Bernardi Henrici Reinoldi ... Opuscula juridica adhuc rariora. Recensuit illa, notulis instruxit, in praefatione vitam auctoris clarissimi exposuit, ac dissertationem singularem de insignibus Germanorum in jurisprudentiam elegantiorem meritis praemis

발행: 1755년

분량: 765페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

Ieto BERN. HENR. REI NOLDrindicat aliud, quam existimationem eorum, apud viros gravitate morum illustres, S qui violari fidem, jurejurando firmatam, quod in Poenis tantopere detestabantur Romani, aegre ferrent,

fuisse imminutam, ipsosque contemtos fuisse, Ssne honore egisse. Vox enim intestabilis non sem per eum significat , quem lex notat, sed & quisne honore ignobilis & inglorius vivit, pudore ejus apud viros graves onerato. Quod Petrus

pessuros saxo Tarpejo fuisse dejectos, ad eos pertinet, qui testimonium falsum dixissent, Vide A.

Gellium Noct. Attic. 2o. I. Caeterum, quod refert

Poluebius in Excerptis ex Hisoria ejus lib. 6. sub s- .nem , unum eorum, de quibus Gellius 7. I 8. loquitur , tantum Romae mansisse, eumque vinctum hosti remissum , id quanquam egregium magnitudinis animi fuisset exemplum , ct Polybium secutus sit Cicero de e is 3. 32. ab eodem Gellio tamen ex Cornelio Nepote refellitur, neque ea res, si evenisset , quidquam ostenderet aliud , quam jurisiurandi observantissimum fuisse Senatum Ro-1Lanum, qui modis omnibus constare sibi fidem publicam, nec Poenorum imitari perfidiam, vellet. Facta autem ejusmodi singularia, publicam fidem spectantia, jus ordinarium non immutant. Quod porro ait Gellius, jusjurandum apud Romanorinviolatὸ sancteque habitum, servatumque, id S moribus legibusque multis ostendi, de eo, quantum ad mores attinet, non ambigitur , quas autem leges intelligat, ignoratur. Si quae tamen de jurejurando per urio e stiterum leges, eae non aliam sanxisse poenam existimari possunt , quam quae

Ciceronis lege , supra a nobis recitata, exprimitur. Si qua enim alia pessuris irro 'ata suis let, ejus

152쪽

VARIOR v Η. CAP. XV. 12x ejus certe mentionem etiam Cicero fuisset factu. rus. Libera ergo republica praeter Censorum notam nulla fuit poena pessurii. Sub Principibus di crimen servatum , utrum quis per Iovem caeterrosve Deos peierasset, an per Gnium, Salutem, Fortunamve Ρrincipis. Ρrius impune erat, quod vindictam Diis relinquerent, certo eam eXactu

ris, & tarditatem supplicii gravitate pensaturis . , Atque hinc Tiberius Rubrium Equitem Roma num, cui crimini dabatur, violatum pessurio nisemen Augusti ita legendum esse. rectὲ Freins- hemius monuit, absolvit. Sin autem quis per Genium Principis pejerasset, id minutae Μajestatis crimen habitum. Etsi autem Μ estatis iudicio olim facta , velut, si quis proditione eXercitum , aut plebem seditionibus, denique malo gesta re publica Μ estatem Ρ'puli Romani minuisset, tantum arguerentur, dicta impune essent. pessimo tamen interpretamento postea & dicta argui coeperunt: quod malum a Sulla ortum, ab Augusto in Cassium Severum exercitum, tandem in accusationum omnium evasit complementum ,

reserente Tacito AnnaL 3. 38. Specie ergo laesae majestatis etiam periurium, per Genium Principis admissum, fuit vindicatum. Atque hinc Tertullianus in Apolog. cap. 28. p. 722. edit. Bol. d. a. IS 39. in f ait: Majore formidine ij callidiore timiditate Caesarem observatis, quum ibum de Olympo

Jovem: -- -- citius denique apud vos per omnes Vid. Tacitus An L Iib. I. eap. 73. ad quem locum Fruinshemius notavit. mclius legi numen, pro nomen,' quae lectio placuit etiam interpreti Gallico, Ametot de latioussale. ν

153쪽

ms Deos, quian per linum Genium Caesaris pejeratur. ' Per Deos ergo peierabatur impune, per Principis Genium non aeque. Quod cur in dubium vocet Menochius, Iureconsultorum Italorum facile princeps, Arbitri Jud. qtias. cas 3I8. causae nihil est: ; Reliquerunt enim Romani timoci Graeci, vide Felth. antiq. Hom. lib. q. cap. ust.

Derjurii per Deos admisi vindictam Diis ipsis.

Principes vero Majestatem suam. ut illaesam scr- Narent. Omni . OPe annitebantur, atque inde est.

quod Ulpianus ait, eum, qui per Principis Genium peierasset, fustibus castigatum, jubentibus ita Septimio Severo & Antonino, L. I 3. g. - D. de Furej. Quod ei Praeconis voce ita enim recte sentit Contius superdici voluere Imper tores : Petulanterne jurato, poterat quidem etiam ad eum referri, qui per Iovem poterasset, sed id calliditate Principum iactum, ne suam tantii mi uriam viderentur ulcisci. Locus Tertulliani. suem adduxi, S geminus et Minutii Felicis, qui inquit in Octavio cap. 29. Et est eis tutius per rivis genium pejerare, quam Regis, indicat, per Jovem impune pejeratum, etiam illis Imperatori

bus: eorum enim tempore uterque vixit. Fulli

bus ergo tum coerciti fuere, qui per Principum Genium pejerassent, & de hac specie poenaque sine dubio exaudiendus Paulus in L. 22. D. de dolo malo. quanquam dissicile id esse putat Baeho Vius ad Treuiter. disp. de Drejur. tb. 8. list B. Dinficultatis hac in re nihil, si quis Romanorum it stituta, S Tertulliani, Minutiique Felicis, quO-

154쪽

V. A R I oi κ U. M. CAP. 'XV. Inrum mentionem fecimus, testimonia considerarit.

Paulum autem Ulpiano aequalem fuisse ι obscurum nulli est. Quod de exilio, tanquam perjurii poena, ex L. D. Stesilanaιus. adsertur, a Cujacio a. obf I9. recte pridem rejectum est; ea enim lege stellionatui, i non pessurio. poenadtatuitur. Imperator porro Alexander etiam fustium poenam remisit, a. C. de Mose cred. E dujus legis verbis apparet,i eum, . qui per Deum

peierasset, soli vindi me divinae rehnqui, idque

Congruenter instituto hactenus recepto. Deinde 'eum , qui per Principem plerasset', etiam Majestatis crimine, corporisque poena, quam Septimius Severus S Antoninus , squos parentes suos vocat Alexander, quam vore exi Herodiani

rib. s. patet, statuerant, ' fustium nempe ista, fustigationis enim vocem Latinis auribus ingratam puto, prorsus liberari. Quod quanquam nonnullis obscurum di falsum videtur, qui propter dictae legis verba quodam calore ct vocem in- conbustὸ, quae in L. 2. C. ad L. DL Maj. Oc. currit, dispiciendum etiamnum putant, an perinjurium consulto sit admissum, an non, priusque in Majestatis crimen incidere, posterius non item, arbitrantur: Et tamen, qui ingenium Alexandri, eiusque moderationem, qua etiam aliis ex causis Majestatis crimina cessare jussit, vid. L I. C. eod. spectaverit, dubium esse non potest. Praesertim, quum, si illos sequaris interpretes, Alexander nihil novi constituisse posset

videri: nec enim temere credendum est, Septimium Severum in eos , qui lubrico linguae & 'inconsulto pejerassent, judicium Majestatis reddi atque ipsos fustibus pecti voluisse. Non enim linguae lubricum facile ad poenam trahen-

155쪽

124 BERN. ΗENR. REI NOLDIdum, L. 7. l. 3. D. ad L. DL M . & quamvis in illo non facile latebra videatur, eam tamen indoles Alexandri prorsus respuit, & Modestinus insuper secundum Ulpianum in L. I. D. eod. est explicandus. Patet ergo, peduros tam

Tiberii, quam Alexandri, dicto impunitum abs tulisse , de ea specie, ubi per Iovem pejeratum esset, minimum nihil esse dubii. Vir autem dqctus, de quo hujus initio capitis dicebamus, id jusjurandum , quod per Genium Principis dar

tur, ne quidem inter jur uranda refert. Eo a tem minus .poterat dubitari, jure Romano per-jurum praeter dedecus, quo existimatio ejus apud viros graves & cordatos premeretur , poenam mansisse nullam. Illud ex L. 41. C. de Transad . . constat, Arcadium S Honorium, Imperatores, infamiam, aliis cum damnis, pessuris irrogasse. quibus amissio dignitatis adhaeret, L. 17. C. de

Dignitat. . De quibus poenis sine dubio constitutio Iuttiniani in L. g. C. de indicta viduitate tollenda Capiunda est.

Ad illustrationem totius huius Capitis egregie fariciunt virorum praestantissimorum, Ever. Ottonis, & Andr. Flor. Rivini, Dissertationes siligulares. Illa de perjurio per Genium Principis agit, exstatqtie in 'Disertationibus junctim editis: haec de poena perjurii Turis Civilis patrii inscri-hitur, & L f. s. i733. prodiit. Observo hac occasione. Diss. illam de perjurii poena, quae, praeside Cl. trechero, fordiae a. I 736. defensa publice est, non pauca cominplecti, quae jam leguntur in Exercitatione Ottonis, cujus tamen eli nomen dissululatum.

C A P.

156쪽

CAP. XVI.

Proprietatis dominum fundo , cujus alii usuifructui legatus' es, servitutem imponere posse, quae fructuarii conditionem non essciat deteriorem, quum' vis non consentiat fructuarius. L. I S. I. ulti

tis, qui nat, ut plerique interpretum ex istis capitibus sententiam adeo ridiculam, ne quid gravius dicam, eliciant. Putant enim, proprietatis dominum, etsi fruetuarius consentiat, imponere fundo servitutem non posse, nisi si ea servitus deteriorem haud sit effectura fructuarii conditionem. Si rationem bellae istius sententiae flagites, videas ipsos tricas nectere, ct verba funderes

CL ad hoeee Caput spici legium, infra obvium, ad L. I S. uv. D. de usust. Abnih. Wielingit Conciliatio nes dictarum Legum inveniuntur in ejusdem LM. Dri Cissi. lib. I. cap. 8. p. 3o. sqq. Add. tamen his quoque V.C. Iac. Uoorda Luctorum cap. X. p. 97. D. JOh. WOlbers in Observationibus, Collectaneis Petri de Iriuuieu adjunctis, cap. VI. p. a 7. R. nec non illustris Baueri DisI. receptam L. in s. i. de Ut r. lactionem ab aliorum emendatioω' nee non vulgari explieMiene, F nora visurditatis uindicant:

157쪽

dere, quae vix sensum habent. Munt, quo minus proprietatis domino, servitutem fundo imposituro, consentire fructuarius queat, ipsius rei naturam repugnare. Et qui sic Τ. ad servitutis impositionem desiiderari, ut 'quis ea de re, cui sit imponenda servitus , , libere possit statuere. leu , ut proprietatem illius plenam habeat. Si

vero fructuarius , servitutem imponere, volenti proprietatis domino consentiat, tunc eum domino concedere proprietatem plenam, quae non

possit cum usuis uetu alteri conceta simul subsistere, nisi . sorte illa servitus non laedat usum- fructum, adeoque ad eam constituendam sufficiat nuda proprietas; non posse igitur fructuarium consentire in servitutis impossitionem S tamen retinere velle usumfructum non imminutum, id enim contradictionem implicare. Haec apud Struvium Sγnt. Iur. ου Exerc. I 2. th. 2I. sere legas. Miror autem . ista principia qui sequuntur, eorum doctrinam ipsis principiis haud respondere. Nam , quamvis adfirment , ipsam rei naturam resistere, quominus fructuarius proprietatis domino in servitute imponenda consentire queat . ipsi tamen sententiam contrariam in forum contendunt esse recipiendam. Id autem , quod rei haturae adversatur, admitti qua ratione potest y At videamus argumenta Struvii. Ait, qui servitutem fundo velit imponere, hujus proprietatem plenam obtinere debere, hoc est, cui non absit

ususfructus. Coecus sit, oportet, qui non cernat, Struvium ita sententiam suam nrmare velle

per id, de quo quaeritur. Hac enim de re lis est. an is, qui proprietatem tantum habet, pos-st fundo servitutem imponere 7 Ponit ergo Struvius id, quod non probavit. Pergit, si usust uetua-

158쪽

VARIORUM. CAP. XVI. 227rius proprietatis domino, servitutem fundo imponere volenti, consentiat, tunc huic illum plenam proprietatem concedere. Quid audio, an si tibi, qui proprietatem obtines, consentiam ad iter per fundum alii permittendum, eo ipso usumfruc-ttim tibi restituo ' An , si tibi proprietas, mihi

usu sfructus aedium, legatus sit, tu autem me consentiente vicino jus concedas, tignum in earum

aedium parictem immittendi, ideo ipse aedium ususructu excido Ecquis Iureconsultorum id unquam existimavit 7 Falsum sane est, quod hic fin-

git Struvius, quamvis verum sit, te plenam proprietatem, hoc est, cui non absit ususfructus, me

autem usumfructum simul habere haud posse. Qui

autem fit, ut, si servitus obsit fructuario, consensu ejus minus videatur proprietas plena proprietatis domino permitti, quam si servitus fructuario non incommodet 2 quae erit hujus diseriminis solida ratio 7 nulla certe. Quando porro ait, consentire fructuarium in servitute imponenda non posse, & tamen usumfructum non imminutum retinere velle , Vereor, ne a cavillatione

ipsius parum absit oratio. Quaerebatur enim, anli proprietatis domino in servitutis impositionem consentiat fructuarius, hic fundi usufructu se plane abdicet ' Dixerat enim Struvius eo ipso, dum fructuarius proprietatis domino servitutem fundo imponenti consentiret, illum huic plenam pro-Prietatem permittere , atque adeo se usufructu omni exuere. Non autem id quaerebatur , anu suffructus ita non minuatur Τ quaestionem ergo immutat Struvius. Quanquam nec animadverto,

qui eo ipso jus utendi fruendi minuatur, quamvis fructuarius ob servitutem impositam illo fortassis non aeque commode S libere utatur. Usus - , Ductus

159쪽

fructus autem est jus alienis rebus utendi fruendi. uod jus salvum atque integrum manet, tametsi uerit imposita servitus. Quod si tamen Struvius . per usumfructum non imminutum intelligat fundum ab omni servitute liberum, tum certe subest contradictio. At ita species a superiori diversa ponitur , .ct quidem talis, quae in hominem sanum cadere vix possit. Anne enim stultus vide-hitur fructuarius, qui, postquam in impositionem servitutis proprietatis domino consensit, fundum fructuarium nulli servituti postulet obnoxium P At fingamus aliquem co procedere vecordiae , anne parata erit doli exceptio . qua reprimi &summoveri eius impudentia possit 8 Respondimus

Struvio , opinionem suam falsis fundamentis R. perstruenti, S quaestionem ipsam non uno eodemque modo constanter proponenti. Ioannes Schilterus Exerc. ad D. I7. 44. rationem, ob quam proprietatis dominus rei fructuariae imponere servitutem nequeat, quamvis vel maxime adsentiatur fructuarius , ex definitione ct natura ipsius ususfructus arcessit. quae velit ut salva rei permaneat substantia. Ea autem ratio nullius est momenti; nec enim cuiquam persuadebitur, servitutis impositione rei substantiam . formamve immutari. Si parieti aedium fructuariarum tignum immittatur, aut per fundum iter concedatur,

an id aedium fundive substantiam invertit nemo id dixerit. Magis ergo ingenui illi suerunt, qui,

quum proprietatis dominum, quamvis consentiat fructuarius, servitutem fundo imponere haud posse , Ulpianum adfirmare putarent, dixerunt, ejus juris rationem aut pervestigari omnino non posse, aut saltem esse scrupulosam , ac ideo in foro contra Ulpianum videri pronuntiandum. At

160쪽

VARIORUM. CAP. XVI. 123 dispiciamus , anne Ulpiano eadem sententia sederit. , quam ipsi in tiuim fori admittendam censent, atque ita frustra laboretur, dum ratio, quae ipsum ad omnia alia impulerit , in velligatur. Constat autem , proprietatis dominum in re fructuaria nihil facere posse, quo fructuario incommodetur, aut deterior ejus fiat conditio. duum autem id plurimum eveniat, si rei fructuariae servitus imponatur : hinc juris regula est , proprietatis dominum servitutem ei rei imponere haud posse. Vertim uti omnis definitio in Iure Civili periculosa est. parumque est, ut non polliis 'subverti, L. 2o2. D. de Reg. Dr. seu, ut Harmenopulus V. 6. tit. 2. g. 3 S. eX primit, omnis legitima regula infirma est, sacile enim subvertitur; ita & ista, quam attulimus, regula ossicium sutim perdit, si impossita servitute deterior non fiat fructuarii conditio. Hoc enim solum spectari, an proprietatis dominus fructuarii conditionem deteriorem faciat, an non faciat, Ulpianus manifesto ostendit d. I. I S. S. 6. & l. I p. g. I. D. de Ut r. Q iod si ergo servitute imposita fructuarii conditio non fiat deterior, recte videtur imposita servitus, quamvis haud consenserit fructuarius. Porro dicta regula vitiatur, si

proprietatis domino servitutem imponenti consentiat fructuarius, quamvis enim tum forsan in- Commodet ei servitus, consensus tamen illius efficit, ut, si quod damnum sentit, id non videatur ipse damnum sentire. L. 2o3. D. de Reg. r. Regula atque exceptio ita. ut dixi, in d. L. IS. l. ult. l. I 6. D. de Urfr. proponitur, verba haec sunt: Sed nec servitutem imponere fundo potes proprietarius, nec amittere servitutem. sequitur exceptio : Droprietatis dominus ne quidem consen-I . Ijente

SEARCH

MENU NAVIGATION