장음표시 사용
1041쪽
Inseris, & blanda Dominum sub imagine prodis Quid locium simulas & amica fraude lalutas pNunquam terribiles aut pax conJurat in enses, Aut truculenta pio lupus oscula porrigit agno. 118. Pusuasmin Matthaeum , Lib. - . Tomo 9. n. .parte h. pag. Ia o 8. Quaerat forte aliquis, cur tam multam miserunt turbam Iudaei cum gladiis &fuctibus, ac univerta cohorte militum , comprehendere Iesum , hominem simplicissimum atq; inermem, qui nullis humanis fulciebatur praesidiis. Non potuit fieri, ut tantam sine causa conduxerint plebem. Forte fecerunt illud propter multitudinem eorum, qui Jam crediderant in eum ex populo, timentes ne magna multitudo credentium eum de manibus eorum praeriperet. Sed ego alteram existimo caulam, multitudinem contra Iesum venis te, forte quia putabant quidam eorum, in Beelzebub eficere daemonia, quasi ex quibusdam maleficiis effuge reposset, ut possent eum violcnter retinere. Nonnulli vero e rum audierant , quod aliquando cum jam praecipitandus esset de montis supercilio, d fugerat manus tenentium se , putabant non fuga simplici evasisse, sed talia quaedam extra naturam humanam potuisse. Multa quidem opinio de eo erat in populo, unde &Marcus ait, dixisse ludam: quemcunq; osculatus fucro, ipse est, tenete eum S: diligenter abducite. Maligne quidem dc insidiose cum multa calumnia hoc videtur dixisse, tanquam si diceret: nisi diligenter comprehendentes ac tenentes abduxeritis eum,&custodieritis,ipse cum voluerit, quibuslibet artibus, qualibet virtute effugiet a vobis.
Dy. Chrbo fomus homilia de proditore o mysteriis carnae, Tom. 3. Oper.fol. 18 . de osculo sic disserit: O signum sacrilegum O conventus nefarius t O placitum puniendum i Ubi ab osculo incipitur bellum&per pacis indicium , pacis rumpitur Sacramentum. Et per quod coni deverum gentes bella finire, per hoc profanus Judas bellum voluit inchoare. Dedit eis signum, dicens : quem osculatus fuero, ipie est, tenete eum. Hoc osculum Iuda, tu dedisti. Hoc pactum in tuo in anganici ὁ mercatu posuisti, ut
1042쪽
cum quo faceres pacem , ipse raperetur ad crudesissimam pastionem. Mihi crede, habebunt per te multi terrorem, ne quando cum proximis simulatam 'habeant charitatem. Guttur enim profanum , quod hodie Christo extendis ad osculum, crastino illudes extenturus ad laqueum. Malo tuo didicisti argentum cxpendere, inox incipies&corpus proprium ponderare. Iho. Victor Iiochenus ad cap. 14. Marci Tom. q. Bb. v. p. Iudas Christi gloriar & Majestatis prorsus oblitus, praelavaritia plane ex coecatus, existimabat latere se posse, si osculum in amicitiae Symbolum praetenderet. Ave Rabbi ; cui lethales insidias struebat, illi infelix proditor una cum osculo salutem offert. Dominus autem osculum offerentem non a versatur , neq; vultum ab eo vertit, ostendit autem illum non amicitiae studio, sed impietatis explendae desiderio accesisse. ni. Augustinus Tom. Io. Oper.serm. 43. de Diversis, in spem
dice pag. 676. Proditorem Christus osculo libenter suscepit, non quia DEUS DEI filius mortem timebat, sed quia nec malos pro se perire volebat. Iuda, osculo filium hominis tradis fungebaris disciplina virtutis, de discipulus factus consilii iniquitatis. Ossicio sanguinem fundis, pro pignore amoris vulnus infigis, pacis argumento mortem immistis, servus Dominum tradis, diicipulus Magistrum prodis Utiliora sunt vulnera amici , quam voluntatia oscula inimici. Haec ille. Quid quod Christus ad miram suam benignitatem testandam Olculum Iudae impresserit Lia 2. Sancrus Motialis Apostolus ad Nolo sanos Epistola 2. ea
u pag. 7 I. Tom. r. n. v. Christus discipulo suo a quo tradendum se noverat, dulcedine suae bonitatis, nobis trementibus Scintuentibus saevitiam eorum,qui eum comprehendere venerunt, osculum dedit. . 323- Pasib iu T 9. n. .parte a pag. i2σ9. O fraus, O insidiae , O doli calliditas; qui per singulas civitates & vicos di Syn- gogas praedicaverat iam 'diu , ita ut fama eius exiret in omnem regi
1043쪽
regionem, virtutesque multas in populo fecerat, in templo quoq; quam saepe coram omnibus docuerat, unde fit in Iudaea habitan tibus secundum faciem pene omnibus manifestus erat, quid est, quod tam diligenter eis dat lignum ' Et non quodcunq; signum, sed signum pacis, Concordiae , Charitatis, quibus ipse, qui notus erat qui venerant,sine signo forte poterant comprchendere eum. Et ideo quia tam manifestus erat Omnibus, non abs re arbitror fa ctum,quod osculi signo traditur, decebat tamen ut osculo tradere. tur, qui suos diligere debet in micos, pacisq; oscula non negare, neq; ficte tales diligere. Non enim quantum ex ipso fuit, aut ficte eum amicum vocat, aut in dolo ei vel simulatione osculum porrigit. O Impie, infelicissime,quid est, quod Servatorem tuum,quod Redem prorem, quod Magistrum Si Dominum tam vilissime tra dis Hoc quippe tradis quod propter retulcepi , 9 non qualitercunq; , sed osculo me tradis, quod est signum amoris & indicium verae dilectionis. Pignus offers verae pacis, sed vulnus infligis de
114. Dmon de Cassia, De Passisne Domini, Oper. Lib. is . fol. m. Colon. Anno II o. Iudas osculatur, sed os & vi tutem non sentit, & tibi divinum osculum horridum est , non suave. Indicibilis erat illius in sua vitas mentis, quae tantam Christituavitatem animo abhorrebat. Nec murabatur animus, cum funere ex anima intus mortua extra corpus eius CHRISTI
tangeret sanctum corpus. Advertant, qui C H RIS TI colapus Sacramentaliter tangunt, & qui Sacramentis in corpore delibantur, cum & fidei & amoris delit integritas, cum Iuda sortientur similem portionem. Non enim ex tactu sacrorum corporeo quispiam sanctificatur, nisi mentis manus palpans acce dat. Osculum amoris est signum. Nam qui suaviat, videtur amare , quem palpat. Erit autem proditor si non amat, & fata sum signum in designatione signati. Falsus testis non erit imo
punitus. Magnum amoris est testimonium , cum ad invicem duorum ora premuntur. Falsiuas autem omnis secluditura reg
1044쪽
re falsitatis posterior auctor in aeternum, nisi resipiscat arsurus. Osculum reconciliatorum est indicium , qui hactenus ad invicem discordabant, nunc vero cum illo discordia irrogatur, de sanguis funditur vinculo pacis. Irrogatur mors osculo vitae, instrumentum virtutis impietatis arma imitatur. Sed ob sceleratior omnis malorum auctor, quo agendi modus nefandior, sed nullus quam ille, qui fit sub yelaimento virtutis. Iiς. R. P. Andreas Mendo Lucronensis e De. Iesu, in Provincia ostiatina Contionator Catholicor. Iegum Philippi q. Or Caroli 2. in Auadragesima Conc. I . pag. 43 2. Edit. Latin. Lugduni in to Annoro 76. g. 3. Amicus fraudulentus cst deterior inimicus, fictum blandimentum est crudelius odium. Quam frequens est id inter homines. Risus quidam simulati sunt venenatae sagittae. verba quaedam dulcia lunt inflammata iacula. Fidendum non est omnio bus , qui se amicos ostentant, nam affectatae voces tegunt pericu .losas inimicitias. Cum ergo Iesus inimicum cernit sub amicitiae charae velo simulatum, turbatus cst, cum autem eum inspicit palam contrarium,non turbatur,quia eum non timet,nec enim adeo
perniciolus est inimicus manifestus,ac amic, simulatus. D. Cyrili. Alexandrinus lib. '. inJohan. Verisimile mihi videtur non potuis . se carnem Christi, motum quo jam expressius atq; manifestius discipulis proditionis odium offerebatur,ita sufferre,ut aliquantisper non exhorruerit. Ita horruit Christus noscens amicum apparentem &intrinsecum inimicum,quod secundum carnem non
potuerit non turbationis signa exhibere. Ideo enim quando Iudas, qui sosculum id signum dederat asseclis ad Iesum apprehendendum,pacis osculo ad ipsum accessit, ipse Dominus dixit: Amice ad quid venistit non inquit, inimice, discipule ncquam, perfide hostis. Haec quippe leviora sunt, quam amice false. Istud osculi blandimentum fuit ingentius odium. Haec ficta amicitia crudelior. Nec Christus totum exponeret, si eum inimicum
duntaxat nuncuparet; at rem totam aperuit, dum amicum simulatum vocavit; is namq; est nucleus & luecus saevissimi inimici.
1as. Judas est exemplar Judicis pretio corrupti. Leo Sermo-
1045쪽
ne 9. de Passione. Quae germina & quale, nuctu, de avaritiael irpe nascantur , quam merito Apostolus radicem omnium malo. rum esse definivit, quia nullum peccatum sine cupiditate Committitur, & omnis appetitus istius avidi ratis est morbus. Amore pecuniae vilis est: omnis affectio.& anima lucri cupida etiam pro exiguo pretio perire non metuit, nullumq; est in illo corde iustitiae vestigium, in quo sibi avaritia fecit habitaculum. H. I. Hoc. robat exemplum avarissimi cujusdam judicis in civitate Treverica Vesalia, ubi cum S. puerum Uerni, um Martyrem comprehensum ac clanculum abductum Iudaei horribiliter flagellarent , 5 incisis totius corporis venis cruentarent, alii si modis miserabiliter suspenso corpore excruciarent, praedictorum Judaeorum ancilla, quae Chri litana erat, visa nefaria eorum in puerum crudelitate, maximo animi dolore impulla, clam Iudicem elati ensem accivit, atq; in locum, ubi pius puer tam immaniter tractabatur, introduxit, ad cusus inopinatum adventum obitu - .peicentes Judaei, statim muneribus illum magnis aggressi sunt, feceruntq; ut sui oblitus officii ab aequitate ac justitia, per sum- muria scelus te abduci patereriar. Puer autem vito judice, exul tabundus ut potuit, tuos berationem postulabat, sed iniustus iudex victus amore peciiniae, pueri preces neglexit; tum puer: Si tu mihi, inquit, opitulari non vis, opem mihi ferat benignus Deus,&sanctissima Mater ejus. Iudice igitur donis muneribusq; corrupto abeunte, puer a Iudaeis interfectus est, Anno Domini i28 . uti refert Adrianus Maerberam Scaia Purpurea Gradu I. COEMIones. g. st .pag. 282. Laurentius Surius ad hunc annum. Proditio Christi per Iudam facta, Ss praedicta a Sanctis Prophetis, typis quoq; quibusdam signata est.
Ia7. Nicolaus Hemmingitu, Theologio Damu, Commeniar. in Evanget. Iohann. cap. I 3. col. ρa. Edit. Basileens in fol. Anno ιf9I.m .ss. David in Persona Christi sic Judsta proditorem alloquitur : Tu vero homo collega meus, dux meus, & notus meus, qui simul inter nos dulce capiebamus consilium, in domo Dei ambulavimus simul. Scilicet locutus es contra me ,& me prodi
1046쪽
9 76 LM ANTIS SA11s. Et Psalmo 4 i. Etiam homo pacis mea in quo speravι cte. Typus Iudae fuit proditor Davidis Doeg , Idumaeus, pastorSaulis r. Rcg. 22. contra quem precatur David in Persona Christi, P lalmo to9. Osculum Iudae figuratum Olculo Ioabi 2. Reg. 2 o. significatum fuit facto Iudae, quod olim eventurum erat in Ecclesa. Ut enim Judas unus e numero Apostolorum in summo ordine de loco in Hierarchia Ecclesiae constitutus, propter ambitionem &avaritiam defecti a Christo, εc adiunxit se hostibus Chresti: ita multi in Ecclesia in summum dignitatis gradum evecti omnibus temporibus inveniuntur , qui aut prorsus ad hostes Ecclesiae deficiunt, aut colludunt cum adversariis, ut suae ambitioni Bc avari. tiar satisfaciant. Quis est, qui non observat huius proditionis exempla tristissima in Papatu Multi Christum equidem osculantur, dum ipsius nomen praetendunt, sed ipsum lacrilege pro-
. dunt, vel corrumpunt. Huc exempla omnium haereticorum pertinent.
JUdas significat corpus improborum hominum , uti Petrus
Apostolus coetum pium denotat, igitur hic relinquendus , ille autem sectandus cst. Iudam imitantur haeretici, quidam Clerici, insidiatores, ingrati, veritatis proditores & Tyranni, imo mundus malignus. Iudae tamen defectio non minuit omnium sanctitatem. 119. Augustinus in Iohann. Tra I. So. adcap. m. Iohann. p. ISo. Quod Petrus corpus bonorum, corpus Ecclesiae, imo corpus E clesiae sed in bonis notet. Si in Petri Persona significati sunt inEcclesia boni,inIudae Persona significati sunt in Ecclesia mali. r 3 o. Reynharvitas Sermone a. in Carna Domini, col. III1. Tom. I. Oper. Iudam derelinquite desperantem , Petrum sequimini vere IKnnitentem. Iuda in derelinquite desperantem in barathro inserni, Pedrum sequimini qui est in gloria Paradisi.
1047쪽
Ita. Athanasius Oratione i. contra Arianos. Tom. I. Oper. 8. OS. rati. Pari ιns . An. r 627. Nos apostatis,iisq; qui conantur furias in do Aio Domini defigere, amictumq; sacrarum Literatum prae leferunt,rclistamus, mortem corporalem non expavescentes. Noluimus illis ut suffragatores assidero, sed potius illo i una inlectati nem praeoptavimus, quam Iudae mores imitari. Is 1. B Ilius Seleuciensis Orat. M. initio Eunomium & Arium cum Juda componit. Christus, inquit, passione sua lcgis maledicto nos exsolvit. Arius vero& Euno inius par illud Diabolicum, cum Iuda coniurati Christi, passionis telam texuerunt, cum pieratis intertextu,st. nopo. Edit. Pari Uri. Anno I 2. Sic novus Iudas dictus est Nestorius in Synodo Oecumenica Ephesina,m litoris quibus Nestorium damnat, quibus hunc praefixit ritulum : Sancta Synodus juxta religiossimum Christianorumq; Imperatorum nostrorum praescriptum , in Ephesiorum Metropoli per gratiam DEI coacta , Nestorio novo Iudae. Hoc nomine igitur intelligi potest homo extremae malitiae ac perfidiae.133. Videatur Alo Usus Novannin Adag or. SancI. Pa rum 9 II. . III. S. Maximus homιba a. de DomIno accusato, Tom. H. .pa re i. i7. Ipse se damnat haereticus, cum de Ecclesi1 ipsa te pro- jicit,&de coetu Sanctorum nullo compellente procedit. Ipse enim ostendit, quid mereatur a cunctis, qui tuo iudicio separatui a cunctis. Ipse, inquam, se damnat haereticus, quia cum omnes criminosi Episcopi sententia proficiantur de ConsortioChristiano, haereticus cuncta praeveniens , sententia suae voluntatis abii.
citur. Tali ergo haereticus , quali de Iudas poena damnatur. Utta idem sui & reus sit sceleris,de Judex sit ultionis. Tali, inquam, hareticus, quasi de Iudas poena damnatur. Nec immerito, quia Dominum, quem ille vendidit, blasphemat, quem ille persecutoribus tradidit, quotidie iste persequitur. I3 . Origenes Tracta V. in Matth. Ego puto, quod omnes
proditores veritatis, veritatem amare fingentes, Osculo utuntur.
Omnes enim haeretici sicut Iudas Jesu dicunt : Ave Rabbi.
1048쪽
I3s. Hieroumus Laurentius m Silva AESOraarum, Q. 387. Eιtit. Colon. insol. Anno Ioi 2. Iudas Ischarioth contradicens e Dfusioni unguenti designat haereticos negantes poenitentiam, S ut
tradidit Christum, designat haereticos de Iudaeos. Ex Origenis
homilia 29. in Matthaeum.13 6. Constantinum Imperatorem, qui Arianismum plantare laborabit, Sanctus Hilara in libro contra 18sium ita, alloquitur: Osculo Sacerdotes excipis,q.io Christus est proditus ; caput benedi- dictioni submittis, ut fidem calces, convivio dignaris, ex quo Iu- das ad Proditionem egressus est. 137. Bernhardus hermones. In Carna Domim, T. I. v. col. 172S. Quanti Monachi in Monasterio S. Benedicti sunt, qui aliis lugen. tibus rident, aliis dolentibus gaudent i corpore claustrales, mente vagi & nunquam stabiles. Pigri ad lectionem, tardi ad orati nem , in Ecclelia dormientes, in refectorio vigilantes. Dc vigiliis longis dolentes, sed de longo convivio gaudentes. Christum exsecrantes, auditorium diligentes. Extra chorum pro infirmitate frequentius remanentes , infirmitorium non pro infirmitate carnis,led pro desiderio carnis torvis luminibus ad pici cntes,semper murmuro si & detractores. Quid aliud isti miseri agunt, nisi quod panem intinctum comedunt 'Profecto isti tales Judam proditorem sequuntur, & cum Iuda, nisi resipuerint, videant, ne
138. Petrus Eusensis Tom. I 2. Bb. . parte. 2. pag. 9O3. sermone i. in synodo. Sacerdotes indigia munere suo utentes,orationem incipimus: Aufer a nobis iniquitates; & altari osculum infigimus. Nonne Christus e contra potest stare&dicere : Juda, tradis osculo filium hominis 3 139. Dranus de Apostasia Iudae conc. 6.pag. 6s. Similes sunt Iudae illi Sacerdotes&Clerici , qui antequam aliquod beneficium possideant, dis uni : O si ego parvum beneficium haberem , quam ego felix essem, quam bene me gererem, pauperibus benefaceremi Tum vero habito beneficio: O si ego praebendam ha berem l Tandem& beneficio di praebenda habita, nec dant pau- , Peribus, Diuiligeo by COOste
1049쪽
'r' . N , DE IUDAE IN G E 'Io M. peribus, nec bene vivunt, sed vel luxui vacam, vel avaritia , vel divitiis inhiant pro parentibus accumulandis , tandem ruunt in Simoniam cum Iuda, quia res iacras divendunt, distrahunt, atq; velant superficietenus, quod apud Deum detectum est , intuitu
cuiusdam pensitonis. r o. Origenes Tractatu Is. in Matthaeum II 6. Tom. 2. Oper.
Tales s Iudae in Ecclesia sunt omnes qui insidiantur fratribus,
cum quibus ad eandem mensam corporis Christi, S: ad eundem potum sanguinis eius frequentes simul fuerunt. Qui praesentem amicum laudat, absentem convitiis rodit, Olculum adhibet. I r. Ser ardus sermone 2. de S. Andrea. Quod si adulator, si quasi consulentis animo venenum propinat,fraternae detractionis S odium seminare conatur, a dextris est mihi iste, sed Iudas est, osculo me prodit. H. I. Similiter qui propter pecuniam lucrandam aliquem in magna pericula conjicit, Iudas vocatur. i 42. Hieronymus Epistola ror. de aliquo qui epistolam ex scimniis surripuerat, loquens ait: Compilatis chartis eius & sumtibus Iudas tactus cst proditor, deditque adversariis latrandicunt ra me occassionem. Iudae & Judaeis par est, qui Deum benefactorem inter beneficia non cognoscit, ipsiq; debitas gratias persolvit. i 3. Ambrosius m Psalm. 99. Ad istorum Iudaeorum 2 omnium perpetuam condemnationem latro crucifixus absolvitur, quia ille Christum in suppliciis agnovit suis, quem isti in beneficiis non agnoverunt, quia in cruce sua regnum Domini mente conspexit, quod in convivio Christi Iudas videre non potuit, nempe quia noluit. Vipetae similis est , qui coelestibus beneficiis nutritus, in benefactorem suum virus exspuit. I . ingratum lepide Gabrias his verbis apud Novarinum Elector. lib. s. cap. 29. pag. Io I. depingit: Sinu fovebat quidam agricola viperam gelu rigentem, at haec calorem ut senserat, furit foventem, moxq; perimit vulnere. Ingrati ad hunc bene meritos tractant modum. Aspis revera fuit Iudas, qui Eucharistiae pastus Sacramento, ut benefactoris calorem tensit, statim virus evomuit, egressus foras Christum vendidit de carnificibus tradidit occiden-
1050쪽
ejusq; membra insurgunt.1 1. Augustiinm in Psum. io . Enarrat. Tom. 8. Oper. ρ. FIσ.Judas personam sustinet quodammodo inimicorum Christi Iudaeorum, qui & tunc oderantChristum, N: nunc per successionem perseverante genere ipsius impietatis oderunt.
rhaum, T. 9. Bb. . p. I.p. 'V. Iudae similis quicunq; Christianus veritatem celat pro munere, vel membrum Christi propter munera iniuste opprimit. Similis Iudae est, quia ipse dixit: ego sum veritas, quod uni ex minimis meis fratribus fecistis, mihi fecistis. Similis & ille, qui concordiam fraternae pacis dissipat, quia Deus
charitas est I 47. Bonaventura in casto. Iohannis Roma. Oper. 8.42. o. Multi damnant Iudam proditorem, de tamen ipsi sunt proditorcs veritatis , quae est filius Dei. Unde Ambrosim sermone ψ . de Temp. T. s. Quod fecerunt tunc Iudaei persequentes, hoc nunc faciunt Christiani male viventes, scilicet Christum lapidare & occidere. Quia quid est Christus t veritas, pax, Iustitia. Qui ergo pro falsitate relinquunt veritatem , qui pro temporali pretio relinquunt iustitiam, qui oderunt veritatem, Christum occidunt. Hac ille. Rur.
sum Christum crucifigentes. Unde de talibus conversum estre trorsum Iudicium. Iustitia longe stetit, corruit veritas in plateis. Et hoc quia ingressus est in eos Satanas. De quolibet enim talium verificatur illud Jobis . Ingredietur bestia latibulum suum, & in antro suo morabitur. Quod exponit ibi Gregorim de ingressit Diaboli in animam peccatricem. Et hoc faciunt tales qui habent loculos, scilicet absconditos & profundos & inex- . plebiles affectus avaritiae: Quae quidem avaritia sive cupiditas est radix omnium malorum. Unde Chr1 omw: neq; imitemur J dam per avaritiam. Non tradis Christum e sed cum despicis inopem fame tabescentem aut frigore corruptum , eandem & ipse trahis cruciationem. Et cum indigne participemus mysterio, si militer perimus, cumChristum occidentibus. Haec, id est, avaritia