장음표시 사용
251쪽
. BERM HENR. REI NOLDrtur pertinere, quum tamen non ad illum, sed ad Imperatorem utique sit referendum. Εa autem in re Suerinius fallitur, non solum ideo. quod Paulus antea dixerat, Imperatores a Procuratoribus consultos refcrimi e , atque adeo & in fine capitis iidem Imperatores sunt intelligendi. Nam hoc argumentum Suerinio leve videtur , atque id isto commento eludere se posse putat: quod seri potuerit , ut unus quidem Imperatorum cognitioni interfuerucaeterorum tamen nomine rescripta promulgata snt. In re ipsa magnopere refragari nolo Suerinio , quod sane contingere potuerit , ut Imperatores quidem ambo ad libellum Procuratorum rescribe.rent, postea autem, quum in Consistorio Princi .pis causa cognosceretur, alter eorum abesset, aut potius Paulus unius Severi tantum sententiam referret, ceu in qua filius non poterat non adquie Dcere. Illud autem non fero, quod Suerinius scribit. unum Imperatorum cognitioni forsan interfuisse,intamen caeterorum nomine rescripta fuisse promulgata. Illis verbis enim lectori videtur decuriam aliquam Imperatorum objicere, quum tamen constet , non nisi duos a Paulo significari. septimium nimirum Severum S Antoninum Caracallam, atque ita Suerinium non F caeterorum , sed θ' vel etiam alterius scribere debuisse. Non autem ea, quam dixi, sola causa est, cur verbum pronuntiavit non sit ad Imperatorem reserendum. Sed vel maxime haec: quod sermo Pauli perspicue ostendat, verbum placuit demum sententiam , qua quaestio proposita deciditur, exprimere. Ea vero, quae illud verbum antecedunt, a Pomprio obmota fuisse omnia. Si enim verisbum pronuntiavit ad Imperatorem spectat, gemina sententia fingenda est, aut Imperator pronun
252쪽
VARIOR v M. CAp. XXXIX. aetritasse ante existimandus, qukm aut ipse statuisset.
aut eos, quorum consiliis utebatur, sententiam
rogasset. Adde, quod si Suerinium audias, atque ejus lectionem sequaris, sententia plano &Imperatoris S Pauli menti contraria constituatur: Nam si adseras, Imperatorem pronuntiasse nec resamentum prius exsare, nec ex posteriore peti potuisse, nis repetitum esset, nonne consequitur ,
Imperatorem ndeicommissum ei, cui relictum .
erat, abjudicasse Τ S dixisse, injuste illum postulasse. quod non esset altero testamento repetitum 2 Eam autem Imperatoris non fuisse mentem , Verba sequentia ostendunt, quae Pompe-jum ad praestandum fideicommissum obstringunt. Non est ergo dubitandum, quin punctum eo sic relinquendum loco, quo fixit Taurelius, aut potius in comma convertendum. Nam liis rationubus contendebat Pompeius ab se non esse praestandum fideicommissum, quod in priore testamento sibi fuissent praeceptiones relietae. Atque ideo suae commissum fidei, ut non capienti, fundum S certam pecuniae quantitatem restitueret. POMaeriore testamento sibi nihil per praeceptionem relictum, atque ideo nec fideicommissum videri repetitum, neque enim cogitari posse, testato-Tem pro parte a priori voluntate discessisse, sed in universo, seu, testatorem non posse videri, se quidem praestare fideicommissum voluisse, nec tamen quae per praeceptionem sibi reliquisset, percipere. Tum quoque fideicommissarium ideo petere fideicommissum non posse, quod prius testamentum, per posterius sit infirmatum, in hoc autem fideicommissum nullum relictum. Haec pronuntiabat , seu palam dicebat , Pompeius. impetrasset autem a me facilius asseasum Suerinius
253쪽
BER R. HENR. R Iri intnius'. si dixisset verbum pronuntiavit eo de loco eximendum esse, ae in finem capitis conjiciendum, praeinlisis ei particulis θ' ita. Nam eo,
quo nunc exstat loco, non est magnopere ne cessarium, etsi enim demas, sententia clara est. Omnia ista eadem oratione obmovebat Pompe-jus. Et solet Paulus, quando, quid placuerit, retulit, subj icere . ita pronuntiavit. Adi legem
47. D. de jure Fisci. Non est tamen ea trajectione, atque supplemento opus, Verbum enim pronuntiare non semper significat decernere aut sententiam ferre. Quod fugit neminem. Existimat tamen Suerinius, verbum pronuntiavit ad Imperatorem pertinere , quod is geminam sententiam
oratione disparata videatur protulisse , quarum altera sit, non possis Pomprium praeceptiones priori tostamento relictas petere: Altera autem, ad ipsum solum onus fideicommissi pertinere. Earum priorem verbis pronuntiavit & quae sequuntur , posteriorem ultimo versiculo Paulum complecti. Hanc autem Suerinti opinionem non admitto, cum manifestum sit, Paulum versiculo postremo utramque speciem comprehendisse, superioribus autem verbis Pomprii exceptiones proposuisse. Ait Paulus: Placuit, quia non prob
hat Abi datas praeceptiones ex sola sua cautione solum fideicommissum praesare debere. Illis verbis S praeceptiones Pomprio abjudicantur, S in eum solum praestandi fideicommisti onus transfertur. Quia scilicet non probabat Pompeius sibi praeceptiones relictas, ideo conjectura ea non habebat locum, quod quia praeceptiones non essent repetitae., testator fideicommissum totius hereditatis onus videretur esse Voluisse ; Pompeius porro cautione emis ad sideicommissum praestandum
254쪽
V AEI O Ru u. cap. XXXIX. dira dum sese obligarat. Quod Suerinius pro petitum
scribit repetitum, ea laus Accursio debetur &est ea scriptura jam editionis vulgatae: postr mam distinctionem, quando comma post vorem ponitur, non laro, quia ratio, cur Pompeius solus ad fideicommisitam praestandum compellatur, ex ipsius cautione arcessitur.
Ait Μenander in 9. I. 4. D. de re militars, qui pos defertimem in aliavi militiam nomen δε- derunt , legiue psis sunt. Non serunt sermonem nimis abruptum ylerique. Scribunt ergo riise se passi sunt. At morentini libri resistunt. Quos probo: quod id loquendi genus concisum Arrio
videatur placuisse. Supra dixerat, nec tamen facile indulgendum est extra ordinem iudicationis, qui negotium ante habuerunt. Ubi quidem iis poterat videri latere in verbo judicationis. At milia necessitas movet, ut idem arbitremur. Cornelius Tacitus Annal. I. cap. 33. ait: faustis in Germa. nicum ominibus, N A verit imperium promtos ostemta ere. Ubi quidem Ianus Gruteriss putat, Ravius dici , ostentare se. At frustra. Cum nihil similiarius Tacito sit, quam quidem illius se omisso. Exemplum licebat inde capere'. quod ait de Germanico idem scriptor eodem loco : At ille moriturum potius quam fidem exueret clamitans. Salinerius & Gruterus quoque non serunt illu
255쪽
224 . BERN. ΗΕNR. REI NOLnt promus, . substituentes promtas, quod viderentur, legiones omnes promtas promittere. Quod merito displicet Pichenae: Ueterani enim se proinros ostentabant, si vellet imperium Germanicus. De omnibus id intelligi ideo non videtur posse, quod extrema S conglobata inter se pars concionis non idςm prae se ferret, ex ea enim quidam feriret , hortabantur. Et quoniam in I aciti loca incidimus, indicabimus cap. 32. eodem libro, retinendum videri verbum disiecti , pro quo vir quidam doctissimus reponit di traji. disjici enim &disrahi in partes idem puto. Dialogo de causis corruptae Eloquentiae, qui etiam Tacito solet , nonnullis addici, quanquam adhuc iub judice lis
est. nec nostrum est, eam componere, cap. S.
legitur amittis , quod non ferunt Rhenanus & Mu- retus, omittit reponentes. Ipse verbum amittit retinendum arbitror. Maternus enim stadium illud non tam omittebat, aut intermittebat; quam prorsus ab se dimittebat, prorsus exercere desinebat, carminibus totam vitam insumens. cap. 6.
Acidalius his verbis: Nam ingenio quoque sicut in
agro , inserit praepositionem , legens in ingenio. Quod recte habet . nam primae duae literae vocis ingenis majusculae fuerunt, ut duplex in innuerent. cap. 7. legitur: tum abirer quod si non in alio oritur: nec in Codicissis datur, nec cum gratia venit. Locus hic corruptus varie legitur, & exponitur:
ipse legendum contenderem, tum babere , quod sin alio oritur, nec in codicillis datur, me cum gratia venis. Sensu plano. & quidem hoe: tum mihi eiusmodi bonum possidere videor, quod si in alio aliquo oriatur , naturae felicitate scilicet industria adjuta, Codicillis tamen dari nequit, nee
por gratiam Principia ad hos pervenire. Quamvis
256쪽
vARIOR v Μ. CAP. XL. 22si ingenium ad Eloquentiam aptum natura alicui, obvenire queat, idque ab eo, cui contigit, stui, dio excoli, non tamen gratia Principis id per, Codicillos tribuere alicui potest. Dignitas ea, quam ingenium, quam Eloquentia Oratoria con- , ciliat, Principis beneficio non adquiritur. Tu mi ergo mihi possidere videor bonum vero meum.1 non alienum, tum S perpetuo meum. Nam reliqua rerum alium atque alium dominum sortiri queunt , reliquae dignitates quibusvis conferri, i illud autem bonum nunquam meum esse desinit., ubi semel coeperit, quemadmodum fere loquituri plinius secundus ep. 3. Eh. I. dignitates Princii pum Codicillis conferri tralatilium est, vel 4. Ins. quibus modis jus patriae potestatis solvitur, vide. Ita. ut dixi, sit legas, nil peccabitur, quod
verbum habere in abire facile fuerit commutatum, quemadmodum & habitus in abitus aut aditus, ct . contra. Quanquam lateor & eam, quae excusaest, lectioiaem delandi posse. Modo verbum
abire in habere convertatur , hac nempe senten. tia: tum mihi videor habere, quod si non in alio aliquo oriatur, Princeps certe dare neqtieat. Si benignitate naturae non obveniat alii ingenium
ad Eloquentiam tactum, atque ipse id sua industria perpoliat. non potest id certe a Principe praestitis Codicillis consequi. Quam cuique explanationem eligere volupe fuerit , optio est: quanquam in polleriorem me proniorem fatear.
Apud eiusdem Dialogi auctorem cap. g. legitur: Vespasianus venerabilis senex U' patientissimus veri. Acidalius legit: patientissimur Vir, quod mihi frigidum videtur. Ait tamen Acidalius: quorsum his praedicat in Vespasiano veri patientiam p Ego non sine causa fieri existimo. Indicat id auctoris locus
257쪽
et 26 BERN. HENR. REI NOLDI, se clarissimo. Marcellus S Crispus in dandis Uespasiano consiliis: omnique, quae his cum illa intercedebat, amicitia ac consuetudine libertate utebantur ingenua. Non serebat id aegre Vespasianus veri patientissimus, qui sciret, Marcellum & crispum suis, non iis, quae aliunde essent mutuati, opibus niti. Apud eundem auctorem cap. Io. legitur: hinc ingentis ex his egessus, hinc in itiis auditoriis praecipuὸ laudari , V mox omnium sermonibus ferri. Ingentis pro ingenter dici nimis tritum est. Muretus & Acidalius pro ex his reponebant existere, quod non improbo. Gr novium tamen miror pro binc in ipsis. scribere, haec in imis. Cur ita mutetur, quod exaratum est , causam nullam video. Intelligendus enimas, qui id faciat, seu Poeta. Ad cap. I 2. Husdem auctoris notat Schelius, apud Quinctilianum Insit. Orat. lib. x 3. pro Verbo parent, his verbis: non tamen protinus audiendi, qui credunt aptissima in hoc nemora, Blvasque, quod illa loci libertas, locorumque amoenitas subliinem animum , F beatio rem spiritum parent, esse reponendum pariant. Ego non mutem, quod parent aeque probum videatur ac pariant. Male autem pro coeli Schelius scripsit laci, si is quidem sit Scnelii lapsus, ct non potius exscriptoris. De re ipsa quam tradit Fabius, vide Plinium lib. I. ep. 6. Revertor ad auctorem dialogi ; apud eum c. 22. legitur: Nolo Corvinum insequi, quia non per ipsum stetit, quo minus laetitiam nitoremque no strorum temporum exprimeret, viderimus inquam judicio ejus vis aut animi aut ingentis ecerit. Locus hic varie emendatur : ipse retinendum existimo verbum Iletit. Pro viderimus legendum videmus. Pro inquam scribendum quain. Non vult insectari Corvinum, quod appareat,
258쪽
V a R I o R ir M. CAP. XL. XLI. rar uam judicio ejus vis animi S ingenii acumenuffecerit: laetitiam tantum suorum temporum
non expressisse ipsum ait Aper seculi ejus vitio, quo vixit Corvinus. Dum notas ad auctorem saepe laudatum perlego , reperio Schelium ad ap. 28. corrigere Vellei i locum. & his verbis. neque ullius gentis virum futuram fuisse, cujus γε Ιο-ςietati com Phrui foret , quam Cn. Pompejum , pro societati reponere sanctitati. Ego potesati scriben dum existimem, quod supra diaerat Velleius. se regnumque ditioni ejus permist. Non aliena haec putavi ab studioso Iurisprudentiae, qui humaniora, ct Iuris Civilis studia & bene convenire eadem sede morari, habeam compertum.
Prodigus esse qui desiit . an sine decreto bonorum aruministratisnem recuperet Probatur Bernardi I stheri ci Reinardi Bacbουii senten-
Eum demum Iure' Civili prodigum esse, cui
Praetor bonorum administrationem cognita causa ademit, certum est , illud non seque, an, quemadmodum sine causae cognitione plenissima ita enim in L. 6. D. de Curat. furios. utique legendum S decreto bonorum administratio non aufertur , ita etiam decreto opus sit, quo , cui hactenus bonis fuerat interdictum, eorum administrationem recuperet 8 Et plerique affirmant. P a non
259쪽
228 BERN. ΗΕNR. REI NOLDro non esse decreto opus, sed quam primum ille ad
sanos mores redierit, eum ipso jure administrationem recipere. Ea autem sententia rationi indubie adversatur: quod aeque incertum sit, an is, qui semel perditis moribus sese imbuit , ad Du. galitatem redierit, quam quidem incertum est , an quis in luxuriam sese egerit praecipitem. Tum quoque prodigus sanos mores simulare possit, praecipuo quum bonis ademtis non sit . unde gulae
in iisgeat. Ratio ergo eadem , quae movet, ut cui demumς causa cognita honis interdicatur, postulat, ut ei quoque non nisi cansa cognita eorum administratio restituatur. Atque hinc Bernardus Waltherus misc. 2. cap. 38. negavit, eos, quibus bonis interdictum erat, eorum administrationem
sine decreto Praetoris recuperare. Quod nihil. tam si naturale, quam eo genere quodque disqlvere, quo colligatum est, L. 3S. D. de Reg. Pur. Hanc tamen Mattheri sententiam falsam esse ait Joannes Gooddaeus de contrab. S commit. stip. cap. 7.
n. I63. Ego qui sententia, quae certa ratione nititur , falsa existimanda sit . non video: resistit tamen. inquis, Walthero Ulpianus in I. I. D. de Curat. furios. Verba Ulpiani: Tamdiu erunt ambo furiosus & prodigus in curatione , quamdiu veI furiosus sanitatem vel ille cui bonis fuerat interdictum fisos mores receperit; quod si evenerit, ipso jure desinunt esse in potesate curatorum. Si ipso jure
in curatione esse desinant, decreto non est opus , quo curatio tollatur. Ajunt interpretes , desiderari tamen, ut de eo, quod is, cui fuerat bonis interdictum, ad frugem redierit, pithlice S aperte constet; Bacho vius in notis ad mesenbecium, d. t. inquit, se fere existimare, Ulpianum in d. l. curam prodigi simul ct furiosi opponere voluisse cu
260쪽
VARIORUM CAP. XLI. 22vrae minorum , quae certum & praefixum habeat terminum XXV. annorum, quem non habeat
prodigi S furios curatio, sed quae finiatur. quandocunque cessaverit furor & prodigalitas. Placet, quod Walthero suffragetur Bachovius. - Εa tamen. legis interpretatio non satis arridet. Ipse Ulpia-'num illis verbis ipse jure non magis decretum Prae- . toris eXcludere puto, quam quum Jureconsulit lege prodigo boni; interdici, ipsos Praetoris interdicto non esse opus existimare, statui potest. Ulpianus in eadem i. I. D. de Curat. furios ait: Lege XV. Tabularum prodigo interdicituri honorum 'suorum administratio. & in I. S. f. I. D. de acq. vel omiti. her. Elim, cui lege bonis interdicitur. An ergo Praetoris nullae sunt partes . cum lege ipsa interdicatur 7 Nunquam id existimavit Ulpianus. Nam Fragm. tit. Ig. ait: Lex XII. Tabularum D - .rissum itemque prodigum , cui bonis interdictum est, in curatione juber ese ognatorum, uti cap. I. Jam diximus. Lex vult procligis bonis interdici. Et si interdictum sit, eorum curationem pertinere' ad agnatos. Rusdem legis. sententia est, ut is , qui prodigus amplius haud sit, nec curatorem haheat. Lege ergo is, cui bonis erat interdictum. si sanos mores receperit, non cogitur amplius esse in curatione. Lege ipsa a curatione liber
est, modo Praetori fides sit facta de recuperata morum sanitate, atque ille decreto suo id declaraverit. Ab hoc decreto interposito quidquid is, cui bonis interdictum fuerat, etiam absque Curatore gesserit, id firmum ratumque est, quamvis eo decreto Praetor non iusserit diserte, ei bona restitui, S curator ipse nondum restituerit. Nam decreto etiam his verbis pronuntiato: Videri euci ad sano; mores rediisse , ipso iure curatio
