Christianus ad aras. Authore R. P. Barth. Iaquinotio è Societate Iesu. Nunc primum prodit in lucem

발행: 1646년

분량: 398페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

6 Christianus ad Aras,

rum libationes , & animalia ma- . et arentur in victimam λ Quibus in rebus ecqua porro tanti fuit , ea ut honorem afferret eum qui ad naturam Dei praepotentem,& excellentem accederet ξ omnino longe inferior erat . cultus omnis praeter eum, qui infinitus esset. Ecquis autem eum expectare pollet a re creata, cuiuS natura, fa-'culeas, & efficientia cum essent certis Circumscripta terminis, ab ea nihil poterat infinitum esset 3 Reseruabatur itaque hoc offici j, religionisque genus uni Christo persona infinito , finito natura humana, vero Deo, simul & homini; quem id- lmιρ circo summum Pontificem praefecit ρ. Pater suus, ut qua homo sacrificium illi faceret subiectus , qua Deus vi sti-- mam praeberet infinitam , & qualem ipse postularet. Hoc S. Paulus episto-

Ibid. io. u, quam ad Hebraeos dedit, praeclare

explicat, cum filium illum obseruantissimum inducit respondentem ad postulata Patris, qui hoc honoris ab eo postulauit, clim hominem induit. Hostiam,2 oblatiom mProluisti. Holocau- Amata pro peccato non tibi placuerunt, i corpus

92쪽

Caput VII. 6s

Corpus autem aptasti mihi, hoc est idoneum finxisti ad supplenda, quae illis deessent, offero equidem lubenti animo. Ecce venio: in capite libri scripιῶ est

de me, utfaciam, Dein voluntatem tuam.

Hoc primo vitae exordio dictum ab eo , re ipsa deinde praestitum est sub exitum e vita,cum corpus, & sanguinem cum perlona diuina mirifice coniuncta praebuit. ad sacrificium, egitque ipse primum, ac praecipuum

Sacerdotem, non uno duntaxat , sed duplici nomine accommodate ad utrumque Sacerdotium , quod antecesserat, Melchisedecis legis naturalis aetate , Aaronis scriptae, quorum ille sine cruore panem,& vinum libabat, hic immolabat animalia. Principio igitur Patri obtulit tanquam Sacer dos ritu prioris Sacerdoti j optatum iamdiu sacrificium naturae sitae humanae sub specie panis, & vini, cum coenaret postremo cum discipulis, quibus haec dixisse fertur, Mucipite, ct comedite ; hoc est Corpus meum, quod pro vobis datur, non , quod datur vobis, sed quod pro vobis datur. Deo scilicet in sacrificium. Postera vero die sublatus

Luca

93쪽

6 6 christianus ad Aras,

in crucem idem corpus immolauit more alterius Sacerdotis; hoc duplici sacrificio abrogata alia, quibus Vtruque adumbratum fuit , res significata in Ecclesia usque conseruata , non

quo ad ritum profusi sanguinis , qui

ob immortalitatis statum, nec ullo modo futurus erat, nec usurpandus

sine culpa : sed quoad morem prioris sacrificii quod fieri solitum sine cruore. Quo ex more dum pergit immolare cie in coetu Christianorum per Sacerdotes,qui illi succedunt vicari j, asscitur Pater honore, quem eXpectabat, & quo de locutus fuerat Iu- . daeis, his Malachiae Prophetae verbis. Non est mihi Doluntas in vobis, ct munus noususcipiam de manu vestra. Ab ortu enim Solu inque ad occasium, magnum est nomen meum in Gentibin, ct in omni loco sacrificatur, ct os si rtur nomini

meo oblatio munda.

q. Ex quo pater, quam longe superet

Religio nostra veterem illam,cum in rerum minimarum locum substitutus , sit Christus quantuscumque est, infinitus,ac immense opulentus, ipseque fungatur Sacerdotis munere, a quo

certe l

94쪽

Caput VIII. 6

certe desertur honor Deo quantus maximus esse potest. Qini in re hoc etiam suo pondere pendendum est, cum hoc Sactifici, non semel duntaxat illi fiat, ut illud Crucis ; sed quoties conficiuntur Christianorum sacra, asseuerari vere posse illud perpetuum esse quodammodo , nec inter mitti unquam. Cum enim Sol ob di- Uersa, ut appellant, climata horas omnes obeat hora qualibet, & Christiani toto orbe diffusi a primo diei

ortu ad meridiem sacrum faciant, consequens est, vix horam diei unam elabi, quin hoc sacrificio infinito colatur alicubi Deus. Imo , quod longe amplius est, colendus sit ad postrema usque tempora. Nam Sacerdos est δε- cundum ordinem Melchisedech, non ad tempus , sed in aternum, ut habetur in sacris litteris, hoc est ad Mundi finem : quare huius Sacerdotij partes necesse est ab eo agi ad ultimam hominum aetatem Ministrorum suorum opera. Quo fit, ut tandiu permansurum sit sacrificium , nec aliis circumscribendum terminis , quam ipsum tempus. Poterit quidem contingere. - interi m

95쪽

68 Chrissianus ad Arri,

interim , criod sane contingit saepius, quam Oporteat , in vitia quaedam incurrere ipsos Ministros: at mores horum improbi non obscurabunt splendorem honoris, qui Deo Patri inde tribuetur. hoc enim caeteris sacrificiis

praestat , tum Patriarcharum , tum

Moysis, quod non ex Mi ni strorum merito speetandum sit, sed ex propria dignitate aestimandum. Qua propter cum idem vique permaneat; semper etiam erit honori Deo , licet stat a viris aeque t celeratis, Sc sacrilegis, ac Caino , Saule , Caipha. Eliae Prpphetae non minus gratus allaetus a Vorace coruo panis , quam qui abs. Teg, Angelo. Quae clim intelligat Chri- 7 ε' stianus, ac praeterea ab hoc genere diuini cultus saetiim huic Sacrificio nomen sacrifici j epainetici: aegre fit, ut cum ad Aras accedit officii peisol uendi gratia, non teneatur aliquo di-umae gloriae studio, suam qne illam venerationem , si tantisper collegerit sese,illo praecipue non referat.

96쪽

VI ILC APUT V I I I. Continuatio eiusdem Argumenti.

. I. T I Erum , exploratum est nobis V praeterea Sposum illum mentium . nostrarum amantissimum stu- id uisse praesertim nostris commodis, cum hoc benefici j in nos contes it,eΟ-que nos amore prosecutus est , ut qua Opera praebuit Patri optimo corpus suum ad sacrificium , eadem nobis illud reliquerit in Sacramentum , san Σitque ut quod altare paternae gloriae consecratum esset , idem nobis mensa foret extructa cibo exquisitissimo , quo reficerentur animi,& vita gratiae sustentaretur. Quoniam , ait S. Chrysostomus , prior carnis natura cor. horae terra ficta , a peccato prius morte erat δε- affecta,ct vita priuata ; aliam, ut ita dicam massam ct fermenitim induxit, sitam

carnem , qua natura quidem erat eadem,

a peccato autem libera ct ista plena, ct dedit eam omnibuι participaudamur ea nutriti, priori qua erat mortua deposi-sa , per hanc mensam in vitam immorta

97쪽

7o Christianus ad Aras

iam contemeraremur. Q o autem faci-

lior esset vlus,consuleretur infirmitati nostrae, tolleretiarque fastidium, &nausea, qua quisque a carne cruda, &humano sanguine abhorret, utrumque singulari lane sapientia tanquam inuolucris obtexit accidentibus, dc signis eorum, quae communi usu hominum suppeditant ad victum. Ex quo nascuntur utilitates duae sane insignes,Prima est fidei meritum maius, spesque certior fore, ut quam veritatem suspexerimus in terris velo obscuro obuolutam ,eam plane,& explI- Cate contemplemur, cum sese nobis in conspectum dederit ipsa Dei nat ra, Altera arctior nostri cum Christo coniunctio , quae hoc Sacramento perficitur commodisis, non animorum solum,& voluntatum consensione per fidem, & charitate: sed etiam, quod certe veneratione magis, quam sermone indiget, corporis cum Corpore,personae cum perlona, Divinitatis cum natura nostra, humana vere, GHlII. ac reipsa inita societate. Anfortains

' putas inquit Cyrillus) ignotam nobis mstica benedictionii virtutem esse ξ Quae

. cum

98쪽

Caput VIII. TI

cum in nobis flat, nonne corporaliter facie communicatione carnis Christi , Chris min nobis habitareῖ Saluator ait, Qui manducat meam carnem, ct bibit sanguinem meum, in me manet, ct ego in eo. Vnde Monsiderandum est, non habitudine Iolam, qΗa per charitatem intelligitur, Christomin nobis esse , verumetiam ct participatione naturali. Nam quemadmodum siquis igne lique se tam ceram, alia cerae Amiliter liquefacta, ita miscuerit,dit unumquid ex viri ue facitum videatur ; sic

communicatione Corporis 2 Sanguinis Christi, 'se in nobiae est, ct nos in ip o. a. Ad vitam hanc exiguam , quam

in terris agimus, fuste mandam, me Π- sana extruxerax tam variis, exquisimiaque cibis, ut cogitanti dilige uti as,incertum sit quid plus admirabilitatis

habeatae iborumne suauitas, an varietas, an deliciae, an utilitas, an copia; Aer ipse volucres, aqua pisces, tellus herbas, fructus , animalia , quo haec omnia coco quantur calorem praebet ignis, atque tam aequabili partitione, Ordine tam certo , tamque diligenti Clara, Vt profecto mente captus sit, qui singularem prouidentiam , ne C. agnoscat,

99쪽

L Christianus ad Aras,

noscat, nec admiretur. Nam erat rationi consentaneum Mensam alteram parari ad vitam illam, quae mentis est alendam, quae tantum corporeae antecellit , quantum terrae coelum,

naturae gratia ; id enimuero praestitit in Sacramento instituendo , cuius mensam,cum illa multo lautior deberet esse,& ornatior, instruxit Corpore suo , quod vnuin plus voluptatis, utilitatisque complectitur, quam natura omnis ciborum & genere,& numero diuersorum; Quemadmodum in Paradiso terrestri uni arbori, cui avita ductum nomen, plus inerat virtutis ad nutriendum , quam eae teris

fructibus, quos fundebat reliqua tellus ; atque in solitudine Hebraeorum Manna maiori perfusum erat dulcedine , quam opipara: aEgyptiorum

epulae. 3. In rebus creatis compertum est

eas iisdem conseruari, quibus pro- lcreatae sunt, idemque esse alimenti, quod ortus principium. Tellus quod optimum est in humore pingui digerit ad alendas plantas,quas ex se fundit; Arbores, quae ferunt fructus, pa-

100쪽

rant in horum eica quod habent in succo suauissimum ; perfectorum animalium matres scelus, quos edunt lacte suo pascunt, quod natura illarum est sanguis , licet decoctus, &in mammis abescens , unde apud Medicos nomen inuenit fuci , quo naturae color illitus , atque apud priscos AEgyptiorum Sacerdotes teste Cheremone strico, ut author est S. Hieronymusin decoloris sanguinis. In diuinis bPersonis constat hoc ipsum multo certius, in quibus Pater Filium generans aeterna communicatione diuinae substantiae, dat illi

vitam eadem.communicatione. At-

Christi sensus , cum hocm effatum promeret sicut misit me vivens Pater,s ego vino propter

Patrem; prompsit vero tum cum ver- Irim

ba facere coepit de Eucharistia qua- propter post subiecit eadem proxima Euρος. sententia. Et qui manducat me , ipse et ' ρ' vivet propter me : ex quo intelligi voluit comprobari in seipso hoc effa- tum proposito corporis, & sanguinis sui Mysterio ; atque ut amor suus vitam gratiae supri naturam nobis

que is fuit grauissimu

SEARCH

MENU NAVIGATION