Ioh. Gottlieb Heineccii ... Operum ad vniuersam iuris prudentiam, philosophiam et litteras humaniores pertinentium, tomus primus octauus ... 1. Praefationes alienis libris praemissae, et 2. Opuscula minora varii argumenti

발행: 1748년

분량: 601페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

6o VIII. DE UTILITATE LITTERAR. ORIENTAL.

prouidentia, de vera animi felicitate ac beatitudine, ipsis etiam vir. tutibus ac vitiis, similibusque rebus commenti sint, quae febricitanti cuidam per somnium in mentem venire vix potuisse , deierares.'Quam ergo utile fuerit, ac frugiferum , insignes istas veteris sapientiae reliquias ab eo populo petere, qui illas ab ipso DEO immortali, quocum arctissima ei consuetudo, inaudito exemplo, intercedebat, veluti per manus traditas acceperat I Quanta porro non modo cum utilitate , Verum etiam voluptate coniunctum crit studium inuestigandi rerum origines 8 Animaduertet enim quilibet huius litteraturae non omnino im- Peritus , pleraque , quae reliquae gentes sine idonea causta nioribus re ceperant , ab Hebraeis profecta elie . eamque gentem solam ritus illos ob rationes sanctissimas ustirpasse. Sic sane mundus uniuersus desipuit, dum D IvΜ brutorum animantium sanguine ac nidore placari delectarique credidit, eaque Opinione . quae totum terrarum orbem peruaserat,

quamque in insontium brutorum stragem ab hominibus imprudentissimis excogitatam putares. nihil esse potest a recta ratione xlienius. At sa- sentissimam rationem id institutum habuit apud Hebraeos, ab ipso Eo immortali edoctos, non eo consilio offerendas esse hostias et victimas , quasi ex eo cruore voluptatem caperet Numen . sed litabilem sesiam, ut eleganter loquitur MINUCI Vs FEL Ix , 6se bonum animum G puram mentem , et sinceram bententiam: sacrificia vero illa populo Iudaico , cui Messiae venturi spes facta fuerat . quasi vivam quamdam imaginem esse de here magni illius ac cruenti lucrificii, quo Christus V niuersi humani generis peccata in cruce expiaturus sit: quin non alia lege DEUM istam brutorum lanienam admittere, quam ut fiducia omnis in futuro isto sacri scio collocetur. Idem dicendum de operoso isto initiationum, lustrationum, et expiationum negotio, de incredibili illa Oraculorum impc stura, aliisque sacris ritibus. qui. quum apud Hebraeos ob χέσιν istam πισιών consultissimam rationem haberent, a paganis recepti in meras praestigias et fraudes abierunt. Sed hunc quoque fructum , qui ex litterarum istarum cognitione capitur, communem cum eruditis reliquis habent ICti. Hoc illis sere proprium ac peculiare est, quod ex illis omni iuris prudentiae lumen insigne inferre possint. Si enim iuris prudentiam legislatoriam quaerimus, ubi, quaeso maiorem illam a que admirabiliorem reperiamus, quam in illa re publica, quam non 1 heseus aliquis, aut Solon, aut Lycurgus , aut praedonum dux, Romulus. sed ipse Dgus optimus maximus condidit ' quam ipse sapientissimis legibus atque institutis ornauit ' cui denique ipse cum summo imperio, in andito

inter mortales exemplo. praesuit eum in finem , ut haec Θεοκρατία

persectissimam e biberet imaginem regni Christi, Olim condendi inter

72쪽

IN IURIS PRUD ENTIA

homines, eosdemque cum Vniuerso terrarum orbe fines habituri 3 Iam vero si in eo posita est prudentia illa quod leges omnes

filii rei publicae , populique indoli adcurate conueniant e quam iucundum erit, in diuinae istius legislationis contemplatione animaduertere, nullam est. DEI legem, siue ad sacros ritus, siue ad ius eluile ac stare in I. pertinentem, quae ad pulcherrimum istum finem non sit unice comparata ῖ Quam utile ac frugiferum , pervidere falsitatem spuriorum

finium, quos procaci ingenio vel excogitarunt, vel a MAIMONIDE excogitatos maiore adparatu exposuerunt MARS HAU VI, STAN LEIus,

et SPENCERus ' Quam pulcrum denique , ex interiore harum legum indole didicisse, male de re Christiana meritos esse Romanenses , qui dissugientem hanc umbram in media luce sectati, ecclesiam noui se deris similibus institutis Leuiticis non ornare, sed obscurare, ausi sint In quibus quantum momenti positum sit ad iuris ecclesiastici praee pia uitelligenda diiudicandaque, nemo non intelligit. Sin quis dei de ad iudicialem illam prudentiam paullo solidiorem adspirat, statuitque id , quod res est, frustra esse, qui de adplicanda iuris prudentia,sbi non intellecta, laborent ; ad intelligendas vero leges maximam utilitatem adferre earum originem et caudas r ad eum quoque non potest non utilitas uberrima ex eo studiorum genere redungare. In iure enim canonico ae pontificio pleraque , quae ad splendidiorem saerorum adisparatum, impotentemque illam, quam clerus adsectauit, tyrannidem

pertinent, ex liturgia illa Levitica , et sacerdotii Iudaici praerog si uis

manifesto prognata sunt, quum in vetere illa ac puriore eccleua culis tum publiciam ab omni illo schemate Leuitico remotissimum, et ad sumplicitatem saerorum , quae extra templum Hierosolymitanum in syna gogis peragebantur, totum fuisse compositum , praeclaro opere demon urauerat vir doctissimus, CAMP. VITRiNGA. Haec ubi nouerit iuris st

diosus, nosse autem talia sine aliqua litterarum orientalium intelli, gentia non potest , tum demum Ioue aequo iudicabit eum de e elesae , regimine et uniuersa disciplina ecclesiastica, tum de patrum ae conciliorum stitis, ipsisque pontificum Romanorum constitutionibus, ex quibus ius ecclesiasticum compilatum est. Cuius prudentiae specimina

haud mediocria ipse dedit SELDEN vs in libris plerisque, quos de Is

hraeorum institutis scripsi, quippe qui non ita inhaeret rebus ritibusique Iudaicis , ut non ubique cum illis contendat Christianorum instituta, quidque hi ab illis vel recte, ve, imprudenter adoptarint, em dite ostendat. Quod porro ad ius ciuile attinet: in eo huius litteraturae usus paullo minor esse videri posset. Neque enim ius ciuile vel

73쪽

Romanum, vel Germanicum , quo in soris nostris pro norma utimur, quidquam commune cum illis Hebraeorum legibus habere videtur. At ego mihi experiundo didicisse videor, incredibilem esse institutorum apud Hebraeos aliasque gentes similitudinem , et sicuti scientiarum atque opinionum . ita et legum iuriumque quamdam veluti successionem inter gentes vetustissimas deprehendi, vi manifesto adpareat, unam gentem alterius leges atque initituta in condendis rebus publicis legibusque ferendis fuisse imitatam. Quid olim Solonis legibus fuit celebrius' Has vero Mosaicis fuisse simillimas, negauerit nemo, qui eas umquam paullo adcuratius perlustrauit. Et exstat eam in rem pererudite scripta

Io. FRANC. BUD DEI , του μακαρίτου, dissertatio, qua παραλληλισέν istum praeclare et ex instituto demonstrauit. Ab Atheniensibus vero, aliisque Graecis, leges haud paucas adoptas Ie Romanos, inter omnes constat. Quis itaque dubitauerit, quin a 4 hos quoque quaedam legibus Hebraeorum similia permanarint, adeoque et inter has leges ac Romanas quaedam sit cognatio ἶ Ostendere sane id voluit vetus auctor,

quem Pariatorem legum Mosaicarum et Romanarum vocare solemus, lihello egregio, quem stilo istius saeculi collationem Legum Mosaicarum

et Romanarum inscripsit. Vel pauca enim illa , quae aetatem tulerunt, fragmeiata, a FRANC. PITHOEo ex vetusto codice eruta, argumento sunt,

scriptori illi, quisquis ἱ uerit. LiClv lv Μ enim RVFFINVM eum non esse , perspicue alibi ostendimus, consilium fuisse , pulcherrimam illam legum Mosaicarum, et Romanarum harmoniam per pleraque iuris capita . instituta inter utriusque gentis mores comparatione , demonstrare. Quod ipsum deinde plenius et maiore cum adparatu praestiterunt alii, veluti Io. CALvi Nus, PAGANINus GAvDENT Ius, et PHl L. ZEPPFRvS , de quibus plura laudatus Io. FRANC. BuDDEvs Introduci. ad his. ph los Hebraeor. par. w6. FT. At iuvabit rem uno alterove exemplo illustrare, ut communis illa legum plerarumque origo , earumque na tale veluti solum eo facilius intelligatur. Furem nocturnum , Irruentem in aedes alienas, occidere fas erat iure Mosaico, nec capitis an- sui rebatur ei, qui occiderat, modo sol nondum esset ortus. Vbi iam illuxerat; ei, qui furem ceciderat, dica iure scribebatur. Idem vero

Athenis sanxerat Solon: .ι πιι νυκτωρ ι&οοῦν κλέπτει , τοῦτον λύειναι άπο- ilia νω , ναὶ τρῶσαa λωκ Τιε , καὶ ἀπαγαγνεῖν προς του ς ενδ. κἀ: s quis nomequodcumaue furatus fuerit, eum et occidere, et inter persequendum vulnerare,

et ad undecimuiros abducere ius e . Nec aliter apud Romanos decemviri, quorum notum est carmen, in XII. tabulis obuium e si Nox FVRTu MAXIT , s LM ALIQUII OCCIsIT , IURE CAEsva EsTO. Quod enim in

74쪽

in L q. q. I. D. ad let. Aquili. additur: ut tamen id Usum eum Hamore restificetur. id non ex XII. tabulis esse, recte observavit IAC. GOTH TREDus, quamuis ei non adstipulemur, Triboniani hic subolfaeienti emblema , quippe meliora edom a IAC. CVIACio Obseruat. Lib. XVII. e . is. Quid Z quod similes sanctiones vetustissimas in leges etiam

lex IIosaica fit res non capitis damnabat, sed eosdem furtum , prout illud magnum paruum ue e siet , quadruplo duploue luere iusserat. Idem fere Soloni placuisse animaduertimus. quod ad discrimen surti magni

parvique, nec non ad duplum , attinet. Exstat enim eius lex apud DKNosTHENEM in Timocratem ρ. s6. τον κλιήοντα διπλοοῦν εκτλιν, fur dupli damnator. Attamen ea lex tantum ad furta minora pertinebat. De maioribus, qualia erant, quaecumque quinquaginta drachmas excedebant,

idem legislator praeceperat, ut eiusmodi fures ad undecimuiros abdu-cςrentur ; ibique in vinculis habitis non liceret, datis vadibus, satis facere, sed supplicium supremum irrogaretur. Atticum porro hoc instit tum suum fecerant Romani, nisi quod eorum decemviri non tam inter furtum magnum paruumque , quam inter manifestum et nec manifestum , - discrimen aliquod statuerant. Nemo enim ignorat legem XII. tabularum , qua suerat cautum , ut fures ἐπ, άὐτοφώρω deprenensi poena capianec manifesti duplo punirentur. At, praetor, quod maxime n latu dignum obseruatuque iucundissimum videtur, nescio quo fato demum hanc legem paene ad Hebraeorum exemplum rerum omnium ignarus inflexit, edixitque, ut furtum manifestum in posterum 9uadrinpli poena expiaretur. Nec maiores nostros plerosque seuerius in lares. animaduertisse nouimus, nisi quod apud RIP VARIos, SAXONES, et Boios capitale esset furtum violentum et cum effractione coniunctum. At nescio , an ulla in re admirabilior sit legum veterum paene omnium concentus , quam in poena talionis. Quis ignorat Mosaica

illa: Exod. XXL a'. H. as. Leuit. XXIIII, 19. 2O. animam pro anima , oculum Pro oculo. dentem pro dente, manum Pro manu , pedem so Pede , adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro liuore. is Vero plane semina sunt, quae Graecorum Romanoriamque, quin et plerarumque aliarum gentium. legislatores tantum non omnes praecep rant. Sic Solonis lex fuit :- ιν τι - - ειμι. Noxiae par poenaeso. Charondae apud Dio D. Si CvLUM Biblioth. XII. II si quis ali- mi oculum eruerit, ei pariter. ος iam eruito. Aegyptiorum apud eum

75쪽

64 VIII. DE UTILITATE LITTERAR. ORIENTAL

dem Biblioth. I. TI s quisquam inueniatur venenum pessidere, moriatur Me patiens, quod toleraret ille, contra quem venenum probatur esse comparatum. Quamuis hoc limites talionis quodammodo excedere videatur. Ipsi indi , quorum antiquis temporibus non adeo frequens erat cum aliis gentibus commercium , legem, teste STRABONE, habebant Iqua is, qui aliquem membro quodam mutilasset, talionis poenam subire, simulque manu, qua id fecisset, truncari iubebatur. Denique ne Romanos quidem decemviros in componendis XII. tabulis aliud sequutos

esse principium, argumento est Vetus eorum carmen: SI NENBnvΜBVPslT, NI CUM EO PAGiT, TALlo ESTO. Non equidem me fugit, quid de eo talionis iure disputarint ex veteribus ARISTOTELES ad Nicomachum, V. 8. Morat magn. II. Sq. et GELLIVS Noct. Attis. XX. I. ex recentioribus Io. Bo Di Nus de republ. VI. vh. CONsT. L'EMPER EvR ad Babahamma VIII. I. PVFENDORIF. Iur. nat. et gent. VIII. 3. et singulari, docteque

scripta , dissertatione IO. ANDR. DAN Zi Vs. Neque dubitare licet, quin ipsa legem tam rigidam exsequendi dissicultas persuaserit sentibus omnibus , ut oculum aliaque membra certo pretio redimi paterentur. Saltim IONATHAN et HIEROsoLYMITAN vs Targum istae , rerum Iudaicarum procul dubio peritissimi, Mosaicum illud exposuerunt his verbis: PRETi Μ oculi pro oculo, FRETI v. dentis pro dente, PRETIUΜmanus pro manu : cetera. Et IOSEPHUS Antiqv. Dd. Lib. IVI. cap. 8. obtinuisse illam talionis poenam ait. πλο ἰι μήτι--λσβειν ὲ Θελμειεν

nis forte mutilatus pecuniam malit accipere , lege iniuriam passo plenam dante potesatem aestimandi eafum , qui ei accidit, et concedente Mefacere, nisi acerbior esse velit. At nobis iam probasse se flecerit , hic quoque suauissimum inter tot dissitissimarum ciuitatum legislatores concetatum obseruari. Quam multa vero huius generis obseruabit, qui litteraturae istius orientalis non plane expers animum ad inuestigandas legum iuriumque origines adpulerit ' Quam multa hauriet ex fontibus his limpidissimis, leges nostras mirifice illustratura Praeiverunt ea in re iuris studiosis, fatemque veluti extulerunt CONRADvs HERES BACHi Vs, in Iuris prudentia Chrisiana, quae Mostadii Is 86. prodiit , et IOACHI-mvs HOPPE Rus in Seduardo.quorum vestigia utinam alii eadem animi contentione premerenti Quam praeclara haec futura esset ad iuris prudentiam nostram accessio ' Quin et is, cui illa iuris prudentiae pars , quae in considendo respondendoque consistit, curae cordique est, in scriptoribus II hraeorum νοροκοις reperiet, quae sibi vel ad imitandum , vel ad fugiendum μ

76쪽

IN IURIS PRUDENTIA. 6s

exemplo esse possint. Febriculosa est doctorum illorum orientalium natio, quae saepe veluti morbo desipiens, in interpretando somnia et nugas, ipsis aranearum telis subtiliores sectatur. At eadem aliquando, excusso veluti sopore, tanta animi sollertia leges exponit adplicatque, ut non mo do alios, sed et seipsam superare videatur. Ex utroque fructum haud mediocrem capient prudentiores. Es enim hoc in omni vita , uti ait Li'Vivs , imprimis utile ac frugiferum , omnis exempli documenta , tamqu- tu illustri posta moniniento , intueri, ut inde tibi tuaeque rei publicue quod imitere, capias e inde foedum inceptu, Dedum exitu, quod vites. Enim uero compendium fortas Iis orationis potuissem facere, si te, lector benevole, ad praeclaras SELDENi acroases statim inuit allem. Is enim j uantum excelluerit in hoc studiorum genere , quantumque utilitatiscriptis suis iureconsultis non minus, quam theologis , attulerit, id Vero notius esse arbitror , quam ut multis verbis demonstrandum videatur. Nulla paene est pars iuris prudentiae, quam non vir eruditissinius cum Hebraeorum aliarumque gentium orientalium placitis compararit. Ius enim connubiale praeclare exposuit insigni opere , quod Horem Hobraeam inscripsit: iura hereditaria in libro de successionibus; iura decimarum in breui, quod per viri optimi fata nobilitatum est, . opusculo , reliqua iuris capita in luculento opere de iure naturae et gentiam secundum disciplinam Hebraeorum. Denique omnem iudiciorum publicorum aeque ac priuatorum rationem in exascitatissimo hoc libro defFniariis Hebraeorum exsequutus cst. Sunt, quae in hoc opere desiderant viri quidam docti , inter quos nuper πολυμυΘ ἐσατος, Io. CLERICUS , ceu notum est , totam illam Hebraeorum traditionem de synedrio , a Mose ipso instituto , in dubium vocavit. Sed neminem ideo SELDENo litem mo-uqe Velle arbitramur, qui bona fide , quae Hebraeorum magistri de Origine ac iurisdictione synedriorum tradunt, exposuit, nec tam suopte ingenio , quam ex mente Rabbinorum scripsit. Haec sunt, quae te volui, candide lector e reliqua ipse SELDENus pro se dixit. Quare nihil superest, quam ut ipsum librum, qui iam inde ab eo tempore, quo in lucem prodiit, eruditis omnibus mirifice placuit, tibi etiam atque etiam gommendem, teque bene valere iubeam. Halae III. GL Maias IT ε

77쪽

. . - . . . . . Φ . v

SEX. POMPONio, eximio sui aeui iureconsulto, cum alia permulta, tum id in primis debet iurisprudentia, quod de eius omniumquem gistratuum origine, ipsorumque successione prudentum libellum , quem inscripsit, bonae seugis plenissimum, composuit, eoque tot res praeclaras cognituque dignissimas incredibili breuitate eomplexus est ,

ut paucitas verborum Cum rerum varietate veluti contendere videatur.

Et sane si omnes illi sinsulari quadam ae praecipua laude digni habentur, qui sibi ex semita faciunt viam, resque vulgo neglectas industria sua perpoliunt: dubitare nemo poterit, quin eam sibi laudem suo quodam iure deposcat POMPONI us, qui solus inter iureconsultos, quod quidem hodie sciamus, in historia artis suae exercuit ingenium, Viamque calcauit, sui ordinis hominibus adhuc inviam, nulliusque antea tritam vestigiis. Equidem T. Liv lv Μ , DIONYs IvΜ HALICARNAssEUΜ , TACITUM, DIONEM CAsSlVΜ, et, quem primo loco nominatum oportebat , CICERONEΜ , plura ad hanc nistoriae partem pertinentia in operibus suis passim attigisse, nemo ignorat, neque nos dubitare patitur GLL-LIus , ca) quin disertissimus ille Romuli nepotum in libro de iure ciuili in

artem redigendo quaedam haut vulgaria de iureconsultis, qui ante se floruerunt, obseruarit: sed hi omnes neque ex instituto id egerunt, neque, quae fata iurisprudentiae , oppressa iam republica, fuerint, per aemtatem animaduertere potuerunt, ae eroinde POMPONIO non manimum reliquerunt spicilegium. Idem dicendum videtur de scriptoribus aliis. quos in consilium adhibere POMPONIus potuit. Ante eum enim et alius quidam eiusdem nominis et gentis. T. POMPONI vs ATTICVs, moris

maiorum summus imitator, et amator antiquitatis , eam totam exposuerat in eo volumine , quo magistratus ornarat, de eoque egregio opere test

78쪽

testatur CORNELIVS NEPOs. aὶ nullam fuisse LEGEM, neque rem iLIustrem populi Romani, quae in eo non fueris suo tempore notata. Sed ne istius quidem viri doctissimi consilium fuit, historiam iuris illustrare ,

nee Gripo Nivs tam singularum legum chronotaxin dare, quam generatim de fatis iurisprudentiae eiusque mutationibus ac conuersionibus agere constituerat, nec Attici aetas in ea inciderat tempora, ut praecipuas mutationes, quas muentis SCtis , conditoque edicto perpetuo

subiit iuris prudentia, videre ac describere potuerit. Quod ad magistr

tuum attinet originem: certum omnino videtur, L. FI NESTELLA Μ . quem

PLisivs b) extremo Tiberii principatu viuere desitisse, testatur , seriapsisse annales et , et in iis pleraque, quae ad magistratuum

Romanorum originem potestatemque pertinent , fusius enarrasse. Id enim fragmenta egregii operis, quae commune illum optimorum scriptorum naufragium effugerunt, tam luculenter probant, ut vel inde potissimum occasionem arripuisse videantur imposiores, FENESTELLAE,

cui Auli praenomen ex imperitia tribuunt, adulterinum illum partum de potestatibus magistratibusque Romanorum subiiciendi, quum libellum illum non FENEsTELLAE, aut veteris . alicuius scriptoris, sed An-DREAEDolai NaCI FLOCCI, esse, iampridem viri docti, L . GYXA MVs e P et GER. Io. Vossi Vs d) euicerint, ut mirum sit, multo post repertum esse virum non indoctum, Si M. VAN LEV EN ce qui, FLOCC vla addidisse nonnulla libello, fateretur, at pleraque tamen ab ipsius FENEsTELLAE manu esse , contenderet. Quod tamen iudicium fortassis condonandum suerit reliquis viri diligentissimi meritis, nec in viro, illiteratissimis illis glossatorum litteris noxae veluti dato, adeo mare requirendum subtile illud criticorum acumen, quo suppostitia a genuinis ipso veluti ciliactu illico disternunt. Praeeuntem quoque Pori PONIVs in hae operis parte habuit IvNIvM GRACCHANVM, cuius quirpe sitrum septimum de potestati s una cum FENEsTELLA ipse VLPI Nus laudat: non autem SER. SuLPITIvΜ, quem VDAL R. ZASIVS: σὶ vir eximius, et qui primus fere Germanorum effulgentem tum elegantioris iurisprudentiae auroram in mediis harbariet tenebris vidit , librum de Haris itireconsutiis collegisse, existimat. Nam hoc viri

optimi iamdudum notauit BERN. RuTILIus , h et res ipsa

79쪽

docet, fraudi fuisse ZAs Io Pomponii nostri locum, perperam intelle

tum, ubi hic Mucii auditores omnes, et in his Gallum Aquillium, dex. rapimum , C. Iuventium in libro quodam a Ser. Sulpitio nomi1 ros, scribit. Quasi vero ille de claris iureconsultis scripsisse censendus tu, qui in libro quodam iuridico aliquot iureconsultos celebriores nominat, id Cit, iis ob auctoritatem , quam eorum scripta consequuta lunt, testimonium de nunciat. Ast in hac ultima operis parte alios sequi potuit duces, quamuis fortassis nemo ante illum de succestione prudentum ex instituto egerit. Quum enim iis temporibus, qui rei publicae an toga essent profuturi, nihil prius , nihilque antiquius haberent, quain ut cum philosophia illa ciuili , quae iurisprudentia adpellatur, eloquentiae laudem coniungerent: sic ri prosecto non potuit, quin, qui de claris oratoribus, virisque eloquentiae principatum tenentibus scripserunt eadem simul opera multorum iuris conditorum vitas illustrarent, unaque veluti fidelia duos dealbarent parietes. Sic multorum iureconsultorum elogia incomparabili libro, quem Brutumce claris oratoribus inscripsit, complexus est M. I vLLivs CiCE- , qua et in alias operibus, quae de arte oratoria et eloquentia adornauit summorum , qui tum ante se, tum sua actate, floruerant :aur consultorum sata et in viramque rempublicam merita passim attis'. lc c auctor, qui de oratoribus caussisque corruptae eloquentiaecialogum perelegantem scripsit, siue is Qui NCTi Li Avus , siue TACi Tucsiue alius quicumque sit, quaedam ad hanc historiae partem illustranam comparata habet, quamuis non aeque multa, quia iis ille tempo-ΦDuS Vixit, quibus iam paene oblanguerat eloquentiae sorensis vicor. Et si ii conqueritur PETRON ivs a , ventos et enormis loqyacitar

.A' stymprael. Iι re mis staret et obmutescereti Ex . . .. ςmpore re suas sbi liabebant iureconsulti, et hinc rarius eue- t. i, , . qui declamatorio illo dicendi genere excellebant, . ri Oreo alias Labeonis vel Mallum Musas colerent, vel accuratio-TE ruriS Cognitione imbuti intcr mellitos verborum globulos dictaquei Papauere et sesamo sparsa proficere, aut potius stultissimi seri vel- V- ς' b titys, alite S X. POMPONIVM pars quaedam Corum, reeonsul o h hiis' ' ' λςpς ius tur, Pe polita est: primus tamen tu

um Ille uniuersam iuris, magistratuum et iureconsultorum

80쪽

historiam exsequutus est stilo, et breui libello suo essecit, ne multa

scitu dignissima nos hodie ignoremus. Itaque vel hae sola nauata studiosis opera meruisset iureconsultus

celeberrimus, ut dignum laude virum Musa vetaret mori, eiusque memoriam ex posteris quidam scriptione sua conseruaret, qui tot aliis hoc libello profuit ad immortalitatem. Enimuero contigit illi, quod

inter poetas Homero, qui, quum tot viris fortibus et bonis moniis mentum statuisset aere perennius, nullaque temporum iniuria interiturum , ipse tamen solo Paene nomine innotuit posteris, origine eius,' patria, incunabulis, fatisque ceteris veluti diuturna nocte obrutis. Eadem , inquam, fata expertus est SEX. POMPONI Vs, quem, unde ortus

sit, quibus fui serit honoribus, quae laude digna gesserit, quando vivere desierit, hodie plane ignoramus, quum sola , quae IUSTINIANus periculo subduxit, praestantissimorum operum fragmenta illi aeternitatem praestent, memoriamque conseruent apud posteros , nulla umquam obliuione delendam, quamdiu iurisprudentiae honor aliquis est inter homines futurus. Ne tamen nos , qui his opusculis quaedam praefari iussi sumus, nullam plane operam impendisse videamur vitae SEX. POMPONII e Vetustatis parietinis eruendae: quaedam, quae de eius gente et familia, de aetate, qua uixit, de eius porro studiis et secta,cui se addixit, denique de imgenii, quae reliquit, monimentis, et speciatim de eius enchiridio obse uasse nobis videmur, quamfieri poterit breuissime exponere , ac deinde de ipsis opusculis , quae iam cura iuuenis doctissimi uno fasciculo comprehensa in lucem prodeunt, quaedam disserere decrevimus. Celeber imam olim Romae fuisse gentem P mPONIA Μ, quam eque- 'em ab vhima Origino sirpis Romanae fuisse tradidit CORNELivs NEPOS a γ, neminem ignorare arbitramur. Eius enim veteres ab ipso Numa Pompilio, altero post Romulum urbis ac reipublicae conditore, repetunt originem, et quum is praeter alios silios Pomponem genuisset, ab hoc POMPONi AH gentem descendisse strahunt. Suffecerit hic unius PLUTARCHi b adferre locum . quia ex eo et aliarum gentium Romanarum origo peti poterit : οἱ δἰ προς ταω' τέσσαρας υrue απα γράφουσιν ασεῖ Πρωπωνα. m. Καλπον , Μάμερκον, δνεκμον oίχου διαδοχ Fν as' γένος εmμον κατα τῶν. ε rαι γαρ Aro μὰν τοῦ Πόμπωος τους Πομπωίους , ἀπο δἰ του nisu oe Πιναριους, αττο δἰ Κυς Κα-ου πιουe , ἀπο δἰ ναμέρκου του Mσιγε κιας , οις δια τουτο

Pῆγας γενιθω παρωνυμον, οπερ ἐςι βαπιλεας. Alii praeter hanc ,

SEARCH

MENU NAVIGATION