Christianus ad aras. Authore R. P. Barth. Iaquinotio è Societate Iesu. Nunc primum prodit in lucem

발행: 1646년

분량: 398페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

3 ristianus ad Aras,

c terasque virtutes ad viuendum ex illius voluntate necelsarias ; amplificandi gloriam Imperi j gentium a nostra Religione alienarum institutione ; reuocatione haereticorum ab errore ad veritatem ; sceleratorum ho- .minum correctione , conseruandi, qui vita sunt probi, horum ut in probitate constantia laudem afferat Au- thori Deo sempiternam inliciendi Regibus, ac Monarchis cogitationes& illorum ampli minae dignitati , &Religioni, Christianae consentaneas ad regendos populos e iugum, praeceptoriamque sanctorum norma ; pacem tranquille tuendam , vitandum bellum , ex quo mala plurima oriuntur magno Dei dedecore, ac iniuria; opem ferendi Oratoribus sacris, ipsius ut instinctu, & afflatu , ac stu-etio vero inflammati sint illi honori iuuandis animis ex ipsius sancto , iussoque mandato opera sua praestita. Vtilitas nostra , quae finis est alter generalis hos continet ; conse- tuendi fructum communicatorum

meritorum , & satisfactionum , quibus iram illius aequissimam declinem a

112쪽

Caput VIII. 8 s

mus I deprecandi vitia, quibus magis agitamur, hostiumque incursus molestiores, persoluendi poenas culpis commissis debitas simplorandi gra-

. tiam , resque corporibus , tu animis , necessarias, aut certe suscepti consilii felicem exitum ; auertendi aceruicibus nostris pericula, quae imminent ; emolliendi animos eorum, qui nos insectantur, alimatione iniuriae , quam inferunt ; sustinendi partes datas nobis a Maioribus; exOrandi clarissimum lumen , quod nobis cum pendemus animi,praeferatur, inducendi Numen optimum ad pro- ὸ tegendos, cumulandosque gratia pa

rentes nostros, remunerando S eoS,

qui sunt de nobis bene meriti, leuandos animos amicorum , qui diem obiere , assiciendos beneficiis eos, qui mali quidpiam inuehunt , concedendum nobis felicem e vita decessiam , ac tandem gloriam aeter-

n m.

Io. Quoniam vero fines illi omnes& inuare sese possunt , & mirifico eonsensu iucundissimum concentumessicere , integrum est cuilibet, ac lia, ' berum

113쪽

8 c Chrissanus ad Aras,

berum statuere sibi omnes simul, 1pectato tamen speciatim eo , qui magis arriserit , seu illorum , quos attuli , seu aliorum, quos animus sita serit , modo sit memor huius effari; hominum accionibus a fine, ad quem referuntur, & cuius gratia fiunt, speciem honesti tribui, earum. que bonitatem ab eo , quod ipsis propositum est, pendere. Nuptiarum epulis pro habitae virgines illae imprudentes , quod carerent oleo , quo arderent lucernae. Nobis oleum est scopus animi bonus , qui si defuerit cum S. Eucharistiam visimus , verendum erit, ne illud in nos Christus contorqueat quod olim in virgines stultas, Amen, dico ambis, nescio vos.

C A P V T IX. De conformatione orporis visenda Eucharssia apta.

Um Verbum aeternum caro sit factum salutis nostrae cau-aar, amorisquet impulsu suum in terris

P Diuiti

114쪽

Cor pris reliquerit hinc discedens,

nostro solatio : meretur prosectb, nostra ut corpora in partem ossi- .cii persoluendi vocentur, legemque illis imponamus seruandi coram illo habitus decori, dignique Deo. Quando Sacra fiunt moris est uti forma Corporis praecipue quadruplici, recti, Proni, genu nixi, humi iacentis. 2. Sacerdos ad Aras Christi, qui apud Patrem Patronus assistit paratus semper nobis adesse, personam sustinens, primum illud formae genus plerumque tenet. Sanctus BO- Boisaucnauentura in Theologia Mystica fre- ἡ tus aut horitate S. Dionysj , sabi- , . tum illum corporis tanti facit, illum ut ad amorem Dei in animis inflammandum , si oculorum in i coelum coniectionem adiunctam habeat, aliis anteponat. Publicanus illo solo usus est in Templo misericordiam Dei captandam , eumdem seruant etiamnum Graeci sacris in aedibus manu ad os , & pectus porrect R.

AEthiopes sancta Hostia dum attolia litur , stant recti ; quod moris etiam est venerandorum Comitum

Lugdu

115쪽

8 8 Christianus ad Aras,

Lugdunensium , atque etiam Remis in aede Principe Choristarum , Subdiaconorum , & Di conorum , qui Sacerdoti adsunt conficienti sacra. 3. Consuetudo inflectendi corporis .tradita eae maximam partem ab Hebraeis , qua usque ad ed utebantur inceremoniis, Ut quae vox apud illos sonat primum inflectere , eadem ad Dei cultum significandum translata

sit. Hunc venerationis modum tenuit Elias Propheta , cum Veneratus est Deum prono in genua capi te; suum ad terram inflexit Abrahamus; inflexit & Christus preces fundens in horto, cui ab oleis nomen fuit. Narrat Theodoretus visum a se, aliisque bene multis Simeonem illum Styliten , qui rectus supra columnam insistebat, hac etiam figura corporis uti saepius , at que numeratas ab uno de sociis hora una a viro sancto qua procumbente usque eo dum fronte terram feriret , qua sese erigente , qua rursus inflectente iterationes istius modi factas ducentas quadraginta, quatuor supra mille.

Sacerdos sese in sacris inflectit per-

116쪽

Caput Ix. 89

nepe , licet non tam demissic, ut omnibus est compertum. . Rarius etiam flectit genu Hic tamen est , extra tempus , quo legitur Euangelium ; eorum qui inter sunt, sic ς

habitus pene perpetuus, que tam cre' es. Ia

bro usurpabat Apostoli, ut S.Iacobo raras Minori, teste Hieronymo, assiduus iis path. ille nixus callum camelorum genibus obduxerit. Fertur a S. Bartholomaeo Ephesi. iteratum id fuisse de die centies, cen- ssct 7

ties item de nocte 3 sic pro Christia- a. g. Dis orauit S. Paulus, sic pro inimi- IAE . '' cis S. Stephanus ; sic multo ante pro subditis Salomon , & pro Hebrie is Daniel. Perhibent , qui res gestas conscripsere B. Stephani, quem Ordo Grandi Montius authorem habet, quo F genu flexo saepissime connixus fuisset ; idem illi,quod S. Iacobo contigisse ; quod etiam de S. Aus berto Rhotomagensium Proesule referunt ' Historici. 3. Corporis ad terram strati abiectio

parum apud noS inrsu, ac more versatur. Hanc tamen usurpat interdum Ecclesia Romana in nonnullis cerimoniis , ut cum Antistites, Sacerdotesque

117쪽

so Christianus ad Aras,

tesque sacro ritu initiantur, & litaniae , precesque publicae habentur paulo ante Sacrum pridie Paschatis. Fuit illa in more apud Graeco S, Vtchos constat eX variis S. Chrysostonii ho hom . . , miliis; fuit etiam apud Africanos, vim is, arguitur ex Verbis S. Augustini cum alibi jὰ illud Vatis hymno poei, Adorate sca- . bellum pedum eius: de Christi carne in 98. s. sacris accipit. Ad terram quamlibet, inquit , cum te inclinas , atque prosternis, non eam intuearis quasi terram, sed illum sanctum, im pedum scabestum est,quod adoras. Carthusani Patres de more sui ordinis,postquam flexis genibus, manibusque iunctis sacram Hostiam religiose venerati sunt,abiiciunt sese illico ad terram fuso corpore dum Calix consecratur, quem perparum attollit Sacerdos; Quo nititur quo- , rumdam opinio,qui putant ritum attollendi calicis cepisse ab annorum centuriis aliquot, cum etiamnum in Oriente no sit in via multis in locis. 6. Iam vero initus corporis habitibus,quis aptior sit huic pietatis officio', ut iudicium feratur, cum illud persolui, vel palam , de in luce om-

118쪽

m Um, vel clam,& procul a prospectu Pollatiar , principio statuendum est quociamque illorum utemur , nunquam praetermittendam nobis esse tum initio , tum sub finem salutationem honorificam demissis humiliter Cor Pore , cum praesertim colatur illic Deus in cuius conspecta tremunt ipsae coeli columnae, resque creatae demi ssae iacen t. . Cum ab oculis aliorum erimus remoti, inflexionem corporis adiunge' re pium erit,& laudabile; & licet v Lque eo demitteremur, dum terra ore, vel fronte tangeretur; id tamen non

esset supra legem offici fac Dei dignitatem , quae cum sit infinita, multo plura sibi iure, ac merito vindicat.Visi sunt D. Ioanni senes quatuor , & Vi- Οginti,ac Coelites ipsi in os,ac vultum concidere ad Regium solium. Quoties ver d Beati illi Principes Aras, in qquibus sacra Hostia residebat , visi sunt stipare, fuit illis semper habitus,& condecentia permodesta. . 8. Si palam visitur,non patiar quemquam stare recto corpore , nisi cogat certa necessitas; Quoniam videreturi ste,

119쪽

9 1 Christianis ad Aras,

iste habitus minus venerationi congruens, quem etiam priuatim usurpare minime velim. Dimidium enim quartae partis horae, vel etiam minus, quod in his salutationibus cimpenditur,tam cito elabitur , ut infirmo admodum corpore Oporteret eum esse, qui redhus illic staret. Non prohibe rem in prece longiore, in qua tanti Dper leuandum defatigatum corpus,

ut men S teneatur attentior.

9. De corporis abiectione, ab ea mi-- hi coram temperarim, quoniam in Communem consuetudinem cum illa non venerit, in voculas aliorum magis incurreret , quam illis esset exemplo I clam amem probauerim, misi. 1, ubi per loci Opportunitatem liceret,d s t. 8c modo breuiter fieret,ut moris erat Monachorum AEgyptiorum s Cassiano teste in qui usu didicerant figura ista corporis,ni cito surgerent, ingrauescere ipsis caput , ac somno conniuens consopiri. Verum in rebus aduersis, quia id metuendum minuS,

posset illa produci longius Dauidis exemplo filii; morbum deprecantis;&Iudithar supplicatis pro populi salute.

Iudith.

120쪽

Caput IX. 9 3

io. Genu flexio, absolute magis probatur , estque habitus corporis omnium aptissimus,quaecumque tandem ratio teneatur in visiendo Sacramento , praesertim si adiungatur summissa, & modica inclinatio cum mode stia illa generali, qua ceruix belle quiescat, oculi non contorqueantur huc & illuc , manus inter se iunctae sint, viteturque id omne , quod aliis aut impedimento, aut offensioni possit esse. Ii. Circumire Aras,eas osculari, extendere in crucem brachia, & alij eiusmodi gestus p ij concedi possunt,

cum oratur clam , non autem palam,

hi si quibus in locis a pietate in mores inducti seruantur. Enimuero excitabimur ad hoc genus ossicii Deo religiose reddendum , si nobis veniat in mentem D. Pauli, qui iubet Glorifcmri Deum a nobis, ct ferri in nostro corpo cor, re, eo scilicet tradito , ut monet alibi in Hostiam viventem , sanctam, rationabilem. Cum enim constemus ex ani- ' 'mo ,& corpore, atque ex Deo nδtura nostra pendeat,senemur lege naturali,& sanctissima utraque nostri parte

SEARCH

MENU NAVIGATION