Ioh. Gottlieb Heineccii ... Operum ad vniuersam iuris prudentiam, philosophiam et litteras humaniores pertinentium, tomus primus octauus ... 1. Praefationes alienis libris praemissae, et 2. Opuscula minora varii argumenti

발행: 1748년

분량: 601페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

I IO

VI III. DE SEX. POMPONIO

breuius alterum atque adstri mus , alterum paullo dissutius. Quum vero ea inscriptio pol illimum quadrare videretur libris, quibus prima alicuius disciplinae principia veluti in nucleo exhibebantur, qualis est ille EPICTET i, hoc titulo notissimus, quo totius philosophiae Stoicae stamina ac prima Veluti elementa continentur . idem etiam consilium fuit PoΜpo Nio, hosce libellos adornanti. Vtroque enim nor, nisi rerum desinitiones ac diuisiones complexus est, quas in numerato habere decet Omnes, qui animum adpellunt ad iuras prudentiae studium. Nam alterius enchiridii libro priore inter alia ostendat , quae personae βω-ri et ferus. itemque generi et nurus Vocabulo veniant, posteriore

desiniuit ad in inistratorem rerum et adiutorem tutelae , et utriusque differentiam a tutore explicauit, itemque , quae lit resolutio verborum

obligationis naturalis et ciuilis, paucis verbis docuit. Nee aliud egit in

En laridio altero breuiore, quo varias eum desinitiones breuiter explicaste , ex binis fragmentis a) satis liquido constat. Breuius tameti hoc enchiridion id habuit praecipuum, quod definitionibus istis praemisit tractatum elegantissimum de Origine iuris, et omnium magi sir tuum, et successione prudentum , animaduertens, Ut opinor, hac hisitoriae parte carere sine summo detrimento non posse, qui operam nauant iurisprudentiae. Enimuero tantum abell, ut hoc opusculo eamdem ab omnibus gratiam inierit SEx. PoΜpo Nivs, ut a plerisque nihil tale meritus vapulet. id quod duplici ratione sera animaduertimus. Alii enim cominus petentes SEx. POMPONivm in tota lege a. D. de orig. iur. non nisi οἰνι ρησίαν tibi deprehendere videntur, et fere ubique reperiunt, quod reprehendant. Alii illum eminus ac per latus Triboniani petentes, fragmentum illud bene longum non a POMPONio prosectum , sed ab illo iuris lustinianei compilatore consutum esse existimant, tantoque maiore sducia in illud non virgas , sed secures , expediunt , quo magis veluti in mores abiit, ut vapulet TR BONI AN vs. Ex' horum numero est FR. HOTOMANvs b J , qui, totam illam legem non nisi fabulas et deliria Triboniani se . contendit. Quem ea in re multi alii sequuntur . et maxime GER. COCCElvs c , Propter ese

res euidemes et ἀνιςορησίαν, quae occurrit , quum unorantiam buta modi rerum reipublicae in virum eximiam, in consilio principis conlientem, noueadere, exi mandum sit. Et tamen bono Coc CEIo scrupulum haut leuem a t. x. dei si et tur. N ι. 339. g. Ne

122쪽

Po Ni l , vel alterius alicuius veterum rurecon horum , ita nec plane sapiat filum Triboniani. Miror, insigne hoc Triboniani emblema non obseruasse UIMEN BACH lv M a , qui, quamuis aliqua in Pore roNII fragmentis remo isse Tribonianum existimet, veluti quod pro Ioue alicubi scripserit Deum c b), et pro ad formulam redegit et posuerit ad formam e , ipsam tamen legem a. de Ora g. auris pro

Triboniani foetu venditare non audet, credo, quod ninris temerarium

illi visum siti hoc facinus. quam ut salua fronte illud admitti potuerita Triboniano. Hinc huius exemplo alii I riboniano quidem parcunt,

at tanto magis saeuiunt in PUM PONlVae , quem negant quidquam scribere potuit se ineptius , famaeque suae numquam minus consuluisse existimant, quam adornata illa de origine iuris, omniumque magistratuum ac successione prudentum historia. Sed quid , quaeso , admisit Pomponius , tantis conuiciis dignum Z Pleraque sane , quae in eo vulgo reprohendunt , ita comparata sunt, ut vel de sendi post int , vel erudite iam vindicata defensaque sint a viris doctissimis, quorum commentarii iam uno comprehensi fasciculo in lucem prodeunt. Nos iam quaedam tantum, quae praeclaro POMPONII opusculo fraudi fuisse videntur, obseruabimus. Primo nimirum extra omnem dubitationis aleam positum videtur , historiam illam non totam, prout a Pomponio scripta fuerat, esse in pandectas relatam , sed quaedam tantum , quae prae ceteris notatu digna visa sunt Triboniano et sodalibus eius , excerpta, et in hanc so mam redacta esse. Id verum esse deprehendet, quisquis connectendi formulas paullo accuratius expenderit. Sic quum egisset Pore PoNivs de origine legum , iuris ciuilis , legis actionum , nec non de iure Flauiano et Aeliano, denique de plebiscitis , statim prouehitur ad senatusconsultorum originem , de eaque scribit : d) Deinde quum didiciis

plebs conuenire coepit, populus certe incilio docilius in tanta turba hominum o necessias ipsa curam reipublicae ad Senatum deduxis : ita eo

pit . enatus se interponere , et, quidquid co=nstituisset, observabatur, idque ius adpeliabatur uenali consulitim. Contigisse hoc demum sub I iberio , ex historia satis notum est. Nam prius nec populus te ni sciscendarum caussa ad comitia confluere desiit, nec Senatusconsultum pro lege esse coepit, nisi μετα ταυτα κυρώσαντος του δημου, id est, plebisciso eam insenes

123쪽

tenti.im coudito, uti scribit Dio NYs Ivs HALICARNAssEVS saJ. Et tamen statim sequitur apud PoΜP N lv M : Eodem tempore et magis rus tura reddebant, et ut scirent cives , quod ius de quaque re qui ue dicturus esset, seque praemuniret: edicta proponebant . quae edicita praei rum ius honorarium constituerunt. Quis vero hoc eodem tempore facturn esse dixerit, id est sub Tiberio , quum multis saeculis ante Praetores et ius dixerint in ciuitate, et, propositis edictis, quod ius dicturi essent, ciues monuerint' Nihil ergo certius est , quam quaedam praecessisse alia, a Triboniano omissa , quae eodem temPore contige rint , quibus illud ius honorarium nasci coepit. Multa ergo praeter mitisse videtur Tribonianus, quae Pomponius accuratius prolixiusque

retulerat, nec credibile est, hunc omnia tam paucis verbis ac paene per mera lemmata attingere potius, quam narrare voluisse. Ea verore factum est, ut multa iam male cohaerere videantur , quae cohaererent

procul dubio pulcherrime, si totum Pomponii opusculum exstaret. Deinde in nulla paene lege magis aberrarunt librarii, quam in hac l.

a. de orig. iur. et hinc in ea emaculanda permultum operae posue runt viri summi , Cui Ac lus et BYNKERsHOEKius. Quis igitur miretur , plura in ea lege vel non satis Latina, vel historiae veteri parum conuenientia videri y An non alia innumera eius generis et in aliis melioris aetatis monimentis occurrerunt, priusquam Viri docti, alia adhibitis in consilium vetustis codicibus , alia ex ingenio emendassent ' Et an non talia quam plurima non ubique sere et hodie in optimi cuiusque scriptoris operibus supersunt Tum porro nec id praetermittendum arbitramur , non illico pro ανις apola habendum esse , quod a L I v II, aliorumque , quos hodie legimus , veterum scriptorum narratione discrepare animaduertimus. Potuit enim suos auctores habuisse PompoNlvs , qui perierunt iamdudum . remque, uti fieri solet, paullo aliter , quam alii. retulerunt. Sic quamuis Livius DbJ aliique Cn. Flauium iam Aedilem fuisse scribant, quum

fastos actionesque publice proponeret: non tamen ideo finxisse putarem PoΜpo Niv Μ se J , Flauium hoc munere aedilitatem meruisse. Nec magis ignorantiae Ponpo Nil tribuerim. quod ille de Q. Mucio Carthaginem misso , duabusque tesseris positis, memoriae prodidit Γ d J , quum auctorem suum habuisse potuerit, ex quo haec, ab aliis aliter exposi

124쪽

IV R E CONSULTO.

ta . hauserit. Sunt prosecto haec antiquiora , in quibus enarrandis saepedi repant a se inuicem etiam exploratae fidei scriptores, quibus tamen

ideo nemo temere ignorantiam atque ἀνιςvMIαν exprobrandam existimat. Multa enim historici optimi, at non συγχ/:m, scripserunt, prout illa per manus tradita acceperant, quamuis aliquando tam fabulosa, ut fateri cogerentur cum Livio saJ, talia saepe poeticis magis decora fabulis , quam incorruptis rerum gesarum monimentis tradita esse , sed dandam tamen hane υeuiam ese autiquitati, ut miscendo humana dissenis , primordia urbium et ciuitatum suarum angustora faciant. Denique quum paucis verbis pleraque complexus sit SEX. POMPONI Us, haut raro illi coutigisse animaduertimus , quod ait POETA :Hinc multa, quae exprobrari solent POMPONIO, ita comparata sunt, ut non tam ipsius aliqua culpa sit, quam censorum vitio et sine populi suffragio creatorum , qui ne perceperunt quidem illius sententiam. Vt exemplo rem illustrem , quotusquisque est, obsecro , qui non exprobraritvomponio, quod exactis regibus omnes leges regias lege tribunicia

exoleuisse scripserit Γ b J y Et tamen nulla hic est culpa PoΜPoNII.

satis , nisi fallimur , gnari, leges non exole ere noua lege , sed desu tudine. Culpa ergo est eorum, qui legem ribuniciam cum Verbo ex Oleuit coniunxerunt, quum PoΜpoNIus ipsos Reges exactos esse lege Tribunicia , i. e. a Iunio Bruto, Tribuno Celerum, Iata, moneat. Quotusquisque, ubi initio ei uitatis reges omnia manu rexisse legit, non animo sibi concepit regnum aliquod Arsacidarum, in quo regum libido pro lege fueriti Ita sane Pola poNivΜ intellexit vir ceteroquin doctissimus, SCIPio GENTl Lis se J, qui vel ideo fragmentum hoc Pomponio abiudicare non dubitauit, quod incredibilis ei videretur haec Romuli ac successorum παμta Mia. Et tamen verba illa non ad se ream reipublicae , sed ad facultatem edicendi de iis omnibus, quae erepublica viderentur, nec adhuc legibus definita essent , pertinere, iam alibi nos monere meminimus f d J. Talia plura miramur tu commentariis recentiorum I Ctorum, quippe qui vel ad leuissmos quosi Obscurus M. Dωm breuis esse laboro, minereii Θέα Θz III.

125쪽

114 VIIII. DE SEX. POMPONIO.

que scrupulos saepenumero offendunt, et ubique ali in id ,1Hae r perire sibi videntur in POMPONIO , etiam . quando sana omnia sunt, et optimorum auctorum testimoniis nituntur. Praeclare ergo de bonis litteris meritus' si iuuenis ornatissimus , et ad interioris iurisprudentiae omnisque humanioras litteraturae adyta incredibili industria contendens, Io. LVDovi Cus VH Llus, qui opuscula quaedam, ad illustrandum POMPONII enchiridion comparata, laudabili industria in hunc fasciculum collegit, maxime quum quaedam eorum non facile reperiantur in tabernis librariis, et digna tamen sint,

quae in studiosorum manibus versentur. In his primum sibi locum iure vindicant IAc. Cul Λ Cir notae, breues illae quidem et pauciores , sed bonae frugis plenissimae, et quae ubique magni istius viri ingenium redolent. Emendat ille quaedam satis acute: aliqua ab aliorum vel vi maiore vel defendit: plura vero ex omni antiquitate satis erudite explicat , omnibusque honi interpretis partibus hoc libello egregie fungitur , uti fatebitur , quisquis saec scholia cum iis, quae M. ANT. MuRETus in hanc legem secundam de origine iuris notauit, paullo diligentius contenderit. Emendationis egregium specimen est, quando obseruat, f. a. statim huius fragmenti pro in libro Sexti Papirii in codicibus quibusdam legi in libro VL. Papirii. Vertissimum enim est , Papirium praecipue leges Numae , ad sacra pertinentes , collegisse, iisque fortasse sub finem, libro nimirum V l. subiunxisse reliquas leges Resias. Saltim non SExTI praenomen habui me videtur ille puris Papiriani auctor, sed vel CAli, vel MANil. quos iisdem

fere temporibus vixisse obseruat Dio NYs. HALICARNASSEUs fa J, alterum pontificem maximum, alterum regem sacrorum. Ex his enim CA-IVM leges Numae post Ancum Marcium Regem in usum reuocasse scribit Dio Nusius , ut dubitare non liceat, quin is sit auctor iuris Papiriani , adeoque et parum accuratum sit PVBLII praenomen , suod Papirio alibi tribuere videtur PoΜpo Nivs Ll J: unde pro eo iam alibi legendum visum est: Fuit autem in primis peritus P vBL. IVRIS, Papirius se J. Vel maxime enim PAPl Rio hoc competit elogium , qui et Numae oracula, ad sacros ritus pertinentia, collegit, et leges regias,

in quibus genuina procul dubio iuris publici Romanorum antiquissimi imago relucebat, compilauit , adeoque suis agari nequeo Cui Acio s d J .

126쪽

qui P. Papirium iuris Papiriani auctorem , eumdemque a C. Papirio, cuius DioNYsius seruauit memoriam, diuersum fuisse suspicatur. nt et quaedam alia in opusculo CVIAClANO , quibus ego quidem suffragari non ausim. Sic, quae de lege Tribunicia p. 3. comarentatur, vix verosimilia sunt. Quum enim verba Pomponιi de lege tribunicia , qua leges regiae abrogatae sint, acceperit vir docti Isimus : non potuit non id a Bruto factum esse negare, ac proinde lege a primis Tribunis plebis in prima secessione in montem Crustumerinum seu sacrum rogata, legibus regiis semel simulque repudium datum esse , suspicatus est , maxime quum eam sententiam firmare haut parum videantur verba insequentia POMPONII et idque prope viginti annis p sus es. Sed primo non abrogatae dicuntur leges regiae, sed exoleuisse, ad quod non expressa abrogatione, seu noua ac contraria lege, sed tacite per desuetudinem fieri, iam supra obseruauimus. Deinde re- populum tulit, fuit Tribunus Celerum. Livius: fa J Ergo omnibus locis urbis in forum curritur. Quo simul ventum es , praeco ad

TRlBVNVM CELERUM, in quo tum magis tu forte Brutus erat, Populum aduocauit. Et apud DioNYsiv Μ HALICARNASSEvΜ LbJ , suadente coniuratis Bruto, ut vocata in concionem plebe, Tarquinio abrogetur imperium, Valerius, sumtis dicendi partibus: Reliqua , iraquit , re re monere videris, Itini, ceterum de comitiis stire velim , quis indicet ea legitime, et ealculum permittet euriis i Magistratus enim es hoc o cium , et nos m nemo ullum magistratum gerit, Ad haec BRVTus r

nus Ceterum, licetque mihi per leges quaisoeumque in comitium vocare Populum. Hunc enim bonorem, maximum alioquiit, Tarquinius mihi δε-

dis , ceu fatuo, ut qui nee potesatem eius sim auim uersurui, nec, si vel maxime intelligam, ea usurus. Et quid aliud voluit ipse POMPON ivssc J quando agens de magistratu illo Tribunatus Celerum: suo in

127쪽

II 6

V IIII. D E SEX. POMPONIO,

numero, inquit , fuit IvNlvs BRVTus , qui auoior fuit reres eiiciendi tDenique ne chronologicae suidem rationes me facile ab ea sententia dimouerint, quum veroii millima sit coniectura viri illustris. Cogu. v AN BYNKERsHoΕκ , existimantis , scriptum fortassis fuit se : prope uuint. annis, id est , sexaginta annis, ex eaque scriptura librarium indoctum extorsisse vocabulum viginti. Ita et p. 8. iusto plus tribuere videtur pontificum collegio circa actionum formulas, quum eorum p testas tantum ad res, quae cum Iure sacro quamdam cognationem habent , nec non ad fastos dierum fastorum nefastorumque, aliaque huius generis pertinui me videatur, ceu recte obseruauit GEORG. SCHU-EARTvs. Γ a J Pontificibus enim sacrorum curam demandarat Numa , ad quam etiam pertinebat discrimen dierum fastorum nefastorumque, ah ipso Numa institutum , quia aliquando nihil eum populo agi, utile futurum videbatur ΓbJ. Hinc CICERO De J: Posset agi lege, nee ne, pauci quondam sciebant. Fabios enim vulgo non habebant. Erant in m qua potentia , qui consulebantur : a quibus etiain dies , tamquam a Chaldaeis , petebantur. At fastorum curam penes Pontifices fuisse , inter omnes constat. Porro non reliquas actionum formulas in pontificum potestate fuisse , sed eas tantum , quae cum sacris et religione quodammodo essent coniumstae , ex instituto cistendit Cic ERO dJ , qui de pontificum ossicio circa iurisprudentiam : Saepe, inquit Publii fidius, Q. Μucius Scaevola, P ex patre

audiui, pontificem neminem bonum esse, nisi qui ius eluite eunuset. T tumne ' quid ita ' quid enim ad pontificem ae iure parietum , aut aquarum, aut ullo omnino ergo quod eum RELIGlONE eoniunctum est. Id autem quantulam est de Iaeris, eredo, de votis, de feriis , de sepulcris , et siquid Mi modi es. Cur ergo baee lauti facimus, quum cetera perparua Hir At id in primis notandum est, ad pontificum iurisdictionem etiam pertinuisse sacra priuata, quae perpetua esse voluerat ius pontificium. Hoc Vno Vero posito, pleraque quis de adrogationibus et hereditati hus disceptabantur, deferebantur ad pontifices, ab iisque responsa tamquam ex tripode petebantur. Hinc arrogationes fiebant auctoritate Pomtificum se J : hinc eorum arbitrii erat, qui adstringantur sacris , et quo ea, mortuo patrefamilias, perueniant sj I. Hinc ipsae nuptiae , liueritu

128쪽

IURE CONSULTO.

III ritu confarreationis essent ineundae s a J , siue alia quaestio, quae religionem attingere videbatur, inςideret, pontificum arbitrio fiebant. Quod probari potest Augusti exemplo, qui, quum incredibili ducendae Liuiae, iam nuptae , amore fiasraret, et ad cesssionem parato, marito inde eius desiderio mora adferri videretur, quod ea, ex Nerone sextum iam mensem grauida, ut eleganter ait PRUDENT ivs LbJ:

Nondum maternam partu vaeuauerat latuiιm, Conceptamaue viri sobolem paritura gerebat Pronuba.

Auctor ergo est DIO CAssius se I , pontifices consuluisse Augus. tum , an fas esset, praegnantem domum ducere ' Qdod illi, hae distinctione inuenta, distbluerunt, ut, liquidem , ex quo grauida foret, incertum esset, nuptias differri oportereti in , ex quo concepisset, constaret , nihil prohibere putabant, quo minus duceretur. Quod denuo

exsecratus PRvDENT Ius ruque Deum sortes et Apollinis antra dederunt, Consilium : numquam melius nam redere taedas, Responsum es, quam quum praegnans noua nupta iugatur. Fuere itaque omnino permulta , quae, quia eam sacris ac religione coniuncta videbantur , Pontificum erant cognitionis, neque tamen generatim dici potest cum PoΜposio, omnium harum XII. tabularum , et interpretanis scientiam , et actiones apud collegium pontificum fuisse, ex iisque constitutum , quis quoquo anno praeesset priuatis Γ d J. Sed saepe uniuersali loquutione nerunt iureconsulti, quod cum quadam restri Etione est intelligendum. Non magis crediderim Cui ACio se J, dicto dictatore , mansisse magistratus legitimos, idque sibi velle verba ΡΟΜ-PoNi I sfJ : Magistratus lamen habebantur legitimi. Quid enim potesitatis esse potuisset penes alios magistratus, quum omne imperium transeferretur in Dictatorem, ipsique consules , vi LIVivs fgJ aliquoties

P 3 innuit,

cap. XI.

129쪽

innuit, illi dicto audientes esse tenerentur, quin quum diserte scribat

POLYBlVs . a J εἰ κατας Θέντει , παρὰ συμcara ει πασας τάς ιν τ' , πλο τῶν δηε --. Uuo dic tore Iemel renti crato , extempla omnes reliqui mu iratus, tribunis exceptis , potestate exeunt. Mihi ergo nihil dixisse videtur POMPONIVS, quam Dactatores, et Magistros equitum magistratus fuisse extraordinari Is quidem, attamen legitimo modo creatos, quum consulibus fas esset, in re trepida.

noctu, silentio, dictatorem dicere L b J , et populus deinde rebus diuinis perscctis, rogaretur ; τι mutim ascendere liceret sc J. At eos magistratus de quibus insequente paragrapho acturus sit, ibisse ordinarios , verum minus legitimos , quippe tumultu creatos , et quidem non in comitiis curiatis aut centuriatis , sed tributis. Breuia et abrupta sunt verba: sed non tamen adeo obscura, si eo sensu accipiantur pro transitione ad ea, quae insequente paragrapho dicuntur. Vix porro est, ut rem acu tetigisse arbitrer Cui AC ivra sd J, quando caussas etiam eapitales ad centumuiros pertinuisse, scribit, nisi forte et eas vocet caussas capitales , quibus. de libertate et statu familiae disceptatur: quod tamen vix arbitror, quia has caus Ias opponit ciuilibus. Teiatem laudat FAB lv Μ Qui NCTi LlANvΜ Lib. IV. sed eo libro nihil, quod ad rem faciat, legere me memini , ut non dubitem , quin CVIACio, haec scribenti, animo obuersatus sit locus se J, quem iam Si B. TE-DAni . SICCAM A sfJ expendit . ubi FABlvs : Quibusdam in iudiciis ,

maximeque capitalibus , ut apud censumviros, ira iudices exigunt sollici-ras et accuratas actiones. At capitales illae caussae sunt eius generis,

qualem descripsit CiCERO fgJ, de patresamilias milite, qui ex Hispania Romam venerat, quum uxorem praegnantem in prouincia reliquiset, Romaeque alteram duxisset, neque nuncium remisisset priori , mortuusque esset intesato, et ex utraque sitius natus esset. De eo vero iudicio Ci-CERO e Mediocrisne res in controuersiam adducta es, quum quaereretur de duobus 'eiuium CAPITIBUs, et de puero, qui ex Posteriore natus erat , et de eius matre, quae, si iudicaretur, certis quibusam verbis , non κ uis nuptiis , feri cum superiore diaretium , in concubinae locum duceretur. Tales caussae capitales, quia ciuiles erant, procul dubio ad centumuirales a J Lib. III. eap. Lonu

130쪽

rale iudicium deserebantur, non in quibus vita hominum in periculum adducebatur. Nec id probant loca. quae ex out Dio Et LvCANO

attulit Cui AC ius, in quibus commissa esse centumuiris FORTUNA re rum, et hasta decemvirorum T REPi Dos REos ad iura citare , dicitur. Vbi obseruat Cui AC ius, vix fortunae iudicium , fortunamve reorum

dici aliam , quam in capitali caussa, nec trepidos dici alios, quam reos capitalium criminum. Sed non video, cur non et in iudiciis priuatis tribui aliquid pollit fortunae , quum et hic res redeat ad iudicum tabellas, et cur non et illi trepidare possint, quorum fortunae et facultates in discrimen adducuntur. Fortunae tribuitur, quidquid plenum est aleae, et non postunt non trepidare, quibus imminet periculum rsiue vitae, siue famae, siue fortunis metuant. Quid multis ' CICERO , saJ qui ex instituto caussas centumuirales recenset , nusquam meminit capitalium criminum , sed usucapionum , tutelarum , gentilitatum ,

agnationum , adluuionum , circumluvionum , nexorum , mancipiorum , parietum , luminum, stillicidiorum, testamentorum ruptorum et ratorum,

quae postremae quaestiones tam quotidianae erant in consiliis centumuirorum, ut hereditatis petitio et querela in officiosi testamenti se centumuiralia iudicia in iure nostro vocentur L b J, atque inde non absurde collis at SlCCAM A De J. posterioribus temporibus centumuiros de solis hereditariis controuersiis, siue ex testamento, siue ab intestato obuenirent , iudicasse. Merito denique mireris, C VIA C lv Μ ia

strum s d J , ubi de quaestionibus publicis a L. Cornelio Sulla institutis agit, negare, Sullam tulisse, legem Corneliam de maiestate, aut Vi quam finita proprium huius quaestionis praetorem. Prius saltim negare vix licet , postquam huius legis capita luculenter exposuit CAR. SIGONivs De J: mee dubitaturum quemquam arbitror, quin auctor huius legis Corneliae non alius sit , quam L. Cornelius Sulla, quum cam Sullae diserte tribuat CiCERO sfJ. Progredimur ad eruditissimum CHRlsT. ADAMl Ru PERΤI commentarium, qui Ienae in forma minima prodiit, sed adeo inquinatus, vinon minimo labore opus fuerit lauoatissimo VHLio ad maculas istas eluendas. Fuit RupERTus vir doctissimus , qui cum diffusa lectione ingenium elegans iudiciumque rectum et defaecatum , ac notitiam denique

SEARCH

MENU NAVIGATION