Opus polyhistoricum dissertationibus 25. De osculis subnexisque de judae ingenio, vita & fine, sacris epiphyillidibus, absolutum; ob variarum gentium, per cuncta mundi climata usitatos ritus, ... curiosum ex omnium facultatum doctoribus annalium cond

발행: 1680년

분량: 1121페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

DE OS IS IDOLOLAARICIS GENTILIUM.

Vatibus ut mos eit centum sibi polcere voces, Centum ora, & centum linguos optare, Lapides, & ligna, & truncos, S metalla, & herbae, &bestias, &alios terrige nos Deos, Deasque , quibus tot sacrificarunt gentes, tot populi, tot civitates, tot tamiliae, tot homines, recen-

g. IV. Antequam ad alia contendam, non possum mihi tem- perare quin elegantissimum Gregoris N aiandem locum ex Oratione secunda de Theologia huc transferam , quandoquidem omne punctum in eruderanda Idololatriae Origine tulisse videtur; ita v ro ille disserit: Etenim D cum quidem, ac primariam illam cau- iam, natura quidem omnis rationis particeps appetit, caeterum ob eas, quas dixi causas, viribus deficitur. Languens autem de siderio maleque omnino affecta aegerrimeque hoc damn uiri se xens, secundam, ut dici solet, navigationem init; ut scilicet, vel Mndeas res, quae sub aspectum cadunt, oculos flcctat, ac quam- piam earum pro numine Colat, pernicioso utique errore labens, quid enim in omnibus rebus, quae oculis cernuntur, excelsus de divinius est eo, a quo cernuntur, ut illud adoretur , hoc ado retr) vel perspectibilium rerum pulchritudinem, ordinemque o Dei cognitionem altequatur, atque ad ea percipienda, quae o. culorum obtutum fugiunt, ducibuS oculis utatur;noti autem per ι earum rerum, quae oculis subjectie sunt , magnificentiam, Dei c. jacturam faciat. Hinc alii Solem,alii Lunam alii siderum magni. μtudinem, alii coelum quoque ipsum una cum illis , quibus pro rnotus qualitate, vel quantitate, mundi gubernationem ad mi. ος nistrationemque tribueruntὲ alii rursus fropter necessarium ii. sum,terram, aquam,aerern,ignem,quod his sublatis humanae vi. Miae salus incolumitasq; constare non possit; alii deniq; quidquid retemere ex rebus aspect ibitibus ipsis Occurrir, coluerunt, pul Mcherrima quaeq; eoru,quae oculis Obyzrsabatur, Deos sibi propo n entes. Nec defuerunt,qui imagines atq; figi acta divinis hono t. tibus affecerunt, primum quidem propinquorii ac ne celsario rum, ii videlicet qui vehementiori luctuasti icti erant, corporiq;

292쪽

,, addictiores; ac proinde homines vita perfunctos monument is rum honore prosequebantur; postea autem alienorum quoque, ,, nempe ii, qui mul tis post eos seculis extiterunt, ignoratione via ,, delicet primae naturae, ac scrie per manus ipsis a majoribus tra-

o diti honoris, quasi justi & neces arii, consuetudo enim temporis is longinquitate confirmata, pro lege habita est. Nonnulli etiamri Principatum atque imperium colentes, & corporis robur lau- dibus cfierentes, ac formae vcnu statem admirantes, eum qui λυ,, his rebus ornabatur , temporis progsessu in Deorum numerum

M adscripserunt ; ad hujusmodi imposturae subsidium dc patrociri nium, fabulas quasdam assumentes. De invitiosissimi quique, A vitia ipsa foedosque affectus, Deos esse cessuerunt, aut certe sub

,, Deorum nomine colueruntii ram nimirum, caedenti libidinem, ,, temulentiam, reliquaque ejus generis , non aequam nec hon stam hanc sceIerum suorum excusationem nacti. Atque eos pase, tim humi reliquerunt, partim sub terram abdiderunx, shoc , num satis contulte partim in coelum evexerunt : o ridiculam

,, hereditatis partitionem. Ac deinde figmento cuique nomen M,, liquod vel Deotum Iet Daemonum tribuerunt; pro erroris nia o mirum licentia, solutaque libertate. Statuatque insuper erexe- ,, runt, easque adeb magnificas, de excellentes, ut pretio ipso vuL,, gi animos inescarent. At haec victimatum cruore, ac sacrificio-

, rum nidoribus: quidam etiam obscoenis flagitiis, hoc est, furore ac caedibus, hujusmodi numina honorari existimarunt. Tales,, quippe honores Diis talibus haberi conveniebat. Eo tamen ,, mentiae quidam proruperunt, ut bestiis&quadrupedibus , de , reptilibus, atque horum turpissimis quibusque , maximeque , , ridiculis, seipsos dedecorarent, iisque Dei gloriam assignarent. , , Ut non sit facile constituere, utri magis contemnenduint, Iiari ne qui adorabant , an qui adorabantur. Quamquam forvisseris multo maiore contemptu atque ignominia digni erant, qui res,, hujusmodi adorabant : quoniam cum ratione praediti essent, se Deique gratiam accepi ssent, deterius meliori praetulerunt. At-

, que haec fuit impuri illius hostis impostura, rei honestae specie

293쪽

M OSCULIS IDOLOLATRICIS GENTILIUM. 237

ad malum abutentis, qualia sunt pleraque illius facinora. N im cum eorum cupiditatem, ad Dei conquisitionem, oberrantem accepisset; ut principatum ad se transferret, ac gesiderium illo. rum eluderet, quasi coecos viae cujusdam cupiditate flagrantes,

manu ducens, alios alib praecipites egit, atque in unum qKod- dam mortis exitiique barathrum dispersit. f. V. Superius dissertatione quarta nobis sermo fuit de O

SCULO ADORATIVO VERI DEI, hic autem ADORATI

VUM DEORUM fictiliorum maxime inter gentiles exponemus, de illo etiam quantum iraesens negotium requirit, in medium allaturi. Praeprimis vero notandum est , quod Osculum in cultu Deorum triplici modo fuerit oblatum: Quidam enim os eorum osculabantur, quo de Demininyis rem locus accipiendus venit, Tomo II. er. yrataX. f.' . Herculis templum est apud Agrigentinos non longe a soro, siane sanctum apud illos & religiosum; ibi ex aere limulachrum ipsius Herculis , quo non facile dixerim me vidisse pulchrius , usque eo ut rictus ejus ac mentum paullo sit attritus, quod in precibus non solum & gratulationibus, malim cum LVsio legere gratationibus, voce accommodatiori, quia Diis gratias agebant)id venerari,verum etiam osculari solent, quod tamen rarius factum ex allato Ciceronis loco cognoscitur. Vide Andream

mi Μιm E οεογνφἰας pari. prioriag. m. 39i. Edis. Li ens in 8. Ann. MDCLXXVI. Alii Deorum manus osculis fatigabant, ut TLucretitu Carus de Rerum Iura Lib. I.versu 3 .seqq. testatur.' Tum portas propter aliena Signa manus dextras ostendunt attenuari, Saepe salutantum tactu praeterque meantum, Haec igitur minui, cum sunt detrita, videmus. Ad quae Obertus G fani in buranus in Indice, puto,ωρωι,signa quaedam aenea seu statuas ad urbium portas collocari solitas , quarum dextras osculari amarunt cives exeuntes boni eventus Causa , atque etiam tangere &quasi salutare. Haec ille. Divonae Cadurc rum extat monumentum antiquissimum, in quo visitur mulier coram idolo dextram deosculans, hinc rusticanae mulierculae hodie

294쪽

que cum sanctissima Eucharistia attollitur, manus obvortuut, &mox ad os referunt, teste Iohanne Bessono Soc. Iesu in Lucubration. ad Canticum canticorum pag. 3o. Edit. Tolosanae in fol. An MDCXLVI. Nonnulli vero Simulachrorum pedes osculis honorabant, auctore A uisse Libro XI. Metamorphos poli medium; cujus verba haec sunt: Exosculatis vestigiis Dear, quae gradibus haerebat argento formata , ad suos discedunt lares. Prudenti su in Apo

Augustum caput ante pedes curvare Minervae Fictilis, & soleas Iunonis lambere, plantis Herculis advolvi, genua incurvare Dianae. Indorum quorundam gentilium , quibus Lusitani dominantur cultus perversusJure optimo hic locum occupat, qualem quidem Boias murnius, Iohannis filius, in Tractatu de legatione Evangeliea ad Indos capessenda cap. VIII. & ultimo exacte recenset: Si quis, inquit,p.36. Iaponicas & Indicas epistolas scrutari velit, nil praeter nudam agrestemque Idololatriam , superstitionem & Tyrannidem ab ipsis sub Christi nomine induci comperiet. Sacellum erat,ait Iesulta Pimersu in epis.ex urbe Cambase, multis rosis adoriferis, elegantissimisque floribus ira exornatum, ut coelum esse vide retur, omnisus hisce diebus a Lusitanis tanto studio frequentabatur, ac si Iubilati consequendi spem habuissent. Et idem faciebant omnes gentiles & Mauri , intrantesque dicebant, se divini quia persentiscere , & atroniti addebant : AN DEUS HlC EbT NUM HIC HABITAT Z Multi quoque procidebant in genua,

adudorandum puerum Jesum,&Mus pedes osculabantur, turbinibus suis e capite depositis. Idem praestabant imagini beatae Virginis, ad quam nescio cur haec gens tam singularem demonstret

devotionem: ga enim conspecta, magnum ei honorem reverentiam & benevolentiam exhibet. O praeconium Iesulta dignum lFant nunc & negent Pontificii) a se foveri Idololatriam : Hos. sane Ethnicos, quod im agines illorum adorarint, commendant.

295쪽

DE OSCULIS IDOLOLATRICIS GENTILIUM. 239 Venerationem Tartarici Idoli Erasmus Franci lci pari. 3. dcΘOstr

telis pag.166 . his verbis persequitur. Gunitide dii Dalibi stadi

foedior cultus idolo Indico NANDI exhibetur teste Itineratio Petri Della valle , parte 4. Epistola s. pagina mihi II 8. Editionis Gene vensis in folio, Anno M D C L X XIV. Obet,

f. VI. Atia

296쪽

f. VI. Atque haec in divino cultu simplex osculorum ratio . 'existit. Alia masorem superstitionem cultumque exquisitiorem sapit. Verebantur scilicet utplurimum Deos profano ore suo tangere , ac proinde eminus stantes manum reverenter ori admovebant, conformatis labiis suaviabantur, ac manu basia factabant,ut uadrinfabula LXXXVIII .pag. Io 8. eloquituri minime verbad orantes manum prius porrigere & deinde ad os referre solebant, uti LiAsius quidem literatissimus LVII. Elector.cap.6. gratis produdit , quem alii secuti eundem errorem erraverunt. Ipse vir alias perspicacissimus, secutus videtur Adrianum Turaebum libro XIIX Adversarior. cap. 6. Si Henrico Sal th ad Parieirolla res deperditaullit. XLVI. fidem tribuimus. Idem tamen Donuth sine fundame to Iguretum insimulat ejusdem cum Lipsio sententiae , cum potius contrarium i pla Mureti verba varrar.lecition.lib. I.liquide i n- sinuent: Rogatus enim aliquando num illa in salutandis potentiabus consuetudo, qua uos oram ipsi manum ori admovere solemus, veteribus aeque ac recentioribus esset usitata, hunc in modum respondit: Solebant S illi, cum aut fanum aliquod praeterirent, aut lignum lapidemve aliquem ad icctent, in quo divinitatis aliquid esse opinarentur , neque enim vilior illis temporibus ullius rei, quam Deorum annona erat) manum ad os referre, & tenui marmure illos lapideos aut ligneos Deos, ut sibi faverent, precari. Ubi de protensione manus, quae fiebat prius, quam manu ori admovicsent, nec vola nec vestigium apparet. A nostris partibus stat ChSumasivsse ex eo Ouzelius ad Minutum Felicem, pag. 6.nec non se malim Gasiem ad Lacrantium Lib. u. cap. . adorationem ipse Minutius paget . sic delcriptit: Caecilius simulachro Serapidis denotata ut vulgus superstitiolus lolet, manum ori admovens, labiis oscis- tum pressit. AZpulum Madaurensis Philosophus Platonicus tempore Imperatoris Antonini Psi, in sologia: N ulli Deo ad hoc aevi sedi

plicarit , nullum templum frequentavit, si fanum aliquod prae- tereat, nefas habet adorandi gratia manu in labris admovere. Pati percs quandoque ita Diis litabant , ut dextram tantum in anum Olcularentur praeterea nihilo stercules. Fidem hujus ritus is cat

297쪽

At si quis pauper est , is ita Deo litat, ut dextram duntaxat litam ipsius osculetur. Et explicatius .cχήσεως Nomo 4. p. OF. K ινλι

Solem precibus venerati sunt, non quidem ut nos, deosculata manu p erfectam precationem arbitramur. Ubi ultima verba innuunt, osculum orantis signum i utile. Hinc idem Scriptor in Encomto Demosthenas ait, Tom. I p. 9Oq. Cum ill c manum ori admovct, neque ego luspicabar eum aliquid facere, quam Orarc Deos. Imo quando inter precandum manus Oscul.ibamur,preces domum perfectas esse existimabant: quae consiletudo fere apud Graecos obtinuit, uti ex Coelio Rhodigins seb. V. cap. I. AutiqMir. Lection. p. 233. colligitur. Graecis, inquit, pluribus preces tum demum perfectae vidcbantur,

si inter eas manus exoscularentur. g. VII. Sed illa mamraria adoratio certo cum gestu conjuncta erat, adorantes etenim totum corpus circumagebant, Romani

quidem dextrorsiun, unde thec convcrsio DEXTRA Ilo voca tur apud Salmasium in exercitatroi π Plimanis, ad Solinum L 936. de Iohannem Rosinum, Antiquit. Rom. Lib. III. Para om ad caput 33. de tali ritu elegantiarum Pater Plautud in Curculione act. l. scen. I. quo niu vortam nescio, si Deos salutas dextro verium censeo Galli e contra sinistrorsum se vertebant. Hinc Plinius Lib. XXl IX. u. hilh nat. scribit in adorando dcxtram ad osculum referimus, totum corpus circum agimus , quod in Laevam feciste Galli teli giolius credunt. Majorem his ut lucem faenerer, vel adhuc qua adam hujus commatisadspergere mihi dividia: non erit. Solebant verba sunt Hieronymio Apologia adversu Rus m adorantes ina num deosculari, & sua capita submittere. Ulterius progreditur Ap pH0m Lib. IV . Uriamoγώ. inquiens: Multi denique civium & ad venae copiosi , quos eximii spectaculi Rumor studiosa celebritate congregabat, inaccesta formositatis admiratione stupidi, &ad moventes oribus suis dexteram , primore digito in pollicem re si

298쪽

DISSERTATIO VII. de me, ut iplam prorsus Deam Venerem religiosis adorationibus venerabantur. Ubi nequaquam silentio praeterire pol sum , quod

inter eruditos nondum conveniat, de ritus, quo se circumagebant,

antiquitate. Verisimilius, cum simplicissimum quodque antiqui Gsimum, humaniorum literarum scientissimoniis videtur, primitus fuit se contentos dextram ori admovere sne illa vel corporis conversione, vel sessione primoris digiti in pollice. LV.H.de Iuct Progressu Idololatriae, Cap. III .p. m. 3 I9. Verum allidit vir Magnus

hanc enim in sacris circumactionem apud Romano, a Numa in- . 'ventam perhibet Guillelmus duc foui, sive Cautim vel Brassicanus,

Regis Christianissimi Consiliarius, in Discursu Gallico de la Religion des anciens Romatas p. 3oo. Lugduni Gallorum in A. Anno MDLXVIII. Talem in adorando versionem Multa me danis adhuc usitatam, quibus Imperium ByZantinum visum est , constanter adierunt; & testatur Euthymim Zigati in Caiechesita a centc.ε his verbis c Graeco versis: Anathemati Zo etiam ipsam illam preca.

tionis domum in M A X E , in cu)us medio jacere ajunt lapidem

magnum, Veneris effigiem habentem : Honorari autem istum lapidem, quasi Abraham super cum cum Agare coierit, aut came- 'lum illi alligaverit, cum Isaacum sacrificaturus erat. Eos autem qui precatum illuc eunt, alteram manum ad Lapidem extendere, altera vero aurem suam tenerC , atque ita in orbcm circumager , donec c vertigine obtusis tenebris concidant. Idem in Panopitae Supplicant vero ex praecepto Multam edis ad Austrum convel si . Hoc quoque Bartholomaeio Georglevvita, de Turcarum foeminis annotat. Vide Salomonis Schvveger, ItinerarIum. Ergo perantia quus iste circumactionis mos est,& fortassis a primis Solaris cultus temporibus profluxit, ut praecipue Solem Orientem colerent, ac quocunque etiam tempore ad Orientem conversi Deum precarentur; lsraelitae contra Occidentem versi ubi sanctuarium erat, preces Deo funderent, atque ita ostenderent precantes , se non

adorare Solem Orientem, scd Solis Dominum , ut ait Anast. ius cantu, quaestione XVIII. in Scripturam. Notabilia quoque circa hoc negotium Hottingenu in Historia Orientati Lib. I. cap. Vt II. 8 3O2.

299쪽

p.ror. ex ADtmoiniri allegat. Locus sic habet : Constat, Idolola tras destina illa aedificandis templis tuis S c tectioni imaginum, loca excelsa, quae ibi reperiebant in montibus altis. Hac de causa ele Oit Abraham, Pater noster, montem Moriali , propterea ouod al- tissimus esset mons , in suo publice professus cu fidem de unitate. Atque hunc proprium tibi cise voluit, terminumque sibi constituit ad Occidentem, quia Sanctum Sanctorum futurum erat ad Occidentem. Atque hoc est, quod dicunt, MAIESTAS DIVINA EST IN OCCIDENTE. Expresse etiam docent Magistri nostri

p. m. in Gemara Ioma, Abrahamum Patrem nostrum respectu hunc Sancto Sanctorum definiisse, cu)us rei causa, meo Iudicio,est, quod cum recepta tunc fuerit opinio in mundo colere Solem , eumque pro Deo habere, sine omni dubio omnes homines te converterint ad Orientem : Propterea Abraham Pater noster Occidentem in monte Moriali, id est, Sanctuario respexit, ut Soli tergum obverteret. H.I. Similiter Egyptios idola in montibus excelsis ponentes de adortum oratu es in Abene chio Arabe Athanasin Drchermadducit Ioni A. sedgifol. r. so. Sic Turcae in precibus suis Meccam

verius se solent vertere. HoItinger. c. cap. lag. 2 IS. dc Selianus Lib.

III. de Synedria Esraorumpag. m. quod Cuspinianus forte attendens de meridionali plaga absolute accepit, Idem de Iudaeis observat schi Ordus de Iure Reg. Ebr.pag. I9. edit. novisi'. De gentilibus hunc situm solicite attendentibus prolixior est Seldenus loc. dicto pag. 28. seqq. ubi nonnulla deIudaeorum ad austrum con versione secundum quenda tan Athanasii locum inspergit. Conferp. 4o 4 I. Plura de adoratione versus Orientem videnda sunt a

pud Dhannem Danum in Pseudepigraphis Apostolicis , sive de Octo

libris de constitui. Apostolic. p. is . seqq. Lolydor. Pirgil. Lib. V. de Inυent. rer. cap. X. I . Baptista Casai. de Burb. Christian.f. L .f33.

Iob. Steph.in. Durantum Lib. l. derat. Rccis c. 3. Corne a Lapide inact.i. ct in Erech. c. 8. Anedam in Iob. XXXI. vers. 26. Scaliger. iri-

300쪽

g. VIII. Causam vero huius motus P utar chus in Nunia sic declarat : adorantium illa vertigo ad mundi circuitus similitudinem fit, aut fortas Id is, qui adorat, quoniam templis ad Orientem spe- ct .mtibus adversatur ortui, mutat scipsum de ad Deum convertit, orbem faciens de absolutam precem utrinque coniungens , nisi

medius fidius 2Egyptiis Rotis simile quiddam mutatio ill .i habitus significat, docetque quasi nihil ex humanis rebus stabile de firmumst , sed utcunque vertat Deus revolvatque vitam nostraria id iucunde ac libenter admitti conveniat. Sedere autem cum adoravit, auspicium elle dicunt, quo & ratas preces, de in bono perseverantiam fore significatur. Haec ibi: At in Marcesio: Equus ululatu illorum expavefactus retrocedit, vique Marccllum avertit. Ille veritus me ea res petmoveret in omen versa milites, cquum propere in sinistram flectit Scad hostes convertit. Solemque ipse adorat, ut si non casu, ted eius rei causa circumegisset equum; solenne enim est Romanis, cum adorant Deos, & in orbem se convertere. Rursus in Camilla: Simul atque ita fatus est, s Camillus ut in more est

Romanis a prccibus 5c veneratione Deorum sele convertere dextrorsum, dum circumagit se, prolabitur. Tertustianus quoque testatur m Apologetico, adoraturos versus solem orientem labia vibrasse. Deinde, inquit, suspicio solem nos adorare, quod innotuerit ad orientis Regionem precari; sed&plerique vel trum affectatione aliquando oc coelestia adorandi ad iolis ortum l. bia vibratis. Porro vestigiuin huius ritus in Poetarum Latinorum phoenice exstat Lib. Xs I. Aeneidos :Illi ad surgentem conversi lumina solem, Dant fruges manibus salias, Δ tempora ferro di i Summa notant pecudum pateritque altaria libant. Alter ritus primorem digitum crigendi parum hodie differt a ritu Hesperiorum,qui ex pollice de indice ci ucem formare canaque iri adoratione dc templi S Olculari consueverunt, excepto , quod isti

pollicem indici imponunt, Romam contra. Ad manu-adorationem refertur etiam illud talit Capitolina m GMarco Antoninori, - ,

sipho; Cum Lucillam Matrem Marci in Viridatio venerantem G

SEARCH

MENU NAVIGATION