장음표시 사용
191쪽
cxω -BERN. HENR. REI NOLDIConsulibus nempe Q. Verannio, S C. Pompeio Gallo, per Senatusconsultum licuit patruis fratrum filias ducere. Initio tamen, corrupto quamvis seculo , vix duo reperti sunt', qui Claudii exemplum sequerentur. Tacitus d. cap. 7. unius meminit. Suetonius duorum. Holmanus ait: tantum apud Romanos etiam perditissimis mor hus , cs' saeculo corruptissimo, fanguinis reverentia valuit , ut auctores testentur , peradmodum paucos fuisse, qui Claudium imitat entur. Quin etiam de Domitiam Tranquillus scribens : Fratris filiam , adhuc virginem , oblatam in matrimonium sibi, pertinacissi- recusavit. Priora Holmani bene habent, posterioribus nimis benigne de Domitiano judicat. Recusavit Domitianus filiam Titi, devinctus Domitiae nuptiis. Postea alii collocatam ultro corrupit, ct quidem vivo etiam tum Tito, mox patre ac viro orbatam ardentisissime palamque dilexit, ut resert Suetonius in Domitiani vita c. 22. ' Non erat Domitiano idem animi, qui vultus pudor. Etsi autem pauci admodum Claudii exemplum seqnerentur, licuit tamen Tito filiam suam Domitiano in matrimonium offerre, licuit S Domitiano eam ex SCto ducere. Nerinva Imperator an hoc SCtum rursus abrogarit, ct Iratrum filias uxores duci vetuerit, incertum est. Vitio Dionis, an Xiphilini, rem non satis claru exprimentis. Ait Dio lib. 68. cap. 2. p. III 9. edit. Reimarianae, Nervam multas leges tulisse, praesertim, ile' quis eunuchum saceret, ne-
. Ve In Di T. eap. superiori ad lucta de eitu nuptiar. E
l) Add. Plinius lib. IV. epist. II. s. o.
192쪽
VAllio Ru M. CAI . XII. 16tve quis adelphiden uxorem duceret, Adelphide tam filiam sororis, quam fratris, significat. Leunclavius ea de causa fratris sororisve filiam interpretatus est , cum Xylander neptem vertisset. Atque hinc Cujacius. lib. I 3. obf. I 6. Lipsius. aliique, existimant, Nervam sororis filiam duci
vetuisse. Filiam autem fratris non item. Mihi Nervae moribus utique convenire videtur, ut
filiarum fratrum nuptias , quae Romanis habe.hantur incestae , ct ideo haud erant solennes. quamvis Claudiano Scio essent permissae, existi- me;ur sustulisse. Deinde . si connubium cum sororis filia esse noluisset Nerva, nil no vi constituisset, quum eae nuptiae Claudiano Scio non essent concessae , sed jus novum strictam in te pretationem , ut par erat, reciperet. Quid 'Φuod , quum tam pauca extarent anter patruos &lias fratrum, etiam post Claudianum SCtum. nuptiarum exempla, nonnisi dissicile admodum cogitari possit, aliquos Senatusconsulto datam ii. centiam etiam ad filias sororum porrexisse. At turbat exemplum Antonini Philosophi, Principis sanctissimi. Is enim, Capitolino reserente in ejur nis, cap. 7. filiam suam Lucillam fratri despon. dit. Atque ita Antoninus Philosophus Nervae, si is ejusmodi nuptias vetuisset, legem perrupis sit. Quid respondeo' an quod ait Vertramus,
L. Aelio Vero Caesari sicuisse fratris sitam ducere .
'in Legatur hie, quod de sensu husus loes apud Di
tem disseruit celeberrimus editor, Herm. iam. Retinarus.
193쪽
16a .BERN. HENO. RE INGL 'Tutpote Mibus soluto, caeteris non id ly Non placet. . Quid ergo Τ Non fuit iis moribus Antoninus Philosophus, s nam hoc agente nuptiae illae contractae sunt, ne quis culpam in Verum transferat cum Vertranio, in ut legibus omnibus se solutum putaret, & Nervae legem, si ea obstabat, contemnere posse. Neque puto, ipsum usurum fuisse licentia, quam Claudianum Senatusconsultum dabat; . non enim congruebat sanctistati morum ejus & sapientiae. , ut, quod per le- es liceret, id honestum existimaret, atque quod inhonestum esset, id faceret. Quum autem ipsi Romanae plebi filiarum fratrum nuptiae videte xur incestae, viris autem gravibus multo magis, cui possum adduci ut credam, Antoninum Phil
sophum eas probasse ' Quid ρ an ergo , ais, Historicis fidem abrogas, rem gestam ita narrantibus' Non certe, credo Antoninum Aelio Vero filiam suam despondisse, iisque nuptiis laetatum maximo, quod per eas arctior inter Verum, Imperii participem, seque cis utinari videretur amicitia; Ρuto, eas nuptias licitas illi ct honestapvisas, ob hanc causam, quod patria potestas, is
quam per adoptionem :Marcus AureIius S L. Verus transierant, quaeque adeo impedire videli tur, vivente Pio, inter Verum dc Marei filia matrimonium, morin Pii esset sublata , . Marcus
autem post Pii decessum filiam suam Vero collocaret. Nihil obstabat his nuptiis, nisi Csvilis ratio, quod scilicet per adoptionem in ejusdem
194쪽
V.R I: O R u M CAP. XXI. I 63 dii potestatem redacti erant Marcus & Verus. Et hi per eam fratres erant effecti. Lucilla a tem Vero fratris filia: Sanguinis veneratio non erat impedimento. Ius autem illud patriae potestatis morte Pii erat sublatum. Haec ratio si displiceat, dabo aliam. Ea haec est: non licet mini sororem adoptivam uxorem ducere, quam diu .constat adoptio , caeterum si dissoluta sit adoptio per emancipationem . nihil impedimemto est nuptiis. l. II. D de Ritu Nuptiarum. Non licet ergo, Claudiani SCti licentiam si seponas. mihi neque eam ducere , quae mihi Civili jure fratris est filia facta. Non licebat ergo, adoptione constante, Vero Marci filiam ducere, quid autem si haec esset emancipata Τ cessabat tum ea Civilis ratio. Quid ergo ' rio emancipatam sui μse Marci filiam . priusquam ea nuberet Vero. Qui id probo factum id esse, non commemorant Historici. At an ideo factum non fuit Certe moribus Marci convenit, ut non ante existimandus sit Uero nuptias filiae permisisse, quam impedimenta. :si quae erant. Femovisset. An, quia non legatur Maximianus ante filiam suam emancipasse, quam eam constantino, ab se in nepotis locum adoptato . 'collocaret. ideo emancipatio non putabitur facta' Certe quod leges postulabant, non potest videri ab Augustis Umissum , quamvis minuta , talia , utpote per se inde intelligenda, non commemorent Historici &on efficiunt ergo Ueri S Lucillae nuptiae ut Nemis filias fratrum duei haud videatur frohibuisse. Atque hinc nihil causae est, cur G tam in L. 53. I. I. D. de Ritu Nuptiarum non arbitremur recte scripsisse : Patris adisivi. axei neptem ex flis uxorem ducere possum: scilicet, s in Dissis en π
195쪽
I64 . BERN. ΗENR. REI NOLDI m. Gaji enim tempore Nervae legem , quae fratrum filias. duci vetabat, .adhuc viguisse vero- simile est. Vixit ille Gaius Iureconsultus sub H driano & post eum; quaindiu . nescitur. )Veri S Lucillae connubium non impedit, quorumis ita existimare liceat, uti visum, S iis ve
bis , s in familia ejus sim, S quae sequuntur, id
coni, ubium defendit G us. . Sub Principibus, qui JHarcum exceperunt, Scium Claudianum in usum reductum fuit, ct filiarum fratrum nugniae sunt permissae, non item sororum, stricta SCti interpretatione. i Docent id multa Iureconsultorum, qui post Gaium fuerunt, loca , cuivis obvia. Ulpianus ita scripsit libro Regularum, inter cogo
tos ex transverso gradu olim quidem marrimonia contrahi non poterant , nunc autem ex tertio gradu licet
timorem ducere , sed tantum fratris filam, non etiam sororis. Vid. Collatio legum Moses S Romanorum rit. 6. verba priora antea quoque adduximus capite XX. Ulpiani autem locus hic a Pariatore ervatus, osterulit, quam falsa contii, de qua diximus eoi loco, sit lectio. Ostendit quoque Cu-3acii lapsum, qui ad tit. s. Fragment. Ulpiami ait, iocum, ad quem scribit, ita restituendum: Nune autem etiam ex quculo gradu licet uxorem ducere; sedetanieli fratris auis sororis filam Sc. Legendum enim
erat cum Pariatore, nunc autem ex tertio gradu licet uxorem ducere , sed ranium fratris filam , none: am sororis. Fratris filia tertium gradum obtiaret, non quartum. Paulus apud eundem Pariatorem ai I. c. nes suam sororir, aut neptem, ducerepsi sumus.
Conjecturae Frane. Car. Conradi de vera aetate Gas ubi reperiantur, infra memoravi ad s. uis. Dissi de Edicto
196쪽
An Tureconfustorum, quorum in Pandectas fragmenta sunt relata , tempore ex Senatusconsulto Claudia .no patruo licuerit fratris filam ducere tantum in urbe, non θ' in provinciis p iterum ad L. Ss. I. I. D de Rstu Nuptiarum. Vinnii error.
Cfo Iureconsulto in L. 33. I. D. de Ritu
Nuptiarum cum caeteris, quorum in Digestis fragmenta extant, & alibi supersunt, utique non convenire, ct manifestum est, & a nobis superiori capite indicatum. Existimabamus autem , quum ista scriberet Gaius, Claudianum Senatus- Consultum nondum rursus invaluisse, utpote per Nervam , uti videbatur . abrogatum. rost Ga-jum vero sub iis Augustis, qui Marco successemant, id evenisse , atque inde negare G um , nuptias filiae fratris permissas, caeteros vero Iu- reconsultos, qui post G um floruerunt, adfirmare, de sua quosque tempestate recte. Rus
me; opinionis cur poenitere debeat, nondum vi-oeo. Franciscus Holmanus , ut Gaium cum caeteris Iureconsultis in concordiam adduceret, autumabat. licuisse quidem per Claudianum Senatusconsultum patruo naturali filiam fratris sui du-Cere , at non adoptivo, quia cruod esset contra juris rat: onem, S Pudorem. α antiquum morem introductum , restringendum potius, quam L a pro
197쪽
producendum fuerit visum. Adeatur disputatis idolinani de N. N matrimoniorum Iurre, cap. s. At ita civili cognationi majores ad impediendum nuptias vires videbuntur attributae, quam naturali, fictae, quam verae. Quod est durum. Deinde, quamvis Claudius Imperator filiam se ris sui naturalis uxorem duxerit, atque eo iis nuptiis primum licentia data sit, non consequitur tamen, non licuisse filiae fratris patruo suo adoptivo nubere, quum Senatusconsultum generali sermone de nuptiis inter patruos di fratrum filias esset conceptum, non adhibito discrimine, essentne patrui naturales, an adoptivi. Jureconsultorum, quos haec aetas tulit, Princops, Gerardus Noodi, putabat, in Urbe tantum licuisse patruis, ducere fratrum filias, non vero in provinciis, atque Gaium de jure provinciali loqui, , caeteros Iureconsultos de eo, quod in Urbe observatum fuerit. At, pace Viri CL. dixe fim, neque illud satis placet; Εx eo enim, quod aliquid ad Edictum provinciale fuerit scriptum, non videtur confestim colligi posse, in provinciis aliud , quam in Urbe , obtinuisse. Quid quod caeteri Jureconsulti ejus discriminis mentionem faciunt nusquam' quid quod ex Diocletiani S Maximiani Caesarum Edicto, quod ex Codice Gregoriano , Legum Mosis & Romanarum Pariator tit. 6. ejus collationis reseri, constare videtur, fratrum filiarum nuptias in provinciis, ante illorum Augustorum temporR, per-
I.egi potest haec Nooditi sententia obseνvationum i
lib. II. cap. s. Add. tamen Georg. d Arnaud var. conject. i
lib. II. cap. I9. p. 34s. qui locus etiam superim capite dicta a Ruinoldo illustrat.
198쪽
missas suisse, & ab ipsis haud sublatas 2 Pertine id Edictum ad omnes , sub Romano Imperio
gem religiovem sanctitatemquae in con biis rapulanis dis uolumus ab unoquoque servari, S eas tantion 1ciant nuptias licitas, quae sunς Romano jure permissae Alloquuntur potissimum Provinciales, qui etiam limites Romanarum legum nuptiis contrahendis erant transgressi. Recensent postea nuptias praehibitas , matrimonium patrui fratrisque nita haud vetant, sororis filiae interdicunt. Prorsus observato eo discrimine,' quod Papinianus, Ulpianus. Paulusque tradunt. Potest porro ex L. I. C. Theod. de incestis nuptiis recte colligi, non putas e provinciales filiarum fratrum nuptiis sibi magis esse interdictum , quam Romanis ipsis. Bonum interim iactum est, quod Edicti Dic cletiani S Maximiani exemplum est servatum, Πεm que ex eo patet, adsuta esse nonnulla a Triboniuno legi I7. C. de nuptiis; addidit enim Triboniaenus, ne quis cum fratris sui stia N ex ea nepte majtrimonium contraheret. Monuit id Dionysius Gothostedus ad b. I. Miror non idem vidisse Arnoldum Vinnium, qui ait, tandem expressi' Senatusconsultum Claudianum fuisse abrogatum , S quidem a Principibus Ethnicis Diocletiano S' Maximiano. Aded alte a natura leges Utas cordibus humanis fuisse inscriptas; vide Vinnii Comment. ad i. 3. Is. da' nuptiis. Tribonianus Vinnium in errorem eum impulit, uti falsa laude illos cumularet Principes, quum vera Constantino & Constanti deberetur, ut ex d. I. 1. C. Deoi de incestis nuptiis coa
199쪽
Parum rectὸ menalis heum Satyra s. ab Alexandro Neapolitano videri erplicatum.
In alienam messem si Me falcem immittere alicui videar, ei responsum volo , S cum Iur consulto mihi negotium suturum, S hoc a juris- prudentia non plane esse alienum. Iuvenalis SMt1ram quintam uis claudit versibus:
Si potes is debes; pulsandum vertice rase Praebebis quandoque caput, nec dura timebis Flagra pati , his epulit V tali dignus amico. Eos versus Genialium Dierum auctor M. 4. c. I , male ait intellector ab indobis Grammaticis, qui sua interpretatione id effecerint, ut studiosus . qui inde lucem sperabat, usurpare queat illud Comici .
Fecisis probὸ , multo incertior sum, quam dudum. Existimat autem Alexander. Poetam, quum ea Satyra exposuisset, quae sint indigna perserenda parasitis, illis, quos recitavimus versibus, eum , qui divitum sit solitus captare coenas, hortari, tandem uti sese in libertatem vindicet; respicere Iuvenalem manumissionis ritum, qui fuerit, uti
e servitute qui vocaretur ad libertatem, is capitoraso
200쪽
caput percuteretur , & jacta in ipsum sestuca . quum eum vertisset dominus , e servitute exime retur. Eo putat digitum intendisse Poetam. Ipse' autem non possum adstipulari Alexandro, qui puς tem, Juvenalem istis contumesiis, quas subeundas parasitis antea narraverat, ct eas tandem adijicere , quas versus relati exprimunt. Sunt auiatem tales , qualibus servi excipiebantur. Verbo dicam , tantum absum ab Alexandri sentent, , ut non modo non arbitrer . Poetam illis versibus ad libertatem vocare parasitum . sed & coutra existimem Poetam velle , uti parasitus se diviti prorsus in servitutem addicat. Hoc modo: si superiores injurias ferre potes, quod S certe de bes, ubi plane decreveris, sectari divitis mensas. huicque esse velis gratus , tum neque id recusa, ut tibi caput rasum per ludibrium aliquando pus-setur , flagrisque caedaris servilem ad modum. Ita enim te dignum effeceris istis epulis, eoque amico , vel, neque enim , qui aliter excipiare , dignus es, quando serviliter fictus tanti eas epulas, gratiamque divitis mercare. Alexandri interpretatio prorsus aliena videtur 1 Poetas mente.
Finge enim , id velle Iuvenalem , quod vult Λ-lexander, quorsum illud
- - - bis epulis S tali dignus amico, referetur ' non potest pertinere ad parasitum, qui divitum coenas captare desiit, seu sese in libertatem vindicavit. Adde, quod flagra pati ad servos spectet, non autem ad manumissionis' rixum. Aliud omnino est, duris quem caedere BDgris , aliud dicis gratia vindicta percutere. aut L s ' festu.
