Bernardi Henrici Reinoldi ... Opuscula juridica adhuc rariora. Recensuit illa, notulis instruxit, in praefatione vitam auctoris clarissimi exposuit, ac dissertationem singularem de insignibus Germanorum in jurisprudentiam elegantiorem meritis praemis

발행: 1755년

분량: 765페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

ubi actio nulla datur, & quod debitor rem vindi cans doli mali exceptione repelli possit. Si actio

nem haberet creditor ille, mentionem retentionis non erat facturus Papinianus, quod ei, cui actio competit, retentionem multo magis competere, non posset dubitari. L. I. planὸ D.

de superficiebus , L 136. D. de Reg. Dr. Dum

retentionem Papinianus concedit, exceptionem

tribuit, actionem negat. Adde, quod ea in s cie actionem utilem hypothecariam si dedisset Pa. pinianus . a ratione juris nimium suisset deflexu rus. Serviana actio, quae de rebus coloni est, mercedis causa oppignoratis, jam erat juris honorarii. Ad ejus exemplum quasi Serviana efficta fuit, qua creditores quaevis pignora hypothecasque persequerentur: ad huius exemplum rursus datur utilis hypothecaria, si debitoris quidem res tum non fuerit, quum eam pignori obligaret, ipse tamen ejus dominus postea sit esseC-tus. Hanc actionem ei dari, qui deceptus esidia debitore, ipsi ignoranti rem alienam oppignorante, aequitas videbatur & admittere & postulare. At ei. qui sciret, rem non esse alienam, eam dari, non eadem exigebat aequitas: nec I reconsultorum erat , in excogitandis actionibus

utilibus in infinitum progredi. Et si creditor, , qui scivit rem alienam esse , utilem actionem pignoratiliam habere se putans , agat adversus debitorem, hic autem excipiat, pignus ei constitutum non esse, nunquid in pari causa poisi dentis debitoris melior erit conditio 3 Quod si autem creditor rei possessionem aliquo casu nactus sit,' jam rem vindicantem dubitorem . qui dominus factus est, utique exceptione doli reete repellet, nec audietur debitor , allegans rem suam lacn

suisse

232쪽

VARIO RuΗ. CAP. XX I. goefuisse, cum eam oppignoraret, idque non fugisse

creditorem, quoniam etiam hoo casu melior est possidentis conditio. Praetereo , jam eam esse Iureconsultorum in respondendo modestiam, ut,

uod non fieri innuere velint, id difficilius fieriteant. Quod non sit, id sese vereri, ne non sit. Non exscribam Duarenum , qui g. Anniversari dist. 12. plurima hanc in rem exempla adduxit, cui lubet, eum adeat. Nec ergo dubium mihi est, quin, quando Papinianus ait: docilius actionem dari, vereatur, ne non detur, seu, prorsus non dari innuat, quod pridem Franciscus Accursus rectis monuit. At, inquis, Papinianus ait, difficilius dari. id autem, quod difficilius datur. tamen adhuc datur. Ita causantur. At si verba Papiniani ipsorum sententiam juvarent, negarem tamen , verba captanda esse, & rationem juris habendam neglectui, quam hac in specie utilem adtionem non admittere, ni fallor, satis est demonstratum. Nec verba autem nobis resistunt. nam solent Iureconsulti ita loqui, uti diximus: Nec quidquam nobis negotii facessit adversariorum, quod ex L S3. D. de judiciis arcessunt, argumentum. At, ais , legitur ibi Florentiae :vix certis ex causis adversus dominos fervis consi tere permissum est: & tamen aliquae causae recensentur. in quibus adversus dominos servis consistere licet. Non delebo cum Haloandro particulam vis, & reponam in certis causs. Sed dicam, si ratio juris contemnenda sit & tantum locutionis exemplis certandum, longe plura occurrere, ubi particula vix significat nullo modo, quam quidem quod proprie notat ψ vide l. I9. D. ad SC. MAthan. l. Io 8. g. Io. D. de legatis. I. l. vlt. l. ia. D. ia adrinandis libertis. adde Antonii AR- .

N a sustini

233쪽

gustini mendat. N opinion. I. 3- c. 9. atqMe ita

exemplorum multitudine me facile illos stiperare. Cur porro Hermogenianus in d. l. 53. particula vix uteretur, causa ea est, quod sanlia inruis e se persona dominorum debeat, contra quos consistere , illis non nisi aegre erat permittendum. Caeterum quamvis, id uti significaret, eleganterea particula videatur usus Hermogenianus , ta, men id praeter morem factum non Iureconsultorum modo, qui magis, quando eam particulam usurpant, negare solent, sed & communem. Nam si tot species recenseas, quot Hermogenia- .nus in d. L S3. refert, ct tum nihilominus vix addas , vulgo deridearis. Neque tamen impro- , singulari ea in specie, ubi quaerebatur, an servi adversus dominos consistere possent, Hermogenianum ea particula usum esse, at Papiniano eandem rationem , cur vocem dii ilius eo

sensu adhiberet, fuisse nego: nam si consulenti se volebat indicare , dari ipsi adtionem utilem,

quamvis rem tum, cum sibi oppignoraretur, non fuisse debitoris scivisset, obscuro nimis loquebatur, nec is, cui respondebat, scire poterat, rectene, utilem hypothecariam institueret, an vero potius Papiniani responsum eo modo exaudiret, quo solerent Iureconsultorum sententiae Ec opiniones - intelligi, ut nempe, quod modeste negare videretur, id plane negatum existimaret. Posteritis

erat certius, ct menti Papiniani utique conveniebat.

234쪽

C A P. XXXIV.

M L. 4 I. D. de Pignoratisia actione , N L aa. 'D. de lignoribus S h pothecis.

Quod superiore capite dicebamus, non n. valescere pignus, nec dari hypothecariam actionem utilem creditori, cui scienti res alien oppignorata fuit, etsi debitor postea ejus factu fuerit dominus. idem, quanquam aliquanto obscurius , innuit Paulus in I. 4 I. D. de pign. ad . ubi JCtus duas distinguit species, earum altera est de debitore, qui rem alienam creditori pignori obligavit, postea istius rei dominus est factus: altera de eo, cuius rem debitor oppignoravit , & qui debitori heres exstitit. Quaeritur, an utroque eo casu pignus convalescat, ct creditori utilis actio hypothecaria detur 7 Et ait Paulus, ea. in specie, ubi debitor rem meam, sine Volunta te mea , pignori obligavit, ct ipse ei postea succedo, non convalescere pignus , nec concedi creditori utilem eam actionem. At o jicitur, jam eundem esse debitorem, qui dominus est rei pignori cautae: Respondet Paulus. ad id, ut pignoratilia utilis actio competat, non sussicere utique, eundem esse dominum , qui etiam pecuniam debet. Nihil quidquam creditorem inter S dominum rei , jam debitoris heredem factum, initi, convenisse , rei autem ali ubi non consensisset dominus, pignus non

235쪽

hiisse. Verum alia illa in specie , ubi debitcrrem alienam pignori esse cavit, atque ipse posteacus dominium nactus est, convalescere pignus, ct dandam esse nitiem pignoratiliam actionem

creditori. Quid ita 8 quia inter debitorem & creditorem de pignore utique convenit, ct quamvis ea res, quae pignori obligabatur, aliena fuerit, atque ita stricto iure neque hoc casu pignus convalescat, aequitatem tamen hic praeserendam

summo juri placet. Cur quia debitor ex suo

arguatur mendacio. atque ita improbe resistat, quo minus utilis actio moveatur : creditor petit tibi dari actionem utilem hypothecariam. Debitor excipit, nisi rei alienae non sit pignus. At que ita actio tibi non competat. Replicat creditor: at tu mihi eam rem pignori obligasti, tuamque esse adfirmasti: tum quoque jam ejus es do- minus. Arguitur ita proprio ex mendacio debitor: improbe ergo resistit, ct postulat aequitas. ut pignoratilia actione utili creditori persequi pignus liceat. Ita Paulus eas species distinguit, ct indicat, verba generalia, quae initio capitis

proposuerat, per Versiculum postremum esse explicanda, ut nempe species constituatur: Creditori ignoranti a debitore, rem suam esse mentiente rem alienam fuisse pignori cautam. Hoc casu vult Paulus creditori, cui debitor est mentitus , ct qui adeo argui nullo nomine potest, dari actionem utilem contra debitorem improbum, idque aequitate suadente. Res est elarimma, & miror Bachovium ad Ureuiter. Vol. 2. diis. I. th. S. sit. eam non fuisse assecutum. sed seribere, non diffs utare se, versiculum rtitim a dictae legis 4 I.

. D. de pign. act. perobscurum esse , N nec 'commodaad

236쪽

ad debitorem, quem Paulus express rem pignori obliga se dixerit, nec ad heredem ple referri. Ad heu

redem certe iste versiculus non pertinet, nec ad debitorem, cujus rei oppignoratae dominus he reditatem crevit, sed ad eum debitorem, de quo initio legis sermonem instituerat Paulus , - cujus ideo mentionem iterum fecit, ut discrimen i ter utramque speciem, quae toto capite proponitur, ostenderet. Quando ergo Paulus ait: sed

si convenisset, supplendum , quemadmodum iri

priori specie factum fuisse, intelleximus. Convenit ergo Paulo cum Papiniano , censet enim uterque, creditori, cui ignoranti a debitore rem suam mentiente res aliena oppignorata suit, ubi hic ejus rei postea dominium fuerit adeptus, aequitatis ergo dandam utilem pignoratiliam actionem. Caeterum creditori, qui scivit rem alienam esse, non posse nisi per retentionem subveniri. Illud addimus, quod attinet ad eam speciem , ubi ignorantis rem oppignoravit debitor cui dominus rei postea heres exstitit, qua in speacie Paulus pignus convalescere negat, Μodestinus autem in lege 22. D. de pignor. N hypoth. adfirmat, contentum me esse Catone C acio, qui censet, ea in specie Pauli tempore nondum datam utilem hypothecariam actionem, Modest, ni vero aetate etiam hic utilem illam actionem concessam fuisse, quod aequum videretur. here dem id ratum facere, quod pepigisset defunctus. 'Videatur C acii cap. 26. lib. OU. I9. quae sententia ante Cujacium jam placuerat Duareno 2. disp. Annm. 4. ubi memoria sesellit Duarenum. quando Papiniano adscribit, quod Paulus d. I. I. D. de pignor. act.. dixerat. Ea ratio, qua hodieqtie

237쪽

2os . . BERN. HENR. R Et Notor dieque normulti Modestinum cum Paulo conellis. re conantur, mihi prorsus displicet. Munt auatem, Modestinum de ea specie loqui, ubi debi.

tor domino tantum ignorante rem alienam opinpignoravit. Paulum de ea, quum domino etiam invito, seu, ut ipsorum Verbis utar, Contra voluntatem domini, debitor rem pignori creditorisio obligavit: atque ideo Paulum negare, comvalescere pignus, Modestinum autem adfirmare. Viam eam jam olim monstrarat Accursius. At manifestum est, Modestinum speciem ex Paulo plane retulisse, & hujus verba: An voluntate mea, reddidisse: ignorante me. Et quis, quaeso, dixerit: Sine voluntate mea aliquid fieri, idem esse,

quod contra meam voluntatem, seu me, cum consensus postularetur, contradicente Τ Sine voluntate mea quid fili, eum mea voluntate non

adhibita fit, quum me non consulto, quum me , ruid geratur, ignaro. Quum autem , re mihi gnifieata & consensu meo flagitain, eontradico, tum demum quid contra meam voluntatem fieri dieitur. At his, qui istam conciliandi rationem. sequebantur , alio modo jam responderat Bachois visa ad Treuiterum dicto loeo.

238쪽

C A P. XXXV.

Removetur dubium , quod objicere plerant, qui I vulgatam lectionem f. 3o. l. a. D. Ori. . gine Iuris defendunt. ,

Ouod supra cap. XI. adnotabamus, non esse legendum apud Pomponium de Origine δε-ris aeris,' argenti, auri statores; sed auro, argento, aeri flando feriundo, id videtur refellere auctor libelli de notis Veterum . qui Valerius Probus vulgo perhibetur. Nam quamvis hic literas has sifigularias A. A. A. F. F. in notis -ris antiqui , quae caeteris in orthographidis suis non video subjecisse Dausquium , extulerit naere mallem aeri. quamvis observem apud Gruterum P. 46r. Quinctilium IV. Virum jure Dicundo Vocari, in qua locutione ut puto, reticetur urgento, auro, sando feriundo ; Idcin tamen, quan do hae literae enuntiandae sunt: A. A. A. F. F. QU. TY. ait eas signisi are: Auri . Argenti. Aeris Flator Rabrieae . Ouirinalis. Uberini. Quae si Vera est interpretatio, serendi utique sunt Fl tores Pomponiani, S non in album opificum aut ministrorum, sed Magistratuum adsciscendi. Quia illi 'viri, in quorum monumentis illae scalptae sunt literae , ad infimam ejusmodi conditionem detrudi non possunt. Nam eas literas legere est. in Plautiorum Sepulchro , Virorum , maximis honoribus perfunctorum. Quid respondeoy non admittere me auctoritatem Mus, qui libellum 4l-

239쪽

2ot . FIENR. REI NOL nilum de notis Veterum consarcinatum ivit. Nam quis ferat toties nutantem in explicandis sigiis istis A. A. A. F. F. In notis Iuris antiqui casu

quodam veram interpretationem dedit. Not rum autem priorum initio 'eas literas effert aere, argento, auro flato ferendo vel flato feriundo. ut capite XI. diximus. Μox F. F. rursus enuntiat . Flando serendo. Et cum in Saxum iii i-

disset, in quo. legebatur, A. A. A. F. F. QU. TI. nescio quam Fabricam Quirinalem Tiberinii insignis is architectus ex ingenio fabrieatus est suo. Ut autem appareat, Flatorem illum Fabricae Quirinalis commentitium infelicis ingenii

partum esse, legenda sunt ipsa marmorum verba. Apud Gruterum p. 452. n. S. S p. 454. D. I.

P. ΡLAUTIUS. PULCHER. TRIUΜPHALIS. FILIUS. AUGUR. III. UIR. A. A. A. F. F. Q. TI. CAESARIS. dicitur; pagina vero 433. ita legitur iTI. PLAUTIO. M. F. A. N. SILVANO. AELIAN. PONTIF. SODAL. AUG.1II. VIR. A. . A. A. F. F. Q. TI. CAESARIS. Auctori libri de notis Plautius Pulcher & Plauἀtius Silvanus sunt Flatores Fabricae Quirinalis Tiberini Caesaris. Ridiculῆ. Uterque fuit ex Triumviris aeri, argento , auro flando feriundo praefectis. Uterque etiam Quaestor Tiberii Caesaris. Eant ergo , qui isti auctori faventi &ejusmodi fabulas Valerio Probo , Grammatico inhlustria

240쪽

lustri. addicant; adfirment quoque , notarum eollectorem Hadriano imperante vixisse, quum apud illum legatur. A. CUB. AUGG. a cubicu- lo Augustorum. ADI AB. Adiabenicus, qui est ex titulis Septimii Severi Imperatoris, Gruterum vide P. . O7. n. I. DDD. NNN. Domini Nostri , de tribus Imperatoribus. Quicunque istius libelli auctor fuerit, non vixit certe ea, 9ua putatur, aetate, tum & indoctus admodum fuit, multosque errores admisit, Grammatico indignos. An quis operam dederit , ut Augiae istud stabulum purgaret, me, fateor, praeterit.

Debuerat id praestare Ioannes Nicolai, qui de ii 'terum omnibur tractatum, ut ipse ait, utimum, S cujus sis fidis facili literae explicari μs-

, conflavit potius, quam conscripsit. Erat ita majorem ab elegantkris literaturae amatoribus gratiam initurus, quam, si scriptiones recei tes, atque vernaculas, ex januis unius alteriusve domus privatae, Velut rem raram. S maximo memorabilem, in opus de Susis Vererum transferret , ct nescio, quas. non nugas, per saturam

collectas, stilo prorsus puerili, &. qui Antiquitatum Prosessori convenit minime, sine iudicio ullo deblateratet. At ab illo homine solidi quid

quam . S in quo mens tua adquiescere tuto possit, frustra exspecta eris. Diximus eodem capite XI. alios videri Flatores , seu Flaturarios . ullos quoque Triumviros aeri, argento, auro sando , feriundo. Firmatur hoc inscriptione , qaae apud Gruterum p. 638. n. S. extat. Eam integram transscribam, est autem haec:

SEARCH

MENU NAVIGATION