Ioh. Gottlieb Heineccii ... Operum ad vniuersam iuris prudentiam, philosophiam et litteras humaniores pertinentium, tomus primus octauus ... 1. Praefationes alienis libris praemissae, et 2. Opuscula minora varii argumenti

발행: 1748년

분량: 601페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

xso X. DEFENSIO COMPILATIONI s

vendat, hoc, ut emat pretio quam minimo. Nota sunt illa PLAvTrin Persa, acf. IIII. scen. q. v. 38. Viά tu bene emere Z Do. Miu tiι putire vendere 'To. Ego scio utrumque velle. Nusquam sane reperies , iureconsultum ullum dolum probare , quum inter primas iuris regulas sit , neminem ex dolo suo fructum

capere debere, ut Vel tirones non ignorent , non modo emtionem,

cui caussam dolus dederit , nullam esse , sed et incidentem dolum

quemcumque emendari debere, quin et stricti iuris contractus ob dolum rescindi , eoque nomine competere actionem de dolo. Qua fronte ergo dicere potuisset POΜPONlvS, in pretio emtionis et venditionis naturaliter licere contrahentibus se inuicem DSCiPERE I Sed salua res est. Quod enim verbo circumuenire parum commodo ex prelserat POMPONius: id multo cautius eloquutus PAVLLVs : quemadmodum , inquit, in emendo et vendendo naturaliter concestιm est, quod pluris sis, minoris emere, quod minoris sit, pluris vendere : ita tu couisitionibus et loca tionibus idem iuris es, L. aa. s. vlt. D. Ac. cond. Idem , ac nihil aliud , voluit PoΜPONIVS , quamuis Verbo usus duriore , nec magis ei, vel Tal BONIANO, quam PAULLO, in mentem venit, doli mali suscipere patrocinium. Concubinatus porro , nescio quo iure inter paganismi reliquias referatur , quum inter omnes constet, eum non modo. Hebraeorum moribus pro licita consuetudine habitum , verum etiam apud hos veri Dei cultores multo minus, quam apud Romanos, legibus circumscriptum fuisse. Praeterea tantum abest, ut ille cum profano deorum cultu aut ortus sit , aut exoleverit, ut potius sub

ipsis, qui Christo nomen dederant, imperatoribus usque ad Leonis Sapientis tempora in orientali imperio ; multoque diutius in occidentali manserit, ceu cum ab aliis , tum maxime a CHRISTlANo ΤΗΟΜΑ-sio , singulari dissertatione est demonstratum. Quid ergo peccauit Tribonianus, dum leges, quotquot eo tempore in ipsis rerum argumentis obtinerent, in unum volumeri referre iussus, eas quoque, quae ad concubinatum suis limitibus circumscribendum pertinent , non omittendas esse existimauit ' Sane si liberiorem cum concubinis consu tudinem. legibus publicis proscriptam e re publica , ab exilio reuocare ausus euet: non quidem paganismi, at improbitatis et neglecti ossicii, merito coargueretur. Dum vero leges, ad ius tum quotidia

162쪽

IURIS ROMANI. Isa

no usu firmatum pertinentes, in Corpus iuris retulit, nihil prosecto egit, iquod esset ab eius ossicio iussuque domini, a quo pendebat , alienum. Adulterum quoque in probro isto deprehensum occidendi

potestas non magis ex profano deorum cultu, fluit , quam ius illud Atheniensibus et Romanis cum Hebraeis commune, quod larem nocturnum occidi patitur. Exod. XXII. a. Nam et Hebraeis , quos ipse Deus legibus sanctissimis instituerat, fas erat , stupratorem non solum a femina , cuius pudicitia vi attentabatur, sed et a quocumque altero, opprcsiam illam vindicaturo, cum caede repelli , uti pluribus demonstrauit Io. SELDENus de iure nati et gent. secunae disciN. --braeor. Lib. IIII. cap. 3. Et sane quum in cίuitatibus legislatores re- - cte potuerint supremiam supplicium in adulteros et violentos stupratores statuere : quid prohibuit, quo minus et honestis feminis et adulterae propinquis , et maxime maritis, facultatem darent , insignitam illam iniuriam , familiae suae toroque illatam , etiam ferro vindicandi , adulterique sanguine parentandi dolori suo Z Nihil porro cum

profano deorum cultu commune habet caedes patris, aduersus patriam rem publicam coniurantis. Neminem enim ignorare arbitramur, inter veteres frequenter disceptatum eise de gradu atque ordine officiorum , quaelitumque, plusne debeamus parentibus, an patriae, in qua quisique natus , educatusque sit, itemque quibusnam nos ea prioribus potioribusque facere oporteat, si necesse iit in opera danda faciendoque Oiscio alios aliis anteferret Et auctorem habemus GELLIVM A Oct. Attic. Lib. IIII. cap. I 3. iuxta parentes primum locum tenere pupillos debere, iidei tutelaeque nostrae creditos : secundum eos proximum locum clientes habere , qui sese itidem in fidem patrociniumque nostrum dederint: tum in tortio loco esse hospites ; postea esse cogit

tos adfinesque. At his omnibus longe praeferebant communem om-

nium parentem , patriam, ac proinde C CERo de ine. Lib. III. cap. II. seruauit fragmentum ex libro HECATONis de ossetis, pleno huius modi quaestionum, in quo et haec legas: quid M pater fana ex- pilet, cuniculos agat ad aerariam , indicetne id magistra. ibias Itiis ' nefas id quidem est, quin etiam defendat patrem. arquatur I non igitur patria praestat omnibus ossiciis ' immo vero : sed ipse patriae conducit, pios cistes habere in parentes. Ouid rannidem oceu are. si patriam prodere conabitur pater i flebitne hilus es immo vero ob ec ibit patrem, ne id faciat o s nihil proiciet, actu abit: minabitur etiam rad extremum .s ad peruitiem patriae res spectabit, patriae salutem anteponet alati pa-ιris. Vix ouum ouo imuli ub eli, quam quod iii L. I S. D. de retis

163쪽

1; a X. DEFENSIO COMPILATIONI s

et sumi. Iun. tradidit MARCELLVs : minime maiores tu endum putaverunt eum, qui ad Patriam delendam et parentes, et liberos inter triendos venerit, quem s suus patrem, aut pater filium occidi fer , fine scelere , etiam praemio adliciendum omnes censuerunι. Iam quid inest huic fragmento, tam profanum , ut Tribonianum, illud inserentem Corpori iuris, ideo paganismo deditum fuisse suspicari velimus ' Ne legem quidem continet illud fragmentum, sed tantum , quid maioribus ea de re visum sit . enarrat. verissimam vero esse illam MARCELLI narrationem, vel Horatii , Bruti & Veturiae ac Volumniae , matris , Uxorisque Coriolani , exemplis abunde constat. An porro paganismum redoleant dirae quaestiones , alii viderint : Saltim nihil est . quod vitio verti possit ΓRi BONIANO, selectiora ea de re veterum fragmenta inserenti Pandectis et Codici , quum iussus esset, ea colligere iura , quae in . ipsis obtinerent rerum argumentis. Inter haec et tortura erat, nec per eum stabat, quo minus illa ex re publica proscriberetur. Quin quum et hodie illam in rebus publicis suis, tanquam necessarium malum , t Ierent Christiani r an ideo et horum leges paganismum redolere profitebimur ' Quis vero Tribonianum accuset, quod Legi 29. C. de Iez. Iul. de adcilieri a Constantino M. Christiano imperatore, scriptae locum in Codice concesserit ' an, quod in ipso auctore paganismum redolere , nemo umquam dixit, ideo profanum videtur, quod Tribonianus illud inseruit Corpori juris p Quis vero ignorat , legem Iuliam de adulteriis ne potui ita quidem locum habere in ministra cauponae , quippe seruilis conditionis semina , quacum nullae erant iustae nuptiae. cuiusque adeo nec maritus esset, qui adulterum adulteramque accusaret i Non itaque Imperator probro carere putauit hujus modi feminam , quae.quaestum corpore secit, nec virum , qui vota sua in crucem misit, excusandum existimauit : sed id dumtaxat monuit , indignam esse hujus modi feminam legum obseruatione , satisque poenae pendere seminam , quae turpissimum illum quaestum profiteri non dubitet. Sunt haec prosecto legibus publicis consentanea , adeoque ita comparata , Vt a Triboniano recte potuerint in Corpus iuris referri, quamuis forte caussas habuissent theologi , inuehendi in laxam saeculi disciplinam , legesque seueriores aduersus impudicitiam flagitandi, vel , ut rectius dicamus, inculcatis quotidie legis diuinae praeceptis atque exemplo suo impellendi homines, ut se ultro ab omni vaga Venere abstinerent. Postremo mirari me fateor, cur et ea, quae de transactione super criminibus I. I S. C. de transact. traduntur, paganismum redolere videantur viris doctissimis. Lex enim illa si cum aliis comparetur s

164쪽

tur, nihil aliud sancit, quam ne is , qui sanguinem suum quacumque

ratione redimere voluit, pro consesso et infami habeatur, quamuis accusator. qui transegit , praeuaricationis poenam iure omnino subeat, nec ideo crimine liberetur is, qui pactionem huius modi cum accusatore iniit, sed neuter omnino id impune ferat. Rem tam adcurate exposuerunt GER. Noo DTIVS in Diocletiano et Maximiano, nec non AN T. SCHvLTlNGIVs in titulo de tr.infactionibus, ut actum age

re nolimus, sed merito potius miremur, leges has a Chri ilianismo alienas videri potuiste, quum vix intelligamus , quid prudentius ab ullo Christiano principe constatui ea de re potuisset. Sed eo vivimus saeculo, quo quidam omnem iuris prudentiae laudem non in eo postam esse existimant, ut leges nostras prudenter interpretentur , sed ut eas exponant ludibrio, et e re publica, quantum in ipsis est, proscribendas censeant. Hinc non sine stupore animaduertas circumserri libellos de iurispmιῶλuia non modo papitante, sed et paganidante, non ab hominibus imperitis , sed a ICtis scriptos : quin merito mireris , barbaris illis inseriptionibus lectores inuitari ad explodendam iuris prudentiam , tamquam scientiam profanam, et a Christiana pietate abhorrentem, quum nihil omnino, quod profanum illi sivideatur , adferre possint. quam quod VLPlANus ius publicum in.sacris, sacerdotiis, ac magistratibus consistere scribat e L I. g. a. D. de ius. et iure : quod liberis ex

damnato coitu natis alimenta subtrahantur : Nou. Lxxxv IHI. ea. Ir. quod

dominis in seruos ius vitae ac necis indulgeatur : quod res diuini iuris in sacras, religiosas . et sanctas dividantur : quod latrocinia permitti 'uodam modo videantur l. s. f. a. l. 6. D. de eam. et postlim. quod filius in captiuitate natus, et patre apud hostes mortuo, cum sola ma tre reuersus , spurius habeatur; et quae sunt huius generis alia. Quasi vero ideo pagani Zet iuris prudentia , c liceat enim imitari eorum hype criticorum elegantiam. quod quaedam de moribus antiquis in ea occurrant , vel 1 Cti aliquando ex Stoicorum sententia philosophentur. Omittere haec debuisse Tribonianum . aiunt, et tamen HOTOMANNVS in Anthrib. cap. a. eum plurima ad antiquitates pertinentia omisisse . Conqueritur , indignaturque ideo Triboniano , quod non statum antiquum rei Romanae , sed imperii Byzantini , qualis Iustiniani temporibus fuerit, et ne hunc quidem satis adcurate expresserit , adeo, Vt, quod ad antiquitates Romanas attinet , plus uno anno ex lectione Graecorum et Latinorum scriptorum , atque id maiore cum delectatione et suavitate, quam totis sex annis ex his fragmentis et centonibus.

possit cognosti. Sie in satis est . ut quidquid egerit bonus Triboniaminereii Opust. Du. III. V nus,

165쪽

X. DEFENSIO COMPILATIONIS

nus, vapulet, et quod in aliis operibus maximi fieri solet, id in Co pore iuris reprehensione dignis sinum iudicetur , perinde ac si ad opus istud damnandum satis sit , operas ad illud elucubrandum coiitulis IeTribonianum. Venimus ad grauissima ista flagitia , quae in corrumpendis interpolandisque veterum fragmentis admisisse Tribonianum , contendunt quaeque Tribonianismi vel emblemata Triboniani adpellari solent. Sed hic primo obseruari velim, nihil egisse Tribonianum , nisi quod iussus erat a principe. Hic vero in Const. Deo auctore s. T. deiconre'. Dig. id negotii dederat Triboniano et sociis, ut quae in veterum libris superflua viderentur , resecarent, perperam scripta emendarent . quae deessent, supplerent, grauem iis interminatus animaduersionem, . qui veterem scripturam cum noua componere, vel, si quid mutatum esset ,

id culpae tribuere sustinerent. Quare stire velim , inquit COR N. VANBYNKERSHo Ex in praefati eruditissima , nouis Obseruationibus iuris Romani praemissa , eur non censore emblematici in i sum potius Iusinianum insurgant, quia nempe ita mandaueris i Quid mali assinis it bonus Tribonianus , cui in obsequio gloria erat relicta Cur in illum saeuiunt, cuius nulla ea in re culpa fuit , nisi culpa dicenda sit, custodire fines mandati, et principis sui iussa capessere ' Deinde, qui in hoc mustaceo quaerunt laureolam, ii id plerumque agunt, ut Omnia , quae etiam sana et integra sunt , sollicitent , integrasque leges , quibus aliorum nomina praescripta sunt, ab improba Triboniani manu. esse, demonstrent. Et ita quidem solent accusatores , quibus αυροειν conuenire docent rhetores , quemadmodum inmἱνω- refellentibus. Sunt quaedam, quae vel studio omisit , vel aliquantulum immutauit interpolauitque Tribonianuς, nec aliter potuit, si Iustiniano hero die oaudiens es Ie voluit, ) at , qui illum immodestius hae potestate usum esse contendunt, et hinc ubique I riboniani si nos sibi deprchendere videntur: illi vel iniuriam faciunt viro optimo, vel illo laborarit vItio oculorum , quod eiscit , ut omnia multo maiora , quam vere sunt , videant : Qua de re denuo laudatissimus BYNKERsHOEKius rsed quid tandem de emblemati s dicemus t Vetus mouerbium es , inquit Vlpianus in L. 6. S. I. D. de ossi procos. ἔα-. ς rim , ου πυροῖ πψτων, neque omnio , neque passim, neque ab omnibus. Λ eei nos de emblematibus. Omnia Gnoscere H in limum , palim . tur simum, ei ab Omnibus , imprudentissimum, Ut emadmotam vero, ut 'spra dicebam, initis iuris prudentiae iniere set, nullum omnino dari emblema , ita et iu-ieres , dari quam paucis ma, Quupropter non oportet nos ei e liberales iu

166쪽

his veI temere iactandis , vel anxie inuestigandis . quia nee ullum lar- iendum . s res aliter salua esse posit , et , an pessit, tentanda pritis omnia , omnis mouendus lapis. Sedulo in primis cauendum , ne inte os pamtus suppositos dicamus , vel aliorum quoque emblematum , vltra , quam necesse e . fimus prodigi. Denique permulta , quae inter emblemata Triboniani nonnulli referunt, iotegra ac. sana esse , satis evicerunt eum alii viri doctissimi, tum in primis laudatissimus CORN. vAN BYNNERsΗΟΕΚ, nouarum Obseruat. Lib. VII. et VIII. et IOANNEs Uvno in misertatione anno IT29. Ultraiecti habita, quae tamen breui , ut spero, auctior locupletiorque ex ossicinis nostris prodibunt. Horum s et alii presserint vestigia , spes sane est, fore, ut rariores in posterum siuit Tribonianismi, vel potius omnino in sumum abeant. Ceterum miser est atque infaustus eorum labor, qui in tanta rerum utilissimarum adfluentia conquirendis huius modi emblematibus bonas horas perdunt, similes muscis , quae reliquis dapibus praeferunt ulcera , et in illa sanie quaerunt delicias.

Qui Triboniano non parcunt, eos prosecto non mirum est, et reliquis diem dicere ,. quorum opera in concinnando illo diffusissimo

opere usus est imperator. Et quidem quum praeter Tribonianum Institutionum libello conficiendo praesuine constet Theophilum et Dorotheum , Codici Iustinianeo colligendo Ioannem , exquaestorem sacri palatii , Phocam magistrum militiae, Basilidem , expraefectum Praetorio orientis, Thomam , quaestorem sacri palatii et consulem , Constantinum, comitem sacrarum larilitionum , Theophilum, iuris in schola Byzantina doctorem , et Dioscorum et Praesentinum , disertissimos caussarum in foro praetoriano patronos: Pandectis in ordinem redigendis Constantinum , Theophilum , Dorotheum , Anatolium, Cratinum, Stephanum , Mennam . Prosdocium. Eutolmium , Timotheum , Leoniclem , Leontium , Platonem , Iacobum , Constantinum , Ioannem, caussarum patronos facundissimos : denique Codici repetitae praelectionis adornando Dorotheum, Mennam , Constantinum , et Ioannem: hos omnes indoctos homines, Latinaeque. linguae, qua Veteres leges et iureconsultorum libri scripti erant , imperitos , ac proinde impares tanto labori fuisse, clamant, quasi in eorum omnium Profectus sollicite inquisiuissent, vel eos ex quotidiana consuetudine habuissent perspectissimos. At fuere ex his quidam antecessores, ad quos tum Constantinopoli, tum Beryti , eo tempore maximi concursus Mebant. Quis vero eos indoctos legumque imperitos fuisse credat ,

. qui tum famam scholarum iuris in orbe Romano sustinebant i Estne

167쪽

verosimile, eos linguae Latinae fuisse imperitos, qui auditoribus CAIr Institutiones . et quosdam libros singulares , PAPINIANi et ΡAvLLI responsa, edictumque perpetuum publice enarrabanti Cons. Omnem reiapit bl. s. I. ad Antecti res : qui ex tot veterum iureconsultorum constitutionumque voluminibus optima quaeque excerpebant ' qui denique, quod THEor HlLVΜ, I HALEI. AEVM, et postea IvLIANuri fecisse n uimus, libros Institutionum , Pandectarum , et Codicis in Graecam, Novellas Graecas in Latinam linguam transferebanti Mansit sane et Constantinopoli linguae Latinae usus, non modo sub Constantino M. sed et sub sustiniano , et maxime in principum palatio nihil sere magnae rei, nisi Latine, scriptum est, ceu pluribus ostendit CAR. DUFREsNE , cum in Consantinopoli Chrisiana , tum in erudita , quam Glossario mediae atque in imo Latinitatis praemisit, praefatione Ia. pag. io. seqq. Nec dubitamus , quin et Beryti non modo in auditoriis iuridicis, verum etiam in priuatorum aedibus, Latina lingua pe

sonuerit, et vel eo nomine Berytum πολιν , urbem pia ne Romanam vocarit GREGORIUS THAvHAT. in Oratione panegram iu sten. pag. I 86. Itaque neminem sere arbitramur , qui proletariae indoctorum hominum turbae accensere velit Theophilum, Dorotheum, Anatolium, Cratinum , quippe Romanae iuris prudentiae doctores celeberrimos. Sed et CoNsTANT IN VH ἁμωγ μεν En ἀμελετη ν , legum haud imperitum Vocat PROCOP. in Aneerit. pag. IO9. et LEONTII eruditionem iuridicam laudans SiDosivs APOLLINAR. Carm. XXI H. ad Consecurinum ita canit:

re ad doctiloqui LEONIS aedes ,

suo bis sex rasulas docente iuris raro Claudius Appius taceret, Claro obscurior in decemviratu.

Non iam dieam de reliquis, quorum si de doctrina testimonia non exstant, nee de ignorantia, vel linguae Latinae imperitia quisquam v terum aliquid memoriae prodidit , ut merito hanc spem concipiamus de IVNI Ni ANI prudentia, eum non passurum suisse , Vllos alios ad hoc tam splendidum opus conficiendum eligi , quam Viros eorum temporum doctissimos, disertissimosque. Nec ex Triboniano de re liquorum imperitia iudicare licebit, quum et hune doctissimum suisse fateantur et illi scriptores, qui alioquin de eius Iaudibus libenter detrahunt, veluti SVIDAs et PROCOPIVS, quorum ille Odτος, inquit, φita

168쪽

ω Noe tali δυνάμει εχρή γ i et is δέας ε ς ακρον M αφικε π , πω, πτ' ἀυτον ουδενος ἔσσον 2 hic et ingenii acie valebat , et apicem eruditionis attigerat , ita vi nullum aetatis fisae morialium hae laude se eri rem haberet. Et iterum e wν γὰρ αἰ αυλγ τη-τ' ιαμα ἡδο ς και της φιλ. σπηιιαπως το ν σημα lm υας' ἱκανά in me: τiῖ τῆς is δειρας meu&ουσία erat enim mira urbanitate , lepore , et suauitate praeditus , m auaritiam splendore summae erudii lanis obscurabat o Hic vero , puta PROCOPIVS , quamuis alioquin maledicentissimus, et Triboniano parum acquus, eum tamen de bella Pers. Lib. I. pag. TI. eadem laude ornat, ut Sui DAS illum manifesto exscripserit. lam eat aliquis , perfricet frontem , et roliquos corporis iuris compilatores indoctissimos fuisse ex eo colligat, quod Tribonianus , cui inter eos primus locus datus fuerit , omnis doctrinae expers fuerit. Inciderant hi homines in illud saeculum , quo priscus Latinae linguae nitor atque elegantia iam pridem perierat, ei unque in locum successerat genus dicendi incomtum, tumidum, ac valde insuaue , quale tum in constitutionibus Iustiniani Codici insertis , tum in Novellis eiusdem, quotquot earum Latine scriptae sunt, ubique deprehendimus. At haec stili stribiligo non impediebat , quo minus e dem saecula mirum prouentum darent hominum praestantissimorum, et cum omni doctrinarum genere ornatorum , tum studiosissimorum iuris prudentiae : quales et I riboniani socios suisIe , neminem , nisi cui tempora Iustiniani , tamquam ingeniorum virtutisque sterilia, sordent,

dubitaturum arbitramur.

Sequitur horum hominum crimen , quod sacrilegii nomine dignissimum censuit FRANC. HOTOMANNus Anthrib. cap. II. Iis enim et ideo diem dicunt , quod absoluto illo opere omnes antiquas leges, edicta praetorum , senatus consulta , supprimi et aboleri curarint, adeoque nihil minus praestiterint , quam quod in Cous. Omnem reipubI. s. vlt. ad antecessores gloriatus est Ius II MANus , nimirum illos permu

υ α χαλκειων, δε α παυλῖ -α βοιων. Sed quum nemo veterum , etiam eorum , qui alioquin omne virus in Tribonianum illiusque socios euomunt, hac de re quidquam memoriae prodiderit , n est o prosecto , unde id commentum natum sit FR. HOTOMANNo. Et quis, quaeso , credat , uno vel edicto, vel rogo , tot veteres libros aboleri potuisse ' an nullius eorum plura per

V 3 orbem Digiliaco by Corale

169쪽

orbem Romanorum exstiterint exemplaria , quam singula illa . quae flammis tradiderint Tribonianus et collegae ' Denique quum nemo quidquam facere soleat sine certo fine , certoque consilio : ratio sane vix ulla excogitari poterit , cur combustos voluerit Tribonianus rari se simos illos libros , quorum maximam partem ex bibliotheca sita cum sociis communicauerat. Cui enim bono , quaeso , id fecisset ' Ideone , ut ex eorum cineribus sibi immortalis gloria, tamqDam Phoenix, renasceretur Z At hoc, si non emoti cerebri fuerit, sperare non magis potuit, quam Herostratus ex templi Ephesini ruderibus. An, ne libri hi in forum recepti noui Corporis Iustinianei luminibus ossicerent 'At nullum fuit periculum , ne id fieret, partim quod voluminum illorum plerorumque vix nomina antiquiore i homines scirent audiuinsentque, Const. Tanta ρ. IT. de confirm. Digest. partim quod iam Iustinianus lege publica, propositaque fallitatis poena, sanxisset, ne vel in iudicio , vel alio certamine , ubi leges necessariae sint, ex iis libris quidquam recitaretur. Cons. ead. f. I9. Accedit , quod multo post

illa tempora non modo Codicis THEODosi ANi , sed et GREGORIANI et HERMOGENlANI nec non librorum CAli , VLPiANi , PAvLLi fragmenta luculentissima superiberunt , et hodie quoque supersunt. et fortassis alicubi latitant aliqua, quae satis refellunt commentum de libris iure consultorum omnibus a Triboniano eiusque sociis nefarie combustis. Memini sane in catalogo codicum M C. Angliae. Scotiae, ae Hiber niae me notare quaedam opuscula siue VLPIANI , Due PAVLLI , quae vel non exilitisse vinquam, vel dudum periisse, putaram. Et CvIAClus Obserti. Lib. VI. cap. 6O. refert , amicum quemdam suum integrum'habuisse IvLH PAvLLi libellum' de gradibus non multo maiorem fragmento , quod ex libro illo si neulari superest L. IO. D. de erad. et ad . Vt iam non repetam, quod ex CYNl Comment. ad tit. C. de vocap. transfor. obseruauit doetissimus v AN BYNKERsHoEX de rebus mancipi et nec mancipi eap. 3. p. IOT. CAII Institutiones si non totas, saltim multo integriores vidisse IA C. R AvANi , saeculi XIIII. iureconsultum, . ex eoque locum aliter, ac est apud BOETH ivta , protulisse. Ex quibus satis adparet , non Triboniani sociorumque faces , sed tempus , edax rerum , nobis tot praestantissima veteris iuris prudentiae monimenta intercepisse, illamque fabulam ab HOTOMANO perpolitam tam absurdam esse , ut paene nobis operam videremur perdere, si ei profligandae diutius immoraremur.

Sunt, quibus ne ipsa quidem horum hominum multitudo placet. Quod enim apud veteres in prouerbium abiit:

170쪽

Multi duces deperdidere Cariam: d et in hoc opere conficiendo non potuisse non contingere , existimant. Vbi plures unum agunt, ibi facile euenit , ut quod unum oporteret agere, id ab altero curatum iri speret, adeoque a neutro fiat, quod ab alterutro fieri debuisset. Sed hi sane pro certo adfirmant , quod probari non potest, Tribonianum ita distribuisse pensa, ut unus hunc , alius alium librum perlustraret , eaque , quae essent notatu digniora, inde decerperet: hinc postea sue Tribonianum,

siue alium quemcumque centones hos consuisse , et sub certos retu-

Iisse titulos: et se fieri non potuisse, quin multa genuitata, sibique repugnantia, ubique deprehenderentur. Quid vero si excerpta illa fragmenta prius expenderint tot viri docti, et, an locum in nouo iuris prudentiae corpore mereantur, de totius collegii sententia statuerint rQuid si ea, quae in ordinem redacta digestaque sunt. plures deinde

recognouerint , limamque seueriorem , pro eo , ac decet, adhibuerint lVix sane ferendum est, nos hodie tot viris doctis absurdam adfingere excerpendi rationem, tantum ut opus ab iis perfectum , imperfectissimum esse, aliis persuadeamus. Quidni potius meliora speremus de

viris doctis et prudentibus, eosque rationem componendi huius modi opus optimam ac persectissimam clegisse credamus t Semper eam Consuetudinem tenuerunt gentes sapientissimae , ut scribendarum le- sum negotium non uni , aut alteri, sed pluribus darent. Ita sane Romani, pertae si iuris incerti , decemviros legum serendarum causis crearunt , ab iisque conditas esse nouimus duodecim tabulas, fontem uniuersi publici priuatique iuris. Iidem , perdomita aliqua gente, mittere solebant vel decem, vel quinque legatos, quorum de sententia imperator de hostibus, eorum regione statueret, iisque aut ignosceret, aut in prouinciae sermam redactis leges, prout mereri viderentur, daret: qua de re accuratius egit CAR. SlGONlus de iure pro-tiine. Lib. I. eap. I. Iam si veteres Romanos, id facientes, nemo ideo imprudentiae arguit: quid, quaeso, IVsTINIANus admisi tam ne sandum , dum plures viros doctos in medium consulere iussit, ut ob eam caussam ab omnibus impune vapulci, et tantum non capitis damnetur 'Hactenus IusTINlANl , TRIBONIANI , sociorumque reliquorum caussa agenda fuit: iam de ipso opere , quod eorum auspiciis, curaque in luccm prodiit , erit dicendum. IIoc vero est , in quod et illi,

SEARCH

MENU NAVIGATION