Opus polyhistoricum dissertationibus 25. De osculis subnexisque de judae ingenio, vita & fine, sacris epiphyillidibus, absolutum; ob variarum gentium, per cuncta mundi climata usitatos ritus, ... curiosum ex omnium facultatum doctoribus annalium cond

발행: 1680년

분량: 1121페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

, - - --D IS SE ROTIO VI. σωζ' ret s. in omni enim homine est imago Dei, non in omnibus vero si militudo, 4 ed tibi benigna anima est 6 mens pura. Si ergo vere vultis honorare imaginem Dei; nos vero vobis quod verum est, ape rimus, ut homini qui ad imaginem Dei famis est,hen faciatis, honorem dc rc verentiam deferatis , elurienti cibum , sitienti poculum, nudo indumentum, aegro ministerium, peregrino hospitium. S in carcere posito necessaria ministretis: Et hoc cst, quod verε , ' Deo delatum reputabitur. Haec autem in tantum ad honorem Dei imaginis cedunt, ut qui ista non fecerit, contumelia in imagi- ni divinae intulisse credatur. Quis ergo iste honor Dei est , per si- . pideas& ligneas formas discurrere , & inanes atque exanimes fi- .guras, tanquam numina venerari; & hominem in quo vera Dei

imago est, spernere Et pos pauca: Intelligite ergo , quia latentis intrinsecus Serpentis est ilia suggesti , quae persuadcipios vos videri posse, cum insensibilia colitis, & non videri impios cum len-- xsibiles& rationabiles laeditis. Item, quid certe tam impium, tam ingratum, quam a Deo beneficium consequi, & reddere lignis de lapidibus gratiam Propter quod expergiscimini, & intelligite sa

g. II. Ex S.Patribui erinio loco si stimus R. Irenaeum, S. Poj- b. carpi discipulum , Episcopum & Martyrem, sub Commodo Im-R . .peratore clarum , Aia post N. C. CLX. vii Libro I. de haeresibus, ' nevise XXIII. inter errores Basilidis&discipulorum cjus recer set, quod uterentur imaginibus, invocationibusque. Et cap. XXI V. Inter haereses Carpocratis &Gnosticorum , vinc etiam numerat, quod imagines haberent Christi& Apostolorum , atque Phi-νlosophorum , easque coronarent accolendas proponerent. Is stinis Philosephus se inartyr , eorum post Apostolica tempora primus, quorum scripta ad nos pervenerunt , Anno CL. celebris in Dialogo cum Typhone Iudaeo Ephesi habito, & Apologia II. ad Imperatorem Antonium Pium , Omnes imagines ad cultum propositas, simpliciter damnari dicit. Tenustianus, vetustissimus inter Patres Latinos, quorum Scripta habemus, & antet 4nedium seculi tertii. anno nempe CCXXX. illustris, testat in di

162쪽

versis locis in Apologetico, Christianos suo tempore maxime odisse statuas cum suis ornamentis. Hinc etiam ille in Deorum Idola toties invehitur Cap. IX. XI. &alibi. Ac in libro de Corona Militis, Altius, inquit, Ioannes: Filioli, custodite vos ado Idolis. non tam ab

Idololatria, quasi ab officio, sed ab idolis, id est ab ipsa elsigie corum. Indignum enim, ut imago Dei vivi, imago Idoli & mortui fiat. Contra Gnosticos voluntatem Dei hanc esse demonst: at, , , non tantum , ne adorentur imagines , sed neque fiant &ha - beantur: Sc lain Idololatras esse qui eas faciant retinentque: ad

is cultum videlicet) quam qui eas colunt. Clarius id etia in demonis strat in libro de Idololatria , ubi non forum gravissime invehit ut, ,, in omnes imaginum cultores, sed ipsas quoque artes sculpendiis de pingendi damnat, quod artifices, qui tu Christianos profite- bantur, imagines Idololatris venderent. In Libro de Spectaculis ex loco Apostoli in I. Corinth. X. pulchre argumentatur: Si abri stinendum est ab Idolothytis sid est, cibis Idolis consecratis

is quia quae immolantur Idolis, non Deo,sed Daemonibus immo- is tantur ; Ergo etiam ab Idolis ipsis suspieiendis& colendis absti- ,, nendum est: quia in illis non Deus, ted Daemones inhabitant. Et e .XXX. Apologetici inquis : Nos adoramus oculis ad coelum sublatis , non ad imagines leu picturas. In hunc Apologeticum B. Rhenanus ex verbis & argumentationibus Tertulliani colligit, Tertulliani argumentationem nihil concludere , nisi statuatur, Christianos tempore illo imagines omnes odio maximo habuiste, cum suis ornamentis. Unde apparci nullas tunc temporis fuisse prorius in Christianorum templis Imagines. Clemens Alexa-ranus, scriptor itidem seculi tertii Lib. V EUtromatum pers picue dicit: No-ri bis nimirum Christianis nullum est simulachru in mundo. Quo- ,, niam in rebus genitis nihil potcst referre Dei imaginem. Idem in Paraenesi au Gentes scribit: Nobis aperte vetitum est artem fallacem exercere. Scriptum enim est Non facies culus vis rei similitudine.

Appellat quoq; speciosum quidem, sed improbu artificium, quod

po,quam floruerit, auctus sit error i, Et Prophetiam citat, quae dicit : Res luc se habebunt inteliciter, quando crediderint statuis.

Nobis

163쪽

DISSERTATIO VI. Nobis non cit imago lensilis de materia letalli Ecc. Quid quaeso elarius contra Ina. ginum u urn apud Christianos veteres dici po- terat Cnxiam scopus Carthagin pnsis circa Annum Domini ICCL. contra Demetrianum disputans, Idola non tantum contra legem DEI , sed&etiam cum hominis natura pugnate existima. vit. Eodem seculo tertio Origenes Clementis modo laudati discipulus floruit, de prolixam concertationem cum Celso instituit, ex qua apparet inter praecipua accusationis capita hoc etiam Christianis Ethnicos ωbsecisse, quod Religionem absque simulachris haberent; Reipondet autem Origenes, non ita,ut simulachrorum gentilium loco, vel Christi, vel Apostolorum substituat imagines, adeoque asserat, Christianis atrocem infligi injuriam , si de illis spargatur,quod in externo cultu imaginibus prorsus careant,quod fecisset utique ii vel unam imagunculam Christiani eo temporeis habuissent: Sed sunt, inquit Lib. V X.contra Celsum, nobis simul chra, non per impuros opifices aliquos fabricata , sed per Dei se verbum nobis sidita dc formata,virtutum scilicet exempla de st tu. urae cluae imitatrices sunt Christi. Αllatum quoque fuerat a GLAso dictum Horacliti, quo ille indicabat, stulte faccre cos , qui si is mulachris pre s Offerunt , nisi norim Deos de Heroas quinam sint. Re θondes Orgenra,sciri posse Deum, de ipsius unigenitum, de cos, quicunquc a Deo honorantur Deorum appellatione, Deitatis ejus participes, diversos esse a Diis gentium , qui sint Dam pia i tu possibile tamen esse, ut quis Deum noverit, fiat supplex statuis et Nec hocspntum stultumesse, si quis preces simulachris offerat, sed etiam, cum id aliquid simulat, vulgi opinionibus se at- tomperans: nihil enim adulterum dcbet esse in anima hominis v re pii cina Deum. Nos Verb ideo ioquc non honoramus simul

chra, quia quan sum possumus cavemus, ne incidamus in eam credulitatem , ut iis tribuamus divinitatis aliquid. Lib. VII. miraciis M. g. III. Sub finem seculi tertii & initium quarti Lactansius NγNI.rnω demonstrovit, non solum nullum usum simulachiorum sui

seculi Christianis, sed ita quoque tum visum fuisse, ut ne liceret

164쪽

DE OSCULIS IMAG. ET RELU VIAR. SACRAR. Is

similachi is quidem uti. Nam Libro II. Divi rum Institutionum, cap. simpliciterat scriῖ, Dei imaginem lcmpet supervacuana esse, quippe culus numen & spiritus ubique distusus abesse nunquam - , , pollit. Quaero, in 7'it, si quis imaginem hominis peregre con- , , stituti contempletur saepius , ut ex ea solatium capiat absentis, , , num idem sanus esse videatur , si eo reverso atque praesente in ., contemplanda imaginc perseveret, eaque potius, quam ipsus Ris hominis aspectu hui velit Minime profecto. Etenim hominis

,, imago necessaria tum videtur, cum procul abest; supervacua furi tura, cumpraesto est ; Dei autem, cujus Spiritus ac Numen ubi- ,, que diffusum, abesse nunquam potest, semper utique imago su- ,, pervacua est. Et simulachrum Dei non esse illud, quod digitis ,, hominis ex lapide aut aere aliave materia fabricatur, obret , sed 'is ipsum hominem, quoniam S sentit S movetur, & multas ma- 'ri gnasque actiones habet. Ium amentiam esse judicas, effingere, quae postmodum vereamur, aut vereri di colere, quae finximusis nos ipsi. Nec intelligunt, pergit, homines ineptissimi, quod si is sentires mulachra, de moveri possent, ultro adoratura, a quibus is sunt expolita, quae essent aut incultus, horridus lapis, aut m

,, teri a informis, & rudis, nisi fuissent ab homine formata. Homori igitur illorum quasi parens putandus est, per cujus manus nataia sunt, per quem speciem, figuram, pulchritudinem habere coeas perunt,cum ante fuissent quod fuisse se Priapus apud Horatium , is innuit his verbis: Olim truncus eram sculnus nutile lignum, Cum faber Incertus, scamnum faceretne Priapum Maluit esse Deum, Deus inde ego, furum aviumque. , Maxima formido. Sed haec, inquit Lactantius. nemo considerat. In secti sentenimis persuasione, ac mentes eorum pcnitus fucum stultitiae perbibe- si runt. Adorant ergo insensibilia, quisentiunt, irrationabilia quiri sapiunt, exanima qui vivunt, terrena qui oriuntur e coelo. Nairio ista mortalium digitorum ludicra, & frag lia figmenta, ex quo- is libet materiae genere formata, quid aliud sunt nis terra, ex qlia '

165쪽

nata sunt Quid ergo inferioribus rebus subsacetis quid capiti-- bus vestris terram superponitist Idem cap.IV. pergit: Ubi ergo veritas estὶ ubi nulla vis adhiberi potest Religioni: ubi nihil quod is violari possit, apparet; ubi sacrilegium fieri non potest. Quid- iis quid autem oculis, manibusque subjectum est, id vero quia se A gile est , ab omni ratione immortalitatis est alienum. Frustra

se igitur homines auro , ebore , gemmis Deos excolunt &exor- , , nant, quasi vero ex his rebus ullam possint capere voluptatem.. . - p. autem XVII. ejusdem libri inter causas vanae Religionis, , Idolarum duas potissimum adducit, alteram, quod simulachra ,, quae coluntur, essigies sunt hominum mortuorum: alteram, is quod imagines sacrae, quibus inanissimi homines serviunt,omnrri lenia carent, quoniam terra sun r. Quare aucap. X v III. non est -

- dubium , quin RELIGIO NULLA SIT, UBICUNQUE

A SIMULACHRUM est. Nam si religio ex divinis rebus est,di- ,ri vini autem nihil est, nisi in coelestibus rebus: Carent ergo Reli- ,, done simulachra, quia nihil potest esse coeleste in ea re, quae fidex terra. Quidquid enim simulatur, id falsiam sit, necesse est

Nec potest unquam veri nomen acciperc,quod veritatem fuco. , de imitatione mentitur. Si autem omnis imitatio, non res potissimum seria, sed quasi ludus ac jocus est, non religio in simulachiis, sed mimus religionis est. Praeserendum est igitur vel unuomnibus falsis. Calcanda terrena, ut coelestia consequamur Hucusque Lactantius, non cultum modo, sed & fabricationem s-mulachrorum exagitat. Qua fronte autem haee dicere aut scribe te ausus fuisset, si Ecclesiae Lactantilia Constantini M. sicculo imat' ines & stimulachra ex quolibet materia caduca & fragili , ver Bristi, vel A postolorum, vel aliorum quoque sanctorum habui . sent. Huc facit manifestum edictum contra Picturas&im agi es. Christianorum , cap. XXXVI. Elibertim Concitii , Constanti- ni M. temporibus celebrati, quo sancitur : Picturas in Ecclesis fieri non debere; ne quid colitur & adoratur, in parietibus depinia γga tui. Canon XLI. Musdem Concilii sic sonat: Admonere pla-

166쪽

Cuit fideles, ut quantum possunt , prohibeant ., De Idola indomibus suis habeant. Si vero vim metuunt servornm , vel scipsos puros conservent : Si non fecerint, alieni ab Ecclesia habeantur. Exstat apud Burchirdum myrmatiensem Episcopum , Lib. III. Decret. cap. XXXV , dc Caranetam in Epito me Conci- Iior. p. 8 I. 83.

g. IV. Post medium Seculi IV. quidam haeretici imagines adorandas proposuerunt Inde Epiphanim Salamina: Cypri Episcopus circa Annum CCCLX X. in suo Panarao de Carpocratianis disserens scripsit : Habent imagines per colores depictas. Qui-

is dam etiam ex auro de argento , ac reliqua materia. Quas la-

is ne imagines JESU esse dicunt , de has IESU imagines sub

A Pontio Pilato factas esse , quando inter homines versabatur. Habent autem eas imagines occultu': Insuperque Philoso- phorum quorundam , Pythagorae, Platonis , Aristotelis 6caliorum , cum quibus Philosophis etiam alias imagines IESU collocant , collocatasque ad Orant, dc gentium mysteria perficiunt. Ercetis enim his imaginibus de caetero gentium mores servant. Qui vero sunt gentium mores alii , quam sacrificia atque alia 3 Augustinus Epiphanium imitans in Catalogo haereseon, sectae Carpocratianae fuisse traditur, inquit, socia quaedam Maracellina, quae colebat imagines IESU de Pauli, &Hometi&Py thagorae , adorando, incensumque ponendo. Nicephorus etiam Culistis , cui alioqui imagunculae Christi Domini non displicue runt, Lib. XVIII. Historiae Ecclesialticae, cap Ul. commemorans haereses a Iacobitis Armeniorum inventas , imagines attetiam Patris de Spiritus s. essigiant. Quod perquam est absurdum. Imagines enim corporum eorum sunt , quae videri de circumscribi possunt , non eorum , quae invisibilia sunt &'in. telligentia comprehendi nequeunt. Suc Cessu temporis cum memoriae Martyrum summo in pretio essent, ac templa splendidis

sime exornarentur, coepit simul in ipsis templis etiam imaginum S 1 esse

167쪽

14. DISSERTATIO VI. esse Mius; nondum tamen ad cultum N adoratιonem,led partim ad 'historicam admonitionem, partim etiam ornatus causa. Coepit

hoc potissimum fieri circa Ann. Christi CCCLXXX. in Orientalibus Ecclesiis; & quidem, quod observarunt aliqui, inter Graecos primum reperiuntur descriptiones picturarum in ipsis templis 'apud Gregorium N senum, Basilii fratrem, ut est videre in ejus Ormtione in Geodorum Martyrem,in qua & figuram rerum animantium as Iptore factam commendat, & marmoris a lapicida politi tan- 'quam argenti Iaevitate,& vivam ipsius Martyris essigiem,omniviri- . . que ejus praeclarissimorum factorum adumbrationem expressam, , υ&oculis propositam excelIentissime a pictore in opere sculptili, -na cum Christi imagine , in quibus imaginibus pugnas Martyris

non minus ad vivum expressas agnoscit, quam si in libro descriptae &commemoratae essent. In Synodo II.Nicena refertar, eundem

Nyssenum collachrymariam esse, dum juxta simulachrum Abra- - .hae filium situm immolantis, transiret. Sed ubi illud fuerit, non e primitur. Habetur etiam, ibidem MarrIrium Euphemiae virginis in Tempta urbis Chalcedonensis fitilla depictum , quantum aurem conjicere Iicet, in portica illae picturae suerunt. Apud Occidentales pinxit Ecclesiam fortasse primus Paulinus Episcopus No. Ianus, qui iuxta Trithemii calcuIum Anno CCCCXX. celebris fuit. Is facti hujus causam hanc reddidit: Cum fideles die festo convenirent ad celebrandum Felicis Martyris memoriam,rcligio- se excipiebanturconvivio , &Cum plus aequo epulis genioque indulgerent, pingi curavit ilIe pater inparietibus templi Veteris Tm . stamenti historias , nec non & Novi, quo populus illis intuendis frugalius & sobrius in convivio se gereret. Haec res mox in aliis quoque Ecclesiis magno cum appIausu recepta fuit: meminit enim Prudentim Poeta Christianusin Passisnecisiam Mari is pictae imaginis in tempIis his versibus: iErexi ad coelum faciem, stetit obvia contra Fucis colorum picta Imago Martyris. AEdituus consultus ait, quod prospicis hospes, Non est inanis aut anilis fabula.

168쪽

DE OSCITIS IMAG. ET RELI VIAR. SACRAR. I r

Historiam pictura refert, quae tradita libris Veram vetustr temporis monstrat fidem. Paulimu Epist.XII. suas picturas ita describit: Pleno coruscat Trinitas Mysterio.. Stat Christus agno, vox Patris coelo tonar, Et per columbam Spiritus Sanctus fiuit: Crucem corona lucido cingit globo, Cui coronae Corona sunt Apostoli. Eodem modo Paulinus e Matthaei XX V.cap. in Basilica Fundana statuerat historiam extremi Iudicii informa duorum gregum. g. V. Seculo sexto Serenin t Massiliensis cum videret a quibusdam imagines ut idoIa coli, EeIo accensus eas confregit atque projecit , quare gravem a Gregorio Magno Pontifice censuram Lib. VH. isola CLX. . ad Serenum, retulit. Pervenit ad nos, quod fraternitas vestra quosdam imaginum adoratores aspiciens , easdem imagines confregit atque projecit. Et quidem EeIum vos habuisse: ne quid manu factum adorari possit,laudavimus; sed frangere easdem imagines non debuisse judicamus. Idcirco enim pictura in EccIesiis adhibetur, ut hi, qui Iiteras nesciunt, saltem in parietibus videndo leganr, quae legere in codicibus non valent. Tua igitur fraternitas & illas servare , & ab earum adoratu prohibere debuit, quatenus & literarum nescii haberent,unde scientiae historiam col- Iigerent, S populus in picturae adoratione minime peccaret. Eandem sententiam prolixius repetit& expIicat Libro IX. Ep. q. IX. ad eundem Serenum ; PerIatum ad nos fuerat, quod inconsiderato zelo succensus Sanctorum imagincs sub hac quasi excusatione, ne adorari debuissent, confr geris. Et quidem, quia eas adorari vetuisses, omnino laudavimus: fregisse vero reprehendimus. Aliud enim est picturam adorare, a Iiud per picturae historiam , quid sit orandum, addiscere. Nam quod legentibus Scriptura, hoc Idiotis praestat pictura. Frangi vero non debuit, quod non ad adorandum in Ecelesiis , sed ad ii diruoridas lolum mn id mentes tuit nescientium collocatum. Et qui i in locis venerabilibus Sanctorum depingi historias non sine ratione vetustas admisit, hortamur ut

S s eorum

169쪽

eorum animos, quos tua dis unctos unitate cognoscis, revocare .

festines. Adeoque Gregorius hic primus est, qui usum intemplis imaginum palam propugnavit , cum simile quid ante ipsum apud Patres orthodoxos non reperiatur. Praecipuum autem Gregorii argumentum defensioni imaginum succurrens est, quod imagines ellent Libri Laicorum. In eadem enim Epistola , aliud est, ait, picturam adorare, aluid per picturae historiam, quid sit adorandu 'addiscere. Nam quod legentibus Scriptura, hoc idiotis praestat Apictura cernentibus. Quia in ipsa etiam ignorantes vident, quod sequi debeant, in ipsa legunt, qui literas nesciunt , unde de praecipue gentibus pro lectione pictura cst. Haec ille. Quamvis enim egregia facinora sanctorum snt consignata literis , ut lectoresin. : de suam damnent ignaviam , & suos excitent animos ad seque- Lim,scripta tamen ad Omnes .non pertinent, quippe plebi ignarae inconcessa cadunt eo effectu , quem colligunt docti. Ergo fuit iductu penicilli, id est, beneficio imaginum ignaro populo consu- lendum. Illae namque plebi sanctorum egregia facta produnt, ac

refert, quam ipselibrorum pane res. S. naventura notat in 3. Sentent. disin. Του 2. Introductas imagines ob tarditatem astectus nostri, qui plerumque tepens ad audita Christi facta salutis hominum causa , ridens haec cadem Mysteria crudita manu lineatasaes coloribus, concepto amore erga pium Redemptorem protinus incalescit. Quantum auribus oculi Praestent, Horatius Lib.de ana . poetica edisserit: . . .

Segnius irritant animos demis per aurum Quam quae sunt oculis sub)ecta fidelibus,5 quae Ipse sibi tradit Spectator. Eandem ob causam multi S. Meletii imaginem domi servabant. quorum benevolum affectum Chryse omin in Encomto Me ut ii ita. 'commendat: Non autem ad nomen solum adeo fuistis affecti, sed ad ipsam etiam figuram corporis. Quomodo enim fecistis in nominibus,hoc etiam fecistis in illius imagine. Etenim in palis anmis

. . , lorum.

170쪽

lorum, oc in simulachris,& in phialis,& in thalamorum parietibus, i. & ubique sacram illam multi expresserunt imaginem. ,

g. VI. Verum enim vero si ad normam Sacratissimae veritatis - dicendum quod res cst, eodem caemento , quo Ethnici suarum L : t maginum usum defenderunt, Gregorius olim suum fundamen- tum incrustavit, haustis procul dubio ex eorum lacunis quae sup rius lectori propinavimus. Quando enim Maximus Tyrius Phalosio- o. phus seb Commodo Imperatore Romaec Iartis,ad imagines&ssigna ' -- devolvebatur, dixit,instituta haec esse, ut admoneamur divinae na-ὸ turae, perinde ac pueri soleant tenuibus quibusdam notis a praece- . . ptoribus expressis, constituta memoria ad ediscendam artem ma- mu quodammodo perduci. Visi sunt enim Legislatores quasi cuia dam gregi puerorum dicationes has sacras tradidisse. Et admodum clare hoc ipsum ex inhanasio intelligitur , qui in libro contrat Philosophi,inquit, Gentium, &qui apud eos cruditi dicun. tur, cum urgeri a nobis coeperint, non negant hominum de muto rum animalium formas atque erigies esse , qui apud eos videntur Diti Verum hanc asterunt rationem, idcirco se illas imagines fin-

gere,ut pereas sibi Deus respondeat&reveletur: Non posse enim invisibilem aliter nosse, quam per hujusmodi signa&T λεώς. Aliii. sapientiora his&altiora se dicere arbitrantes, uni, ideo haec fin- gi atque formari, ut per ea coelestes invocentur & appareant Ange-- li atque virtutes, sicque apparentes veram illis Dei in sinu cnt notionem. Esse enim ea hominibus veluti literas , quae relegentes - possint per eam, quae ex illis insinuatur, coelestium spirituum reve-- , lationem, & Dei intelligentiam consequi. Manifestus ergo Sym- - phonismus in Gregorio Magno cum gentilibus deprehenditur. Quid huic occinat Neodoretus Serm. VII. de sacrificiis,ad Graecos im deus, nunc attendendum venit. Simulachra, ait, Sathan curavit fieri in usum eorum, qui literarum sunt expertes, ut iis ad superstitioncm incitarentur. Consonat Athanalius i. c. scribens: Perquam tabulo se , & non rationabiliter haec dicere Gentes, imo Gentes hac in re maximam impietarem in perniciem suam o

SEARCH

MENU NAVIGATION