장음표시 사용
131쪽
nique rei litterariae haud vulgarem coniunxerat, Vt nemini ea aetate dubium esset, quin praecipuo Germaniae ortamento fuisset futurus. nisi tantas spes, quae est rerum humanarum conditio, fata praepropera in ipso iuuentutis flore exstinxissent. Ingenium eius tamquam Phidiae signum, semel ad spectum sese probauit viris ea aetate doctissimis , etiam Gallis atque Italis , qui doctissimum virum unice amabant, participemque rerum nouarum certatim faciebant: ut fieri non potuerit , quin in eius scriptis multa haud vulgaria occurrant. Nescio tamen an eius doctrinae quisquam plus pretii statuerit , quam Trio M.
R E l N E s I V s, cuius et Ru PERTI epistolarum mutuarum v lumen haut tenue exstat, ex quibus patet, eum permulta comm
nicasse cum Reinesio , quae ad locupletandum illud Inscriptionum Reinesianarum syntagina pertinebant. Scripsit in tantilla aetate satis multa , eaque non Vulgaria, interque illa , quibus auctores veteres . VELLEIvΜ PATER CULUM, VALERIUM MAxIN v Μ, FLOR v M illustrauit, et quae ad emendandam supplendamque BEsoLDi historiam uniuersalem pertinent, etiamnum magni fiunt a viris doctis. Inter alios labores, quos in studiosae iuuentutis utilitatem Altoris Noricorum susceperat , iste quoque non sine plausu exceptus est, quem PonPONII enchiridio Interpretando, auctore viro prudentissimo: GEORGIO RICHTERO, Academiae Aliorstinae procancellario , impendit. In eo enim commentario, post auctoris sata ex eius schedis eruto, et typis exscripto, nihil fere praetermiserat, quod ad historiam iuris magistratuumque, nec non ad illam prudentum successionem pertinere videbatur, ut maximam procul dubio gratiam a studiosis inierit VH LIVS meus, dum nouam opusculi praestantissimi editionem adornauit, maxime quum sere iam disparuerint exemplaria in tabernis librariis, et libello tamen carere vix possint, qui praestantissimum illud PoΜPONII fragmentum intelligere accurate cupiunt. In eo permulta obseruat, tum vulgo ignota, veluti , auctorem constitutionis de ciuitate cum omnibus in orbe Romano ingenuis communicata s a J non esse Antoninum
Pium , sed Antoninum Caracallam s b J : Flauii praenomen vel maxime adfectasse principes non modo Romanorum, sed et Gothorum se J: enchiridion Pomponii in nouam epitomen esse redactum s d J
132쪽
paucas quasdam gentes Romanorum duplici usos esse praenomine: a)fabulam esse ,.quae de Papirio Praetextato reterant UEL Llus et M o Rosius b in , et quae sunt eius generis alia , sane innumera. Vix enim caput perlegeris elegantissimi libelli , quin in obseruationem aliquam seitu digniti imam incidas. Sed nec omnia tamen eiusdem praestantiae esse fateor , obseruasse mihi visus , non adeo felicem illum fuisse in illa critices parte, quae in emendandis locis corruptis versatur. Quamuis enim omnino probemus ad s. a. mutationem praenominis Sexti in sextum , ρ. 3. scripturam fiexabuta pro viginti, nec non incerto iure agi pro ali, ν. 3T. pro Q. Mucius , Maximus , f. qO. pro Paulus Virgiuitis , Aulus Virginius, y- qa. pro ut ea ad omnes adpetant, ut ea adeo omnes ad etaui, S. 47. Surdinus pro Quartinus, et quasdam huius generis coniecturas alias : eas tamen RVPERTus plerasque aliis debet , quos etiam plerumque bona fide laudat. At parum contra rem acu attigit, quando ad g. 3 a. legit et Ita X. Praetores , VI. aediles fiunt ereati. Innumero . enim Praetorum veteres ipsos inter se dissensiste , iam Cui Α- Cius obseruauerat. Nec necessaria est emendatio g. 33. quando eum ita constituit: Is vocatur Praefectas urbi, qui profecilis olim consituebatur. Iam enim praecesserat. Quoties autem Proficiscuntur, υm s relinquitur , qui ius dicat: et multo concinnior est emendatio BYNxEn suo κ-κii , sequuti codicem CHARONDAS , nisi quod seruat vocem Praesectus, ac proinde torum locum ita restituentis e qui praefectus olim consituebatur feriarum Latinarum causa , postea introductus est quotannis , et Obseruatur. Vis maior porro est, non emendatio , quando RUPE -πvs in s..ῖ6. pro Centumanus rescribit Caecus, in ν. 4 s. pro O. Mucius Volusi auditor, Mucii et Volcatii auditor , ρ. T. pro Tuscianus. Volusius Maecianus. Quae fere omnia ab aliis erudite profligata sunt , maxime ab illustri BYNKERεHOE KIo. Sed est ea quorumdam eruditorum indoles , ut Omnia , etiam , quae rectissime se habent, sollicitent, eaque modo librariorum inscitiae , modo Triboniani se teri tribuant. Cuius rei insigne specimen dedit Io. IAC. WissENBACH ivs, e qui , ne mala fides Triboniani circa Pomponii enchiridion lectori ignota esset , in l. a. ff. de iussi et iure eum pro Ioue . Deum et in l. a. M. T. is de orig. iuri pro formulam reposuisse formam
contendit, quasi non promiscue Iouis et Dei Vocabulis utantur vel
res, etiam a Christiana pietate alienissimi, et quasi non saepe forma
133쪽
pro fremula ponatur . aut Triboniani interfuerit, in fragmento historico expungi formulas . quia eius tempore extra usum fuerit formularia illa iurisprudentia. Miror sane, I ribonianum non eadem spongia delesse, aut refinxisse pro lubitu . quae Pomponius de legibus, ple-hiscitis , , SCis , magistratuum edictis scripserat, quum eorum iampridem nullus usus estet in orbe Romano i Sed de his iam non agimus , ne actum agamus , quum nuper admodum Triboniani causiam fere perorarint cum Vir amplissimus , CORN. VAN BYNxlRsHOEΚ , a tum v. C. Io. UYto, qui Tribonianum defensum antea speciaminis academici forma editum nuper recognouit, locupletavitque, eumque egregium libellum doctissimo VHLio misit , cum Emblematibus Triboniani edendum. Quo nomine ipsi eo maiores agimus gratias, quo uberiorem inde fructum capient ii, qui opinione de Iri niani flagitiis iam pridem imbuti, nihil fere sinceri inesse corpori iuris, omniaque corrupta, contaminata, interpolata esse , existimant. opusculum sane Halam transmissum non sine voluptate legi, et amare coepi auctoris ingenium, facileque agnoui genua num S HvLT1NGII auditorem, cuius ad laudes ut magis magisque adspiret , vitam ei nota minus longaevam, valetudinem inconcutiam , ac honestum in primis otium ex animo adprecamur. Sed ut ad RVPERTura noli rum redeamus, sunt et alia quaedam in eius commentariis, quibus me adsentiri non posse fateor. Sic ad S. I. ut manum regiam recte interpretatus videretur, primorum regum ad Seruium Tullium usque potestatem summam , nullisque circumscriptam legibus fui me, contendit, quamuis,
ipse sibi diffsus postea manum etiam de principis potestate non E Ioluta et tyrannica, sed legibus temperata , accipi lateatur. bide Alfeno Varo agit, e) hunc eumdem esse putat cum sutore iu
Sed de consulari sutore agere I ORAT VH , non liquet, nec addit, eum subito iureconsultum factum , quemadmodum sutor ille apud
Pu EDRVH o inopia deperditus stupore vulgi illico factus fuerat
Optimus es modulator , ut ALFENUS Nore , omni Abiecto infrumento artis , clausaque taberna, SuTOR erat. medicus.
134쪽
medieus. Quin quum Chrysippum ita loquentem fingat HORATIus rparum profecto obseruasset πρέπον. si Alfenum ab eo, tamquam doctrinae suae exemplum, citatum finxisset, quin procul dubio ipse neglexisset praeceptum suum : a Platererit mulium , diuusne loquatur , an heros, Maturusia senex , an adhuc forente iuuenta
Fervidus, et matrona potens , an sedula nutrix, Mercatome vagus , cultorue virentis agelli, Colchus , an AEFrius, Thebis nutritus, an Argis.
Aut famam sequere, aut sibi conuenientia finge. Error ergo hic fuerit scholiatarum, qui in Alfenum vel Alfinina
sutorem incidentes , memoresque eiusdem nominis iureconsulti , nihil certius putarunt, quam eum clausa sutrina commigrasse Romam, et ibi ad summam iurisprudentiae laudem perueitisse. Sed quaedam iam eam in rem monuerunt viri doctissimi , UAECHTLEavs b et EmOTTO e P, quorum hic, se id singulari libro plenius probaturum, minatus est. Denique praeclare de NALvlo IvLIANO meritus est Ru- PERTUS , dum extremo opusculo subiunxit tabulam genealogicam seu stemma Saluiorum et Didiorum Iulianorum , quod post Is. CASAvBONVχ d concinnarat ΤΗΟΜ. REissisivs e . Sed neutrum esse rutis accuratum, et aliqua tum REI NEsivae et RuPERTvΜ , tum CASADBONVm praetervidisse, ex instituto ostendimus in programmate ina
furali de Saluio Iuliano. ubi et aliud stemma plenius emenatiusque dedimus. Sequitur , viri incomparabilis, CoRM. VAN BYNKLRSHOET , Ornamenti reip. suae ac totius orbis litterarii , et , si hoc sine immodestiae suspicione dicere licet. mihi Musisque meis amicissimi, Commentarius, quem PRAETERΜlssA iure inscripsit, quum non minorem operam dederit, ut ne ab aliis scripta scriberet, quam, ut praeclara lectuque digna scriberet. Noli exspectare, LECTOR , ut de praeclaro hoc opere, ipsoque viro illustri, plura dicam. Quum enim nec meumst, amicum laudare, nee BYNxERsHOExi I laudes ab amicis profecto ferre: id unum faciendum restat, ut eum reliqua viri illustris opera, tum haec praetermissa , auditoribus meis vehementer etiam atque
135쪽
etiam commendem , ratus , quod res est, tanto magis quemque pros cisse videri in iuris prudentia, quanto magis illi Flaceant opera BYN-
Inciderat hie vir laudatissimus in M. TvLLIVM CiCERONEM, et an ille in iureconsultorum numerum referendus iit , elegante disresesione disquisiverat. Quum itaque satis constet inter eruditos , virum Candidum , et veritatis omnino studiosillimum, orationem AN T. SCH v TINGII de eo argumento ante oculos habuis Ie, quin hanc ei occasionem isti digressioni dedisse : noti dubitauit ornatissimus editor , quin gratiam initurus sit ab harum rerum peritis, si et SCHULT IN Gil Orationem , et ea, quae vir docti ilimus, NAECHTLER Us , de iurisprudentia Ciceroniana di fleruit, opusculis his subiiceret . ut eo procliuiussit lectori, ea inter se contendere, et veluti in rem praesentem ire, dum finium regundorum iudicium instituitur. Quaestio est non maximi momenti, et in qua nec Graeciae, nec rei p. litterariae salus Vertitur, attamen bella , et non iniucunda , et merito relinquenda iureconsultis maximis , qualis est BYNKERSI OENIus , et nuper fuere SCHVLTINGlus et NAECHTLERus. H enim, iudice PLINlo SECvNDO.
a de picIore, seu*tore, Actore, nis artifex , iudicare, et nis saρiens
non potes pervicere sapientem: ita tantorum iureconsultorum est, dispicere , an tanta in Ciceronis operibus iurisprudentiae argumenta reperiantur, ut dignus sit, qui iureconsultorum adscribatur ordini, idque nomen , quod ipse fortassis numquam adfectauit . ei iure tri
Haec sunt . LECTOR BENE voLE , quae in hoc fasciculo occumrunt. Omnia illa non mihi debes, sed iuueni ornatissimo, quem paullo ante laudaui. Is quid praestiterit in hac editione , paucis accipe. Ici Cul AClo recensendo eam sibi dixit legem, ut textum ΡΟΜpo-NII initio cuiusque paginae recudendum curaret, eique subiiceret N tas Culacii , ut hae cum textu eo facilius contendi a lectoribus posi sent. Deinde quum animaduerteret, C VIA CIVM raro auctorum capita exprimere e operam dedit, ut pleraque suppleret omissa, quamuis,
quo minus omnia euolueret, Vel capita et versus citaret, et temporis ratio, et ipsa editionum diuersitas , prohiberet. Denique ne qua mora obiiceretur lectori, Graeca omnia Latinitate donauit. Scripsi enim haec CvIACius iis temporibus , quibus non in laude ponebatur, Graeca nosse, sed turpissimum et cum summo dedecore videbatur
136쪽
coniunctum , ea ignorare. Hinc ubi locum, ex Graeco scriptore depromtum, intexit operibus suis, non solet adiungere ver sio nem Latinam , idque et alii eorum temporum scriptores insuper habere solent. Enimuero iam in eam deiidiam, ac paene barbariem, relapsi sumus , ut Graeca nosse inusitatum videatur, et ii saltim, qui animum
non dicam reipublicae, sed iuri addiscendo adiiciunt, linguae istius notitiam indignam industria sua existiment, et in ipsis scholis, si quam
do Graeca docentur, ista satis iusta ac veluti legitima videatur pigritiae excusatio, puerum non ecclesiae , sed rei p. destinatum esse , nec Graecam eruditionem magnopere desiderari in iis, qui iurisprudentiae se consecrarint. Quin quum non consistant exempla , ubi coeperunt, sed sibi viam latius evagandi facere soleant : eo res rediit , ut et .
qui theologiae studium profitentur, satis docti sibi videantur , si adhibita UELLERI grammatica, ac PAso Ris vel ScHREUELII lexico , comma aliquod noui testamenti intelligant. Quod eo maiore cum rei P. litterar: ae detrimento coniunctum est, quo minus sere alii regendis
gymnasiis ac scholis adhiberi solent, quam theologi. Si vero hi sontes sitiunt: quid fiet de rivulis ' Et si, qui docendi munere funguia.
tur, in Graecia non minus hospites sunt , quam Sauromatae : quo iure reprehendes iuuenes, ex eorum disciplina prodeuntes, si sint magistris suis digni, id est, barbari, omnisque Graecae elegantiae ignarissimi ' Horum ergo insantiae hodie succurrendum , eaque , quae s mel Graece proferunt viri docti , Latine limul sistenda sunt, ne nullam plane utilitatem inde capiant, qui has delicias numquam degustarunt. Fecit id laudat illimus VHLivs, magno lectoris bono , eoque effecit, ut commodior sit libelli usus, quum antea in quouis Graeco testimonio haereret plerisque aqua, nec sine lexici ope adiri haee sacra possent. Denique quum quaedam me aliquando in programmate quodam commentatum sciret de SATvRNINIs iureconsultis , ista quoque reliquis subiicere non dubitauit. Ceterum utere his , LECTOR BENEVOLE, simulque gratias habe viro integerrimo, qui bibliopolio orphanotrophei praeest, nullisque pepercit sumtibus, ut opuscula haec et charta nitida et typo elegante prodirent. An parem ubique diligentiam adhibuerint typothetae in emendandis vitiis , quae ab eo, qui corrisendis plagellis praefuit, notata sunt, non facile dixerim,
quum ea in re nullae meae partes suerint. Labuntur ea in re operae,
ubi minime putaueris, eiusque rei exemplum in hac ipsa praefatione, dum eam fligitiuo oculo lustro, deprehendo. Nam p. XLVIII. lin. O. LLCOBI praenomen tributum alicui video, quum in schedis meis
137쪽
non ΙΑ . sed vAL. scripserim. Id vero, et si qua alia huius generis
occurrerint, quae in tantis, quibus distrahor , occupationibus oculos fugerunt, ut aequo animo emendes, est, quod te etiam atque etiam rogo. Halae e musto, V. Iduum April. MDCCxxxv.
ΝVllum umquam post hominum memoriam opus augustius, nullum praestantius, et quod uniuerso generi humano magis v sui fuerit, in lucem prodiisse arbitramur , quam incomparabilem illum Romanae iuris prudentiae thesaurum , qui Corporis iuris nomine a tot saeculis hominum manibus tritus, in foro aeque ac scholis summam auctoritatem est consequutus. Sive enim aueforis dignitas celebritasque operi cuidam auctoritatem famamque conciliat : 1vsTINIANi illud auspieiis eonditum est: siue finis, ad quem omnia retulit princeps laudatissimus reo consilio conditum est, ut in uniuerso orbe Romano iudicantium religionem regeret: siue denique fata , quae liber aliquis habet , ad eius commendationem pertinere videntur : hoc iuris luttinianei corpus non in imeerii tantum Romani prouinciis, quibus Iustinianuq praefuit , sed iis etiam regnis, quae Romanorum fasces numquam viderant, nec eius solum temporibus, sed et multo post, pro oraculo fuit. Erat sane IusTINIANVs, cui hanc iuris Romani συλογῆν debemus. quidquid effutierit PROCOPiVs, princees sine exemplo maximus, qui non modo quietem ac tranquillitatem rei tublicae inter innumeras episcoporum lites et factiones procerum prucenter conseruauit , sed et, perdomitis
Gothis et Vandalis , Persisque et aliis barbaris saltim ab imperii limite submotis, orbe Romano splendidissimis urbibus operibusque ornato ,
iudiciis denique prudentius constitutis, immortaliter de re Romana m ritus est. Haec enim qui leuia atque non adeo admiranda esse existimant, eos ignorare oportet, quam misera ante IusTINIANvΜ fuerit
imperii Romani facies. Occidentem iam ab Honorii temporibus Gothi , Hunni, Franci, Vandali, et reliqui barbari, quorum antea vel
138쪽
nomen Romanis inauditum fuerat , ita dilacerauerant, ut vix quidquam superesset imperatoribus , praeter inanem cultum , quo eorum maiestatem principes barbari comiter venerabantur. in Orientem sub
Nareiano se infuderant Gepidae, Sarmatae, Hunni, Stiri, Satagarii , Alani; sub Anastasio Bulgari, Getae, et Persae , ut Omittamus tyra nos , Longinum , , linunt ensem , Athenodorum Isaurum , Vitalianum,
Areo bindam, qui tum perpetuis motibus conquassabant rempublicam , et inter armenia nati per nagitia perque caedes ad summum in oriente imperium nitebantur. In hac vero omnium perturbatione ita praeesse imperio , vi illud non modo nullum capiat detrimentum . sed et laee tos moueat, et nouis adiectis prouinciis amplificetur; id vero non minus prudentiae argumentum esse arbitramur , quam si gubernator nauem, paene iam depres Iam, ex hieme marique scopuloso seruarit. Quam ob rem FRANC. BALDvi Nus inter tres principes magnos, quibus imperantibus maximae in re publica Christiana res gestae sunt, et rerum conuertiones in orbe Romano exstiterunt, Constantinum, Theodosium, et lusinnanum, maxime se obseruare fatetur postremum , qui ita sit postremus , ut imperii Romani gloria, quae rursus in eo veluti illuxerat , cuin eodem sit etiam exstincta. Nec minus recte calculum posuisse videtur CoNsTANTi Nus Porphyrogeianeta, qui eum πιν -- ροβόσπν βαπιλεα , maginum celeberrimumque imperatorem adpellitat. Iam
si consilium , quod optimus princeps in hoc opere conficiendo sequutus eii, consideres paullo adcuratius : quid , quaeso , laudabilius est.
quam ius ciuile , quod, ut EVNΑPius conqueritur, in multorum camelorum onus euaserat , ad modum redisere , superuacua recidere ,
innumera tum ipsarum legum , tum sententiarum . in quae iureconsulti sectarum studio discesserant , diuortia prudenter tollere , Vnamque , et planam illam quidem , viam ostendere , quam et qui ad iuris prudentiam adpulissent animum , et qui iuri dicundo praeessent, sine erroris periculo ingrederentur. IAC. GOTHoFREDus , de iuris anteiustinianes historia praeclare meritus, in Prolegomenorum Codicis Theodosiani capite primo ex eorum temporum monimentis demonstrat . iuris prudentiam ob insignem legum et constitutionum multitudinem . tesorumque interpretum perpetuas dassensiones , adeo vulgo invisam fuisse, ut eam
ingenui homines tamquam indignam industria sua libertinis, ac vilissimis mancipiis noxae clarent. Adducit sane testimonium MAMERTiNI , qui iuris ciuilis scientiam , quae Manilios , Scaeuolas , Servios in amplissimum dignitatis gradum extulerat, libertorum artificium dici, conqueritur. Quin ex AsTERII, Amasae episcopi, homilia VII. refert;
139쪽
xa 8 X. DE TENSIO COMPILATIONIS
seruum quemdam Scytham , emtum a ciue quodam Antiocheno , sibi praeceptorem fuisse, eumdemque professum iuris prudentiam , ν ωνὲιδα καλον visum esse. Ex horum vero non gymnasiis, sed ergus lutis, quales iureconsulti, qualesque iudices, tamquam cx equo a roiano , quotidie prodierint , facile eil ad intelligendum e tales nimirum , quales AH Hi ANvs MARCr LLi Nus Lib. XXX. c.ip. q. vitiis coloribus depingit, violenta et rapacisima hominum genera , per fora omnia volitantium, et D talentium diuitum domos , qui, ut Spartani canes aut cretes vestigia sagacius colligendo ad ipsa cubilia caussarum pertienire sibi videbanttir e qui seminando iuuersa iurgia , per vadimonia mille iactati, et viduarum po es et Orborum limina deterentes , inter discordantes amicos, aut propinquos vel ad ines , odia infesta si uebant , et ad capiendam versutis orationibus
iudicum fidem , quorum nomen ex iustitia natum sit , Ham ingenii di- siriniebant: qui iuris professi mentiam, quam repugnantium sibi legum aboleverint discidia , veluti vinculis ori impositis , reticentes, iugi silentis ,
umbrarum erant fimiles propriarum, et vehu fata natalitia praemonfrantes , aut Sibyllae oraculorum interpretes, vultus grauitate ad habitum composita trisiorem , hoc itium quoque venditabant, quia oscitarentur: qui, si altius viderentur iιιra callere , Trebatium loquebantur, et Cascellium. et Alfenum , et Auruncorum Sicanorumque leges iam diu ignotas, et cum Euandri matre abhine saeculis obrutas multis ; qui denique etsi voluntate
matrem tuam te finxis es occidit e , multas tibi suffragari ad absoli tionem lectiones reconditas fiuissent polliciti, s te sensiubenι ese nummatum. Quis
ergo laude immortali defraudaret IUSTINIANUM , principem augustinsimum, qui, ut haec monstra quam primum fame perirent, iura confusa in ordinem redigere , redundantia reprimere , et denique incerta atque ambigua explicatiora reddere statuit, eoque incomparabili laboreci est, ut iuris prudentiae suus honor , iustitiaeque sua constaret relisio atque integritas. Denique quum habeant et sua fata libelli: si eYiis operis alicuius praestantia aestimanda est, hac ciuoque in re non video, quod opus , si a diuinis litteris discesseris , huic corpori Iustinianeo non dicam anteponendum , sed ulla ex parte comparandum videatur. Quum primum illud prodisset in lucem , circumferri etiam coepit epigramma, postea et Digestis Pisanis vel Florentinis praemii Ium, quod ita se habet :
140쪽
missis r Me illi, rerum regnique potiso , Tribonianus opus cura sc extudit, ut qui Alcidae varium es ei produceret orbem ,
Omnis ubi recti sanctique essul et imago. Europae vero atque Asae, Libaeque si bactae P tum omnes populi regem dominumque tuemur. Hac vero suspensa hedera indignum quibusdam visum est ΙvπIN AMEvM Opus, quin eam quoque saeculi Iustinianei vanitatem redo Iere , et frustra persuaderi aiunt lectoribus , Iustinianum et tribus orbis habitabilis partibus imperasse , et in iisdem compilato eius auspiciis iuris ciuilis corpori locum fuisse, quum illud vix eo imperante alicuius usus fuerit in oriente , in occidente vero numquam auctoritatem aliquam Ohtinuerit. Sed hi mihi parum memores esse videntur , principem illam non modo in Asia prouiliciis amplis smis imperasse, Verum etiam in Europa praeter Thraciam, Macedoniam . Daciam, Illyricum, uniuersam Graeciam sub sua tenuisse potestate: quin postea et per Italiam , Siciliam , Africam victricia arma circumtulisse, adeoque non mi nore iuris titulo , Europae, Asae, Africaeque imperium titulis suis adscribere potuisse , quam veteres principes, qui se generi humano, orbi terrarum , τῆ οἰάου ab , praeesse gloriabantur. Et quis huiusmodi dicendis guram vitio vel t poetae, quum et hodie , qui non poetice , sed humane loquuntur . reges suos orbi terrarum leges praescribere nota raro contendant. Vere erso ac sine vanitate diei potuit, Iustinianeum corpus, simul ac lucem viderit, in Europa, Asia, atque Asriea insignem esse auctoritatem consequutum , et quamuis postea. sliscentibus in E ropa Francorum , Langobardorumque ; in Asia et Africa Sarracenorum opibus illud aliquamdiu ex seliolis et foris exsularit , numquam tamen
plane periisse iuris Iustinianei studium, sed demum in magna orbis par te tam felicibus auspiciis refloruisse , ut recte scripserit ALBERI CVsmineeeii Opust. ΘΕ. III. R GENTI-