장음표시 사용
181쪽
1 o X. DEFENSIO COMPILATIONIS IURIS ROMANI.
tas relegatam vellent. Enimuero quum pleraeque , quas adhuc vidimus , praestantillimi operis editioncs , vel grandioris staturae sint , quam quas commode secum scrre possint studios, vel litteris tam minutis exscriptae , ut iis non sine oculorum molestia uterentur : bene de republica litteraria meriturus vir optimus, bibliopola Lipsiensis, de hac noua adornanda cogitauit , nullique labori ac senatui pepercit, ut et commoda mole , et charta munda , et litteris nitidi Isinis in lucein prodiret. Qua re eo maiorem ab omnibus gratiam iniit, quo rarius in tabernis nostris librariis reperiuntur exemplaria editionis minoris ,
quae in Belgio excusa , adhuc studiosis in deliciis fuit. Quid praete ea in hae editione praestitum sit , id quidem sigillatim edisserere ii
queo : sancte tamen mihi adfirmatum est, et editiones emendatissimas ad manus fuisse , et in consilium adhibitos viros doctos ac diligen-ges , qui cum ea in emendandis chartis cura versati sint , ut lectori' optima quaevis polliceri non dubitemus. Tuum iam erit , lector, frui his dapibus, simulque bene precari bibliopolae, qui tibi eas suo sumtu adparauit. Ego vero Deum optimum maximum supplex veneror, ut quo magis his te meoribus in foris gliscit calumnia , eo magis in academiis iuris prudentia floreat, illaeque quotidie ex se emittant colonias doctorum virorum, qui incorrupta religione ius dicant, et multorum vitae , existimationi, ae fortunis praesidio , ac rei publicae uniuersae , quam videbunt posteri , insigni sint ornamento. Halae ex
182쪽
DE SECTATRI BONIANO MASTI GV Μ.
ESse quamdam, uti ipsorum hominum, ita et opinionum successionem, tam multis argumentis atque exemplis compertum est, Vt nemo, nisi rerum omnium ignarus, dubitare ea de re posse videatur.
Equidem de philosophia hoc vulgo notum , omnibusque perspectum est, quum DIOGENES LAERTlvs non modo in ipso pulcherrimi operis prooemio a 2 τας τηι διαδοχας, seuDecessiones phιlosophiae veluti in nucleo exhibeat, verum etiam toto illo incomparabili libro omnem istam et philosophorum et philosophometum successionem do scribat quam adcuratissime. Idem vero et in ciuili illa sapientia, quam iuris prudentiam vocant, obseruabunt omnes, qui in istius historia non plane hospites sunt. Ofilii enim sententias opinionesque Ateius C pilo b γ, Trebatii Antistius Labeo sequebatur, ac proinde hi duo primi veluti diuersas sectas faciebant, Ateii doctrinas propagantibus Masesurio Sabino , C. Cassio Longino , Caelio Sabino , Prisco Iauoleno , Aburnio Valente , et Saluio Iuliano, contra nihil reliqui facientibus Labeonis successoribus, Nerua patre , Proculo, Nerua nlio , Pegaso, Celso Vtroque, et Neratio , vi praeceptoris sui opiniones in scholis iuridicis , ipsoque foro et palatiis principum dominarentur. Quo faetiam etiam esse arbitramur , ut Pomponius tertiam Enchiridii sui partem non de viιis et scriptis Iciorum, sed de Decessione prudentum inscripserit , ostensurus , uti Videtur, eo libello , eam esse cum doctorum prope om nium, tum et ΙCtorum indolem, ut praeceptoribus, tamquam claudi pilae, inhaereant, eaque , quae semel ab iis veluti per manus tradita
acceperint, ad posteros transmittere, et aliis tantum non pro oraculis obtrudere, summa ope nitantur.
183쪽
Sed hare quidem veterum sectarum exempla iam non moramur. Cui enim non dictus Hylas ' Et cui his nostris temporibus ignota sunt, quae de istis I Ctorum sectis passim commentati sunt viri doctissimi , Iac. Cuia-cius, Em. Merillius, Otto a Boehelen, Gottis. Mascouius, et alii complures p Nos, quum iam notissimo Io. IAC. UlssENEACHii libello
de emblematibus Triboniani, apud nos cum antidoto vir. clar. Io. NYBONIs recuso, quaedam praefari constituerimus, id potius obseruamus , eamdem et nouissimis temporibus actam esse fabulam, et Tissen-bachium certae I Ctorum sectae addictissimum, non alio consilio eum librum adornasse, quam ut eam de Triboniani flagitiis opinionem , a praeceptoribus acceptam , ad posteros propagaret, aliisque, quoad eius seri posset, illam reddoret quam uero simillimam. Eius Vero sectae originem atque incrementa quum vulgo non adeo nota sint, paucis hic tradere neque infructuosum erit, neque ab instituto nostro alienum. Ex quo ANDREAs ALCIAT us, iunctis cum iuris prudentia elegantioribus litteris, et antiquitatum maxime adcuratiore notitia sibi comparata , auditores suos, quos in Italia ac Gallia innumeros habuerat , ad nouum interpretandi genus traducere coeperat e praeciarum istud exemplum , tamquam signum aliquod sublatum, adeo multos ad imitandam illam iura docendi rationem excitauerat, ut in Gallia fere uniuersa viris doctis paullatim sorderet Accurliana illa illuuies , et plerique omnia critices et philologiae praesidia ad enotandas leges adferrent. Id agentes sere omnes inciderunt in loca quaedam , quae a Triboniano vel mutata, vel interpolata esse animaduertebant , qualia tantum non omnes, quidam etiam paullo acerbius quam Opus erat, notabant. Sane huius modi Triboniani emblemata , vel , uti AN T.
FABER a) ea adpellare solet, Triboni nismos passim obseruarunt cum ipse ALCiATvs b , tum AN T. AvGusTiNVS e , IAC. Cui Α-CI usi d ', FRANCisci DuARLNus ce) et BALDvi Nus cf) .EMVNnvs MERiLLivs g aliique, qui tum Gallicanas academias. et maxime Bituri censem , doctrina sua illustrabant viri doctissimi. Sed nullus horum ideo bellum indixit iura Romano Iustinianeo, quod illi
184쪽
potius tanto plausu docuerunt, ut eo tempore maximi concursus serent in Galliam, mirareturque Italia, tam breui tempore tantam factam esse rerum conuersionem, ut, quum antea ad iuris prudentiae laudem
susticere videretur, Bononiae , vel Patauit, vel Ticini prima iuris stipendia secisse, iam omnes certatim in Biturigum ciuitatem consuerent, petituri inde solidioris cultiorisque iuris prudentiae exemplum. Quum vero tum illuxisset Culacii ingenium , sine exemplo maximum :seri non potuit, quin tanti viri fama aliorum veluti luminibus ostic
ret, ac proinde magna inter viros doctos συγχρόνους esset simultas, magna obtrectatio. Male sane conueniebat Cui acio cum Duareno, Hotomanno , Io. Roberto , Fornerio . aliisque viris doctis, qui quum eius doctrinas, depromtasque ex reconditis doctrinae thesauris obseruationes passim carperent, viro meritorum in rem publicam litterariam maximorum sibi conscio adeo stomachum mouerunt, ut acrius iusto eos insectaretur, et eorum alios sicutio dignos , hos , mendaces, caecos, caliginosos , alios tritam ras, sanctimonialium confessores, temulentos, turbulentos, Iutulentos vocaret, alios denique aliis exciperet conuiciis, quin et ana ammatibus, paranomasis, aliisque verborum figuris in quosdam luderet , et IOANNEM ROBERTun transpositis litteris sero in orbe natum a Gui L. FORNE Riv Μ , defuncta ex specie PAvLLi ICti b denominatione , fornacarium , qui obdormiuit ad fornacem 'e ) . IOANNEM BODI Nun Andium sine bono d) adpellaret. Iam quidem
hanc animi intemperiem ne in viro quidem doctissimo laudaueris, optandumque esset , ut ille ab his conuiciis abstinuisset: et viro alioquin optimo humanissimoque hilem in nasum exciverat incredibilis aduersariorum improbitas , qui non tam Culacium petebant, quam ipsas eius' scholas, et quum insignem , quo Cui acium omnes prosequebantur, plausum ferre non possent , de eius fama quavis occasione detraheres ludebant. EmvNDus sane MERiLLaus se , qui ne ipse quidem pepercit Culacio, huius tamen eius aduersariorum nequitiae pertaesus: plures. , inquit , e schola Giacius habuit aemulos et obtrectatores, e Biturigis , Franciscum Duarenum, Aureliae Ioannem Robertum, in Gemmania Franciscum Hotomannum et Hugonem Donelium , quum academia Biturigum excesssent: qui Culacii famam increbescentem prae in-
Obuertias. Lib. VIIIL cap. 37.
185쪽
φθόνου , non es alauda me crisa: non es Oribasiius sine inuidia , ais Eunapius in Oribasio ex paroemia. Sed et vivo Culaeis studiosi quidam, qui sub eo profecerant, scriptis praeceptoris sui aduersati sunt, ut He ricus a Suerin, Antonius Faber, Marquardus Freherus, et alii, de quibus queritur sa): sunt huis Γ Ioanni Roberto J similes bodie multi aiatelli mei. quibus sugulis reponam in ιempore , quod debeo. Toti ii sunt dies totas in legendis nostris , nec ex alio iecore sapiunt, et , quod ma deant . iuue=tigant, ubique transuersa mente, nihil tamen , quod imite tur bene. At vero qui cum iis conflictantur ingeniis, quae tantam existimationis accessionem sibi suturam credunt, quantum aliorum famae detrahunt: iis prosecto dissicile est, satyram non scribere, et fit eos istos ac crabrones abigere sine impetu quodam : Vt mirandum non
esse videatur, et Culacio, quamuis humanissimo, aliquid tamen humani accidisse iAt inter istos Culacii aduersarios , quamuis odio in virum doctissimum pares , magnam tamen dissensionem, magna sententiarum diuortia deprehendes. Plerique eorum ius Romanum a Culacii emendationi-hus , in quibus aliquando iusto audacior videbatur, vindicandum ex stimabant , in quo praecipue Io. Roberti industria versabatur, quamuis par illud male compositum, et quidem Cuiacius caedendo, R hertus vapulando, firmonem de se hominibus daret. Verum Franciscus Hotomannus, Franciscus Balduinus, et Antonius Faber , alia plane via adorti Cui acium , non se eum facilius debellaturum sperabant, quam si in ipsum ius Romanum arma conuerterent, et Culacium in iure incerto, male compilato , et plane inutili interpretando exercere ingenium, ostenderent. Quem enim studiosorum in acldiscendo iure Romano bonas horassem diturum , aut Cui acto , id tanto cum strepitu docenti , operam daturum credibile erat, si totam illam artem et absonam, et in vita ciuiliolane infructuosam esse demonstrassent. Hinc omnem viri isti docti l orem in eo positum habebant, ut ius ciuile reprehenderent, nihil in illo sanum, nihil integrum, seὸ omnia scelesta Triboniani maiiu peias me corrupta ac deprauata , innumerisque antinomiis inquinata, quina rerum Publicarum hodiernarum statu ac conditione alienissima esse, viris doctis persuaderent. Et Antonius quidem Faber quantum calamo suo aduersus ius ciuile indulserit, argumento sunt eius libri ciuis
186쪽
rarum, et quae RationaIta et de emoribus praζmaticorum inseripsit. Nec ignotus est Francisci Balduini Ilusinianus , cuius in praefatione Omnes eloquentiae suae, qua abundabat , opes in exagitando iure Iustinianeo et Triboniano accusando consum lit. At scrocior his Franciscus Hotomannus , ad cuius acroases , quum Argentorati, Coloniae Ail brogum , et Basileae doceret, plures iuuenes confluebant, nihil faciebat reliqui, ut conceptam de iuris Romani praestantia opinionem ex eorum animis euelleret, eaque in re eo plures inuenit consentientes, quo maiore excellebat facundia, et quo minus ei quisquam dicendo resistere poste videbatur. Hinc auctor est PETRvs NEvELLETvs Dos-CHius' a , qui Hotomannum unice admiratur, eum de tollendis inprimis Triboniani fatebris, iii ipse vocitare solitus fit, fuisse sollicitum ,
et Digesa, quae nidi gesta ille iudicavit, Caesarumque consitutiones nouisui manu versasse. Et paucis interiectis , ubi in eius Λnti tribonianum incidit, de eo libro ita pergit b : quin et ante multo , quum opti mo et sapientissimo viro doleret, tantum temporis tam inutiliter a iuuen tute in scholis iuris publicis impendi , videretque, aliam plane esse R
manarum legum, aliam rerni huius rationem, et utramque tamen erroercnoxio confiindi; scripto breui, sed valido, erroris Mitis publici admonuit , ne deinceps iuventutem nostram poeniteret longi , sed infructuosi in
re non ita necessaria , laseris. Libello nomen Tribonianismus , tu eo παν- ουργίαν et imperitiam Triboniani, iuris Romani varias in contrarium variis temporibus mutationes, eiusque in omnibus partibus ambages, et Ua rietate Icripturae temporumque , interpretum spinas tricasque, et, quae aliae tabes, propo uerat, et Oicientissime , non et . illud ius ad Galliae mores valde adcommodatum , ostenderat, et peritorum exemplo medicorum , aliam linge breuiorem iuris docendi discendique viam usibus noseris commonstra uerat. Non viderat Neuelletus hune libellum, cuius nec titulum nec
summam satis adcurate expressit. Addit enim statim : ae scriptum sua Soloni Galliarum, Hospitalio, lectum et probatum, cur lucem hactenus non viderit , in ambiguo est, ni se per huius se ii mores, quo maxim
salittaria quaeque maxime displicent, quo nee vitia iam , nec vitiorum re
media pati possumus, Iactum es, ut quae boni publici, quam priuati , in prostitione sua commodi amantior hie noster constri sierit, pos mortem de mum suam legi voluerit. Sed prodiit demum libellus Gallice scriptus icennio fere post auctoris excessum, anno I 6O9. eumque deinde, Vi
187쪽
sum in Friderici Lindenbrogii bibliotheca, nescio quis Latinitate satis lutulenta donatum recusum dedit Hamburgi a. I 6s. a quo tempore et a Georgio Beyero, et a Christiano Gottis. Hossim anno repetita est libelli , ad explodendum ius Romanum unice comparati, editio. Addubitarunt initio viri docti, an vere hic libellus a Francisco Hotomanno prosectus sit. Neque enim sibi persuadere quisquam poterat, tantam in I Ctum cadere imprudentiam, ut ipse vineta tua caedere . artemque, quam profiteretur, e re publica proscribere conaretur a P. At euellit eorum animis hunc scrupulum IOANNEs filius, qui epistota
ad Nic. Brularium Sillerium ib) hunc libellum patri diserte vindicat. Et aliunde constat, hanc fabulam, auctore Hotomanno, dedisse MICHAELEM HOSPITAL IvΜ, qui in eo totus erat, ut corpori Iustinianeo exsilium in comitiis IIolinensibus , anno II 66. habitis, scisceret, regnique ordines eo oratione sua adduceret, ut cum rege suo de nouoi electiorum legum corpore concinnando cogitarent se . Itaque tam certum videtur, quam quod certissimum , et scriptum hunc libellum estea Francisco Hotomanno , et eo consilio scriptum, ut et Hospitalio placerent, quas fecisset fabulas, et eadem opera aegre faceret Culaeto aliisque, qui tum ad illustrandum ius Iustinianeum omnem Operam atque industriam suam in Gallia conserebant. Erat tum Hotomanni ea fama ac celebritas, ut ad eius scholas maximus undique concursus fieret, adeoque ei non deerat occasio, suam , hanc de iure Iustinianeo sententiam auditoribus quam plurimis instillandi. Odium enim, inquit IosEPH. AURE L. AIANvARIO, quo in Trιbonianum ferebatur, numquam exuit Hotomannus, et in hae re publica illum exagitare omni vel improbo tentabat conatu. Conveniebat quotidie et d
mi , et in foro, τι sibi visum es opportunius , vetustos illos Ioas, ingentia Romanae olim ornamenta rei publicae , qui ante Augusi imperium, aut paullo ris, foruere. Hos eloquentia comit ima , qua poliebat plurimum , quamque a Tullio, si bifamiliarissimo, exhauserat uberrime, hortabatur, arcebat , imPellebatque, is poenas sumerent de Triboniano . lamine nequissimo ,
qui, =ui uid ab ipsis fuerat profectum ingenio , induinia elaboratum , improbe ausus esset orbi subtrahere, et pseris furari. Qua quidem fabula, ad Luciani exemplum ericla, nilui aliud innuere voluisse vide
188쪽
tur vir doctissimus, quam serio et omni animi contentione id egisse
Hotomannum , ut omnes, quibuscum versabatur , quotidie , insigni illo , quod ipse aduersus Tribonianum conceperat, odio imbueret. At nescio tamen , an magis idoneum quemquam reperire potuisset, qui eam sententiam propagaret, quam HERMANNUM V vLTEives , qui posteaquam et Heidelbergae et Marburgi Cattorum per omnes honesti ris litteraturae partes vividam circumtulerat indolem , nihil prius , nillilque antiquius habuit, quam ut Coloniam Allobrogum excurreret, ibique Hotomannum audiret, iura suo more non sine plausu inte pretantem. Ea de re vir clarissimus, qui nuper vitam Hermanni illius vulten luculenta commentatione illustrauit , IO. PHIOPPus Κv-CHENBECKERus a ita loquitur: quum vero tot diuersi fimas , et saepius fibi injucem contrarias in iuris prudentia animaduerteret sententias enon abs re futurum credidit, s ad ιlias dissoluendas aliorum etiam i lustrium virorum emta in auxilium vocaret, probe gnarus , Hressam sapientiam non in unius Ithacae finibus conquiri. Neque a propostoli βο-po vlla ratione abduci potuit Vulteius noster, sed relictis patriis Laribus anno IST6. Genetiam sine mora abiit. Euaserat hue ex laniena Parisiensi eum Emmundo Bgni fidio lumen illud Galliae Franciscus Hot
manus, cuius visendi et adloquendi desiderio nimium quantum Vagrabat. Neque indocilem discipulum in Vulteio inuenit Hotomannus , qui, ta- metii magnopere sibi caueret, ne eadem libertate , qua usus suerat Hotomannus , Tribonianum in scriptis suis vellicaret, similia tamen auditoribus principia inculcare non delinebat, immo et in proletomenis desudio iuris, Iuris prudentiae Romanae praemillis b , quid de uniuerso Triboniani labore sentiret, non poterat ipse distimulare. Sed adcuratius sortallis de Vulteii sententia iudicare liceret, si ad manus essent NIC. V GELII Gamen Iciorum. aliaque, quae ad controuersiam illam, quae inter Vigelium et Hermannum Vulteium circa annum Is93. interces Ierat, pertinent, acta ad manum essent e . Quum enim illa adeo veluti m neruum eruperet, ut et Visellus, de academia Ma hurgensi oeti me meritus, officio publico priuaretur , et typographo Basileensi irrogaretur mulcta, et IOANNEs NIELLivs , Vesaliensis, qui Vigelio, optimo seni , patrocinatus fuerat, primum relegatione , tum octi duano carcere dignus haberetur c d e vix dubito , quia
189쪽
li, illa ad ipsam Vulteii doctrinam doeendique rationem pertinuerit, quam ferre non potuerat Vigelius, quamuis et ipse , eeu ex illius liabris patet, in Iustiniani methodo permulta desideraret. Vulteium praeceptorem Marburgi ab anno s8I. habuit ANTONI vs. CONR. FI L. ΜATTHAEUs, qui postea tum Herbornae et Marhurgi. tum Groningae ius ciuile publice docuit, et primus eam de Triboniani flagitiis sententiam intulit in Belsium , multoque apertius et maiore cum adparatu , quam vel Vulteius, vel ipse Hotomannus . propugnauit. Argumento esse possunt cum alii eius libri, quorum recensum e mitis professortim Graningensium dedit PAvLLvs TRE HERVas a P, tum maxime Collegia iuris sex, edita Groningae I 638. quorum primo ipse ita praefatus est b9: reprehendes , quod in quibudam
notaιι i iura , notavi ICtos . notatui imperatorem Iustinianum. Non moror. Nihil eorum a me factum es e praeter rationem et auctoritatem, ipsae diseputationes loquuntur. Qui me in his refutare conati siunt, quam inde r
portarunt laudem ' Non aliam , quam ut habiti sim indoctiores. Nec minus huc pertinent, quae praefatione alteri Institutionum collegio e praemissa profitetur, ubi se simul doctorum virorum, inprimis Romchesalli, Connani, Raeuardi, Contii, Vigili , Hotomanni, Vese hecii, Budaei, Cuiacii, Alciati, Charondae. Longoualli, et Baer nis conquisitis undique suffragiis tuetur. Et sane id huic viro otium, id negotium, is labor . ea quies , in eo vigiliae, in eo somnus quoque reponebatur , ut ceu ipse in posteriore illa praefatione i
quitur, et antinomias iuris ostenderet, et Tribonianum, composiorem raseris , reprehenderet, et aliquando nec a Gre se , quin improbaret hoc,
sibi temperaret. Hinc in primo statim collesio . quod fundamentum iuris vocat, Dio. II. agit de Institutionum iuris materie et methodo. et naeuis in utroque , Di p. III. de tribus Institutionum iuris naeuis, Disp. IIII. et sequentibus de antinomiis iuris, Disp. VII. de iis , in quibus ius ciuile a lege Dei, ab honestate , et a ratione deflectit, Disp. VIII. de iis , in quibus I Cti sibi non constant, Diis. VIIII. de iuris capitibus non admodum inter se cohaerentibus , Dio.. x. de otiosis et inertibus, quibus I Cti utuntur, rationibus, Dio. XL. et seqv. de vitiosis eorum definitionibus et diuisionibus . Diis. XIIII. et seqv. de non mouendis, sed distinguendis terminis iuris, Di*.
190쪽
XVII. de lege et usu inter se pugnantibus. Quibus quidem fund
mentis, quae vocat, omnia deinde superstruxit, quae scrinsit de iure. vi vere dicere liceat, hunc Antonium Matthaei primum Hotomanni sectam datae opera propagasse , nihilque secisse reliqui, ut et ipse bellum aduersus Tribonianum perpetuum gereret, et, tamquam Hamilcar ille Afer, et filium eiusdem nominis, et alios, eodem internecino imbueret odio, eosque , ne umquam cum exsecrando illo capite ingratiam redirent, impelleret. Inter hos primum 1ibi locum iure meritoque deposcit Io. IACOB. IssEM BACH lvs , cuius ex adfinitate auunculum Antonium Matthaeum fuisse , tradit VLLIcvs HvBERus a . Hic ad interiorem admissus Matthaei consuetudinem, eius familiari et eficaeissmis insiιutione, uti ait Huberus, perinde quadriennio tanto cum fructu utebatur , ut anno te rio eximium ingenii foetum in lucem ediderit. Is fuit liber , eui nomen fecit Emblemata Triboniani , quo eleganti artificio ex variis auctoribus ea loca collegit et illus ait , quae compilatores Pandectarum responsis
veterum ex novis consitutionisus adiecerant et aptauerant. Tunc primum
palam feeis, se exactae iuris Romani peritiae iunxisse mutiam bissoriae , antiquitatis, ea philologiae Graecae atque Latinae cognitionem, adeoquase plane ad academieam institutionem formatum esse. Merito dubites. an haec ex animi sententia scripserit laudati ssimus Huberus, quo nemo ab insano illo antinomias et Tribonianismos venandi stuaio m gis umquam abhorruit. Sed dedisse id videtur platati in praecept rem , ut eum libellum saltim ab ingenio atque artificio laudaret, quemo ipse Viri bachius tamquam filiolam exosculabatur, utpote quo Pri mum rei publicae litterariae innotuerat, Spartamque nactus erat in illustri Franequerana, quam deinde ad mortem usque, id est, ad annum 668. illustrauit. Paucis enim interiectis, quid ipse de illo πό-senbaehii studio sentiat, satis perspicue ostendit, dum ait: ut moribus, ita vinionibus iuris eanstans, et sui per omnia smilis fuit , iis, qu/e semet acceperat, praecise inhaerens. Inter quae multa fuere singularia ex institutione Antonii Matthaei, qui gaudebat recedere a vulgo, hausa, ex semper animose a no*ro defensa, euius generis inter alia fuit crebra cum Iustiniano et amanuensibus eius de antinomiis, aliisque maleficiis , exposulatio. Ita Uissenbachius, quae ipse ab Antonio Matthaeo, nic a Vulteio, Vulteius ab Hotomanno quasi per manus tradita acceperat ,
ta In Visa Io. Iae. I sab aebia , praemula huius commeauario ad Institinio e .
