Ioh. Gottlieb Heineccii ... Operum ad vniuersam iuris prudentiam, philosophiam et litteras humaniores pertinentium, tomus primus octauus ... 1. Praefationes alienis libris praemissae, et 2. Opuscula minora varii argumenti

발행: 1748년

분량: 601페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

X. DEFENSIO COMPILATIONIS

GENTILIs, ius illis praescriptum libris non riuitatis tantum 6 e. sed gentium et naturae , et aptatum sis esse ad naturam uniuersam , ut, imperio exsincto , Usum ius diu se hum surrexerit, et in plerasque se e derit sentes humanas , ut iis sent et principes , tametsi privatis fit conditum. Iaec ergo omnia, qui paullo adcuratius , adhibita in contilium ratione, expenderit, is, ut opinor, facile mecum fatebitur, nullum Vmquam opus, poli diurnas litteras, quas semper excipio , pro dialis in lucem , quod cum corpore Iustinianeo sit ulla ex parte comparandum , de eoque iure repeti possse , quod de succincto AlΙ. tabularum libello Crassus gloriatus est apud ClCERON ' de orator. Lib. I. cap. H. fremant omnes licet, dicam, quod sentio: bibliotiscas meherculi omnium philosophorum unus mihi videtur hie liber, s quis legum fontes et capi

ta viderit, et auctoritatis pondere , et utilitatis ubertate sitferare. Et tamen ea aetate vivimus, qua veluti in mores abiit , calamum stringere aduersus IusTINIAM vΜ et TR BONI ANU Μ, eorumque operam, quam adornando huic corpori nauarunt, tam impudenter reprehende

re, vi nihil umquam absurdius, nihil stolidius iuriptum est e contendant , quam corpus illud Iustinianeum. Hinc illud tamquam Polyphemi corpus, circumfundunt omnes, qui sibi videntur paullo acutiores ,

et telo lumen terebrant acuto,

Ingens, quod torua soliιm sub fronte latere, Argolici obpei aut Phoebeae lampadis insar existimant, quin iam pridem illud ad rogum damnassent , si eorum res acta esset arbitrio. In his nescio an non primum sibi locum iure quodam suo deposcat Fa. HOTOMANNus , qui singulari libello IV-sTINIANi Μanibus insultat, et tamquam quaesitor Minos urnam mouet, atque flentum Conciliumque vocat, vitasque et crimina discit. Tantum auctorem deinde sequuti sunt plures alii, et ii qu:dem tanto impudentiores, quanto magis ab HoToΜANNI ingenio atque eru ditione abfuerunt. Hine sane et ii Tribonianum v edicant , qui, si aetate eius vixissent, indigni sortassis suissent habiti, qui ab eo D- finianis nouis . seu, ut V. C. Ci R. GOTT L. SCH xkRZivs in Disesertatione qua disquiris, an omnia Pandectarum exemplaria, quae aάbuc exsam , e Fureminis manaverint ' s. 16. pag. 46. ex suo codice HS '

142쪽

eleganter emendat , Iustinianistis accenserentur. Iam equidem ne ipsiuΝ quidem lus Tisi ANI tanta est iactantia , ut omnia a Triboniano suo aliisque eius συνεργοῖς scripta pro Sibyllae foliis habenda esse edicat. Quid enim seribi potui siet modestius, quam quod in Consitutione Tanta de confirmatione Digesorum ad senatum et omnes populos . 3. I l. te gimus : si quid in tauta lexum compositione , quae ab immenso librorum numero collecta es, smile forsan raro inueniatur, nemo hoc vituperandum exsimet, sed primum quidem imbecillitati humanae , quae naturaliter in- es, Me inseribat, quia omnium habere memoriam, et penitus in nullo pec care , diuinitatis magis, quam mortalitatis es. Et quomodo magis perspicue prosteri potulisset nihil te humani a se homine alienum ex illimare , quam dum in Const. Graeca eiusdem argumenti f. I 6. elecanter scribit: EI A Giι m τυχν et ειτη των τελAcq διο ν' εικώς γαρυι τι τὼ m συαβην η δὲἀ την της δε ea νης ἀοίνοιαιον γσεως,) αὐατῆ πάν- κάλλον A Kη τοῖς - - , πιμύν α ' 'M - κοῖ - οππα λιπεῖν ἰ σως o λίγα πια πιοῦν δοκῶ ν ε πτη δ. - μυξία πινχεύῖν ἀναειθμήτοις εγυατορωρυγκενα τε μ ά κε μενα, καὶ ουδενὶ χε- δον των ser ν γνώροπι , τουτου τε ἐνεκεν δαλπιον τα ραδὶ ως : sed s quid forte praetermidum est eorum , quae poni debebant, cforte enim et aliquid tale coutuit , propter bumanae imbecillitatem uaturae 9 multo foue melius es nostris subditis , multis inutilibus liberari , dum priuantur forte paucis quibosdam, quae videbantur idonea, mriadibus prope in Diis defosa et deposita , et nemini forte mortalium animaduersa. Quae sane maximi principis modellia merito in ruborem dare debebat eos . qui Posita Omni fronte non modo quoslibet naeuos , qui in diffusissimo opere Occurrunt , immodestius redarguunt, sed et recte posita sollicitant, quali nihil sani inesse possit operi, quod saeculo tam infelice ab alia indoctissimoruin hominum turba, quam tune ad palatium suum con uocauerat IusTi Ni ANus, fuerit compilatum. Quum vero in sordes et calumniam abeant accusationes illae pleraeque et operae pretium me fa et urum existimavi, si illas hae praefatione expenserem paullo adcura tius , et quid illis solidi insit , diligenter disquirerem , maxime quum cauendum mihi videam, ne inane sit tam praeclari operis προάυλεεν, Vel ego, qui otio minime omnium abundo, prologis scribundis opera abuti Videar. Ea vero omnia, quae in corpore illo pulcherrimo reprehendere solent censores, vitio et sine populi suffragio creati, ad tria poti sismum capita referri posse existimo. Alia enim ad ipsunt Ius riNIA- divae diffamandum ; alia ad Triboniani , eiusque sociorum, sagitia de-R a tegen-

143쪽

tegenda; alia ad operis naeuos exaggerandos sunt comparata. IUSTI- Ni AN o alem dicunt , qtiod sibi diuinos arrogarit honores, Omnesque leges suas pro caelestibus oraculis haberi voluerit : quod I heodorae, mulieri scenicae et ambiguae famae , fuerit obnoxius , istiusque nutu leges fixerit refixeritque : quod inexplebili habendi cupiditate vexatus sit : quod vano gloriae studio ductus omnia egerit; quod fuerit princeps non ἀναψαβη γ quidem et litterarum rudis , sed tamen parum prudens , et superilitioni potius ac subtilitatibus metaphysicis , quam verae eruditioni , deditus. Nec pauciorum criminum postulant i RI-BoNlANVM, quem vanissimum hominem , et ad seruile obsequium se mis Ium , leges pretio vendidisse , multa , quae paganam superilitionem redoleant , corpori illi inseruisse , pleraque iureconsultorii in Veterum fragmenta mutilasse , interpolasse , quin pro lubitu mutasse , conqueruntur. Neque multo meliores fuisse clamant reliquos, quorum opera usus sit IusTi Ni ANus, quippe Graeculos indoctos, Latinaeque linguae imperitos, qui , ut iuris prudentiam Romanam soris Graecis attemperarent , leges , edicta, SCta , ipsaque veterum iureconsultorum opera aeternitate dignissima suppresserint atque aboleverint, quin eo peius suo se iacti sint ossicio, quo elures uni operi manum admouerint. Quod denique ad ipsum opus ab iis compilatum attinet , quam maxime Vr Int impos luras , quas iam IAC. GOTHOI REDUs Proteg. cap. q. in CU-icem Theodosianum admittas , obseruat, deinde fragmenta Pandect rum ex diuersarum sectarum iureconsultis decerpta, emblemata Trib niani innumera , ne signo quidem aliquo aut asterisco notata , gemi nationes et repetitiones plurimas , antinomias Medissimas , libellum Institutionum , a tribus viris ex aliorum, et potissimum CAII , iureconsulti parum acuti, schedis conscriptum, doctrinas maxime necessarias in eo omissas , ius antiquum praeter necessitatem admixtum , neglectum porro Ubique ordinem , ineptas verborum phaleras , ratiocinationes absurdas, et quae sunt eius generis alia. Longa enim haec iniuria est, quam paucis complexuti vir doctis sinus , BuRC. GoTTH. STRVVlvs , Histor. iur. cast. i. s. s. Ius . inquit , Iustinianeum ex parte ius es ini.

stum , ius es incertum , et iustitia exsulat. Adeo nihil est , quod delicatis istis ingeniis placeat in praestantissimo opere. Et tamen si Pler que haec capita consideres paullo adcuratius , Nil intra es otiam , nil extra es in nuce dari. Primum quod diuinos sibi honores arrogasse aiunt IvSTINIANvΜ, tam

144쪽

I V R I S ROMANI. 333

putidum commentum est, ut illud miremur cuiquam in mentem venire potuisse. Si vero vel maxime haec vera esse singamus: quid, quaeso, illa omnia ad corpus iuris i Ait inde consequitur , ut illud absurdum opus habendum lit , quod eius principis auspiciis iit compositum , qui diuum se putarit ' At plerique, qui olim leges scripserunt ciuibus , ta- miliarem cum diis consuetudinem iactarunt , velim Minos cum love , Lycurgus cum Apolline, Numa cum Aegeria, quorum tamen ideo leges nemo pro absurdis habuit. Stoladu, ergo fuerit IusTi Ni ANus, qui oblitus , se elle hominem , diuinam sibi periectionem tribuit : at non ideo stolidus fuit labor , quem eius iussa viri docti susceperunt. Sed ea quidem de sensione iam non indrgemus , quum nemo tam iniquus futurus sit rerum arbiter , Ut in religiosam principem , ct Christianae veritatis principiis a puero imbutum, tantum furorem cadere, serio sibi persuadeat et adorari aeternitatem suam iubet L. a. C. de fabrie. Tribuit

sibi os διιinum , l. I. s. 6. C. de vet. iur. enucl. diuina oracula . l. I. C. dedom. impetri diuinas consit ιιι iones , I. I S. C. de legit. her. diuinas sancti nes , I. q. C. de temp. in int. res. diuinos adfatus , i. 23. C. de nupt. distianas sui numinis aures , I. I 2. Cod. de adquir. et rettu. possess. et quae sunt huius generis alia. At adorari etiam dicuntur rege, Hebraeorum sanctissimi , nee illi adspernati sunt eum cultum , quamuis eum praecipue Deo optimo maximo competere non ignorarent. Vere ac eleganter GROTlvs in commem. ad Exod. cap. 2O. Vox Hebraea , inquit, im nrunsatis est generalis , neque vero animi actum de gnat, sed corporis : me issat caput inclinando , Itine inclinando corpus totum , siue curuandis gen bus, sue sιbsidendo in poplites, siue, qui maximus es bonos, procumbendo. Graeci interpretes per προσκυνειν hauc vocem solent vertere. Non fine

caussa. Nam sicut apud orientis populos veneratio Vendebatur variis sectendi corporis formis r ita apud Graecos manum aὰ os admovendo , quod proprie est προσia m- , et inde κυν ἐα , quod es Uetitor. Nee aliud segni at Latinum ADORARE, non ab orare, id est, meeari factum , τι imperiti homines existimant, sed ab eo , quod manus admouebatur Ori. Adorabant homines pii veteris testamenti Deum, sed cultu religioso. adorabant etiam reges , sed cultu ciuili , uti hodie quoque Britanni

resem suum prouoluti in genua Venerantur , quos nemo tamen sanus

illi diuinos honores tribuere suspicatur. Nimirum iam inde a plurimis ante Iustinianum saeculis mos inoleverat apud Graecos , ut principes

suos certo corporis gestu , quem adorationem vocabant, Venerarentur:

et hine Io. ZONARAs Aunal. Tom. III. in vita Iusiniani obseruat, moris fuisIe eo tempore, procumbendo adorare Romanorum imperatorem.

145쪽

X. DEFENSIO COMPILATIONI s

quae Bistimaurus atque Iheodora nouarami, haec etiam sunt. Senatoribus olim imperatorem adeuntibus , ita licebat salutare : quisqιιe ordinis patricii ad dextram mammam Caesarem venerabatur , illamque recesentem

osculo Caesar impertiebat in capite e reliqui ad unum omnes dexιro 'bnixi gemι discedebant. At Augustae nullus adorandae mos juit. Verum quum in eo pedium Iustiniani Theodoraeque venirent. tum alii, tum qui patriciae dignitatis essent, satim in faelem procumbebant , pedibusque ac manibus tensis virumque principis pedem osculo prosequebamur , et tum abscedebant. At adorare purpinam principis , iam in mores iuerat ante Ius TlN ANUM , temporibus ZENONIS , t. q. C. de eonsul. HONORI et THEODosii iunioris, L I. C. n. de praepos sacri eubie. l. I. C. de comit. et trib. schol. VALENTINIANI et VALENT is , I. I. C. de adpar. praef. prael. L I. C. de adpari praef. urb. quin et IvLIANI , -- teste AMMIANO MARCELLINO Hisor. Lib. XXI. eap. 9. Adorationem Vero hanc purpurae factain esse prostrato corpore, vel ex THEMISTII orat. XIII. patet, qui mentionem facit τῶν ὲm mi. - βασiM- m - ων , eorum , qui ante princiρis purpuram praeubuerint. Quum ergo sub Constantii et successorum imperio floruerit THEHisTIVS : qua fronte PROCOPIus huius ritus originem ad Iusaei Ni ANI tempora re ferre potuit e Potius IAC. GOTH PREDus , qui Tom. H. Coae Theod. pag. 83. de eo more adorandi purpuram omnium adcuratissime egit , ex AM M. MARCELL NO Lib. XV. ωρ. s. recte obseruauit, primum om nium DioCLETIANVae extero ritu et regio more adorari se institui se se; qWod veluti ex compacto confirmant AvRELlvs VICTOR de Caesari cap. 39. EUTROPIUS Lib. HIUL eap. I 6. HIERONYMus in Cison.

146쪽

IURIS ROMANI. 1 F

que Hi ERONYHi scrinia more illorum temporum in Chronicis suis expilarunt. Nec magis reliqua vocabula , quibus de se utitur IusTlMIA-Nus ipse ad inuenit , quum iam pridem iisdem vii sint omnes , quorum leges in Codice TheodHiano exstant. Hi quoque imperatores a ternitatem sibi tribuunt, quoties de se loquuntur , I. I 6O. C. Th. de δε-

cur. l. 3. C. eoae de fabrie. nec aliter fere SYMMACHus imperatores suos compellat , quam elogio AETERNITAT is vel PERENNITATI s. Quia Theodosius M. i NusCTissi Mus PERENNis QvE PRINCEPS Vocatur in

marmore apud REIN Eslv Μ Inscripi. Hasse III. n. 6a. e. 3a6. Quis porro ignorat, omnia quae vel ab imperatoribus proficiscebantur . vel ad eosdem principes pertinebant, sACHA dici consueuisse multo ante Iv-sT IN I ANvM Z Quis non in ipsis Pandectis obseruauit sacram domum, sacras largitiones , sacra scrinia , Dertim stabulum , sacram monetam, sacrum comitatum, ct alia huius generis innumerae ' Quis denique ignorat, iam a saeculo III. in mores tuisse, ut DIUINUM Vocaretur, quidquid esset principum ' Haec omnia profecto non magis ad diuinos honores pertinent , quam elogium illud serenitatis , quo hodie utuntur principes. Quemadmodum enim non ideo veri Dei cultum eiurarunt Hebraei , quod Deum et magistratus suos communi nomine Vocarent detribu . ita nec de Christianis saeculorum quarti et 'sequentium tam male ominari licet ob vocabula quaedam , iam ciuitate donam ab aliquot saeculis , et diuturno usu in aliam plane notionem deflexa. Sunt quaedam huius generis ita comparata, ut iis utamur, tamquam Vulgo receptis , non quod ea probemus, sed quod iam pridem ea firmarit v-sus, quem penes arbitrium est et vis eι norma loquendi. Quemadmodum itaque nemo erit tam iniquus rerum aestimator , ut ideo οἰmς-m M suspectos habeat iureconsultos, si iis remedium letis vltimae C. de edicto diui Hadriani tollendo, aut diuos fratres in ore esse audiuerit: ita nec Christianos principes ideo diuinos honores adsectasse crediderim , quod non refugerunt titulos, plurium saeculorum usu firmatos, quamuis non negem , illos maiore laude dignos fissse futuros , si eos refugi ssent. Non minus deinde vitio vertitur ΙvsTINIANO, quod dum in mulieris scenicae et profligati pudoris, THEODORAE, amplexus ruere non dubitarit, rerum foris praeclare gestarum gloriam domi turpiter perdiderit. Hanc enim non mulierem . sed furiam, deperire neminem potuisse aiunt ,.nisi quem furiae agitarint. Sed haec quoque, non video , quid faciant ad corpus iuris Iustinianeum, quippe non Theodo

rae ν

147쪽

136 X. DEFENSIO COMPILATIONI s

tae , sed Iustiniani, auspiciis conditum. An vero nihil recte fieri posse

credemus ab eo , cui uxorem incommodam ac male conciliatam fortuna obiecit ' quis quaeso, facta Augusti, admiratione sane dignissima , ideo reprehendit, quod domi haberet Medeam , in domus Augustae perniciem nataint quis Marci imp. virtutes ideo minoris facit, quod cum imperio illi cesserat Faustina, indignissima tanto patre et marito semina. omnibusque probris, quae illustri domui dedecori esse

solent, contaminata ' quis denique ideo minus abominanda credit Domitiani scelera , quod Domitiam Longinam , probam & sanctissimam seminam , domum duxisset, aut Commodi & Antonini Caracallae , quod uxores impudicas palatio atque urbe exegissent 8 Non semper exanimi sententia nubentur uxores, et ipsi saepe principes . qui cuiusuis conditionis habere potestatem existimantur. in eam incidunt calamitatem , ut domi alant non reginas, sed monstra, quibuscum vel per omnem vitam ipsis confiactandum , vel diuortia , non sine domus suae concussione, sint facienda. Hoc itaque si et IusTiNIANO contigerit, et si iuuenilis impetus et male suadus amor eum infaustis Theodorae nuptiis implicarit: an ideo meruit bonus princeps, ut illi insultaret poste itas , omnesque eius res gestas , etiam quibus praeclare de re publica

meruit , iudicio iniquistimo damnaret y Sed quid si calumniam redo- Ieant pleraque , quae Theodorae illi exprobrant scriptores quidam , sui vel odio et livori iusto plus indulgent , vel PROCOPii scrinia sine

iudicio expilant 8 Magno sane adparatu eius caussam egit Io. PETR. a LvDE vis in Iustiniano, cap. 8. f. 9. ostendatque , iis omnibus, quae ad infamandam feminam excogitauit PROCOPIus , contraria scribere vel ipsum PROCOPIvla , vel scriptores alios eiusdem aetatis grauissimos. Sicquam obscuro genere natam, et ursarii si iam fuisse tradunt , eam ipse

PROCOPI Vs Aneerit. p. q3. edit. Alamanni ante nuptias cum Iustiniano ete τῶν ποι γειών αξ uua, codicillos senatoriae dignitatis consequutam

esse fatetur, quod ἀξιωμα , an in terrae filiam , qualem ipse Theodoram sui sie fingit, contulisse IusTi Nun imp. probabile sit, aliorum esto iudicium. Formam venustissimam et corpus quavis statua emendatius ei ipse concedit PROCOPius Anecdot. p. s. et de aedi . Iusinian. Lib. I. p. 27. ut mirum sit , si tam pulchrum domicilium habitarat mens praua , omnibusque contaminata vitiis. Quam denique in lupanari vixisse aiunt alii , eam in embolo seu porticu sibi conduxisse aediculas . ibique , ceu pauperculam , sibi vi etiam lanificio quaesiuisse, locumque postea Auguriam in templum commutasse scribit Auctor Antiqv. Consant ηυ. a BANDVnio editus Lib. III. p. s. Et nescio sane, an ullo argu

mento

148쪽

IvRIS ROMANI. IIT

mento luculentiore calumnias omnes ipsa Theodora profligare potuisset, quam quod et principis amorem tibi conciliauit , et dum cum Iv-sTisi Aso vixit in matrimonio , ita composuit rationes , ut is cum catine querela ageret, nullumque umquam inter coniuges hos iurgium, nulla simultas esset. Quod eo masis mirandum , quo apertius latetur

zαίνετο , quod in multis discreparint ingenio vivendique ratione. liatur tales enim coniuges raro esse solet diuturna concordia , nisi alteruter

alterius obsequatur studiis, eiusque ingenio se sapietiter accommodet. Quod siue Iusti Ni ANus fecerit , siue THEODORA , magnum prosccto est prudentiae argumentum. An in scenam aliquando prodierit Ille dora, id quidem ita medio relinquo, quum praeter PROCOPlvae, eosque, qui illum ex cripserunt . nemo aequalium hoc prodiderit incinoriae. At fingamus , eam prestim inopia aliquando esse in orchestra visain , an inde consequitur, ut sese prostituerit publice φ et an non potius id laudi ducendum seminae pauperculae , quod dura ista initia illi non obstiterunt , quo minus sibi maximi principis animum deuinciret, ab eoque in torum reciperotur ' At leges ipsas ex eius mente fixit resi-xitque ivsri Ni ANus. Quid tum vero , si Theodora non male com luerit rei publicae r Non illa sola est inter Augustas , quam in consilium adhibitam a marito nouimus. Ipse Augustus, saeculis omnibus memorandus princeps, nihil sere magnae rei sine Liuiae suae consilio suscepit, eaque auctore, teste Dio NE CAssio Lib. LV. p. s62. aqua et igni interdictos , ne rei publicae periculo vagarentur, in insulani deportari iussit. Quis vero umquam ideo reprehendit prudentissimum Principem , quod uxorem recte monentem audiendam putauit 8 Quid ergo peccauit IUSTINIANus , si aliquando THEODon Μ , quam ipse PROCOPius de bello Pers. Lib. I. γυνήκα σοφω- ν., sapie=rtissimam se minam , adpellat , in consilium adhibuit , idque prae se tulit in Nou. VII I. cap. I. Egregia sane est illa constitutio , nec magis poenitere potuit Theodoram, se eius edendae auctorem marito fuisse, quam quod, eodem teste PROCopio , sualisset , ut euersis lupanaribus mulierculae impudicae sacris aedibus, poenitentiae caussa includerelatur. An vero minus prudentiae sapit hoc Theodorae consilium , quam illud Liuiae , quo miseros exsules insulis includi iusserat i Adeo diuersa sunt hominum fata , ut, quod in uno laude dignissimum censetur , id reprehendatur in altero, vel saltim parum laudabile iudicetur. Ivs N ANovero et JHEODORAE huius modi quid contigisse eo minus mirandum,

quod in ea incidissent tempora , quibus clerici de praecipuis religionis Hemereti opus. blue. III S capiti

149쪽

xet 8 X. DEFENSIO COMPILATIONI s

capitibus disceptantes ecclesiam innumeris turbis inuoluerant, ut sieri non posset, quin principes , cuicumque sentcntiae fauentes , maximam eorum partem inuisam haberent. Hanc tot conuicia , quibus nobilissimum illud par coniugum , inaudito inter Christianos exemplo prosciderunt EvAGRlus, ViCTOR TvNvNENMs, ct alii, ut non mirum sit, PROCOPIUM, hominem deorum cultui deditum, et Christianis insensissimum , eius famae non pepercisse. Ilinc impia iudicia , quibus nemorientibus quidem pepercerunt, adeo , ut EVAGRI Vs Lib. IIII. extremo , IUST MI AN Vri rebus ex codentem humanis ad supplicia iusa Dei iudieis apud inferos luenda profectum esse, impudenter scribat, idemque censeat , quem minime omnium hoc decebat , Cardinalis

BARONI Us Annal. eccles ad anu . num. 6. Siccine omnes mali .

et sempiternis cruciatibus digni sunt, qui in clericorum odia incide runt ' Siccine his ne mortuis quidem parcunt, qui alioquin ne vivum quidem ullum , quantuinuis hostem , odio prosequendum esse docent 'Tantaene animis eaelestibus irae Progredimur ad tertium crimen, quod IusTINIANO inferre solent, qui damnandam illius memoriam existimant , inexplebilem nempe illam habendi cupiditatem , qua orbem Romanυm totum exhauserit. In

exaggeranda enim hac auaritia dici non potest, quot vorba prosundant PROCOPius, EVAGRlus, et ZONARAs , quorum elogia omnia veluti in nucleo exhibiturus FRANC. HOTOMANNUS Antisribon. cap. II. pag. Is I. Iustinianus , inquit . homo erat insatiaboli auaritia, et alieni ita adpetens, ut subdisos suos vulgo vendereι , iis praeserιim , qui magisbatus obtinebant, qtiique vectigalia et tributa redemerant, aliisque, qui insidias illis locarent, sub aliquo colore ac praetextu, quo ipse 't

retur : ditis i vero euisque bona in fistum redigebat. Sed haec quoque quid ad corpus iuri; Iustinianeum Z id enim praeclarum Opus esse potest , si vel maxime non dicam ἐργοδιωκτην, sed auctores h buerit Euclione sordidiores, quandoquidem non ingenio , sed diligentia, opus fuit ad colligetigum huius modi opus i csselatum, nec quidquam ab auctoribus de nouo inueniri aut elegante conuestiri Oratione , sed leges tantum , et veterum I Ctorum fragmenta, quae aliquam in foro utilitatem habitura viderentur , in ordincm aliquem digeri debuerunt. Id vero an nullius auspiciis fieri potuit, quam eius, qui omnem Opinn cupiditatem animo eraserit an ne molestissimus

quidem ille excerpent atque indices consciendi labor vlli recte d

lega

150쪽

IURIS ROMANI.

legatur. quam ei, qui omnes opes pro nihilo habet ' At scio , quid. mihi obvertere possint, qui Ius TiN ANO male cupiunt, et aliis iam pridem obverterint. Fuerit, inquiunt, IusTINlANus habendi cupidissimust posset fortassis id crimen aliquantulum dilui, eoque colore defendi , quod magna imperia magnis egeant praesidiis , et saepe ipsa

tempora hanc necessitatem imponant principibus, ut a ciuibus paullo acerbius corrogent pecunias, et hinc in auaritiae suspicionem incidant. Saltim ad eleuandam corporis Iustinianei laudem pertinere tunc non videretur hoc imperatoris vitium. At vero hoc eo vel maxime pertinet , quod ipsas leges venales habuit, illasque ad eorum voluntatem et arbitrium , qui plurimum pecuniae dedissent , plane accommodauit. Id enim diserte narrat PROCOP Vs Aneerit. pag. 6s. edit. Fichel. Κερδους γαρ ουκ ἐπιτρεπως εν η, νω νο- κ NΘ - , ain L et ιν - σὰζ υδεμ ιν κδαυε ἀπηξιου. ἐδίκαζε ri si κρατα τὰς νομους, ους δετος εγω όεν, α ' εν Θα αν ἀυάν- o ειρα μ γαλ πρεπέ-

smo , et , quas tulisset , rogere , dummodo tur lucro esset neque adeas , quas Iurimis , consitutiones exegis iudicia , sed, ad quas trahebarur . pecunias , Ate luculentiores vises , me promissas munificentius. Sed et hie antiquum obtinet maledicentissimus hominum , PROCOPIus , et pro arcana hiitoria venditat calumnias. Si IusTINIANO, scribenti leges, propositum fuisset , accumulare opes . et fiscum suum cum reipublicae detrimento reddere locupletiorem e non debuisset sane abolere leges Caducarias , quippe augenda aerario , teste TACITO , Annal. Lib. III. cap. as. sancitas , non vicesimam hereditatium , quam a IusTlNIANO sublatam putant CVIAC. ad i. II. D. de verb. ignis et SCIMO GENTI Lis de iure adorese. cap. I. non denique seruitutem poenae , quam

su Ilut it Novesi. XXII. cap. r. e quibus profecto paucis sine inuidia plus redisset ad fiscum, quam ex mille. legibus , quas non sine sempiterna infamia pretio vendidisset. Sed eavl PROCOPII nequitia, ut ex una lege , et ea quidem a decepto IusTINIANO lata, hanc calumniam de legibus venalibus elicuerit. Ipse enim refert Aneedoti pag. Is6. PHLcum quemdam Emesenum confecta a se instrumenta ae chirographa , specie vetustissima, ecclesiae Emesenae procuratoribus cessisse, hos vero veritos, ne sibi acturis praescriptionis longissimi temporis exceptio opponeretur , profectos Constantinopolim μεγαλα , magnam auri

vim obtuliste principi , ut legem ferret de actionibus emesarum non nisi centum annorum praescriptione excludendis. Iam non disquiram,

SEARCH

MENU NAVIGATION