Ioh. Gottlieb Heineccii ... Operum ad vniuersam iuris prudentiam, philosophiam et litteras humaniores pertinentium, tomus primus octauus ... 1. Praefationes alienis libris praemissae, et 2. Opuscula minora varii argumenti

발행: 1748년

분량: 601페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

illi, qui alioquin de Ius Tl Ni ANo paullo modestius iudicant, omne

virus c uomere non verentur, idque vel ideo iure quodam suo sibi videntur facere , quod iam IAC. GOTHOFREDus in Prolexo n. Coae Theod. eap. q. permultis argumentis demo nil rarit, in solo Codice tot admissa esse flagitia, ut qui eum cum Theodosiano conferat, nihil sere integri, nihilque sinceri sit reperturus. Saepe enim Tribonianum lucem legibus detraxisse existimat, dum historica rc secuerat, legemque vitam in plures distraxerit; saepe eumdem prodidisse ignorantiam. saepe falsi genus non unum admisisse, veluti dum totius legis materiam mutarit, vel duas , seruata alterutrius inscriptioiae, et subscrip tione utriusque , in unam conflarit, Vel denique quaedam , quae inscriptioni manifesto repugnent , adsuere non dubitarit. Quae omnia deinde, ne per calumniam dicta videantur, exemplis illustrat IA C. GOTHOFREDus , alii vero ex eo specimine iudicare nos iubent, quam parum candide in reliquis vetustatis monimentis versatus sit Triboniarius , et quam nihil omnino fiduciae in eius diligentia possit collocari. Sed hic primo tenendum est , plerosque illos naeuos , quos IAC. GOTHorREDus in pulcherrimo illo corpore deprehendit , magis ad historiam et criticam, quam ad iuris prudentiam pertinere , et hinc eo facilius condonandos esse Triboniano eiusque sociis, quo minus illi criticorum aut historicorum eximiorum laudem umquam adsectarunt. Deinde sunt in his quaedam a IAC. GOTHOFREDO acrius re prehensa, quae tam seueram censuram vix merentur. Lumen historicum Tribonianum legibus detraxisse, ait, dum constitutiones singulas in plures alias distraxerit. Sed aliter sane non potuit, si lex fuit satura , multaque diuersa capita comprehendit, nec ipse Theodosianus Codex, quem tanti fecit Gotho Dedus, exemplis similibus caret, quorum plura notauit ipse GOTHOFREDVs in Prolegom. cap. a. pag. q38. Et scire velim , quodnam lumen historicum cetractum fuerit L. S.C. TR de iurisae dum eam in tres alias decerpsit Tribonianus , puta

in L. 8. C. unde vi, L. penuit. C. de accusat. et L. vn. C. de ab eis.

Vbique enim eadem inscriptio , eademque subscriptio occurrit , nisi quoa in L penuit. Coae de aecus pro Pa siphilo , legitur Pamphisi , quod tamen, utrum a Triboniani, an librarii alicuius manu sit, nemo facile dixerit. Idemque statuendum videtur de L. vn. C. Th. ne in sua causi. quam licet in duas alias discerpserit Tribonianus , nempe

in un. C. eod. et L. IO. C. de resam. vix tamen video, quid luminis historici et ideo decesserit, vel quid interfuerit posteritatis , non

perire argumentatiocis elegantiam. Dixerant Valens , Gratianus, et - Vale

172쪽

Valentinianus, minem Hi esse iudicem debere , addiderantque rati nem : quum enim omnibus in re propria dicendi testimonii iura faetiti rem submouerint o iniquum admodum est licentiam tribuere sententiae.

Tribonianus utrumque iuris expeditiissimi esse sciens , sub titulo uequis in sua caussa posuit particulam : neminem sibi esse iudicem debere sub titulo de tesibus: omnibus in re propria dicendi testinouia iura facultatem submouere. Quantum vero hoc , quaeso , ilagitium est ' Quum

utrumque sit verissimum , quid prohibebat , quo minus utrumque suo loco poneretur ' At periit ita elegans argumentatio a testibus ad iudices , de qua fusius agunt, qui locos.legales tractant , veluti NI C. Eu ERAR Dus. Quid tum vero Z an eum in sinem scriptus est Codex, ut in eo locos legales, quos vocant, indagemus , id est, ut cum EUERAR Do inde oescamus argumenta ducere a baculo ad angulum lMagna fuit IAC. GOTHorREDi ac plane diffusa eruditio, sed aliquando misera et anxia nimis diligentia, et mira in consectandis obseruationibus nullius momenti subtilitas, criticum denique acumen , quod tamen ubique ad uesctat , plane nullum . quod vel inde patet, quod Voce perfruantur, posita in L. I. C. de veteran. ignorantiam suam prodidisse Tribonianum existimat, quia passive ea Voce usus sit, quum tamen in L. a. C. Th. eod. unde haec descripsit Tribonianus, idem Vocabulum sensu palliuo occurrat , et ipse GOTHOFREDus similem

loquutionem alibi occurrere, ex IvRETI Comment. in Θmmach. Lib. I. Nisi. 2I. observet, et miserrima praeterea sit emendatio G ΤHo-

RSDi, pro perfruantur, legentis perferantur, quum istud vocabulum ibi nullum plane locum habeat. Falsi erimen usquam admisisse TRl-BONIANUAE , vix crediderim. Verum est in L. 6. C. de haeret. pro Simonianis, qui sunt in L. 66. C. G. eoae legi Nestirianos. Sed certe id vocabulum non dolo malo reposuit Tribonianus , sed quia iussus erat leges, quas in Codicem esset relaturus, ita temporibus luis attem perare , ut nihil obsoletum continerent. Iam verum quidem est , Theodosium iuniorem cum collegis, odio aduersus Nestorianos paene internecino impulsum , infame iis Simonianorum nomen a Simone Mago dari voluisse : at quum id cognomen Iustiniani saeculo plane extra usum esset, nec princeps ille fortassis infaustis huius modi conuiciis, ex quibus nihil utilitatis ad ecclesiam redundaturum esset, magnopere Gelectaretur: quid mirum, si expui to Simonianorum cognomine eos Nestorianos a Nestorici dici voluerit; ut cuius scelus φι- deserendo Deo imitati, eius vocabulam iure esse videantur sortiti ISatis poenarum dare videbantur Nestoriani, quod' indigni videren- miseeeii OFise. ΘΕ. III. X tur

173쪽

tur Christianorum nomine, si vel maxime a Simone non cognomin rentur. At praeterea ea . quae de Arianis in L. 66. C. N. de Merra. dicuntur, misere interpolauit Tribonianus. Quum enim ex hac lege, nec non SOCRATIs Historia eccle fiast. Lib. I. eap. 6. constet,

Constantinum M. lata lege praecepisse ut Ariani a Porphyrio, rabido illo aduersus Christum cane, Porphyriani in posterum vocenture Tribonianum illam Constantini sanctionem in alium plane sensum detorsisse, dum scripserit: sed quemadmodum Ariani ab Ario, lege di-

ιae memoriae Consamini , ob fmilitudinem impietatis : Porpbriani a Porphyrio nuneupantur: se ubique participes nefariae sectae Nestorii N soriani vocentur. Sed evanescet omnis illa suspicio interpolationis . si colon post vocabulum impietatis expunxeris. Verissimum enim est,

Constantinum Arianos, ab Ario dictos, ob similitudinem impietatis, Porphyrianos a Porphyrio dici voluisse. Quamuis ergo, expuncto Simonianorum nomine quodammodo perire videatur similitudo legis huius ae Constantinianeae r salua tamen manet ratio , puta, quod cuius scelus μι in deserendo Deum imitati, eius vocabulum iure videan rur esse sortiti. Nestorianos enim imitari siue impietatem, siue errorem Nestorii , nemo tum erat, qui inficiaretur. Maius crimen admi-ssse videri posset Τribonianus in L. 9. C. de episco' et cleric. Vbi constitutionem VALENTisi ANI, THEODosit , et ARCADii ita descripsi et nulla, nis emensis quinquaginta annis, secundum praeceptum v soli, ad diaconisaram eonfortium transferatur, quum tamen non mo do in L. 27. C. I b. de epise. reeles et eleris. di serte legamus: mensis sexaginta annis , sed ea aetas in Timoth. V. 9. diserte ab apostolo constituatur . tamquam legitima viduarum , per manuum impositionem administerium ecclesiae prouehendarum. Vnde IAC. GOTHO PREDus in Commem. ad Z I. 27. Tom. VI. pag. 6 I. Adeo, inquit, incuriosos etiam iocrae scripturae ilii egere ' Emmuero quum tam multa in Codice Vtroque suspecta habeat GOTHOFREDVs t cur et hic non potius librarios . quam Tribonianum accusauit ῖ Quam facile enim contingere potuit , ut, signo numeri denarii praetermisso, pro LX. scriberent L. idque deinde in alios quoque codices irrepserit ' Vere autem collectores codicis scripsisse sexaginta , Iam pridem obseruar int ANT.

in Thesciur. Tom. IIIIA idque vel inde patet . quod et apud PHOTIVM , et in libris Basilicorum. et in Paratistis legatur ζ η μητον ἐξηκοσιν ἐriasse, , ut dubitare vix liceat. quin et in authentico non

quinquaginια. sed Fexaginta, fuerit. Quod ad L. 3. C. de apsat. at-

. tinet,

174쪽

tinet , η Triboniano non parum indignatur GOTHor REDVs in Comm. ad God Theod. Tomo VI. pag. 2 9. quod , quae. VA I. ENTINIANVs . I HEo Dosius, et ARCADlvs P. q. CiTh. reae de Christianis transsu-

sis, et in paganorum superstitionem lapsis 1 latui fient , insertis verbis: haereti ea stupersitione ad eos , qui ad haereticos desciverint , inepte porrigere non dubitarit. Sed quid , quaeso , obstitit IusTINiANO, cuius auspiciis scriptit Tribonianus, et qui omnia ab eo scripta pro

suis accipi voluit, quo minus ea , quae de apostatis sanxerant Valentinianus et collegae, ad haereticos, baptismum reiterantes, porrigeret 'Eum morem tum . teste AUGUsTINO Epist. III. et contra litteras Petiliani ea . 88. tenebant non modo Donatistae . Verum etiam Eunomiani, qui simul in eo a reliquis Christianis faciebant diuortium, quod

et una immeritone uterentur , et caput ita sub aquam supprimercns , t pedes sursum verterentur , eeu memoriae prodiderunt EPIPHANIus Haeres 76. PHILOsTORG. Hist. Meles Lib. IIII. ev. q. et Lib. X. cap. q. SOZOΜ. Hist. eccles. Lib. VI. cap. 26. quamuis eos ideo dictos esse ἰ - ποδας , quod coniecit GOTHOPREDus ad Phili largium et in Comment. ad Coae Theod. Tom. VI. pag. I 344 nec a vetere ullo traditum sit, nec VO cis istius notioni satis conueniens esse videatur. His Eunomianis iam testamenti talionem ademerant iidem imperatores, L IT. C. . de hae

rei. quumque postea eamdem poenam in apostatas , sanctum baptisma profanantes , statuissent e nihil prosecto ab instituto IusTINIANI alienum fecit Tribonianus , quod cum apostatis coniungeret haereticos , baptismi ritum iterantes , quippe qui sacrum baptismum non minus , quam -ροβάτω illi , profanare videbantur eorum temporum theolo gis. Non iam immorabor iis, quae GOTHO FREDus de pluribus imperatorum constitutionibus in unam conflatis monet, quibusque vel ma xime inuidiam facit Triboniano . eiusque sociis. Quamuis enim ipsi fateamur . remus facturos fuisse illos eodicis architectos, si constituti nuin singularum auctores, et subscriptiones religiosius indicassent e tamen ita historicis tantum et iuris interpretibus aliquam utilitatem attulissent. Quum vero non fuerit hoc eorum consilium, ut posteris Opus qu'ddam historicis obseruationibus, et varia doctrina iuridica refertum, relinquerent, sed ut leges, in foro valituras , imperatoris iussu et auspiciis colliserente quo iure, quaeso , ab iis plura desideramus, quam a principe iis imperatum est y id unum addo , ne Codicem quidem eodosianum, cui plurimum tribuit GOTHO FREDus , mera Sibyllae s lia comprehendere, quippe quum editionem hodie superstitem a Wisigothis velut per manus traditam acceperimus , eaque passim redoleat

175쪽

manum ANIANI. Saepenumero itaque, ubi a Theodosiano abit Iust nianeus , huic plus tribuo , quod non dubium sit. Triboniano , socii que eius , codicem adornantibus, integrius emendatiusque exemplar . quam quo nos hodie utimur, ad manus fuisse. Sed pergimus ad reliqua adcusationis capita, inter quae illud haud postremum est, quod boni illi viri dis lusum Pandectarum' pus ex operibus variorum iureconsultorum, diuersis addictorum sectis . compilarint. Ex eo enim iure sibi colligere videntur , non magis sibi consi re aut consentientia esse potuisse fragmenta inde decerpta, quam si quis opus theologicum ex scriptis theologorum , diuersis religionibus deditorum , compilare conaretur. At primo plerique iureconsulti , quorum ex operibus quaedam in Pandectas relata este animaduertimus , post Hadriani tempora vixerunt, a quibus, recte id obseruante GoTTr R. MAsCovio de sedi. Sabim et Procul. cap. 7. ita paullatim deferuuit sectae studium, ut rarissima eius in eorum scriptis superessent vestigia. Deinde obseruari velim , non in omnibus , sed paucioribus iuris capitibus dissensisse sectarum capita , adeoque nihil obstitiste , quo minus a di uersarum sectarum I Ctis quam plurima eodem modo tradi , eaque s re sola sui licere potuerint conficiendo iuris uniuersi systemati. Acc dit , quod diuersae illae sectarum sententiae Triboniano eiusque συνεργὰ magis procul dubio cognitae perspectaeque fuerint , quam h die - sunt ulli mortalium, adeoque non tam facile in illis promiscue admittendis salii ae decipi potuerint, maxime quum iam ab Hadriani temporibus vetustissimae illae lites innumeris principum conititutionibus, et quae adhuc supererant, quinquaginta illis Iustiniani decisionibus compositae essent. Et quis denique tam male ominaretur de tot doctorum virorum diligentia, ut dubitaret , quin, si quae dissentientes iureconsultorum sententiae superesIent , in medium consuluerint, et rationem maxime probabilem sint sequuti ' Si qua eorum oculos fugerunt, fugisse enim aliqua , viri docti obseruarunt, I ea plerumque non a/modum magni momenti sunt, et ab aequo iudice facile condonantur tot aliis Triboniani meritis: ut iam non dicam. multa, quae vulgo praecipiti iudicio inter antinomias reseruntur, ita conciliata esse a viris doctissimis, ut merito cessare tandem aliquando deberet hoc conuicium. Quae de interpolationibus seu emblematibus altum hic iterum vociferantur viri docti , ea iam supra satis excussimus ; nec tantum est otii , ut longissimam istam antinomiarum seriem , quam nonnulli texunt, expendamus. De facto haec quaestio est, eaque iustum Volumen, non Praefationem aliquam , exigeret. I modo

176쪽

modo monitum Velim, saepe nescio quo oeulorum vitio antinomias quibusdam videri diuersas Ic torum sententias, quas madio recensent non modo veteres iureconsulti, sed et architecti pandectarum. Vnde eleganter COR N. v AN BYNKERsΗoEK Obs Lib. I. eap. s. par. a8. inepta valde sunt, inquit, qui de religione renotaphii , ceu antinomia iuris civilis, altum hic vociferantur o opima earum seges foret, si, quοι ira

iureconsulti committuntur, toties sibἱ crederetur eontradicere ius eiuris , adposita maxime, et vltimum recitata, quae obtinuis, sententia.

In Institutionibus fere nihil placet censoribus, vitio, i et sine po-eli suffragio creatis: non auctores , quia tres in tantillo libello ela- orarint: non fons, unde pleraque hausta sunt, quia tres viri illi CAIvri , iureconsultum parum acutum potissimum ducem elegerint: non doctrina , libello isto proposita , quia et praecipua iuris capita

omissa , et ius antiquum praeter necessitatem admixtum sit: non denique ordo et eloquutio, quia et perturbatior ille, et haec fere ha bara sit, ipsique auctores, a ratiocinandi facultate se parum instructos esse , ubique re ipsa ostenderint. Sed haec omnia vltro in funium abibunt, .li consiὸeraueris paullo adcuratius , primum tribus hominibus non obstare potuisse numerum, quo minus Iibet Ium elegantem. suisque absolutum numeris , procuderent, si ea, quae singuli ex veterum iure consultorum Institutionibus decerpserint, unus in ordinem redegerit, et opusculum istud postea omnes iunctis operis expenderint , limamque ei adhibuerint: deinde, illos nobis' non videri CAII doctrinam elegantiamque satis perspectam habere , qui eum Ioum parum acutum fuisse censent , quum plerosque et acumine, et doctrinae ubertate , et stili elegantia longo post se interuallo reliqum rit , et hinc nullus fere veterum iureconsultorum frequentius a grammaticis laudari soleat , quam C Aius noster: tum porro. ii quaedam

iuris capita in illo libello omissa sint, id facile vel ipsum Triboniani institutum excusare, quippe qui non iustum iuris ciuitis systema , sed

prima eius elementa componere decreuerat . eaque inculcare praecipue , quae ad solidiorem iuris prudentiam aclipirantibus prae reliquis ambibenda essent. Eo vero non pertinebant dissiciliores doctrinae de iure dotium , de diuortiis, de iure pignorum, de creditorum , aliaeque , quas maiori Panc ectarum operi res uare maluit.

Nimis vero, quae pulcra sum, fastidiri videntur , quibus Tribonianus ideo vapulat, quod alicubi, et maxime in doctrina de testamentis, quaedam ex iure antiquo admiscuerat. Tantum enim abest , ut ideo reprehentionem incurrere debeat, ut m imam hoc ipso a pru-

177쪽

X. DEFENSIO COMPILATIONIS

dentioribus gratiam inierit , maiorem initurus , si plura eius generis ἰquae ad perspiciendas noui iuris origines vel maxime comparata sunt, admiscui siet. Experientia enim docet verisIimum esse , quod g. I. Ins. de testam. ordin. monuit, eum , qui in iuris prudentia velit operae pretium facere, nihil antiquitatis penitus leuorare debere, vel , ut Tu EOPHIO paraphrasi utamur . μηδεν κων των πάλη Σαλιμ με υνάγνω ν ει η. cs atera n τουτων αγνοα ουδένα ς ε ει κίνδυνον , αμ' ουν προς

ω , cis G ουκ αππον , non quidquam eorum, quae olim tu usu erant , ignorare nos decet. Quamuis enim in horum ignorantia nihil sit periculi. tamen ad eoinitionem historiae, et, ut intelligatur , quemadmodum patiLlatim temporis processu haec mutata sint, haud absurdum erit, aliquid dicere. Quod aci ordinem attinet . non video , quem commodiorem reique ipsi magis conuenientem eligere potuisset Tribonianus, quam ut iura personarum, rerum , et actionum distilicte explicaret , et praecipuas personarum. rerum, atque actionum diuisiones singularibus titulis exponeret, in eos, tamquam in tribus referens omnia, quae

de iure priuato tironem scire oportebat. Et sane videre aperem lihellum eius generis , quocumque ordine conscriptum , in quo non ordinem desiderent fastidiosa insenta. Nam quum nullae proditae sint regulae , quae speciatim praecipiant , quo ordine disponendae sint scriptiones iuridicae, et permultum hic scriptorum arbitrio relinquatur: nemo erit, qui tam concinno ordine utatur , ut non meliore

uti eum potuisse, plerique sint existimaturi. Quin eo vivimus saeculo, quo tenebriones quidam ordinem omnem nexumque a libris iuridicis abesse debere censent, veluti nuper Personatus SCHvZivs D J, cui libelli mei ideo sordent, quod iuris prudentiam in ordinem aliquem redigi, eiusque doctrinas vinculo quodam inter se copulari posse , crediderim , quum ipsi, qua est insigni iudicandi facultate praedatus, tanto magis ad palatum sint compendia vulgaria , suanto propius ad primi illius mundi antem undani forinam accedunt, in quo Frigida pugnabant ealidis; humentia seris ;Mollia eum diaris; sine pondere habentia pondus. Sed ScYTHA iste, si ipsi in turbido est consilium . non ideo alios -

178쪽

IURIS ROMANL

get , ut et ipsi omnia turbent, et tales componant libellos , quales glossarum auctores composuerunt , de quiLus vir acutissimi ingenii, id est. SCHvZii dissimillimus , M. ANT. AlvRETvs Vol. I. Orat. XVII. Exsat praeclara sententia apud Xenophontem in oeconomico, nihil esse aut pulcrius , aut ad usum eommodius, quam ordinem ; nihil contra aut ad spectu foedius , ae deformius , aut quod plura omnibus rebus incommoda adferat, quam confusionem ac perturbationem. At nostri illi glossatores , quum dialecticen aut non didicissent, aut ita didicissent , ut non didicisse praestaret: quibus , quaeso, modis omuia miscuerunt Z qualem nobis euiusque e neris praeceptorum farraginem reliquerunt i Hi s quis russeus hordeum ,

triticum, viciam, legumina in unum aceruum conferat, non illius acer tium horum commentariis existimeri perturbatiorem fore. Mihi quidem

quum in eos inspicio , saepissime Oui ana illa de Chao in mentem veniunt

Quaque erat et tellus, illis et pontus , et aer. Non aliter Mnim apud hos , ubi verbi ea se de auctoritate mari ratuum agitur , dicetur etiam aliquid de testamentis; ubi de emtione et venditioneauseritur , aliquid de poenis , aut de auctoritate tutorum inferetis e nihiles denique , quod certam sedem avi domicilium habeat, nihil, quod non alienisimo aeque facile , ae suo , loco pertractatum reperiatur. Inda iliae erebrae ex uno in alium locum reiectiones , quum te , quod hic agendum ac tractauiam erat, id iubent ex alio petere, in quo tale quidquam agi,

numquam , vis admonitus , diuinare potuisses , prorsus, ut quis paterfamilias vestem non in vesiario , sed in area panaria conderet, Panem mputeo hauriret , pyces in nemore , Ie res in piscina ineluses haberet. Iam ii talibus libellis delectatur SCHvzii gula et per me sane fruatur istis deliciis suis , ea tamen lege , ne cogar ad coenam promittere.' Μihi enim non sunt dentes calceati, quibus sentes esitem. Sed nimirum avelitatione hac in praelium demum redeundum esset, nisi aliorum virtute iam debellatum videretur. Supersunt quidem adhuc hostium reliquiae, sed iam ab aliis viris sortibus et bonis ita profligandae, ut mihi otium factum esse videam. Eo enim merito reseras, quod de stilo Triboniani, quo Institutiones scriptae sunt, monent. Non esse illum ubique sui similem facile largimur, nee potuit esse aequalis, quum quaedam eNCAlo, alia ex VLPlANo, quaedam etiam ex VERMOGENIANI iuris epitomis deprom serint, quaedam ex iure novo de suo adiecerint eius libelli aucto-Tes. At nusquam tamen tantam mihi barbariem in eo reperire videor,.

179쪽

quanta in libris eorum, qui in Tribonianum quam maxime saeuiunt, ubique reperitur. Tenuis est stilus , qualis decet eius modi libellum, at maxima tamen ex parte purus et Latinus , et , quod maximi feceris, perspicuus , saltim iis , qui Latinae linguae non plane sunt ignari. Qui elegantius quid desiderant , eos memores esse velim . nec Triboniani hoc fuisse consilium , ut Romanae eloquentiae specimen admiratione dignius ederet, nec eo illum vixisse saeculo , ex quo eius modi quid possis exspectare. Vnum superest, in quo delicias quaerunt Tribonianomastiges. Eum enim aliquando male ratiocinari putant, veluti quando iuris scripti et non scripti originem ab institutis duarum ciuitatum, Athenarum scilicet et Lacedaemoniorum, fluxi sse, ait ἔ g. IO. In L de

iure nat. Lent. et eis. quando argumentum ducit ab alienatione per testamentum ad manumissionem inter vivos , libertatemque contemplatione adolescentum manumittendorum vocat rem inaestimabilem; s. T. Inst. quib. ex caussi manum. non sic quando eamdem libertatem manumittendi morti proximis indulgendam putat, quae competit senis ac valentibus , f. um Insit. de Dee Fuf. Can. toll. et quae sunt huius generis alia. Sed primum non ineptum est, si non cum VlNNIo alienum sensum adfingas verbis sive CAlt, siue TR illo Ni ANi , sed memor sis

eorum', quae ad VINNIVM pag. 26. ea de re notauimus. Argume

tum ductum a testandi facultate itidem rectissime se habet : semper

enim iureconsulti existimarunt, ei, cui, quod plus. est, licet, non de- here, quod minus est, non licere, I. a I. D. de rex. iur. quamuis alia dispectio sit , an prudenter egerit IusTINIANus , dum legem illam Aeliam Sentiam abrogavit ' quae tamen quaestio ad Triboniani labores non videtur pertinere. Verum porro est , libertatem esse rem inae-kimabilem seruo; nec tamen ideo male rationes subduxit Tribonianus. dum inde collegit iuuenibus non esse denegandam iacultatem, eam seruo dandi. Quum enim gnominiosum quodammodo videretur, homini ingenuo sanae mentis liberam rerum suarum administrationem non permitti , ac proinde ne curatores quidem adolescentibus , inuitis darei tur : f. a. Ins. de curat. I. I 3. s. a. D. de tui. et curat. dat. I. a. ν. penuit. et vis. D. gui pet. tui. et curi quanto durius erat, adolescenti , inprimis frugi, in eam bonorum partem non permitti arbitrium, quae quodammodo esset inaestimabilis , ut ne seruo quidem , optime cle se m rito , sine multis ambagibus gratiam reserre , nec, nisi consequuto decreto, dicere posset cum Simone apud TERENTivae Andr. agi. I. scen.

180쪽

nei, e seruo ut esses liberius mihi , Propterea , quod seruiebas liberaliter.

Quod habui, summum pretium , persolui tibi. Vbi itidem benesteium summum esse dicit, non sibi, sed seruo , cui unν

τιμωnυν ελευθεώας esse solet. Denique quum ab alienatione inter via uos saepissime ad testamentisactionem argumentum ducant iureconsulti rcur I usTisiΑNo id non licuisset ' Male quidem haec collectio processisset iis temporibus, quibus lex Fusia Caninia adhuc necessaria erat. quia tum interesse videbatur rei publicae , seruos quam paucissimos

manumitti , ne ciuitas impurissimis pileis pollueretur , maxime . quum domini, teste DIONYs Io HALIC. Lib. IIII. cap. 28. sibi maximam la dem post mortem consequuturi viderentur , quorum lecticam maxima. pileatorum turba prosequeretur , et in se ita natura comparatum sit, ut facilius testamento manumittant homines , quam inter vivos. L.D. D. de SC. Helian. At IusTINIANI temporibus, quibus stolidam istam Opinionem iam pridem exuerant homines, nec admodum intererat rei publicae , seruos quam paucissimos ad libertatem peruenire , nihil omnino obstare videbatur , quo minus huius modi argumento uteretur IVST1NIANVs , qui , qua erat humanitate , libertatibus magis , quam seruituti, fauebat, nihilque magis optabat, quam vi summum hoc beneficium atque inaestimabile bonum cum pluribus siue manumissione i ter vivos , siue per testamentum communicaretur. Μulta dicenda superessent contra illos, qui ius nostrum ex parte iniustum , ex parte incertum esse , conqueruntur. Sed quum iam non liber, sed praefatio , a nobis exigatur, et nos, haec inter perpetuas occupationes in chartam conscientes , vehementer urgeat bibliopola, vir integerrimus, ut demum finem huic prooemio . feruente iam so ro , faciamus , denique hanc caussam iam iustis voluminibus egerint ΜAESTERTIus , HvBERus , et alii viri doctissimi r ad id potius venimus , cuius caussa tota haec qualiscumque opera a nobis suscepta est. Merito saeculo nostro eum alia Dei munera , tum et illud maxime ratulamur , quod Corporis iuris non una editio memoria nostra proiit, sumtusque haud exigui in id opus facti sunt a bibliopolis celeberrimis. Vel id enim argumento est, nondum a tot saeculis exsoleuisse iuris prudentiae studium , sed in dies' magis magisque essiorescere , nec quidquam adhuc profecisse , qui illam , si res earum arbitrio

ageretur, ex uniuersa Germania proscriptam, et ad ultimos Garaman-

SEARCH

MENU NAVIGATION