vestiat nudum, calefaciat algentem dolligat vagantem visiret infirmum,sa peliat mortuum , &in his omnibus non quaerat tandem humanam: sed dei gratiammon hominibus placere,sed dei praeceptis obedire. .Haec quicunque fecerit, deo ministrabit,&merebitur

ab illo audire cum electis:Quandiu fecistis uni ex his minimis meis mihi fecisti. In multa patientia. Patientia est non descere inter aduersa huius seculi: quam habuerunt sancti martyres. No in parua inquit neque in modi ea patientia, sed in multa exhibeamus nolinetipsos sicut Dei ministros. Patientia quoque est patienter serre delinquentes, sicut beatus Apostolus sustinebat Corinthios: qui postquaad fidem venerant ad vitia pristina sunt reuersi, quos aliquando blande, aliquado improbe corripuit, quousque reuocauit eos ad fidem. in tribulationibus, subaudis simus in multa patientia,& exhibeamus nos sicut dei ministros. In tribulationibus dicit id est in fame,siti, nuditate, aliisque afflictionibus. In necessitaribuis. Necessitas dicitur eo quod

in nece sit posita, id est an periculo mortis , ubi pr. aecipit

Apostolus patientiam seruare. in angustiis. Omnis indi-

sentia Minopia,angustia vocatur. in P in carceribM.

ivpe plagis virgarum & gladiorum canus est Apostolus: D pe etiam in carceribus retrusus est pro Christi nomine, ubi non cessauit donum dei praedicare,contempta sua Lalute. Admonet autem eii multa patietia, inecesinas fuerit

talia pati pro amore Christi S salute fratrum nostrorum, qualia ipse sustinuit usque ad decollationem. inseditionibus simus in multa patientia.Seditiones proprie ad ciues perti

sient,&cint tumultus dc conturbationes siue contientiones in Ialoribus. Paulus Apostolus non solum laborabat in praedicatione .sed etiam in labore manuum desudabat: unde sibi victum & vestitum acquirebat,in labore scilicet scoenofactoriar artis,ne grauis e et suis auditoribus,si ab

eis aliquid acciperet,certus hoc sibi proficere apud deum tin

406쪽

CAPUT VI. is' in .giliis simus dediti. Ipse non solum dIe non cessabat Ilabore , nec requiescebat. sed etiam tantum erat solicitus circa officium sibi delegatum, ut nec nocte celsaret aut a praedicatione,aut ab alio opere. unde legimus in Actibu, Apostolorum Quia usque ad mediam noctem suum sermonem protraxi quando Eutycus qui interpretatur amens 'de tertio coenaculo cecidit,eo quod negligens esset in studio audiendi verbum dei. in ieiunis simus patientes.Ali- 1o quando voluntarie,aliquando inuitus ieiunabat,& ne ve- tris causa inclinaretur deo gratias agebat. Sicut enim me dicina archiatri,id est summi medici necessaria est vulne.-ribus Ita anima nostrae necessaria sunt ieiunia. in castitate mentis & corporis. Castitas corporis est, immaculate dc

impollute custodiri ab omni libidinis delectatione Castitas mentis,integritas est fidei: quia illa vera est castitas,quq nec mente polluitur.Vel etiam in castitate dicit,id est synceritate & integritate verbi dei simus dediti, ut non adulteremus verbum dei,non quaeremes gloriam proprian .sed dei: non pro lucris temporalibus praedicationi insistentes, sed pro remuneratione aeterna : non praedicantur alia hic publico &alia agentes clanculum,& sacram scriptura non anterpretantes peruerse. in scientia veteris testamenti &noui simus occupati, non in D mulati memnque in huniana

sapientia quae lassat hominem sine charitate, in Iononimitate. Longanimitas est longa animi perseuerantia , &patientia in aduersis huius seculi: in suavitate.ut nulli non1olum factis, sed etiam nec verbis nostris 'maritudinem generemus. in spiritu sancto: id est, tales nos exhibeamus. ut templum simus sancti spiritus. in tharalais ηοη ficta Cha ritas ficta est,quando quis videns fratrem sui im in necess-tate positum, derelinquit eum,quem antea prostebatur se toto nisu mentis diligere. Ficta quoque charitas est,quan do qui s. videns fratrem suum peccare , non corripit eum causa adulationis. Firma vero charitas est,si diligimus proximuin ut uosnetipsos:&cui tempore prosperitatis adhaerere videbamur empore persecutionis illum non derelinquimus. De charitate dicit Apostolus Ioannes Charissimi

non diligamus Glummodo verbo & lingua, sed opere dcvcritate. in verbo veritatis simus occupati,id e n doctrina euangclij, vel c te in verbo veritatis, ut veritatem

407쪽

AD CORINTHIOs tr.

loquamur cum proximis nostris. in virtute dei ponamus spem nostram non in nostra audacia,aut alicuius hominis potientia, quia maledictus homo qui confidit in homine. vel in virtute dei dicit ni est ut non nostris meritis deputemus si quid boni agimus: sed virtuti dei, quo adiuuanteia omnia bona implere valeamus. Per arma iustitiae a dextris cr asinistris, id est . per arma virtutum incedamus in pro speris 3c in aduersis. Arma ergo,id est,custodiam virtutum a dextris habet, cuius animum prospera huius seculi non ι eleuant in superbiam,neque emolliunt. A sinistris quoque arma habet, quem aduersa non deiiciunt,neque fraugunt. Paulus igitur a dextris & a sinistris arma portabat, atque securus in medio incedebat, cum talia diceret: quia & in prosperis erat humilis,& aduersis fortissimus semper ergo adeste debet mentibus nostras in aduersitate fidutia,& spes certa: N in prosperitate timor, ne aut aduersa in desperationem nos pertrahant, sicut Cain & Iudam proditorem, aut prospera animum in tumorem superbiae extollant, dein sui fidutia decipiant.sicut & Nabuchodonosor, quando dixit: Nonne haec est illa Babilon quam aedificauir per oriam ignobilitatem. Sicut nobilis dicitur nomine ab illis.

ita ignobilis sine dignitatis nomine. Sancti Apostoli apud fideles gloriosi habebantur,& laudabantur ab illis veraces esse, sancti & iusti: apud infideles vero ignobiles & sine aliqua laude. Vnde dicit Apost. Per gloriam fidelium,& ignobilitate infidelium: vel inter illos a quibus gloriosi dicimur,& inter illos a quibus ignobiles, incedamus patienter sicut ministri dei,ut neq; fauore & laude fidelium eleuemur, neque detractione infidelium deiiciamur. Aliter: Per gloria sapientiae diuinae,& gloriam virtutu siue miraculorum,& per ignobilitatem flagellorum, despectionuin,& carcerum patienter incedamus. per infamiam σ bonam famam. Infamia est mala fama,bona vero fama,bona est opinio Iclaus. Et quod superius dixit per gloria in & ignobilitatem, Ioc repetiuit explanando, inquiens: Per infamiam & bonam famam patienter incedamus, habentes custodiam vir

tutum a dextris de a sinistris, credentes plus nobisipsis de nobis quid simus,quam aliorum verbis. Vt seductores crNeroces. Modo exponit seperiora. Ab infidelibus dicebantur esse seductores .magi,& malefici: i fidelabus vero,pro '

408쪽

CAPUT VII.

is apter sanam doctrinam & virtutem miraculorum, non soluveraces & iusti,sed etiam dij habebantur, sicut legimux in Actibus Apostolorum,quando ei de Barnabae coronas detulerunt,dicentes: Dij sunt inessὶgie hominum latentes. Et quid mirum si Apostoli & serui seductores appellati sunt3cdm ipse dominus & magister omnium seductor sit appellatus,vicentibus Iudaeis post mortem eius ad Pilatum: Domine recordati sumus,quia seductor ille dixit adhuc vives, post tres die resurgam.Vt seductores apud infideles,& veraces apud credetes incedamus patienter, protecti undiq; armis virtutum. Sicut qui ignoti incredulis. π cogniti o dentibus,id est,inter illos qui non cognoscunt, conuersitionem nostram nec valent penetrare doctrinam nostra,& inter illos a quibus cognoscimur esse veri cultores dei, in cedamus pati etissime muniti armis iustitia . quasi morigres,G' ecce Nivimus. Quasi moriebantur sancti Apostoli de

martyres,cum per multa tormenta & cruciamenta pene

.sque ad mortem affligebatur Sed dum ita essent in periculo mortis constituti & in desperatione vitae,per flagella, verbera,& lapidationes,subito virtute dei roborati,coso tabatur,& quasi ex mortuis vita recipiebat.sic legimus debeato Paulo,quia cum Lystris tandiu esset flagellatus, de lapidib' obrutus,per plateas quoq; ciuitatis tractus. quousque quasi mortuus relinquereturmocte eadem transcurre-

te diluculo coepit in Derbem verbum Dei publice praedia care. Illi enim quis decollabantur,quasi moriebatur, du ab hoc seculo transibant: sed illa mors temporalis erat, cui succedebat vita perpetua. ut castigati verberibus & verbis. sed non mortificare. Quando flagellabantur sancti Apostoli de martyres, castigabat quidem illos deus,ne se extollerent propter maximam gratiam sibi concessiimsed no permittebat eos mori usque ad tempus quo ei placebat Castigationem quippe in hoc loco pro flagellatione possumus intelligere, sicut legimus Pilatum dixisse de domino: Ca- Α ag stigatum,inquiens,illum dimittam. Quasi tristessemper autem gaudentes. Apostoli & sancti martyres dum lachry-mabantur inter flagella & cruciatus terribiles,tristes videbantur esse in unitu: sed gaudebant in corde , secuti deste caelestium praemiorum . scientes quia non sunt condignae passiones bulus xemporis ad futuram gloriam :

409쪽

AD CORINTHIOI IL

uae reuelabitur in illis:& quoniam triaura illoruin veri

tenda crat in gaudium aeternum. Electi quicquid tribui tionis & persecutionis sustinent quasi est illis , id est tanquam non sit: quia si caeduntur virgisci excoriantur, & etiam si occiduntur. Omnia quasi sunt quia transitoriasu tα temporalia. Veniet autem verum illorum , id est gaudium a ternum , & vita sine fine niansura. Sicut evi in ille cui semina t. expergefactus solet dicere : Quasi videbam homines equitare, quasi videbam ante me multas epula appositas,atque totum dicit,quasi non est ibi veritas, sed scutumbra transierunt ita in omnibus quae sancti in hoe seculo patiuntur,quasi est,quia transitiuum est Videbantur enim inter supplicia mori, videbantur tristari sectiu- dum fragilitatermied quasi erat ibi , quia mente gaudebant Et si moriebantur ad tempus , subito transibat illorum mors in vitam aeternam. Reprobis autem ', qui totain spem suam in terrenis rebus ac transitoriis ponunt,nec tedunt ad aeterna gaudia, sed in prosperitate scelicitateque huius seculi laetantur videtur quod verum tenant sed non est verum: quia transitiuum S temporale est . di quum ab hac vita transierint,nihil inuenient ex his,quae quasi vera

viis sunt illis uxta quod Psalmista dicit: Dormierunt solii

num suum , de nihil inuenerunt omnes viri diuitiarum in manibus suis.Transibit ergo i storum quasi verum, sed non erat verum: & veniet illorum vae, hoc est aeternum supplicium. Sicut egentes simus, multos autem locupletantes. Qua

si egentes videbantur diuitiis huius seculi, sed abundabant diuitiis spiritalibus in praedicatione & miraculis , ex quibus locupletabant alios. Vel reuera egentes videbatur substantia temporali,sed multos locupletes reddebaut, sicut sanctos qui erant Hierosolymis , qui pro Christo omnia sua reliqueraut vel a Iudaeis expoliati fuerant eo quod in mortuum hominem credidissent,quos alloquitur in epistola ad Hebraeos: Rapinam inquiens bonorum vestro cum cum gaudio suscepistis.& de quibus liatas 3 Qui recessi inquit, ab iniquitate Amase,praedet patuit. l flos ergo dilabae, locupletabant Apostoli,quia ex omnibus locis ubicunque praedicabant .ministrabant eis quae necessaria erant.

Vnde idem Apostolus in epistola ad Romanos. Nunc in. Fit proficiscar in Hierusalem ministrare sanctis. Tan

quam

410쪽

ouam nil l babentes, omnia possidentes. Tanquam nihil habentes erant , quia nihil proprium habebant. Omnia autem possidebant, quia erant illis omnia communia. sie debent Ic monachi ςsse tanquam nihil habentes proprium . N omnia possidentes communiter. Vel tanquam nihil habebant, quia non habebant praedia , non aurum.

nec argentum, non ser s. aut ancillas: δc tamen omnia

possidebant ista in possessoribus eorum, quos sibi per prς-

dicationis arma, & virtutem miraculorum subiugauerant.

In possessoribus etenim omniapossidebat possessorii: Sicut enim quida dux. Rom. Tarquinius nomine,respodit legatis 'cuiusda gentis, auru vol tibus dare pro pace ac libertate. Romanos potius velle auru possidentibus imperare,quam auru habere aut possidere: Ita sancti Apost. magis desiderabat possessores diuitiaru per fidςm de doctrinam Christi possidere,quam aliquid propriu habere. Possumus etia dicere.quia in hoc reculo Apostoli quasi nihil habetes erant sed in capite suo Christo omnia possidebat iuxta quod ideRpost. in epistola ad Roma. dicit de deto patre: Qui. etia fisu situ pro omnibus nobis tr3didit, quomodo etia cu illono omnia nobis donauit 'simus exso dc pos tanqua nihil habetes in hoc seculo,no pone do spe in in trasitoriis rebus de caducis. Possidemus enim omni cu Christo; insuper Acipsum cis deo patre dc spiritusancto possideinus. Na sicut dicit Salomon,qui fidelis est,totus mi dus diuitiae illi sunt: quia no appetit ea quat in mundo sunt,cognoscens procul dubio quia mulius traiibit & coeupiscentia eiust & in hoc quod non appetit nec quaerit habere nisi quod habet,quasi omnia possidet. Nemo enim plus habet, quam qui nullo indiget:& tamen cu diuites multa habeant multis indiget quia plus desiderant habere, quam habent. Ille alite nullo

indiget qui praeter necessaria victus,vestimenti, dc calcea- .meti,no requirit, contentus his quae, bet. In his ergo omnib' imitemur sanctos Apostolos, doctores,& patronos nostros sicut filij boni imitatur bonos patres,ut inter ad uersa de prospera patienter incedamus,exhibentes nos si, cui Dei ministros: quoniam si participes fuerimus illorumtactuum in hoc seculo, erimus utiq; consortes illoru aeterianorum praemiorii. Os nostrum paret ad vos ὁ Corinthis,cor nosti um dilaratum ethid est oluntas mentis nostrae & intei

SEARCH

MENU NAVIGATION