Bernardi Henrici Reinoldi ... Opuscula juridica adhuc rariora. Recensuit illa, notulis instruxit, in praefatione vitam auctoris clarissimi exposuit, ac dissertationem singularem de insignibus Germanorum in jurisprudentiam elegantiorem meritis praemis

발행: 1755년

분량: 765페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

aso BERN. II EN R. REI Notortiente fructuario servitutem imporii, potest. Suis jungitur l. 16. ni is qua deterior fruisuarii conditio non sat , vehiti s talem servitutem vicino conceserit jus jibi non ese altius tollere. Ait Ulpianus: Proprietatis dominum ne consentiente quidem fruoluario , hoe cit , quamvis is haud consentiat, fundo servitutem imponere posse . additur ex Paulo, niti eam tamen, per quam frustuarii con ditio non fiat deterior. Connanus Comment. Dr. Ciu. lib. ψ. cap. 3. g. 3. pro ne quidem substituit

nec quidem, Prorsus praeter nece1statem. Idem - in I. I 6. Vocem vis per illi rarat exponit, vel tantummodo. Quae quanquam mala non est eX-plicatio, eaque Cestii Pii apud Senecam Suasoria2. ubi ait: Ideo Taygeti montis docilia, nibi Laco- nibus, jugar aliorumque, qui nis pro nonniis,

duntaxat, 'el tantummodo posuere, te imoniis firmari potest; ipse tamen Paulum scripssisse arbitror : Pro rietatis dominus fundo servitutem fructuario invito imponere non pote s: nisi qua deterior fructuarii conditio non stat, Sc. Priorem autem Pauli versiculum omisiisse architectos Pandectarum , quod eam regulam jam ex Ulpiano retulissent nihil, niti nimium fallimur, verius est. Eam autem Iureconsultorum mentem fuisse, ex eo, quod diximus, nempe hoc solum spectari, an fruetu rii conditio deterior fiat , an non fiat, patet tum S inde, quod absurdum si dicere, proprietatis dominum fundo imponere servitutem no posse, licet consentiat fructuarius, excepta specie, ubi ipse ex imposita servitute non est passi rus detrimentum. Rusmodi enim exceptio stulta est , quum is , qui juri suo renuntiat, nota queat videri damnum sacere. Et qliis, quaeso,

ea in specie, quam Paulus ponit, fructuarii consensum

162쪽

sensum requisiverit' si proprietatis dominus vi-'cino talem servitutem concia at, jus tibi non esse aedes fructuarias altius tollere , quiu fructuario eo ipso decedit aedium, quarum ipse usum fructum obtinet, forma substantiaque immutatur, nec hilum. Ad quid ergo ejus deliderabitur consensus 7 Certe hunc nec Ulpianus nec Paulus possunt videri ex illa. At iis, quorum ego me sententiae sit bscribo, adversari ais Ulpianum ipsum in L I7. D. eod. Verba Ulpiani: Locum autem religiosum facere potes consentiente fructuario , hoc verum est favore religionis. Adfirmare enim Vlpianum , proprietatis dominum demum, favore' religionis, consensu fructuarii locum religiosum esscere posse. At ne longius faciam, rio, haec

verba: favore, aut sed favore religionis nam &ita scribitur, ab Hudioso aliquo juris fuisse in .

margine adnotata, posteaque in textum ipsum inrepsisse. In errorem autem eum impuliste, . quod favore religionis multa contra communes regulas vidisset recepta. Expungenda autem esse ea , quae dixi, verba. vel inde manifestum est. quod ea apud Ulpianum in L. I. f. 7. D. de Religiosis haud legantur; nam ibi ita loquitur Ulpianus: Intito fructuario locus religioses non set, sed si consentiat fructuarius, magis es, ut locus rcligiosus sat. At & hinc novae turbae. Dicent enim, illud magis est ostendere, ea de re sitisse . dubitatum. Hac in specie autem religionis ergo aliud placuisse, caeterum in I. I S. s. ult. Π, detis r. ita, ut ipsi velint, Ulpianum exaudien oum. quid reponam' nihil, nisi hoc, non adhibere ipsos. ac ne novisse quidem . eam, qua Veteres illi Iuris Conditores in scribendo ac re spondendo utebantur, modestiam. Illud addo,

I a Gallis

163쪽

13a BERN. II EN R. REI NoIDI Gallis pridem sententiam eam , ' quam adseruimus . in legem abiisse. Videatur Codex Henrici IV. lib. S. c. . 8. n. 92.

C A P. XVII.

Legem 8. D. de Collatione mendo vacare. Hahandri, C acii, Herahit, Sah si lectione rejecta , Accursi probatur. Levia sunt, quae hic consectamur, non inficior, quod si tamen id mihi quis velit vitio

vertere, is C acium simul rcprehendat & Heraldum Salmasiumque ; nam & hos videas delectione vera initii legis S. D. de Coslatione la- horasse. Florentiae legitur : nonnunquam Praetor mariantem non repellit is con filium mutantis non aspem natur. Haloander legebat: nonnunquam Praetor variantem non repellit, hy consilium mutantem non pernatur. Cujacius Comment. in libr. 3. 2Fae s. Papiniani, ad hanc legem monet, omnino conji- Rum mutantem legendum, quia & ita sit in Basilicis. Suffragatur huic Salmasius eap. 18. observis ad Pus Atticum ij Romanum, p. 39O. acriter invectus in Desiderium Uerat dum, .ii observationum S emendationum cap. 7. scriptum contendat fuisse mutanteis , unde factum sie mutantis. Ait

autem Addenda his, quae erudite observavit U. C. Ever. Otto in Viro Papiniavi, cap. VL S. 3. p. Da. sq. ed t. secundae Bremenses.

164쪽

VARIORUM. CAP. XVII. I 33 autem Salmasius: in subtilitatem suam ostendat ALCocatus , scribendum putat; consilium mutantes , quia scriptum, inquit, fuerat mutanteis, unde factum mutantis. Sed hariolatur plane j ballucinatur. Nam vetus illa scriptura temporibus Iurisconfultorum 'non amplius erat in usu. Ennii Pacuvii aetatemplanὰ redolet. Multo minus usurpata fuerit eo seculo, quo compilatae S conscriptae fuere Pandectae, in quitus plura ex Italico idiomate , quod tunc obtinebat , admixta a librariis fuere. Verba Salinasii ideo hic adseripsi, quod videam , eum idem carmen rein Petere, cujus supra capite Io. mentionem faciebamus; Qtiam autem alieno id hic loco faciat, nemo non videt, cum in dicta l. 8. ab ista origine ne umbra quidem sit mendi : Sed & noso isto capite eam hariolationem explosimus. Videamus ergo de lectione l. 8. de collat. Putabat Ueraldus, scriptum fuisse mutanteis, non appro-ho plane, sed nec sero , quod ait Salmasius, veterem istam scripturam temporibus Jureconsultorum non amplius fuisse in usu. Certum enim existimo, antiquae S locutionis S scripturae Iu- reconsultos , ex quorum libris Digesta conflata sunt, perquam fuisse studiosos. Non potest id , fugere eos, qui ea vel partim trivere. Si, Sal - .m alius quod ait, verum esset. multa in Digestis expungenda & mutanda forent, quae tamen antiqua scribendi consuetudine defenduntur. In LII. f. I. D. ut in posse istonem legatorum vel stil- commigsorum servandorum causa esse liceat scriptum fuit; nihil me per em laedi oportere conuenit, monentibus librariis Florentinis; per em, id est, per eum, alii fortassis legerunt per im, quod etiam probum , id autem cum haud intelligerent, ex eo fecerunt perinde, alii exinde, alii etiam pro-

i I a inde.

165쪽

ia ι BERN. HENR. REIN LDI inde. Est autem dictum Caput II. IIermogeniani libro quarto Epitomarum Iuris , qui I Iermo genianus etii ex postremis Iure consultis fuit, ut

docet Jacobus Gothoi redus; adducta in lego

non aliter tamen locutus est , quam loquuti sunt ipli Decemviri. Ulpianus quoque in L. 2 o. g. 7. D. Fam. ercisc. scribit iis nam ita Florentiae legitur, quamvis id eum alii Codices legant manu eXarati, ut testantur Contius S Charon eas. Id em in id eum eadem imperitia est conver-fum. In L. 83. D. de acq. her. Florentiae legitur s totam an partem. pro A totam eam partem; quod quum indoeti haud animadverterent. adciderunt. hereditatem aut. At male. Videatur de his Cujacius 3. obf. 38. Pomponius L. 2. g.

29. D. de Origine Iuris seripsit: Deinde , quum. 6bet necessarius IIagistratus , qui hasae praeesset: x Viri ollitibus judicandis sunt constituti. Scripsit, inquam . X. Viri Silitibus judicandis, quamvis ipsis orsan Pandectarum architecti illud St miserint , ct in reposuerint. Nam Florentiae legitur: Decemviri in liιibus judicandis , quo melius est, quod 'vulgata editio habet quanquam haec malo pro Decemviris substituit Centumviros, ut Go Ueanus & Cujacius ostenderunt. Si tamen Salmasiuim audias, vox ea Silitibus non est serenda, quod ea non jam Ennii aut Pacuvii, sed ipsam Decemvirorum, qui leges XII. Tabularum pertulerunt, aetatem redoleat. At nugatur Salmasius. Docent id inscriptiones apud Gruterum fere innumerabiles, quae non Ennii aut Pacuvii, sed ea, i qua

166쪽

VARIORUM. CAP. XUII. qua vivebat Pomponius, aetate , imo etiam , qua is forsan e vivis pridem excesserat, scalptae sunt, & constanter Silitibus praeserunt. Apparet hinc iterum imperitia auctoris libelli de notis, qui libellus vulgo Valerio Probo ad dieitur. Nam is auctor cum ait Silitibus diei p o Litibus, addit, illud inventum esse apud Ferentum in Civitate Histomo an Hiltonio Non vidit certo

is auctor inscriptiones multas , cum unius tantum meminerit. Tum ea ignorantia non recidit in Valerium Probum; nam ejus aetate rarum non fuit, Silitibus seribi pro litibus, cum nec tempora, iplius decessum quae secuta sunt, eam scripturam repudiarint. Ut adeo vel ob istam notam is liber Valerio Probo recte abjudicetur. Uerum ut aliquanto propius ad Salmasii censuram, quais Herat dum perstringit, accedamus, qua ratione Salmasius ex g. I. t. 34. D. de Uu S us: r. per leg. dat. delebit vocem curatorei, est ex L 3I. D. eod. Vocem uaeorei, quae Voces pro curatori Scvxori exaratae sunt , ct a Cujacio 3. obf. 27. recte defenduntur 7 nulla sane. Joannes Gerardus V ossius de arte Grammatica lib. 2. cap. a. ait,

EI cognatum fui se 1 longo. Inis illud I priivb non aliter sonui se, quam EI. Unde sui Plauti Captet vel qui politea Captivi. Itidem promiscuὰ veteres for0s se omnis V omneis; tris S treis. Rationem in

multis apertam esse, ut cum dixerint is, it , itur, nam primo dixise integrὸ, eis, eit, eitur. Pol eae N i concrevit e, ut esset diphthongus. Habuisseque trem e exilem admodum somnn, tandem ulterius marcescens, planὸ omissi m. Cur ergo Iureconsulti non recte videbuntur scripssisse curatorei S uxoret 8 At non convenit illa scriptura jureconsultorum aeta

167쪽

BERN. II EN a. REI NOLDII 36

probat. Frustra autem, nisi probaverit, siclem sibi adhiberi postularit. Nos testimonia ipsorum Jureconsultorum adduXimus, quae qui infirmaverit 7 Quum ergo dureconsulti in duabus illis legibus ΕΙ pro I posuerint, non videtur nimium reprehendendus IIuraldus, qui in lege 8. D. de Corat. Papinianum mutanteis arbitratur scripsisse. Illustrillimus Norimis quidem in Latinitate S Orthographia utriusqlle Tabulae PVanae defensa cap. g. ait, florente Cicerone ac dein Augusto imperante accusativos tertiae declinationis tantum per es S is suisse terminatos, non etiam per eis. At, haud video, qui, si in illis accusativis eo tempore E emarcuerit, non S in caeteris vocabulis pro cliphthongo gi solum I fuerit scrip. tum: cur & Augusto imperante fuerit exaratum, devicteis, servateis , Partheis , recepteis , restitutela. Sc. quae ex Augusti aevo ipse agnoscit Norisius d. l. cap. 4. Sponius hanc inscriptionem reseri , Augusto imperante scalptam: .

DEANAE. EPHESIAE. ET. IMP. CAESARI. AUG. ET. II. CAESARI. AUG. F. Ε Γ. CIUITATI. EPHESIORUM. CAIUS. SEXTILIUS. P. F. UOT. POLLIO. CUM. OFILLIA. A. F. BASSA. UXORE. SUA. ET. C. Orita IO. PROCULO. F. SUO.

CETERIS UE. LEl3EREIS. SULIS. PONTEM. DE SUA. PECUNIA. FACIUNDUM. CURAVIT.

168쪽

VARIORUM.. CAP. XVII. Legitur tessereis, saeis. Et videtur sane sententiae Augusti convenire, ut pro I. longo ΕΙ. scriberetur. Nam Augustus eorum opinionem secutus fuit, qui perinde scribendum, ac loquerentur, existimabant, teste Suetonio in ejus uita c. 88. L longum Vero per El. vivente Cicerone fuisse elatum, ipse testis est 9. ad fam. 22. De inde vix adducor, ut credam , viros doct6s, quι, Veterum auctorum libros ediderunt, accusativos declinationis tertiae, qui in libris editis toties pereis, non Vero per es vel is terminantur, omnes

ex ingenio suo aut per socordiam reposuisse . non manuscriptorum Codicum fidem secutos. U. Cl. Christophorus Cellarius , Germanorum doctissimus, certu in Ciceronis libris, a Grutero castigatis , accusativos illos in eis exeuntes saepius occurrere testis est in Orthographia Latina, ubi saliorum auctorum exempla adducit. Tum quoque non sollim Varro . sed & recentiores Grammatici carisius, Cornelius Fronto. S Terentianus inurus eos accusativos defenderunt, ipso Norisio teste, imo & Priscianus, Videatur Vos-

sus de analogia, 2. 16. Et licet forsan inde ab Augusto isti accusativi frequentius per es vel is' fuerint scripti, non poterit tamen ostendi, id ut semper factum fuisse , aut Iureconsultos,

quos antiquae scripturae amantissimos fuisse diximus, pos plane respuisse. Illud ex iis, quae di-Σimus, constare puto, nimium considenter Sal. masium diphthongum ei aetati Ennii aut Pacuvii tantum attribuisse. Miror autem, ipsum Salmasium in inscriptione, quam ex Antonio Augustino transscriptam recitat Heraldus lib. 2. animadu.

cap. I9. pro his verbis: ET. TECTA. PRAE-5TARI. ET CONDITIONE. VOLO. , repone

169쪽

ita enim ibi scriptum esse, audet dejerare. Miror, inquam, eum ibi diphthongum et adhibere. quae alias ipsi tantopere displicet, nisi fortastis etiam eam inscriptionem ad Ennii ct Pacuvii ae. tatem reseri, quod an recte fiat, ignoro. Poterat ergo ea, qua dixi , ratione Heraldi conjectura propugnari. Miror tamen eundem non institisse viam paulo commodiorem. Poterat 'enim dicere illud mutantis recte sese habere , ct esse quartum multitudinis casum. Licuisset ita evitare forsan Salmasii, certe Norisii, censuram. Hic enim accusativos, in is exeuntes, oratione satis longa defendit. Ille negare haud poterat, eos non solum Jureconsultorum , sed & Iustiniani aevo fulsis usitatos. A Jureconsultis eos adhibitos fulsis, fidem facere poterant lex 8. D. defervitutib. I. 2o. f. S. D. fam. ercisc. l. 28. 4. D. de jurej. I. 16. l. 6. D. de Publicanis, quemadmodum eas leges edidit Taurelius, Digesta Florentina secutus. Et Iureconsultorum scripturim eam aliorum auctorum testimoniis firmare si voluisset, quam larga sese offerebat eorum seges' Daus-quium vide orthographicorum voL I. p. Io9. 'IIo. S Norisium L libr. c. 3. Eum porro istorum accusativorum finem nec Iustiniani temporibus ab usu recessisse , docere poterat Priscianus, qui regulas finxit, ouando illi per is vel eis, quando vero per es essent efferendi , adeatur Vollius d. lib. 2. de analogia , c. I 6. Iustiniano autem Priscianum aequalem fuisse non erat obscurum. Poterat id ipsum ostendere S hoc epigramma :

170쪽

U A R I o a d M. CAP. XVII. Iasi

GLORIOSISSIMUS. HAS SEDIS. SPECTACULI. ANNO. REGNI. SUI. TERTIO. FIERI. FELICITER. PRECEPIT.

Quod epigramma apud Gruterum p. I 68.exstat, atque inde etiam a Norisio est trans ripiatum. Desensa, nisi salior, satis erat recepta legis 8. D de collat. lectio, haec si Heraldo iumentem venissent. Graeci, quos sequitur & Cu-jacius & Salmasius , submoveri hac exceptione poterant: praeterquam si vos latinae locutionis non satis fueritis gnari. Aut hac. nisi si vos Papiniani sententiam expressisse contenti, de verbis haud nimium suistis soliciti. At Heraldo res ea non est visa tanti. Ut ergo Ec nos his ineptiis liberemur, adfirmabimus, Franciscum Accursium , doctissimis illis , quos laudavimus, viris, hie acutius vidisse, &, retenta lectione recepta. legi 8. de collat. sensum sat ' commodum tribuisse. Notat autem ad verbum mutantis, scilicet voluntatem , perspicua sententia ei Pra tor aliquando variantem non repellit, S consilium ejus, qui mutat voluntatem , non aspernatur. Nihil rectilis. Papinianus illud mutantis absolute posuit, cujus locutionis nec alii audiores insueti. Vide Ausonium Ρopma de antiquae locutionis lib. 2. c. I. cui addi possunt ea, quae adfert Philippus Carolus Animadvers in A.

Gellii lib. I. cap. 7. at necessum non erat, Papiniano aliunde testimonia expetere, quum ipse &illud variantem absolute protulerit. verbum autem variare etiam inter agentia esse, nemo dubitat. Cicero ait: Ergo ille princeps variabit S mutabit vocem. Quando ergo Papinianus ait, cons-

SEARCH

MENU NAVIGATION