Bernardi Henrici Reinoldi ... Opuscula juridica adhuc rariora. Recensuit illa, notulis instruxit, in praefatione vitam auctoris clarissimi exposuit, ac dissertationem singularem de insignibus Germanorum in jurisprudentiam elegantiorem meritis praemis

발행: 1755년

분량: 765페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

Versum amem integrum, ab sese emendatum ἐv. legit Wallueruβοῦ

Imperium, sit , R in , quid uia notat 7 m. Et ne pute', rationem ipsum deficere, adjungit, se illi eum versum scriptum reperisse in antiqua Codice manu exarato. Tum ablurdum fore. Α lanium interlogasse, cur una res imperium . Vene' rem S litem noxe nec tamen respondisse quidquam.

Egregie t Codex , quem lami, hac sane parte nullius pretii fuit, qui gemini vitii maculam adspergeret Ausonio, quoa & pueri evitare soleant.

Posterior, quam Waltherus adfert, ratio ostendit. ipsum non satis diliginiter, inspexisse Auso nium . alioquin enim animaui vertisset, hunc eRGrammaticis ea quaesivisse, sibi autem ipsum non respondisse. Superest , ut totum illud Naltheri caput expungatur. Non dissimilem fortunam me

Tetur cap. 27. I. Eo locum Plauti conatur corrigere. Plauti verba ex Aulularia 3. S. v. IS. sunt ista: Ubi dissitata es ratio cum argentaris. . Non admittit Waltherus verbum Mavult dissipuncta. Cur vero 7 Quoniam dispungere rationes, est conferre data & accepta. L. 36. D de Verb. signis Licebat ei & Senecam ad partes

vocare, nam is de Benesciis 4. 32. ait: apud me istae expensorum acceptorumque rationes dispunguntur. Licebat S Tertullianum adducere, cujus verba

postea retulit Dionysius Gothostedus in notis addictam legem s6. d. V. S. Patet ergo, inquis, verbum dispuncta coavenire utique loco Plauti. At

142쪽

VARIO Ruu CAR ML m. rix At nam ideo verbum Mimalia cis,latam tanquam ineptum est ejiciendum 8 i Scripsit certo di via

Plautus , nee aptiorem Vocem potuit adhibere. Gellium audi. Is M'. Aliso lib. 6.: c. s. inquit: Putara Veteres di erunt, uacantis ex quaquo ro, Mmn necessaria , aut etiam O tantia S aiena

auferre s excidere , ac quod esse vitis, ae saris visis videretur , relinquere , βο ramis' arbaros, S uites. V se niam RATIONES PUTAM Mum. Haut ipse eadem scena dixerat:

Manifestum est ergo, verbum disputara esse rati

C A P. XIII, c

tentatum, S cur p

Accedo ad aliud ejusdem Waltheri eaput,

quod est libri Miscellaneorum I. sextum. MCiceronem emendat. Verba Ciceronis ex libis3. de .ciis cap. I9. ista sunt: Videsne mitur Me proverbio, neque Grai' illi posse veniam dara , nepis huic , quem paulo ante suetam , digitorum percu sone , hereditates omnium posse contertere p Mutae

Waltherus Verbum conterrere in cernere. Alios legere converrere video. At retinendum est ver-hum comvertere, non autem intelligi debet, ut mi

hi quidem videtur, domum suam, id enim subdu-

143쪽

receperunt. . Loci , . qui xx Ciceronis oratione Arvinos consedaribus, .siuro primo de .ciis, &Frontino, nostro huic laco explicando adducuntur in editione Graevii,, Viri Q. non video, qui ad rem faciant. Convertere hereditates est eas a legitimis heredibus avertere, vel hereditates aliis daitas intervertere, & in se transferre, dum

quis machinatur, ut Veros heredes moveat, in eorum locum autem ipse succedat, quemadmodum Cicero eadem exprimit eodem libro I. eodemque capite. Waltherus ergo, ut recte in notis ad nostrum locum observatum video, non deis it lectionem ejus solicitare... Non ea tantum

de causa, quohiam meliores Codices Walthero adversantur, sed vel maxime, quia Cicero eo loco non de adeunda hereditate agit, sed de ea primum captanda. Loquitur Cicero de illo, qui efficere nullo negotio queat ,. ut in locupletum testamenta suum nomen irrepat, utve heres scribatur, quum heres revera haud sit. Quare Waltherum nihil juvat,' quod, Festo auctorei hereditatem cernere sit hereditatem adiret Cretio enim ct aditio ipsam institutionem ex intervallo, quod mis hominibus, qui hereditatem alienam inhiant. quasi estirientes lupi, ut Plautus Sticho 4. 2. D. 2S..ioquitur , nimis longum videri solet. sequitur;

de judicio autem alicuius in sese primum provocando agit cicero, uti dictum.

144쪽

VARIORUM. CAP. XIV. II 3

CAP. XIV.

nis aut aditionis hereditatis , contra Iacobum

Cujacium, aliosque adfertum. Admonet me Ciceronis locus, quem superiore

capite ostensum est, male a Walthero suisse solicitatum, ut hic commentum Iacobi Cria cii discutiam, quod Viro magno ex eo loco petitum fuisse , verosimile est. Ait autem 7. obf19. Utriusque θ' cretionis N aditionis hereditatis observat ipse inter utramque nonnihil discriminis Bmbolum fuisse digitoruin percussionem , ut an- restationis , aurium attrectationem , manumissionis , ptimae ductum. Cujacium secutus est Dionysius Gothostedus, qui ad Fragm. Ulpiani tiς. 22. l. 28. notat cretionis symbolum fuisse digitorum percussionem, lectoremque ablegat ad epigrapheu tituli D. de V. O. at ibi de cretione reperias nihil. Isselius eadem repetit in notis ad Didacum co-Varruviam. Cujacius, quantum video, testimonia adduxit nulla, quibus opinionem suam firmaret. Caeteri in tanti Viri sententia, etsi ei nulla fides auctoritasve aliunde accessisset, facile ad

liber de Iuris ud. Θmbesica, Exercit. II. xap. I 3. p. 2 s. D. ubi Alictolis sententiam prohat Ictus hunianissimus. Add. etiam Heineecit Amisuit. Romanae. lib. II. rit. II. I .

145쪽

II4 BERN. HENR. REI NOLDrquieverunt. Non dubito tamen , quin , quem indicavi, superiori capite) Ciceronis locus, eique similes eodem libro Cujacium. fuerint frustrati. Ut autem appareat, ait ad symbolum fietum& commentitium esse, considerandum est, Ciceronem non loqui de percussi e aut crepitu digitorum, nisi quum vir honesto utile praeferens. id agere proponitur, ut heres instituatur. Aliud autem est, heredem primum ianstitui, aliud hereditatem cernere, ut obserτatione superiore dicebamus. Aliud est . digitis concrepare, ubi heres cupis scribi, aliud , ubi hereditatem adire. Quae dixi , confirmant & loci sequentes. Ait Cicero: Itaque s vir bonus habent hanc vim, ut Adigitis concrepuerit, posset in kcumtum resamenta

nomen ejus irrepere, hac vi non utatur. Et illico

post: At dares hanc vim M. Crasso, ut digitorum percissione heres posset scristius ese , qui reuera non esset heres , cte. Manifestum est, Ciceronem,

digitorum percussionis mentionem facientem, non de cretione aut aditione hereditatis loqui. sed primo ejus aucupio. Ex istis ergo ejusdem locis , quos hoc & stiperiore capite adduximus , frustra argumentum petitur, quo istius symboli, quod in cretione aut aditione hereditatis consueverit adhiberi, veritas probetur. An qui loci

alii a C acio fuerint spectati, me quidem fugit;

suspicor tamen tantum eos, quos recensui, eundi respexisse. Cretionem autem, quae verbis conceptis testriusque praesentibus peracta fuit, ut C acius ipse docet, isto symbolo constitisse , adeo non est probabile, ut potius digitorum percussio crepitu ve levitatem quandam atque arrogantiam ostenderet, quam in solenni actu coram Civibus Romanis, quales ad cretiovem testes ad

146쪽

VA R I o R v M. CAP. XIV. Irs Ilibebantur usurpari , nimis sine dubio erat lindecorum. Nec audio eum, qui ad locum Ciceronis priorem , lloc capite a nobis adductum . in editione Graeviana ad haec verba: Ut f digitis concrepuerit , notavit s nihil hoc aliud es , quam nulla negotio, facillimὸ. Pro quo paulo pos dicit digitorum percepone. Sunt heutiones. , quae nihil faciunt ad turpitudinem vel honestatem, A dicebant ad digiti crepitum praeso esse , sive praeso A ad rem bonam .sue ad malam aut turpem. Clementi Alexandrino certe non fuit idem visum: Libro g. cap. 7. Paedagogi tradit , quaenam observare oporteat eos, qui honeste simul vivunt. Ait autem eo capite : Ponasmata autem , ij sbili, F digitis express soni. quibus accersuntur famuli , cum snt statio' nis evertes Agniscationes , ratione praeditis hominibus vitaridi sunt. Gentianus Hervetus ita inter pretatur. Patat, Clementem Alexandrinum. digitorum crepitus turpes existimare, nec adhibenocios iis, qui simul honeste volunt vivere. Qiiod autem ipse inter convivas esse inhonestum putat id num in actu cretionis non erit tume Φ Digito rum crepitus, ipso teste Clemente, signum erat, quo impotentes domini servos suos.accersebant. Trimalchio apud Petronium eo signo coutumeliosum servo imperabat ministerium. Verba Petronii p. 4 I. edit. ultrajectinae d. a. I 634. in 3. maj. Etiamnum loquebatur Menelaus , cum fui malchio , lautissimus homo , digitos concrepuit. ' ad

quod rinum Ipado matellam ludenti suppo fuit; & vi

de uir plerisque dominis familiare fuisse, ut isto, signo vas obscoenum sibi adferri juberent; nam: ita apud Martialem lib. I . v. II9. de se matellEfictilis: --

147쪽

I16 BERN. HENR. REI NOLDr- Dum poscor crepitu digitorum verna moratur.

Idem Martialis lib. 3. ep. 82. Digiti crepantis signa novit Eunuchus, Et delicatae suscitator urinae , Domini bibentis ebrium regit penem. Pudet obscoenitatis. Illud ergo constat, crepitum digitorum signum fuisse, quo servis quid imperaretur, non hominibus ingenuis, nisi, si qui servilem in modum sese fingerent, ut amans Tibullus, qui ait lib. I. Heg. 2. υ. 34. Et vocet ad digiti me taciturna soninu Patet hinc Grunnii supercilium & fatuitas , de quo ad Rusticum D. Hieronymus: Testudineo Grumnius ad dicendum incedebat gradu per intervalla

quaedam vix verba carpebat: Et tamen eum mensa

posita, adducta supercilis , contractis naribus , duobus digitulis concrepuat , hoc signo ad audiendum discipulos provocans. Notat Hieronymus, quod Grunnius in discipulos herilem velut impotentiam exercuerit, quodque eo signo ad audiendum excitarit

discipulos, quo servos vilissima quaeque exsequi jubent domini. Vir quidam doctissimus ex eo Hieronymi loco probari existimat, veteribus in more fuisse, ut digitorum percussione dicturi sibi

audientiam , ut ait, pararem. Quod si verum esset, non liceret fortass temere a sententia cuncti discedere, quum existimari posset, eodem digitorum crepitu heredes verba cretionis pronuntiaturos, testes praesentes ad audiendum invitasse.

148쪽

UARIORUM. CAP. XIV. III vitasse. Verum cum tanquam insolens & indignum quid istud in Grunnio reprehendat Hi Tonymus , cogitari nequit. id veteribus in usu fuisse. Deinde, id non postet singulare cretionis symbolum haberi, quod usurpari soleret ab iis . qui dicturi essent, & vacivas aures sibi concili turi. Tum ex superioribus jam patet, digit rum percusssionem plane improbari a Clemente Alexandrino , eumque in convivio eo signo ne servos quidem advocari velle. Signo autem quod ad servos pertineret, Cives Romanos , eosque graves 2 honestos viros, ad audiendum provocari , nimis suisse inverecundum ; Nec adversatur

nobis Petronii locus de quartilla , qui hic est p. i23. editionis citatae : Ut ergo tam ambitiosus detonuit imber , retexit superbum pallio caput, θ' manibus in-rer se usque - articulorum supitum contritis , quaenam es, inquit, haec audacia γ Sc. Aliud esse puto , digitis concrepare , aliud manus ad articulorum usque strepitum constringere, aut conterere. Illud fuit superborum dominorum signum , qsto servos accerserent: hoc fuit signum moerentis

Quartillae , quam ambitiosam finxisse moestitiam Petronius eodem loco indicat.

149쪽

De Aburii mena. raimonidis de Iurejurando 'constitutiones, rei quae dicuntur, in Latinum sermonem ΠΟ-vissimo qui convertit , notisque illustravit , vir doctiis, quum ostendisset, quomodo in per-jurii reos apud Hebraeos fuerit animadversum , subjicit, Romanorum legibus varie id scelus fuisse vindicatum , fustibus nempe, infamia, digni tatis privatione , exilio. Addit, quod Tiberius

apud I acitum I. Annal. 73 ait : Deorum injurias Diis curae ese, & quod AleXander L. 2. C. de reb. cred. Puris jurandi religionem contemtam satis Deum ti torem habere, illuci non simpliciter intelligendum. Utroque in loco ad quaestionem, utrum, qui pejerasset, criminis laesae majestatis, sequentorias reus sit 8 responderi negando, satis este. quod Deum habeat ultorem, non Vero dici, quod periurus ab omni poena sit immunis. Haec ille; apparet, existimare Virum praestantissimum, non

omni prorsus poena Tiberium S Alexandrum pessurii reos liberasse , sed mortis tantum. Quod aliter habere puto. Illi enim , qui pessurii vindictam solis Diis relinctuunt, non possunt non VGluisse videri , uti cessarui humana. Si res paulo sit repetenda altius , verosimile est, Jurisjurandi

150쪽

VARIORUM. CAP. XU. Dyreligionem. libera Republica Romana, probitaternorum . & Divini veneratione Numinis , non Poenarum metu , fuisse observatam. An in XII. Tabulis haec lex fuerit: Per jurii poena divina, exitium ; humana , dedecus esto; quae lex a Cicerone de Legibus secundo libro cap. 9. traditur, incertum est, illud certum , per dedecus non infamiam ex lege , sed ignominiam ex Censorum nota intelligendam, adeoque libera Republica praeter istam

Censorum nota in poenam nullam subiisse pessuros. Is autem , qui a Censoribus fuisset notatus, juris auetoritate non erat infamis, pudor tantum ejus apud viros graves onerabatur. Nec scrupulum movet, quod Gellius Noct. Attic. 7. c. I 8. ait, eos, qui ad Hannibalem se reversuros jurejurando promiserant, nec redierant tamen, a Censoribus omnium notarum ij damnis N ignominiis assectos , usque a leb intestabiles . invisesque fuitae , ut

taedium uitae ceperint , necemque mi consciverint. Ea enim notarum damna ignominiaeque non sunt accipienda praeter Censorum potestatem ; de Censorum animadversionibus pro Cluentio cap. 42. ait Cicero , nunquam iis Civitatem Romanam itis contentam , ut rebus judicatis , fuiste. Subdit exemplum de Geta, qui quum a Censoribus Senatu fuisset motus, postea tamen Censor suit creatus. Adde Valerii Maximi lib. g. cap. 9. ubi & alia hujus modi exempla reseruntur. Cicero dicto loco sub-j ungit: quod si illud judicium putaretur ; ut caeteri , rurpi judicio damnati , in perpetuuia omni honore io dignitate privantur: sic hominibus ignominia notatis, neque ad honorem aditus , neque in Curiam reditus esset.

Εjusdem generis sunt, quae sequuntur. EX Gellio quod attuli, eos, qui in cadra Hannibalis redire neglexerant, invisos intestabilisque fuisse, non

SEARCH

MENU NAVIGATION