Bernardi Henrici Reinoldi ... Opuscula juridica adhuc rariora. Recensuit illa, notulis instruxit, in praefatione vitam auctoris clarissimi exposuit, ac dissertationem singularem de insignibus Germanorum in jurisprudentiam elegantiorem meritis praemis

발행: 1755년

분량: 765페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

DI s. MANIBUS.M. ULPIUS. AUG. LIB. SYMPHOR. FLATURARIUS. AURI. ΕT. ARGENTI. MONETAR. -

H. M. H. N. S. Patet ex isto epigrammate, saepius Latinas aures offendente, eos, qui aurum argentum aes in monetis conflarent, minoribus omelis fuisse functos, nec istos esse eosdem, qui Triumviratum

aeris . argenti, auri nandi feriundi obtinebant. Ulpius

242쪽

VAR1ostv M. c Ap. XXXV. XXXVI. arrUlpius hic saturarius est libertus , quanquam Trajant Imperatoris. Magistratum illum qui gcs-ssie commemorantur, non ejus sunt conditionis homines. Patet quoque fiduciam esse inter alienationis genera: S ideo recte Ilidorum lib. s. cap. 23. dicere, fiduciam esse, cum res aliqua sumendae mutuae pecuniae gratia vel mancipatur vel in jure ceditur. Holmanum adi uitomat.

lib. 2o. tit. I. 7.

CAP. XXXVI.

Ad 8. L. 4. D. de Re militar . Arrius Menander in s. 8. l. 4. D. de Re militari

ita loquitur: Non omnis , qui litem habuit , Nideo militaverit, exauctorari jubetur: Sed, qui eo animo militiae se dedit, ut sub obtentu militiae pretioso rem se adversario faceret. Nec tamen facili indulgendum est extra ordinem judicationis, qui negotium ante habuerunt, sed δε in transactione recidit, indulgendum es. Quicunque militiae nomen dedisset eo animo, ut sub obtentu militiae se faceret pretiosiorem eo, cum quo ipsi lis erat, exauetorari jubebatur. Qui autem eo animo ad militiam non ac cessisset, non jubebatur exauctorari. An quis au tem eo conssilio amplexus esset militiam, an non , cognoscendum erat. Atque extra cognitionem

causae milli, qui litem ante militiam habuisset. erat indulgendum , nisi appareret, negotium in transactionem recidis te, aut nisi litem illico relinqueret miles , quibus casibus utique longiore, O a cogni-

243쪽

a12 BERN. HER R. REI Notureognitione non erat opus. Haec mihi clarissima videtur Arrii sententia , ct cur in verbis esus

quidquam mutetur, haud video. Heraldus titudextra ordinem judicationis non ferebat, quod videretur est e interpretatio illius nec facili: Uerum clare patet, utrumque retinendum, quia Menander ait, non esse indulgendum faciti extra iudicationis ordinem: non facito cuipiam, licet adfirmet, se non eo animo militem factum, ut adversario potentior esset , citra accuratam causae cognitionem credendum , aut indulgendum , extra quam, si ostenderetur, decisum esse transactione negotium , tum enim ordinaria cognitione non esie opus. Budaeus non serebat verbum pretiosiorem, Volebat praeciliorem, verum verbum praecisus convenire hominibus negaverim. Heraldus

tentabat, speciosorem , Salmasius gratiosiorem , quod posterius quidem minime improbandum esset, nisi Codices obstarent omnes. Ipse tamen putem, S pretiosiorem defendi risie, cum enim dicamus hominem quantivis pretii, parvi pretii. Cicero enim inquit: Noli spectare. quanti homo Ar.

parvi enim pretii es, qui jam nihil sit. Ovidius

autem:

Inque suo pre:is ruga senilis erat. Seu senes erant in pretio. Cur non liceat dicere, hic illo est pretiosior aut majoris pretii 7 Causae sane nihil video. Quare recte utique dixit Menander : si quis ideo miles laetus sit, ut militiae sub obtentu pretiosiorem se apud Iudices faceret,

quam videretur adversarius, eum exauctorandum. Salmasius porro pro his verbis: sed si in transactima recidit, scribit, sed si id trantactione d

244쪽

VARIO Ru Μ. CAP. XXXVI. XXXVII. ars odit. Etsi autem transamone negotium decidere optime dicatur: ideo tamen non prorsus respuendum est. illud , A negotium in transactionem recidit. Satis enim clara locutio est, ct Salmasii emenda-- tionem si sequaris, sermo deformatur: dixerat enim Menander, non esse facito indulgendum his, 'qui negotium ante habuerunt. Numero nuilliti dinis. Cui singularis numerus incommode subjicitur. Quod porro Salmasius putat ea verba: eaetra ordinem judicationis non posse intelligide cognitione causae, ea in re mihi non satisfacit: sive, quod sermo Menandri alias transponendus sit, sive, quod de eo judicationis ordine, quem ipse commemorat. non satis liquido constet, sive etiam, quod is, qui litem ante militiam habuisse dicitur , existimandus sit , litem contestatam habuisse cum adversario, atque adeo axtra judicationis ordinem, si is talis suit, qualem Salmasius refert, non possit videri litem habuisse. Ita censeo, Salmasium si quis audiat lubentius. is adeat ejus observationes ad Ius Atticum U Roman. cap. 2I. p. 62Q. R.

CAP. XXXVII.

Etiam Praetores peregrinos videri Edicta pro

Illos Praetores, quibus Iurisdictio Urbana sorto obtigisset, Edicia proposuisse, quibus indica

rent,

Uberiori doctrinae adparatu hoc argumentum eXpla O a navit

245쪽

BERN. HENR. REI NOLDIetent, qua quisque de re suo anno jus essent dictu- Ti, non dubitatur: Illud non aeque certum est, an & Praetores quibus inter peregrinos sors evenisht, Edistum proposuerint. Joannes Rosinus

Antiquitatum Romanarum lib. 7. cap. M. Cum Hot mano censet, Praetores peregrinos non proposuisse Edimim, sed ex Urbano jus dixisse. Ouae opinio mihi verosimilis haud videtur, non solum, quoniam Theophilus l. 7. In s. de jure Naturali, Gentium N Ciuili diserte ait: Pra cipuam Furis constituendi potestatem datam fuisse Praetori Urbano, is

Praetori peregrino, Aedilibus Curulibus. Sed etiam, quia Labeonem video. libros Praetoris peregrini conscripsisse , ct trigesimum illorum laudari ab Ulpiano in L. 9. l. 4. de dolo malo. Quos Pra toris peregrini libros non potest non existimari, Commentarios ad Edicta Praetorum peregrinorum fuisse. Quemadmodum quoque libri Ρraetoris Urbani Commentarii ad Edicta Praetorum Urbanorum sine dubio suerunt. Scripsit enim Antistius Praetoris Urbani libros. Primi mentionem facit Ulpianus in I. I9. D. de Verbor. signiscatione. Hos autem Praetoris Urbani libros non puto esse di. versos a libris Labeonis ad Edimim, quorum primum laudat idem Ulpianus in I. I. f. s. D. de Fugitivis, Libri ad Edictum sunt libri ad Edictum Urbanum. Qilemadmodum enim cum Praetor simpliciter nominatur, Urbanus intelligitur, quod hujus maior esset dignitas, quam peregrini : Ita & si Edictum simpliciter dicas. Aulus Gellius lib. 13. cap. 1 o. ait Labeonem libros ad EdictuΠ-

navit esegantissimi vir ingenii , Ich. Πenr. Mylitis . in Diis. de Praetore pei gr.iis , I U. II a. quae recina in Opubculis ejus Academicis, L. B. I738. in E. Diuitigeo by Cooste

246쪽

it VARIO Ru M. Car. XXXVII. XXXVIII. ars Edictum Praetoris scripsisse . ct mox mentionem quarti illius libri ad Edictum Intellisit autem libros ad Edictum Praetoris Urbani , leu libros Praetoris Urbani. Bertrandus tamen in Antisto Labeone libros Praetoris Urbani, S libros ad Edictum non fuisse eosdem, videtur arbit'ri. Alii ita plane statuunt, quibus calculum non adjicio . nisi probabilioribus argumentis mihi persuadeant

opinionem suam. .

CAP. XXXVIII.

. De Septimestri partu quedam adnotata.

Septimo mense nasci perfectum partum jam receptum eis propter auctoritatem doctissimi Viri, Hippocratis: ideo credendum est, eum, qui ex justis nuptiis septimo mense natus est, justum stium cse, inquie

Paulus in L I 2. D. de Statu hominum. Quamvis autem Paulus intelligendus videatur de septimo mense exacto, quod Receptarum sententiarum lib. . tit. 9. ipse dicat: septimo mense natur matri prodest: ratio enim 'thagorei numeri hoc videtur admutere, ut aut septimo pleno , aut decima mense partus mat rior habeatur; Placuit tamen, etiam eum, qui initio mensis septimi natus esset, legitimum haberi. Nam ita Ulpianus in L 3. II. I 2. D. de fuislegitimis heredibus: Pul decem messes mortis natur non admittetur ad legithham hereditatem. De eo autem , qui cente Ono octogesimo secundo die natus est,

Dippocrates scripsit, S D. Pius Pontiscibus rescripsit, juso 1empore videri natum, nee videri in servitu-O rem

247쪽

s16 BERN. HENR. REI NOLBInem conceptum, cum mater spisus ante centesinum octo gelimum secundum diem esset manumissa. Ulpian Jureconsultus ita ad quemvis partum porrigit, quod favore libertatis poterat existimari statuisse

Antoninum Pium. Ergo Ulpiano justus filius αille est , qui centesimo octogesimo secundo die

nascitur. Sententia autem ea, quae partum initio septimi , aut mense septimo exacto , in lucem prodeuntem persectum esse, atque legitimum ad-Κrit, uti naturae repugnat, quod Nicolaus Venetus, Medicus Celeberrimus, eo tractatu , quem de Generatione hominum suo, id est. Gallico sermone conscripsit, cap. 3. art. 4. clarissime demonstravit; ita quoque omnium ferme gentium opinionibus & scitis adversatur. Decem mensium spatio in utero matris sese coagmentatum fuisse. ait auctor libri Sapientiae cap. 7. v. 2. Eos menses quater septenis diebus constitisse arbitror. Mach baeorum lib. 2. cap. 7. , U. 28. mater ait , sli mi.

quem novem mensebus sub tarde gestaui meo. Quo loco intelligendos puto menses tricenis diebus con stantes, qui adeo ad finem mensium superiorum fere accedunt. Servatorem humani generis novem menses & dies sex, qui posteriorem hane

juxta rationem , sunt dies 276. in utero matris fuisse, autumat Augustinus de Trinitate lib. 4. c. s. Verba adducerem nisi praevertisset Caranga. Lacedaemonii, quum super Demarata, intra septimum mensem nato, Oraculum consuluissent, re

sponsumtulerunt, non videri eum filium Aristonis Atquo

Vid. Tractatus eius de Partu naturali Iegitimo, Gip XII. 3. s. num. 34. Cf. tamen Ioh. Ger. Wagneri Diss. praeqside Lailr. Hei stero IDDU . I 727. defensa, qua partus tr Hemesrii pro legitim tabitur proponinur. Cap. lit.

248쪽

. s.

V A R I o R d Μ. . Car. XXXVIII. at Atque Aristo ipse jurejurando firmaverat, non

esse ex se natum, oui legitimo decem mensium numero natus non esset, resert haec ex Herodoto S Pausania Caranga de Partu cap. Io. n. I. Euri

pho quoque Cnidius septimestres partus obnixo refutavit , ct a natura alienos adseruit, eodem Caranga ibidem ex Censorino referente. Quid de partu, qui septem aut odio mensium esset, cen-Hierint antiqui Romani, Aulus Gellius lib. 3. cap. 16. ostendit, ubi ex Varrone commemorat, iPsos non recepisse hujusmodi quasi monstrosas ra ritates, sed nono mense aut decimo, neque prae ter hos, aliis partionem mulieris secundum naturram fieri existimasse. Decemviros quoque in decem mensibus gigni hominem, scripsisse. Atque hine apud auctores Iuris Civilis , aliosque, per petua serὰ decem mensium mentio. Loca aliis adducta non transscribo. Apuleium non praeter

eo, qui in Apologia in filium ingratum uxoris suae ita declamat: d sterilitas liberis potior, d infausti dum menses. ' Germani, quorum sancta

conjugia laudat Tacitus. marem hebdomadibus quadraginta, seminam triginta novem, secundum Naturam nasci crediderunt, quemadmodum ex Iur. Saxon. lib. I. a. 36. N 7ur. Alamann. c. S3. 'refert Schilterus ad sit. Inst. de Nuptiis apb. II. Essiciunt autem eae quadraginta hebdomades, si mensi dies Ofto ct viginti adsignes, menses decem, quae ratio ei convenit, quam observabant Romani Veteres ; Plautus in Cistellaria adi. I. R. 3. v. I . inquit: ') Vid. Apulci Apolagis, p. 327. edis . nmensorsis e

249쪽

1r BER v. HENR.' REI NOLDI . ' . At illa, quam compresserat , Decumo mi mense exacto hic peperit stiam. Locum etiam Gellius d. lib. 3. c. I 6. adduxit. . Hippocratis auctoritas , utpote sibi contrarii, nullius est momenti. Ut ostendit is, quem supra laudabamus, Nicolaus Venetus. Numeri Pyin gorei dignitas ct veneratio frivola est, ea tamen effecit, ut septimestrem partum plerique legitimum censerent. Non esse autem legitimum, Certum est, nisi pater, qui antea cum ea rem habuit , quae ipsi postea conjux facta est. eum agnoscat. Germanis saltem ea res dubia .ese n quit , utpote apud quos Romanum jus, nonnisi 11 deficiant consuetudines propriae, auctoritatem obtinet. Conringium adi de Origine Bris German

ei, ct Ioannis Schilteri epistolam , Illustri Sechendorisio inscriptam . atque Exercitationibus ad Pandectas praemissam.

C A P. XXXIX.

que ita Pompejus condemnatus desederabat onus

Legitur illa in editione operis Schilteriani amo I 698.

Nae in f adornata. Eam autem non exhibet recenti mina Francoortet is a. IT 33. quod moleste serent ejus pollessores. An cadem neglecta sit etiam in priori, anno ITI 3. emissa, quum haec non edulet in manibus meis, iguoro. Disiligod by Cooste

250쪽

VARIORUM. CAP. XXXIX. esse id hereditatis oportere: quid praeceptiones non acceperat. Nec posse videri pro parte in prima istuntateresatorem persevera se V sed in universo pronuntia dist. Nec testamenti prius exstare, nec Ji dedisset in primo

Iesamento , ex ps riore peti potui se , ni si petitum eqset. Placuit quia non probabat sibi datas praeceptiones, ex sola sua cautione jolum sdeicomini sum prae stare δε-

here. Ilenricus Suerinius Repetitarum Lectionum D. ris Civilis cap. 42. ita Emendat , ut punctum, Guod verbo pronuntiavit postpossit tim est, e loco

illo, quem ei adsignavit Taurelius, auserat, ocvoci universo subjiciat. Tum pro petitum substituit

repetitum. Et comma , quod vocem proeceptionis sequitur , tollit . ac voci cautione postponit. Ita

ergo juxta Suerinium jam legitur: nec psisse videri pro parte in prima voluntate testatorem perseveras e sed

in universo. Pronuntiavit, nec resamentis prius eae

sare: nec Ii dedi et in primo testamento, ex pol serio, epeti potuistae , nilli repetitum Uyet Placuit, quia non probabat sibi datas praeceptiones ex sola sua cautione. solum sideicommissum praestare debere. Licebat autem

Suerinio puneta S commata legis verbis addere , aut demere, ubi lubebat , modo sententia commoda eliceretur. Quandoquidem Taurelius testatur, Digesta Florentina absque ulla vel clausularum vel vocum distinctione, sine punctis, aut quam rarissimis, & his plurimit m in capitum fine, exscripta esse. Ideoque quemlibet si io ipsius arbitrio istis aliter, atque in iis, quae ab se edita sint, digestis, inveniat, uti posse. Videndum ergo an Suerinius ea, quam ipse adhibet, distinctione Paulo sensum dederit, qui plane placeat. Ait puncti im , quod Verbum pronuntiauit sequitur, illi praeponendum esse, quoniam , si illud verbum

a prioribus non distinguatur, ad Pompejum videatur

SEARCH

MENU NAVIGATION