장음표시 사용
221쪽
Ber MI Mastheri emendatis in L. a. C. Famili erciscundae explosa. Inanem scrupulum Bernardo Walthero movit
verbum exequor, quod in L. 2. C. Fam. ercis occurrit. Rescribit ea lege ita Vitiano an Eutiano Antoninus: Uxor tua, s mortuo patre tuo, mi dotem numeraverat, cim heres ei exsiteris, adhue in matrimonio tuo fuerit , familiae erciscundae actionem ad exequendam dotem , secundum juris pridem placitum , adversus coheredes tuos nactus es , eamqus retines, etiams mstea , dum tibi nupta est . decesserit. Ait Waltherus miseell. lib. 2. cap. 36. illis verbis, actionem familiae erciscundae ad exequendam dotem nactus es, videri significari, filium teneri dotem uxoris suae cum fratribus dividere. Quae somnia , qui homini sano in mentem potuerint venire , haud video. observo tamen , Accursium , ista ut scriberet Waltherus, ansain dedisse. Nam ille notat ad dictam legem , actionem filio dari ad recipiendam dotem non dividendam , ad consequendam, non coaequandam. iJt adeo Aceursius videatur in Codice aliquo legisse . ad exaequandam dotem, litera e priori in diphthongum , posteriori in a commutata. Eam tamen lectionem atoue sententiam neque Aecursus admittit, neque Waltherus, ct jure quidem. Putavit autem Accursius ad exequendam dotem esse idem quod ad corsequendam et Mattherus ait, nus- quam
222쪽
UAR Ioad M. CAP. xXX. XIXI. 19x quam sese verbum exel 'i in ea significatione imgisse, atque ideo sispicionem sibi obortam, di
tam legem 2. esse corruptam , ct fuisse pro ex gendam scriptum exequendam, immutatione, ut vi detur , levissima. At gerrae hae sunt Siculae. Actionibus persequimur id , quod nobis debetur. Iudicio familiae erciscundae ergo , ait Antonianus, filium dotem uxoris suae, quam ea patri illius numeraverat, posse persequi. Pro hoc ve ho Princeps ille verbo exequi est usus. Nec sine exemplo. Plinius Secundus epistola ad Macrinum, quae est quarta lib. 3. ait: Veniebar in mentem, pri res mytros etiam fngulorum hospitam injurias accus tio nurus voluntariis executor , quo deformius arbitrahar. publici hospitii jura negligere. At nec hac d fensione erat opus , quum ipsum verbum exegia
idem significet. quod ad mem perfelui. Ulpianum adi in L. 1s. N I. I. D. de re judicata. Caeterum jus . quod pridem ait placuisse Antoninus, in Di gestis est obvium. Loca Accursus ad dietam L. a.
Ad legem 22. C. Mamdari. ILata fuit ab Anastasio Augusto lex ea ga. c. Mandati, S confestim reperti homines vafris
Uberiori doctrina haec ipsa Lex illustrata est a Rei-noldo in Diss. ad L. Masastanam XXII. C. Mandati, merit; icitur cum hoc di sequenti Hariorum capite conferenda'. ε
223쪽
J BER H. HENR. REI NOLur hi, qui eam astute eluderenti Machinationes,
quae tum excogitabantur , enarrat , S reprimit Iustinianus I. a 3. C. eodem. His aut temporibus justiniano opus erat, qui cogrceret fraudes omnes, quae legi Anastasianae fiunt, non tam abalienarum litium redemtoribus ipsis, quam ab interpretibus legum , qui ei legi tot exceptiones agglutinarunt , ut vix ejus ullus amplius sit uuis aut vigor. Si enim plerorumque S quidem eorum, qui in foro tyrannidem obtinent, commenta exaudias, Anastasii lex angusta est admodum, Sadeos tantummodo pertinet, qui per malitiam improbi lucri captandi, & vexandorum debitorum eausa, ab auctoribus ad id inductis actiones emunt. Porro ad eos solum , qui actiones in se transse. runt mon Certas ct indubitatas , sed dubias, qui. hus venditores haud fiderent, emtoribus autem debitores lacessere volupe esseti Mihi autem An stasii lex generalis videtur, ct ad omnes, qui alienas actiones sibi cedi curant, pertinere, illis tantum exemtis , quorum ipse legislator iacis mentionem. Est tamen ea lex ex minus perfectis. Vetat enim cessiones fieri, at si factae sint, non rescindit, tantum poenam hanc illis , qui in soactiones alienas transtulerunt, irrogat, ut consequi ultra quantitatem pretii soluti, & usurarum ejus, nihil quidquam possint. Aliter legem ferri,
rerum humanarum non permittebat conditio. Leis
kis sententia, si paucis verbis velimus complecti, haee est: Alienas actiones nemo in se transferat, si quis secus faxit, ultra quantitatem pretii soluti , & usurarum ejus debitor ne condemnator.
Eam legis sententiam suisse, cui potius credam , quam Iustiniano Principi, qui Anastasu constitu-23. rad. in hanc Iummam confert, ut
224쪽
VARIO Ru M. car. XXXI. I93 ne quis alienum subeat debitum cessione in eum facta, F ne amplius is debitore consequatur hir, quae praestitit cessionis auctori. Alii legunt, ne amplius a debitore consequatur quis , quam quae praesitit. Quod non improbandum. Ait Iustinianus, nulli licere alienum debitum in se transferre, non adhibita distinctione, an illud sit liquidum, an illiquidum: an quis vexandi debitoris ergo faciat, an non sa-ciat: an venditorem ad id inducat, an non. Alienum debitum nemo debet subire, si quis fecerit tamen , . non consequitur 1 debitore plus, quam ipse auctori praes itit. Iustiniano si quis fidem habere nolit, habeat saltem Anastasio ipsi. Hunc ita , ut dixi, sensisse , quis absque impudentia negaverit, ubi considerarit , eum legi suae generali has exemisse species I. Si inter coheredes pro hereditariis actionibus cessiones fieri contigisset. 2. Si quas vel creditor , vel is, qui res aliquas possidet, pro debito , seu rerum apud
se constitutarum munimine ac tuitione, accepisset. 3. Excepisse eas, quas inter legatarios seu fideicommissarios, quibus debita vel actiones, seu res aliae relictae . pro his fieri necesse fuisset. 4. in Cestionem per donationem factam. Has species Anastasius diligentissime recenset, atque eximmit: quo jso quid ostendit aliud, quam caeteras
omnes cessionum species se ea, quam nominavi. mus , sub poena vetare ' Tritum est, esceptionem firmare regulam in casibus haud exemtis. Ipse Anastasius expressini addit, si qua earum rationum, quas recensuimus, non intercedat . redemiatorem alienarum litium esse eum, qui alienas pecuniis praestitis subiit actiones. Omnes ergo reliquos, ipse quos non excepit, in album redemtorum alienarum litium refert. Paret, injuria in-
225쪽
191 BERN. HENR. REI NOLDIterpretes angustioribus cancellis Anastasii legem
circumscribere, quam fecit ipse Imperator. Poteram hic huic rei finem imponere, S Lectorem rogare, tantum Anastasianae constitutionis verba perlegere uti velit, certus, ab eo, qui praejudicia seposuerit , asensum me facili negotio impetraturum. At ne illis. qui dissentiunt, scrupuli quidquam non eXemisse videamur, argumenta ipsos quae, alia omnia uti amplecterentur , mo-Verunt, praecipua, & quibus Anastasius ipse ansam praebuisse videtur, pensitabimus isto, quod subjiciemus, capite.
Iterum ad legem 22. C. Mandati. Ajunt autem, Anastasium quando inquit, comperi e se, quosdam alienis rebus fortunisque inhiantes celliones aliis competentium actiomum in semet exponi properare , hocque modo diversis personas litigatorum vexationibus adjicere . significare, eum, qui fortunis alienis non inhiet, nec habeat animum vexandi debitorem , legem non tenere. Deinde ex his verbis, quum certum si pro indubitatis obligationibus eos magis , quibus antea suppetebant, jura sua uindicare, quam ad alios ea transferre velle, colligunt, cessionem tantum actionum dubiarum atque incertarum vetari , non item indubitatarum.
At levia sunt arsumenta ista, utpote non ex ipsa lege, quam sibi adversari vident, sed ex legis prooemio desumta , quo specialior aliquanto occasio
226쪽
easso ab Anastasio recensetur, legem istam serendi. Ea autem etsi talis sit, an ideo lex, quae sequitur , non est generalis 3 an non pertinet ad Omnes, praeterquam si quos excepit ipsa 't Andenique rarum est , casus aliquos singulares legibus generalibus perferendis ansam dare 7 Certo hoc argumentum ab occasione legis petitum non est firmius, quam si dicerem , SCto Macedoniano faciundo causam praebuisse improbitatem Macedonis foeneratoris, qηi adolescentibus luxuriosis pecuniam incertis nominibus credens saepe materiam peccandi, & parentum vitae insidias struendi causam praestitisset, ergo eum, qui non sit foenerator aut Macedo , aut Alphius , eum
qui filiosamilias frugi, S in parentes pio , pecuniam nominibus eertis credidisset, Senatusconsulto non contineri. Senatusconsulti sanctio generalis est, placere , ne cui, qta musuam fila milias pecuniam dedi et, etiam pos mortem parentis ejus, cujus in potestate fuisset , actio petitioque daretur. Causa ejus & occasio specialis est, atque SCto ipso commemoratur: stultus foret , si quis inde collugere vellet, se , qui pessimo exemplo non laenerarit, Scio non teneri. Non aliter res se habet. quod ad Anastalianam legem, unus alterve litium alienarum redemptor malitia sua, & ea . qua de bitores vexabat, impudentia , ansam praebuit Α- nastalio serendi legem . sed , ne necessum esset
ejusmodi conatus in posterum meruere, genera lem , qua prorsus alienas, speciebus pauet xceptis , actiones aliquem in sese transferre vetuit, voluitque, ut, si quis se putet habere actio nes adversus aliquem Justas atque indubitatas, iis ipse, cui competunt, experiatur. Quod si nolist , eollegit eum altionibus suis dissidere, alte-N a rum
227쪽
rum autem eas emere, tantum ut debitori impro has creet molestias. Imo omnes eos , qui eXtra
species, ab ipso Anastasio relatas, actiones alienas in sese transtulissent, pro redemtoribus litium haberi voluit. Ut adeo quis non audeat argutari, se non emisse vexandi debitoris ergo, nec emisse actionem dubiam, ergo nec lege teneri. Legi Anastasianae tum satisfit. si ostendas, cessionem in te factamese, ratione aliqua illarum intercedente, quas lex enarrat. Hoc si non possis, redemtor alienae litis es. nec agere in solidum potes. Ratio illa quam adsert Anastasius, cum certum sit eos qui indubitatas actiones habent. malle ipsos sua vindicare jura, quam ad alios transferre . imperfectior est, qualibus saepe utuntur Conditores Iuris. Vera causa, cur legem istam promulgaret Anastasius . ea fuit, quod redemtores litium alienarum odisset omnes. nec ullam ansam superesse vellet improbis litibus debitores vexandi: ideo cessiones omnes. paucis
tantum eliceptis, vetuit. Non sunt omnes omnino adolescentes luxuriae dediti, non omnes se aere alieno obruunt , non omnes, eos pecunia
destituat, parentum vitae insidiantur, non etiam omnes pessimo foenerant exemplo . S tamen SCtum vult, ne quis filiosamilias mutuam pecuniam det. Etsi ergo , nec omnes, qui in se nomina aliena transserunt, habeant animum molestias debitoribus impias creandi, nec omnia nomina sint dubia atque incerta: tamen Anastasiana leges tenentur. Nisi cessio sit ex iis, quae nominatim sunt permissae. Adversariorum argumenta , ab sensu contrario desumta, ponderis sunt
nullius, cum de mente Anastasii ex ipsa lege diserte satis constet. Et ejusmodi argumentis uti si liceat, nulla sere lex , nullum Senatusconsultum s
228쪽
VARIORUM. CAp. XXXII. I97 tum , nulla principis erit constitutio, quae non
instar aranearum telae perrumpi facile possit ;quod si demonstrare vellem, eo solo volumen integrum liceret implere. At res ea tanti non est. Pergamus ad aliud argumentum , quod ex his Anastasianae legis verbis postremis petunt: antiqua
jura ei e servanda, ut cestiones tam pro exceptis , Nespecialiter enumeratis, quam aliis causis factae seu faciundae, secundum actionum, quaecunque cessae sunt, vel fueritar, tenorem, sine quadam imminutione obtineant. Hinc colligunt, non vetuisse Anastasium omnes actionum emtiones: tantum si mala fide actionum dubiarum redemtiones factae essent , quod ad caeteras, antiqua jura servari voluisse. Quae si Anastasii sententia ruit, causam non video, cur cum Accursio non recte statuatur , legem istam sibi ipsi contrariam videri. Si enim valeat Cessio in eaceptis casibus , ct aliis. valebit S in omnibus. Est autem in civile, nisi tota lege perspecta, una aliqua particula ejus proposita judicare
vel respondere, ut ait Celsus in I. 24. D. de Legibus: in civilius, mutilare & lacerare legem, aeeam non integram , sed ejus partem proponere. quo nomine aeschines in oratione contra Ctesiph. accusabat Demosthenem, quemadmodum Cha.
rondas adnotavit. Idem crimen admittunt , qui eam legis Anastasianae particulam referunt, C Iverba, quae praecedebant , non essent omittenda: Si autem per donationem cessis facta es, scianς
omnes , hujusmodi legi locum non esse , sed etac. Totus hic paragraphus loquitur de cellione per do in nationem facta vel facienda , hoc sensu, si cessiones actionum per donationem factae sint, aut faciendae, tam sit per causis supra exceptis & specialiter enumeratis, quas causas capite superiO
229쪽
198 BERN. HENR. REI NOLDIxi tribus prioribus numeris recensuimus, quam
super caulis aliis, dum jura antiqua serventur, α ei, cui cessae fuerint, agere in solidum liceat. Manifestum est, Anastasium cessiones ex causa donationis factas non improbare , sive donataofuerint actiones in speciebus illis, quas retulerat, sive in aliis. Interpretes autem de aliis , quam
per donationem factis cessionibus Anastasii verba pessimo intelligere.
. L. I .pr. D. de Pignoribus S h pothecis. - robatur eorum opinio , qui creditori ea in specie , cujus meminit Papinianus , actionem utilem bnotbecariam conceduης.
Quum quaeritur, an , si creditori res aliena
oppignorata fuerit , atque ejus rei postea dominium nanciscatur debitor, Pignus convales-εat , ct creditori hypothecaria , seu quasi Serviana actio detur Τ Ρlerique respondent, directam quidem hypothecariam non dari, quoniam scilicet tempore obligationis ea res in bonis debitoris haud fuerit, is autem, qui directa experiri velit, probare debeat , tum in bonis debitoris rem op pignoratam fuisse, I. IS. l. I. D. de pignor. N hypoth. dari tamen utilem ex aequitate , Paulo in I. 4 I. Di de pignor. ad . & Imperatoribus in I. s. C. si alieηa res pignori data si testibus. Duarenus tamen 2. di p. onnivers. q. contra diserta horum.
230쪽
VARIO Ru M. CAP. . XXXIII. I99 Imperatorum verba hypothecariam directam dari putat: Quod scilicet haec species non multum a verbis Edicti: Si quis rem suam obligaverit Sc. absit . debitorem enim non maledici rem suam obligasse, licet obligationis tempore esset aliena. Quod est absurdum. Deinde illud falsum, quod ait, de actione quasi Serviana Praetores 'certam formulam S Edictum proposuisse, cum tota Ju- reconsultorum ingeniis debeatur. Illud quaeritur: an nullo discrimine utrique S cui ignoranti ει cui scienti aliena res oppignorata fuerit , si postea ejus dominium nactus iit debitor, pignus convalescat, S utilis pignoratilia vel hypothecaria actio detur Τ Ita quoque plerique censent: ipse, ut ipsorum sententiae meum adjiciam calculum , a me nondum impetro. Papinianus certe esare satis distinguere videtur inter eum qui ignoravit , rem alienam esse, & qui scivit: In speciem , inquit, alienae rei collata conventione, A .non fuit ei, qui pignus dabat, debita, postea debitori dominio quaesito, docilius creditori, qui non ignoravit alienum, utilis actio dabitur, sed facilior erit possidenti retentio. L. I. D. de pign. O b3ρoib. Quid . quaeso, attinebat dispici, an cui seienti an ignoranti res aliena esset oppignorata, nisi hinc colligi debebat, non esse utriusque idem jus, sed scientem utili astione non gaudere, ignorantem ea experiri posse ρ Deinde verba Papiniani ostendunt, ei, qui scivit rem alienam esse, utilem actionem non competere. Ait enim , di scilius et , qui non ignorauit alienum . utilis aisio dabitur, sed facilior erit possidenti retentio. His verbis actionem ejusmodi creditori dari negat, si quo tamen casu posseisionem rei nactus fuerit, retentionem
