Opus polyhistoricum dissertationibus 25. De osculis subnexisque de judae ingenio, vita & fine, sacris epiphyillidibus, absolutum; ob variarum gentium, per cuncta mundi climata usitatos ritus, ... curiosum ex omnium facultatum doctoribus annalium cond

발행: 1680년

분량: 1121페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

. . .

DISSERTATIO VL

Epipolae adDannem Hierosolymitanum Patriarcham his verbis exprimitur: Cum venissem ad v diam, quae dicitur Anablatha, vidissemque ibi praeteriens lucernam ardentem, & interrogassem quis locus esset, didicissemque esse Ecclesiam, & intrassem ut orarem,inveni ibi velum pendens in foribus c)usdem Ecclesiae , tinctum atque depictum, & habens imaginem quasi Christi vel Sancti cu)usdam. Non enim satis meminicuous imago fuerit; Cum ergo hoc vidissem in Ecclesia Christi, contra autorem Scripturarum, hominis pendere imaginem, scidi illud . & magis dedi consilium custodibus ejusdem loci, ut pauperem mortuum eo obvolverent , dc efferrent. Et mox: Precor ut iubeas in Ecclesia Christi, istiusmodi vela, quae contra religionem nostram veniunt, noli appendi. Decet enim honestatein tuam hanc magis habere solicitudinem , ut scrupulositatem tollat, quae indigna est Ecclusa Christi, & populis qui tibi crediti sunt. Initio lectili Septimi usque ad Synodum Quini Sextam ') imagines quidem in templis fuere , ut tamen non liceret ullam adorare,quae non esset Deus. In Synodo Quini, Sexta Anno Christi DCXCII. celebrata vocantur imagines η'ή, id est, venerabιIesesicut templum irata σμιον Concilium Conlhantino. politanum jussu Constantini Copronymi Anno DCCLIV. celebratum, nuncupat: S Iustimtinus Imp. Sacratissimus mestu VII. cap. H. Nosocomi a & Xenodochia appellat venerabiles domos. In illa Quini-Sexta Synodo canone LXXIII. dicunt Patres : Cum crux vivificaillud salutare nobis ostenderitanos omne studium M. hibere oportet, ut ei, per quam antiquo laptu salvati sumus, eum, qui par est,honorem habeamus. Vnde ct mente se sermone , --μ,adorationem ei tribuentes, crucis figuras, quae a nonnullis in solo ac pavimento fiunt, omnino deleri jubemus, ne incedentium comculcatione victoriae nobis trophaeum injuria afficiatur. Qui secus fecerit, excommunicari decernimus. Seculo vero octavo cultus religiosus & adoratio imaginum palam Ecclesiae obtrudi & urgeri coepit,reluctantibus quantumvis Imperatoribus Zelosis.Propterea Philippicus cum ad Imperium venisset Synodum coegit Constan. tinopoli ex Episcopis plurimis, Anno Domini DCCXIII. in qua idolo

172쪽

I SDE OS TU IMAG. ET RELII HAR. SACRAR.

Idolol.uriae omnem adit tin aecli id ς re volens, imagines Patrum,

qui sex Synodis universalibus interfuisse iri, quique ussu Constantini P agonati, S Justiniani F. depicti fueram, Constantinop6hin Sophiae Templi porticu abradi , onanesque alias amoveri jubet; idemque ut faciat Romanus Pontifex praecipit. Aia. DCCXX lv.

Leo Ill. Isaurus Imp. conventum Constantinopolitanum insti tuit, S. imagines ae statuas in foro combussit, edicto cavens,ne quis eas adoret vel veneretur. Ad eundem scopum collineavit Synodus Constantinopolitana sub Imp. Constantino Copronymo coacta, S ulgo VII. Oecumenica dicta, ubi CCCXXXVIII. Episcopi lanciverunt, net quis adoraret aut in templa collocaret imagines iuxta Actionem sextam Concilii Nicaenisecundi; Qui Imperatores inde nomen ICONO CLASTARUM obtinuerunt, ceu Chronologi ad S ulum VlI. fusvis enarrant. Synodus illa sive In inisexta audit, qui aquod quintae de icxtae , Synodis univer talibus deerat, protinus constituit. Quin & Anton. ει sonus Tomo II. Apparatus Sacri in verb. Quini sextum p. 3os. 5 Trullanum, P. yl3. Confitetur, candem canones addidisse quintae& lextae Synodo. Quamobrem recte dicitur tupplementum earundem Synodorum generaliti. Locus hujus Concilii cognominatur Trasius. In Chronico de re bus Patriis Constantinopolitanis acidino edito , crebra inentio fit de ovili. quando agitur de templo admirabili, quod exstrui atque erigi Iuttinianus Imp. curavit. Sed in illo Templi magni vulgo Synodus non est habita. Theodorus Balsamon scribit Patres convenissem vulgo i Magni palatii. Commenta r. in Photii Nomo canon. III. Scilicet in Secretario Palatii Caesarei, quod fa-st: stiatum, testudine sursum erecta , sui rotunditate conficiens hemisphaerium ab ipso aedificii genereTrullus fuit nominatum. Buronius Tonio VIII. Annac sub Ann. DCLXXX.num. r. De alio vulgo Anastasius Bibliothecarius in vita Sergii I. Pontificis, de praedicans templum S S.Cosmae & Damiani, inquit , Trasium

lem Sergius Pontifex fusis chartis id est, laminis plumbeis

173쪽

DISSERTATIO VI. 136 DISSERTATIO VI. Nobis non est imago lentilis de materia lensili &c. Quid quaelo clarius contra Im .iginum H um apud Christianos veteres dici po. 'tcrat cummu Episcopus Carthaginensis circa Annum Domini, CCL. contra Demetrianum disputans, Idola non tantum contra legem DEI , sed& etiam cum hominis natura pugnate existima. vit. Eodem seculo tertio Origenes Clementis modo laudati discipulus floruit, & prolixam conccaationem cum Celso instituit, ex qua apparet inter praecipua accusationis capita hoc etiam Christianis Ethnicos obsecisse, quod Religionem absque simulachris haberent; Reiponde tautem Origenes, non ita,ut simulachrorum ogentilium loco, vel Christi, vel Apostolorum substituat imagines, adeoque asserat, Christianis atrocem infligi injuriam , si de illis spargami ,quod in externo cultu imaginibusprorsus eareant,quod feciliet utique si vel unam imagunculam Christiani eo tempora δε habuissent: Sed sunt, inquit Lib. lIX.conira Celsam, nobis simul, , , chra, non per impuros opifices aliquos fabricata , sed per Dei se verbum nobis ledit &formata,virtutum scilicet exempla&stru-- cturae quae imitatrices sunt Christi. Allatum quoque fuerat a Celisso dictum Heracliti, quo ille indicabat, stulte facere cos , qui si--mulachris prems offerunt, nisi norint Deos & Heroas quinam

sint. Restondes Orum sciri posse Deum, &ipsius unigenitum, &ςos, quicunque a Deo honorantur Deo tum appellatione, Deitatis ejus participes, diverses esse a Diis gentium , qui sint Daem ni a ; tin possibile tamen esse, ut quis Deum noverit, fiat supplex statuis : Nec hocspntum stultum esse, s quis preces simulachris osterat, sed etiam, cum id aliquid simulat, vulgi opinionibus se a

temperans: nihil enim adulterum dcbet elle in anima hominis v re pii cina Dcum. Nos vero ideo quoque non honoramus simul stica, qpia quan sum possumus cavemus, ne incidamus in eam credulitatem, ut iis tribuamus divinitatis aliquid. Lb. VII. contra Celsem. g. ΗΙ. sub fu em seculi tertii & initium quarti Laetan/rus Brin suu demonstravit, non solum nullum usum sinulachiorum sui

lcch li C tristianis. sed ita quoque tum visumsuisse, ut ne liceret

174쪽

DE OSCULIS IMAG. ET RELI: TAR. SACRAR. 13

sum lachris qmdem uti. Nam Libro II. Divinarum Institution m simplicitcr asserit, Dei imaginem scmpet supervacuam esse, quippe cujus numen &spititus ubique distusus abesse nunquamis pollit. Quaero, ingest, si quis imaginem hominis peregre con-. stituti contempletur saepius , ut ex ea solatium capiat absentis, ,, num idem sanus csse videatur , si eo reverso atque praesente in ., contemplanda imagine perseveret, eaque potius, quam ipsius

is hominis asipectu hui veliti Minime profectb. Etenim libminis

b, imago necessaria tum videtur, cum procul abest; supervacua furi tura, cum praesto est; Dei autem, cujus Spiritus ac Numen ubi-

se que diffusum, abesse nunquam potest, semper utique imago su- ,, pervacua est. Et simulachrum Dei non esse illud, quod digitis, , hominis ex lapide aut aere aliave materia fabricatur in , sed

,, ipsum hominem, quoniam Sc sentit&movetur, Δ multas mari gnasque actiones habet. dium amentiam esse judicat , effingere, is quae postmodum vereamur, aut vereri de colere, quae finximusis nos ipsi. Nec intelligunt, pergit, homines ineptissimi, quod si, sentires mulachra, de moveri possent, ultro adoratura, a quibus o sunt expolita, quae essem aut incultus, & horridus lapis, aut materia informis, & rudis, nisi fuissent ab homine formata. Homori igitur illorum quasi parens putandus est, per cujus manus nataia sunt, per quem speciem, figuram, pulchritudinem habere coeasi perunt,cum ante fuissent quod fuisse sic Priapus apud Horatium is innuit his verbis: Olim truncus eram sculnus, inutile lignum, Cum faber Incertus, scamnum faceretne Priapum Maluit esse Deum, Deus inde ego, furum aviumque. , Maxima formido. Sed haec, inquit Lactantius, nemo considerat. In scisti fiunt enim , , persuasione, ac mentes eorum penitus fit cum stultitiae perbibe-- runt. Adorant ergo insensibilia, qui sentiunt, irrationabilia quiri sapiunt, exanima qui vivunt, terrena qui oriuntur e cα lo. Nain ,, ista mortalium digitorum ludicra, & frag ha figmenta, ex qiio, libet materiae genere tormata, quid aliud :unt, ii si terra, ex qua

175쪽

t. s.

nata sunt Quid ergo interioribus rebus subjaceti se quid capitiis bus vestris terram superponitist Idem cap. I V. pergit: Ubi ergo ,, veritas est ubi nulla vis adhiberi potest Religioni; ubi nihil quol. is violari possit, apparet; ubi sacrilegium fieri non potest. Quid se quid autem oculis, manibusque subjectum est, id vero quia fra- gile est , ab omni ratione immortalitatis est alienum. Frustra se igitur homines auro , ebore , gemmis Deos excolunt &exoris nant, quasi vero ex his rebus ullam possint capere voluptatem. - Cap. autem XVII. ejusdem libri inter causas vanae Religioniso Idolorum duas potissimum adducit, alteram, quod simulachra ,, quae coluntur , essigies sunt hominum mortuorum: alterani, is quod imagines sacrae, quibus inanissi ini homines serviunt,omnrri scnsu carent, quoniam terra sunt. Quare in cap. XVIII. non est

se dubium, quin RELIGIO NULLA SIT, UBICUNQUE

A SIMULACHRUM est. Nam si religio ex divinis rebus est,di- vini autem nihil est, nisi in coelestibus rebus: Carent ergo Reli- gione simulachra, quia nihil potest esse coeleste in ea re, quae fidex terra. Quidquid enim simulatur, id falsiim sit, necesse est

Nec potest unquam veri nomen accipere,quod veritatem fuco, de imitatione mentitur. Si autem omnis imitatio, non res potis

simum seria, sed quasi ludus ac jocus est, non religio in simulachiis, sed mimus religionis est. Practeiendum est igitur velum omnibus falsis. Calcanda terrena, ut coelestia consequamur. Hucusque Lactantius, non cultum modo, sed & fabricationem simulachrorum exagitat. Qua fronte autem hari: dicere aut scribo ite ausus fuisset, si Ecclesiae Lactantilia Constantini M. seculo ima- gines & simulachra ex quolibet materia caduca & fragili , vesChristi. vel Apostolorum, vel aliorum quoque sanctorum habui sent. Huc facit manifestum edoctum contra Picturas&im agitaem Christianorum , cap. XXXVI. ubertini Concitii , Constantini M. temporibus celebrati, quo sancitur : Picturas in Ecclesiiς 'fieri non debere; ne quid colitur & adoratur, in parietibus depinis gatur. Canon XLI. Rusdem Concilii sic sonat: Admonere placuic Τ'

176쪽

cuit fideles, ut quantum possimi , prohibeant , ne Idola in do. mibus suis habeant. Si vero vim metuunt servortim , vel se ipsos puros conservent: Si non fecerint, alieni ab Ecclesia habeantur. Exstat apud Furc iraeum VHormatiensem Episcopum , Lib. ' III. Decret. cap. XXXV , de Caraucam in Epito me Conci- lior. p. 8 I. 83.

- g. IV. Post medium Secisi IV. quidam haeretici imagines adorandas proposuerunt:Inde Epiphanius Salaminae Cypri Episcopus circa Annum CCCLXX. in suo Panario de Carpocratianis di L. , serens scripsit : Habent imagines per colores depictas. Qui-

Habent autem eas imagines occulte : Insuperque Philoso. phorum quorundam , Pythagorae, Platonis , Aristotelis &aliorum , cum quibus Philosophis etiam alias imagines IESU collocant , collocatasque adorant, & gentium mysteria perficiunt. Erectis enim his imaginibus de caeterogeu tium mores servant. Qui vero sunt gentium mores alii , quam sacrificia atque alia 3 Pngustinus Epiphanium imitans in Catalogo haereseon, se tie Carpocratianae fuisse traditur, inquit, socia quaedam Mariscellina, quae colebat imagines JESU&Pauli, & Homeri S Pythagorae, adorando, incensumque ponendo. Nicephorus etiam Cassius , cui alioqui imagunculae Christi Dornini non dis licuerunt, Lib. XVIII. Historiae Ecclesialticae, cap. UU. commemorans haereses a Iacobitis Armeniorum inventas , imagines ais etiam Patris & Spiritus s. cifigiant. Quod perquam est absurdum. Imagines enim corporum corum sunt quae videri de circumscribi possunt , non eorum , quae invisibilia sunt 3c in. telligentia comprehendi nequeunt. SucCessu temporis cum meis moriae Martyrum summo in pretio essent, ac templa splendidiosime exornarentur, coepit simul in ipsis templis etiam imaginum

S , o esse

177쪽

' , esse usus; nondum tamen ad cuItum&adorationem,led partim ad '. historicam admonitionem , partim etiam ornatus causa. Coepit hoc potissimum fieri circa Ann. Christi CCCLXXX. in Orientalibus Ecclesiis; & quidem, quod observarunt asi qui, inter Gram .

cos primum reperiuntur descriptiones picturarum in ipsis templis 'apini Gregorium Ussenum, Basilii fratrem, ut est videre in ejus Onc- . tione in Theodorum Martyrem in qua S figuram rerum animantium a s Iptore factam commendat, & marmoris a lapicida politi tan- -i 'quam argenti Iarvitate,& vivam ipsius Martyris effigiem,omniumque ejus praeclarissimorum factorum adumbrationem expressam, &oculis propositam excelIentissime a pictore inopere sculptili, u- na cum Christi imagine , in quibus imaginibus pugnas Martyris non minus ad vivum expressas agnoscit, quam si in libro descriptae & commemoratae essent. In Synodo II.Nicena refertur, eundem Nyssenum collachrymarum esse, dum juxta simulachrum Abrahae filium suum immolantis, transiret. Sed ubi illud fuerit, non exprimitur. Habetur etiam, ibidem Martyrium Euphemiae virginis in Tempta urbis Chalcedonensis fui ita depictum , quantum aurem conjicere Iicet, in porticu illa pictur ae sueruntia Apud occidentalas pinxit Ecclesiam fortasse primus Paulinus Episcopus Nolanus, qui iuxta Trithemii calcuIum Anno CCCCXX. celebris fuit. Is facti hujus causam hanc reddidit : Cum fideles die festo convenirentad celebrandum Felicis Martyris memoriam,rcligio- se excipiebanturconvivio , 5 Cum plus aequo epulisgenioque i dulgerent, pingi curavit ilIe pater in parietibus templi Veteris Te- stamenti historias , nec non & Novi, quo popuIus illis intuendis frugalius & sobrius in convivio se gereret. Haec res mox in aliis quoque Ecclesiis magno cum applausu recepta fuit: meminit m nim Prudentius Poeta Christianusin PassioneCassiani Martyris pictis imaginis in tempIis his versibus: , Erexi ad coeIum faciem, stetit obvia contra Fucis colorum picta Imago Martyris. AEdituus consultus ait, quod prospicis hospes, Non est inanis aut anilis fabula. ' o. - . . Hist

. . .

178쪽

DE OSCITIS IMAG. ET RELI VIAR. SACRAR. I IHistoriam pictura refert, quae tradita libris

Veram vetusti temporis monstrat fidem.

Paulinus Epist.XII. suas picturas ita describit: Pleno coruscat Trinitas My sterio.. Stat Christus agno, vox Patris coelo tonat,

Et per columbam Spiritus Sanctus fiuit:

Crucem corona Iucido cingi rglobo, Cui coronae corona sunt Apostoli.

Eodem modo PauIinus e Matthaei XX U. cap. in Basilica Fundana statuerat historiam extremi Iudicii in forma duorum gregum.

g. v. Seculo sexto Seremu CMassiliensis cum videret a quibusdam imagines ut idoIa coli, ZeIo accensus eas confregit atque projecit , quare gravem a Gregorio Magno Pontifice censuram Lib. RI. Epistola CIA . ad Serenum, retulit. Pervenit ad nos, quod fraternitas vestra quosdam imaginum adoratores aspiciens, easdem1magines confregit atque projecit. Et quidem EeIum vos habuisse: ne quid manu factum adorari possit,laudavimus; sed frangere easdem imagines non debuisse judicamus. Idcirco enim pictura in EccIesiis adhibetur, ut hi, qui literas nesciunt, LItem in parietibus videndo legantiquae legere in codicibus non valent.Tua igitur fraternitas & illas servare , & ab earum adoratu prohibere debuit, quatenus & literarum nescii haberent,unde scientiae historiam col- Iigerent, & populus in picturae adoratione minime peccaret. Eandem sententiam prolixius repetit S op Iicat Libro IX. VLIX. ad eundem Serenum PerIatum ad nos fuerat, quod inconsiderato zelo succensus Sanctorum imagines sub hac quasi excusatione, ne adorari debuissent, confregeris. Et quidem, quia eas adorari vetuisses, omnin5 laudavimus: fregisse vero reprehendimus. Aliud enim est pusturam adorare, a Iiud per picturae historiam , quid sit orandum, addiscere. Nam quod legentibus Scriptura, hoc Idiotis praestat pictura. Frangi vero non debuit, quod non ad adorandum in Ecclesiis . sed ad iri struitidas lolummodo mentes tuit nescientium collocatum. Et quia in locis venerabilibus Sanctorum

depingi historias non sine ratione vetustas adnu sit , hortamur utS 3 eorum

179쪽

eorum animos, quos a tua dissumstos unitate cognoscis, revocare festines. Adeoque Gregorius hic primus est, qui usum in templis imaginum palam propugnavit , cum simile quid ante ipsum apud Patres orthodoxos non reperiatur. Praecipuum autem Gregorii . . argumentum defensioni imaginum succurrens pst, quod imagines essent Libri Laicorum. In eadem enim Epistola , aliud est, ait, . t pictiiram adorare, aliud per picturae historiam, quid sit adorandum, 'addiscere. Nam quod legentibus Scriptura, hoc idiotis praestae , pictura cernentibus. Quia in ipsa etiam ignorantes vident, quod seoui debeant, in ipsa legunt, qui literas nesciunt , unde&praeci. γpue gentibus pro lectione pictura est. Haec ille. Quamvis enim e regia facinora sanctorum sint consignata literis , ut lectores in- : de suam damnent ignaviam , & suos excitent animos ad seque- ' :lam,scripta tamen ad omnes non pertinent, quippe plebi ignarae inconcessa cadunt eo effectu , quem colligunt docti. Ergo fuit ductu penicilli, id est, beneficio imaginum ignaro populo consu- ' .lendum. Illae namque plebi sanctorum egregia facta produnt, ac proinde potest dici imago plebis ignarae liber, qui plerumque magis ingerit animo virtutes sanctorum, quos erudite depicta tabella refert, quam ipse librorum panegyres. S. Bonaventura notatis 3. Seniens. dis aru a. Introductas imagines ob tarditatem affectus nostri, qui plerumque tepens ad audita Christi facta salutis hominum causa, ridens haec eadem Mysteria crudita manu lineata suis ' coloribus, concepto amore erga pium Redemptorem protinus incalescit. Quantum auribus oculi praestent, Horatius Lib.riane: . 'poetica edisserit: - . Segulus irritant animos demissaper aurum Quam quae sunt oculis subjecta fidelibus,& quae 'Iplesbi tradit Spectator. '. Eandem ob causam multi S. Meletii imaginem domi servabant, quorum benevolum affectum Chryso omus in Enconuo Metilii ita commendat: Non autem ad nomen sbium adeo fuistis affecti, sed ad ipsam etiam figuram corporis. Quomodo enim fecistis in nominibus,hoc etiam fecistis in illius imagine. Etenim in palis ann lorum,

180쪽

lorum, & in simulachris,le in phialis,& in thalamorum parietibus,& ubique sacram illam multi expresserunt imaginem. g. VI. Verum enim vero si ad normam Sacratissimae veritatis dicendum quod res est, eod caemento, quo Ethnici suarum imaginum usum defenderunt , Gregorius olim suum fundamentum incrustaxit, haustis procul dubio ex eorum lacunis quae superius lectori propinavimus. Quando enim Maximus Tyrius Philoso- phusQb Commodo ImperatoreRomae cIarus,ad imagines&signa - - -s devolvebatur,dixit,instituta haec esse, ut admoneamur divinae na-''. 3 tur*, perinde ac pueri soleant tenuibus quibusdam notis a praeceptoribus expressis, constituta memoria ad ediscendam artem ma- nu quodammodo perduci. Vis sunt enim Legislatores quasi cui- dam gregi puerorum dicationes has sacras tradidisse. Et admodum clare hoc ipsum ex inhanasio intelligitur , qui in libro contra : gentes: Ptalosophi,i/rquit, Gentium, & qui apud eos eruditi dicun- . . . tur, cum urgeri a nobis coeperint, non negant hominum&muto- rum animalium formas atque essigies esse , qui apud. Dii; Verum hanc asterunt rationem, idcirco se illas gere,ut pereas sibi Deus respondeat S reveletur: Non posse invisibilem aliter nosse, quam per hujusimodi signa&Τελετάς. Alii

s apicntiora his& altiora se dicere arbitrantes, astus , ideo haee fit

gi atque sermari, ut per ea coelestes invocentur Δ appareant Ange- li atque virtutes, sicque apparentes veram illis Dei insim uent no- .. rionem. Esse enim ea hominibus veluti literas , quae relegentes : possint per eam, quae ex illis insinuatur, coele stium spirituum reve- rationem, & Dei intelligentiam consequi. Manifestus ergbhm phonismus in Gregorio Magno cum gentil: bus deprehenditur. - : Quid huic occinat Neodorer in Serm.V V. de sacrificis,ad Graecos im cur, nunc attendendum venit. Simulachra, ait, Sathan curavit . l. - . . fieri in usum eorum, qui literarum sunt expertes, ut iis ad super-. stulonem incitarentur. Consonat Athan.isius i. c. scribens: Perquam tabulose , & non rationabiliter haec dicere Gentes, imo . e Gentcs hac in re maximam impietarem in I erniciem suam operari. Laudabile inluper factum Epiphanu in sine Musdem

SEARCH

MENU NAVIGATION