장음표시 사용
161쪽
sione euertutur.Hos execratur & percutit IoannesApostolus dicens, ex nobis exieruissed non fueriit ex nobis: si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum. Hinc haereses & ubi seria factae sunt frequenter,& fiunt;dum peruersa mens no habet pacem, dum perfidia discordans non tenet unitatem. Fieri ui . iis, vero haec Dominus permittit, & patitur manente propriae libertatis arbitrio: vi,dum corda & mentes nostras veritatis discrimen examinat, probatorum fides integra manifesta
luce clarescat. Per Apostblum praemonet Spiritus sanctus,& dicit; oportet & haereses esse,ut probati manifesti sint in i C i. vobis. Sic probantur fideles, sic perfidi detegutur. Sic &ante' ' iudicij diem hic quoq; iam iustorti atq; iniustorum animς
diuiduntur,& a frumeto paleae separantur. Ceterum auolent, Termit de quantum volent, paleae leuis fidei quocumque afflatu tentationu: eis purior massa frumeti in horrea Domini reponetur. I o. Judas Apinotus ceterorum opostolorum monitu se confor mans, dum eleganter haereticos suu coloribus depingit, grauiter hortatur esse cauendos . est , Subintroierunt enim quidam ho- rhist. xis iam mines qui olim praescripti sunt in hoc iudicium impi j, Dei ' ' se noliti gratiam trans serentes in luxuriam: cum omnes sempilant ab omnibus liberos praeceptu docetes in miseremn Sacchum, in quamuta luxuriam effusos quosique praecipitent; nultam rati peccatum esse praeter insidet talem; inani fiducia sua, certitudine incertis ivi in cadum aditum praestruentes obstruunt. Vae illis, ibi L . qui in via Cain abierunt, & errore Balaam mercede effusi Num. ic. issent, & in contradictione Core perierunt; qui . Isai Aliis Isia praefecto subesse recusauerunt. Hi sunt in epulis suis rudia. ita maculae conuiuantes sine timore, semetipsos pascentes; nubes sine aqua, quae a ventis circumseruntur; arbores autumnales,infructuosae, bis mortuae, cradicatae; fluctus seri maris despumantes suas confusiones; sidera errantia, quibus pro- D .-- cella tenebrarum seruata est in aeternum. Nota, nota, conuiuantes sine timore. communiter haeretici negant Deum 'U' '' timendum, itaque libera sunt illis omnia dc soluta. Vbi autem Deus non timetur, nisi ubi non est 3 Vbi Deus non est, nec veritas ulla est. ubi veritas nulla est, merito & talis disci-
162쪽
disciplina est. At ubi Deus,ibi metus in Deum, qui est ini- . tium sapientiae. Vbi metus in Deum, ibi grauitas h aesta, . &diligentia ad Ionita,&cura sollicita,&adlectio explorata, & communicatio deliberata,& promotio emerita,& subi istio religiosa, & apparitio deuota, & processio modesta, &Ecclesia vilita, & Dei omnia. ii. Sequitur in Epistus B. Judae. Hi sunt murmuratores
querulos secundum desideria sua ambulantes, & Os eorum m seu loquitur superbiam; mirantes personas quaestus causa. Vos autem,carissimi,memores cstote verborum, quae praedicta
sunt ab Apostolis Domini nostri Iesu Christi, qui dicebant
vobis, quoniam in nouistimo tempore venient illusores secundum desideria sua ambulantes in impietatibus. Hi sunt,qui segregant scinctipsos, animales, Spiritum non habentes . Vui in corpore non est, on habet spritum, qui corpus vi Aut ep., o Visi at. Non cst particeps diuinς charitatis,qui hostis est unitatis. Non habent itaque Spiritum sanctum,qui sunt extra Ecclesiam. I 2. Omnes opostoli Euangelistae, tum futuras, tum fugiem aera haeresis praedixerunt: atque inter Egos praecipue Apostolus τὸ ini. Taurus in omni paene epistola de adulterinis doctrinis suari giendis inculcans hqreses taxat, quarum opera sunt adulterς doctrinae. H reses dictς Graeca voce ex interpretatione ele-ctionis, qua quis siue ad instituendas, siue ad suscipiendas eas utitur: ideo & sibi damnatum dixit l, reticum, quia S , i . ita quo damnatur, sibi elegit. Sic enim habet , Hereticum in '' hominem post unam & secundam correptionem deuita: sciens quia subuersus est,qui eiusmodi est,& delinquit,cum sit proprio iudicio condemnatus . Graviter in haec Nerbarbae dij. Vir. Cyprianus et Q usquis de collectis foras exierit, id est, si quis quamuis in Ecclesia gratiam consecutus reccst rit, & ab Ecclesia exierit; reum sibi futurum, id est,ipsum misti ;sibi, quod pereat, imputaturum. Quod Apostolus Pau-Σr'. lus explanat, docens, & praecipiens haereticum vitandum csse ut peruersum, Sc peccatorem, & a semctipso damnatum . Hic enim reus sibi erit, qui non ab Episcopo eiectus;
163쪽
sed sponte de Ecclesia profugus, oc haeretica praesumptione
a semitipso damnatus. Eleganter item Ambrosius in aesertorem talem; Ipse se damnat haereticus, cum de Ecclesia ipse se Frem is proiicit, & de coetu sanctorum nullo compellente recedit. Ipse enim ostendit quid mereatur a cunctis, qui suo iudicio separatur a cunctus. Ipse,inquam,se damnat haereticus: quia cum omnes criminosi Episcopi sententia proiiciantur de . . consortio Christiano; haereticus cuncta praeueniens sentcntia suae voluntatis abiicitur. Tali ergo haereticus, quali &Iudas, poena damnatur : ut idem sui & reus sit sceleris, &iudex sit ultionis. Jam vero es ineptum,Vt prior in doctrina Nisus dis haeresis habeatur: vel quoniam ipsa est,quae suturas haereses, e ς ς α -& cauendas praenunciauit. Ad eius doctrinae Ecclesiam scriptum est, imo ipsa doctrina ad Ecclesiam suam scribit; Etsi angelus de caelo aliter euangelizaverit, citra quam nos, ς η anathema sit. ' Sed proprium hoc est omnium haereticorum ... pauca aduersus plura defendunt,&posteriora ad-Op. io.
uersus priora suscipiunt. Regula autem omni rei scin per ab initio constituta in prioribus, & in posteriora praescribit, 'utique & in paucioribus. 13. Multas de haeresibus venturis praegmones studio praetereo.
Praenunciatis ergo adnostram cautelani tam a Domino se risto, quam ab eius Apostolis, haereseon erroribus, non oportet nos Tenui. d. mirari super haereses istas, siue quia sunt; suturae enim prae- r
nunciabantur . siue quia fidem quorundam subuertunt; ad hoc enim sunt: ut fides habendo tentationem, habeat etiam probationem. Vane ergo & inconsiderate plerique hoc ipso scandalizantur,quod tantum ii reses valeant quantum sint: quum quid sortitum est, ut omni modo sit, sicut causam accipit ob quam sit, sic vim consequitur, per quam sitne esse non possit. Febrem denique, inter cereros ii rit- rλahiseros & cruciarios exitus erogando homini deputatam , neque quia est miramur;est enim: neque quia erogat homunem ad hoc enim est. Proinde haereses ad languorem & interitum fidei productas, si expauescimus hoc eas posse; prius est, ut expauescamus hoc eas esse: quae dum sunt, habent posse,
164쪽
posse, & dum possunt, habent esse. Sed enim febrem, ut
malum, & de caussa & de potentia sua, ut notum cst, ab minamur potius quam miramur, & quantum in nobis est, praecavemus, non habentes a litionem eius in nostra potestate. Haereses vero mortem aeternam & maioris ignis ardorem inserentes malunt quidam mirari, quod hoc pos sint, quam deuitare, ne possint; cum habeant deuitandi potestatem. Ceterum nihil valebunt, si illas tantum valere non mirentur. Etenim, dum mirantur, in scandalum sub ministrantur: aut quia scandalizantur, ideo mirantur,quod tantum valeant, quasi ex aliqua veritate veniant. Mirum scilicet,ut malum vires suas habeat: nisi quod haereses apud eos multum valent, qui in fide non valent. In pugna pugi-
tum & gladiatorum plerumque non, quia sortis est, vincit' quis, aut quia non potest vinci: sed quoniam ille, qui victus est, nullis viribus suit. adeo idem ille victor bene valenti
postea comparatus, etiam superatus recedit. Non aliter haereses de quorumdam infirmitatibus habent, quod valent, nihil valentes, s in bene valentem fidem incurrant.
Cunctas haereses ab initio Ecclem ad que tempora nostra is Romano Pontifice damnatas esse.
i. sunt , qtuae circumflectum quemque iure mouere debent. prius, quod portae inferi aduersus Ecclesiam rebelganter inter se discrepant, in Ecclesiae oppugnatione con- ώ. ., sentiunt,iuxta illud,quod Herodes & Pilatus inter se distor- Vt , dantes,in Domini passione amicitia scoederantur.itu prosi dum sibi partes singulae aduersantur, non solum suis, sed ' etiam aduersantium, est intelligenda dominis: ut dum aduersus unam eam omnes sunt, impii simu in tamen errorem omnium per id quod sola est, atque una, consulet.Hm retici igitur omnes contra Ecclesiam veniunt: sed dum haeretici omnes se inuicem vincunt, nihil tamen sibi vincunt. Victoria enim eorum Ecclesiae triumphus ex omni-
165쪽
bus est: dum in eo haeresiis contra alteram pugnat, quod inhaeres altera Ecclesiae fides damnat. nihil enim est, quod
haereticis commune est. & inter haec fidem nostram, dum sibi adueis intur, assirmant.
h. i. . terum est, Ab initio Ecclesiae fuisse iudicem in Eccle', qui
.lsa iisdὸ ectas dissicus damnans, tamquam mulpes,ore quidem libero , sed ''' cuiusu colyigatas, Samsiniis exemplo destinauit incendio . Samsen cepit trecentas vulpes, caudasq; earum iunxit ad caudas,& Iud i s. faces ligauit in medio,quas igne succendens dimis ut huc illucque discurrerent. Diligenter animaduerte. Samson binas Amb sex.
vulpes sibi nexuit, ad quarum caudas alligauit faces, & di- Pu ita misit eas per messes Allophylorum . per hanc figuram significans, quod improbi ac fraudulenti homines, & maxime haeretici,liberam linguam habeant ad latrandum,sed cxitus impeditos: aut religiosa principia, finem vero fraudis suae incendio deputatum . Ideoque & trecentas vulpes dimisit: eo, quod perfidi crucis quidem se praedicatione commendare desiderant,sed mysterium eius tencre non possiant. qui hac praedicatione composita, & falsa, atque simulata urere
magis fructus conantur alienos; cum utique vera crux Domini non exurat aliena merita, scd secundet. Meritoque scriptum est in Canticis Canticorum ; Prendite nobis vul- p x x s. pes pusillas exterminantes vineas, ut vineae nostrae floreant. Quo ostenditur,quod vel Dominus Iesus,vel Ecclesia fraudulentorum dolos a vineis suis exicrminandos csse praecipiant, ne pauxillulis vineis noceant: quia adultis iam viti--, bus nocere non possunt. Haereticus enim impersectum tentare potest,non potest supplantare persectiam. Dis θη-- 3. aeuotus quantus sit resiactarius, negare non potess, non esse
peiori loco se Uti Ecclesiam, quam quondam juerit Judaeorum si nagoga. Mi iiDperpetuo Juaicem habuit, qui lites discubrates omnes definiret. Ita letimus: Si difficile & ambiguum Deu. tr. r. apud te iudicium esse prospexeris inter sanguinem & sanguinem; causam o caussam ; lepram & non lepram; de iudicum inter Portas tuas videris verba variari: surge,&ascende ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus; veniesque
166쪽
veniesque ad Sacerdotes Levitici generis,& ad iudicem qui fuerit illo tempore, qu inque ab eis; qui indicabunt tibi
iudicij veritatem. Et facies,quodcumque dixerint qui pra sunt loco, quem elerrit Dominus; & docuerint te iuxta legem eius, sequerisque sententiam eorum; nec declinabis ad dexteram, neque ad sinistram . Qui autem superbierit, noles obedire Sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo, ex decreto iudicis morietur homo ille,& auseres malum de Israel: cunctusque populus audiens timebit, ut nullus deinceps intumescat superbia. uidigitur pro lectum est Synagogae de loco iudice Fuborientibi quaeseionibus, cuncisique negotiis decidendis ; ω non Ecclest Absit.
Dectit. Sane cum Deuteronomium lex secunda interpretetur; ex vi
.visH. Vocabuli comprobatur, ut, quod ibi decernitur, in nouo hiiς Testamento debeat obseruari. Locus enim, quem elegit Amb. de Dominus, Apostolica Sedes esse cognoscitur . Cum enim ista ' .f. Petrus urbem fugiens exiuisitat, volens eum Dominus ad 3 locum quem elegerat reuocare, interrogatus ab eo; Domine quo vadis' respondit; Venio Romam iterum crucifigi: quod intelligens pro se dictum, ad locum ipsum protinus est reuersus. Sunt autem Saccrdotes Levitici generis fratres Pontificis,qui iure Leuitico, in executione Sacerdotalis ossi-cij coadiutores existunt. Is vero super eos Sacerdos siuemus. is. iudex existit, cui Dominus inquit in Petro: Qusdcumquei ligaueris super terram ,erit ligatum & in caelis; cius Vicarius, pcio,... qui est Sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchis decli,constitutus a Deo iudex vivorum &mortuorum.Tria
quippe distinguit iudicia. Primum inter sanguinem & sanguinem; per quod criminale intelligitur & ciuile. Vltimum inter lepram re lepram; per quod Ecclesiasticum criminale notatur. Medium inter causam & causam; quod ad utrumque resertur,tam Ecclesiasticum quam ciuile. in quibus cum aliquid fuerit dissicile vel ambiguum, ad iudicium est Sedis Apostolicae recurrendum: cuius sententiam qui superbiens contempserit obseruare, mori praecipitur, id est
per excommunicationis sententiam, vclut mortuus a communione fidelium separari. Romam esse locum, quem elegis D
167쪽
124 PRAEsCRIPTIO XVI. mimiu; Romanum Pontificem istum Sacerdotem, cuitu imperis oporteat obedire, negant, quotquot di mulant, perpetuam in b, diernum sique diem a Petro 'Romae crucifixo Pontisicum successionem, quotquot ignorant Tetri successores, procedente tempore in profanus nouitates, in doctrinas marias in peregriuas, in aliud AER, i. Euangelum, id est , in haerestes, molentes conuertere Euangelium
hi isti, singulis paene seculis sequutis, Anathema subninasse.
. Itaque publice refert Paulli verbis ex mente priscorum trutinatis riclinure per singula fere secuti . quemadmodum Petri Simonem ea Iagum haereticorum coryphaeum vicit acprostrauit: ita deinceps Petri successores Pontifices Tomanos haereses ebulgentes scripsisse γ condemnus. Audiamus Apostolum terribiliter verba sua tonantem: Licet nos aut AnSelus de caelo euange- ces. i. et lietet vobis, praeterquam quod euangeliZauimus vobis; anathema sit. Sicut praediximus, & nunc iterum dico; Si quis euangelizaverit, praeter id quod accepistis, anathema sit.
duerte animum. Magno metu nobis mutatae fidei ac mu- Vine. Lit.
tatae religionis piaculum pertimescendum est: a quo nos 'r' ' 'non soluin con stitutionis Ecclesiasticae disciplina, sed etiam censura Apostolicae deterret auctoritatis. Scitum etenim cunctis est, quam grauiter, qua in seuere, quam Vehementer inuebatur in quosdam beatus Apollolus Paullus, qui mira leuitate nimium cito translati secrant ab eo,qui cos vocaverat in gratiam Christi, in aliud Euangclium, quod non est aliud. qui coaceruantes sibi magistros ad sua desideria, averitate quidem auditum auertentes,conuersi vero ad fabulas,habentes damnationem, quod primam fidem irritam secerunt. Cum ergo tales quidam circumeuntes prouincias& ciuitates, atque errores Venalicios circumferendo, etiam . ad Galatas deuenissent; cum 6 uehis auditis Galatae nausea quadam veritatis assecti Apostolicae Catholicaeque doctrinae manna revomentes, haereticae nouitatis sordibus oblectarentur: ita sese Apostolicae potestatis exercuit auctoritas,ut summa cum seueritate decerneret; Sed licet aut nos, aut Angelus de caelo euangelizet vobis, praeterquam quod euangelizavimus, anathema sit.
168쪽
s. Quid est, quod ait, Sed licet nos Z cur non potius Sed etiamsi salicet ego/ Hoc est,etiam si Petrus, etiamsi Andreas, etiam si 'Ioannes , etiamsi postremo omnis Apollolorum chorus euangelizet vobis, praeterquam quod euangeliZauimus, anathema sit. Tremenda districtio propter adserendam primae fidei tenacitatinia, nec sibi, nec ceteris coapostolis pepercisset Parum est,etiarnsi Angelus,inquit,de caelo euangelizet vobis, praeterquam quod euangelizavimus, an thema sit. Non suffecerat ad custodiam traditae semel fidei humanae conditionis commemorasse naturam, nisi angeliacam quoque excellentiam comprehendisset; Licet nos, inquit, aut Angelus de caelo. Non quia sancti, caelestesque
angeli peccare iam possint: sed hoc est quod dicit: Si etiam fiat, quod non potest fieri: quisquis ille traditam semel fidem
mutare tentaverit,anathema sit.
6. Sed haec forsitan perfunctorie praelocutus est, & humano potius effudit impetu , quam diuina ratione decreuit, absit: sequitur enim,& hoc ipsum ingenti molimine iteratae insinuationis inculcat. Sicut praediximus, inquit, & nunc iterum dico : Si quis vobis eirangelizaverit, praeterquam et ' quod accepistis,anathema sit. Non dixit,Si quis vobis ad- nuncia ueri praeterqua quod accepistis,benedictus sit, laudetur, recipiatur; sed anathema sit, inquit, id est, separatus,
segregatus,exclusus: ne unius uis dirum contagium, innoxium gregem Christi venenata commixtione contaminet.
Nec solis i ta Galatis, sed imperata cunctiis si Ibus omni aeuo obseruanda sunt. . Ad nunciare ergo aliquid Christianis Catholicis, prae- - -- ter id quod acceperunt, nunt quam licuit, nusquam licet, numquam licebit. S anathemare eos, qui ad nunciant alia quid, praeterquam quod semel acceptum est, numquam
non oportuit, nusquam non oportet,numquam non opo
tebit . Semper igitur ubivis gentium profanas issas nouisates proscriptas non ignorat,qui historuυEcclesiasticas vel a limine sal tauit: sed tamen potissimum , maxima cum auctoritate a Vicario
169쪽
Christi Petreisuccessere,Pontifice Romano, omnium Ecclesiarum capite, anathematietatas esse nunc per singula fere secula commostrare aggredior.
z anmm 8. Simon magus, Bearo Ignatio, primogenitus Sathanaei ς Diuo Irenaeo, pater omnium haereticorum: 'quippe sese Euse--mω - bis caesaris P quem primum cuiusque erroris auctorem,& quasi caput extitisse accepimus. Qui quod tradit Tertullianus ausus est summam se dicere virtutem, id est, sum- Dεν g.smum Deum: non te te Irenaeo. t multis quasi Deus glorifica- Adu.b f., εἰ- -- tus est. & docuit semetipsum esse, qui inter Iud scis quidem Ur quasit Filius ad paruerit; in Samaria aute quasi Pater descenderit; dc in reliquis vero gentibus quas Spiritus sanctus aduentauerit. esse autem se sublimissimam virtutem, hoc est,eu qui sit super omnia pater;& sustinere vocari se quodcunque cum vocant homines , totum, visuaestatuae, Romae, qua, auctore Irenaeo , a Claudio Imperatore honoratus csse - dicitur propter magiam , tvsicriptumsibipateretur; GEUebis i. i. e. credimus , qui haec ex S. Justini martyris philosophi da log. ad Antoninum Imperatorem in Simoni Deo Sancto. Eaddit etiam Eusebius, Simonem hunc Helenam quandam, Irenaeo etiam, P . Augustino, Selenen quae antei apud Tyria in Phoeniciae itia aε' meretricio quaestu seipsam prostituisset; comitem sibi assiduam adbibu se . quam etiam Epiphanio narrante dicebat esse , es Q. Spiritum sanctum; siue,quod Irenaeusseribit, hac esse primam Adv. r.
mentis clus conceptionem, matrem Omnium, per quam .
initio mente concepit angelos facere & archangelos. atque ad ala monstrosi commenta addit; fuisse eam & in illa Helena, propter quam Troianum contractum est bellu. quapropter&Stesichorum per carmina maledicentem eam, Orbatum oculis ; post deinde poenitentem, & scribentein eas quae vorantur palinodias, & in quibus hymnietauit eam,rursus vidisse. Transmigrantem autem eam de corpore in corpus exeo, Ut semper contumeliam sustinentem, in nouissimis etiam
170쪽
etiam in fornice prostitisse; Z hanc esse perditam ouem,
quapropter & ipsum venisse,uti eam assumeret primam,& liberaret eam a vinculis; hominibus autem salutem ps staret per suam agnitioncm. s. Cum enim male moderarentur angeli mundum,quo-mam unusquisque eorum concupisceret principatum ; ad emendationem venisse rerum, & descendisse cum transfiguratum,&assimulatum virtutibus, & potestatibus,& an elis: ut &in hominibus homo appareret ipse,cum non esset homo;&passum autem in Iudaea putatum, cum non esset passus. Prophetas autem a mundi fabricatoribus angelis inspiratos dixisse prophetias: quapropter nec ulterius curarent eos hi, qui in eum & in Selenem eius spem habeant,& ut liberos agere quae velint: secundum enim ipsius gratiam saluari homines,sed non secundum operas iustas. Nec oh a Misa enim esse naturaliter operationcs ivllas, sed ex accidenti;
quemadmodum posuerunt,qui mundum fecerunt Angeli, per huiusmodi praecepta inseruitutem deducentes homunes. Quapropter & solui mundum,& liberari eos, qui sunt eius,ab imperio eorum qui mundum fecerunt, repromisit. Igitur horum mystici sacerdotes libidinose quidem vivunt, magias autem perfici ut,quemadmodum potest unusquisq; ipsorum. Exorcismis & incantationibus utuntur. Amatoria quoque,& agogima,& qui dicuntur paredri,& oniropompi, & quaecunque sunt alia parerga apud eos studiose exercentur.Imaginem quoque Simonis habent factam ad figu-s maram Iouis, & Selenae in figuram Mineruae;& has adorant. Habent quoque & vocabulum a principe impiissimae sententiae Simone, dicti Simoniani, a quibus falsi nominis scientia accepit initia; sicut ex ipsis assertionibus eorum adest dicere. io. Epiphanius quoque de Simone magoscribens; ommemorat De -- talia de acris Scripturis dictitasse: nempe,nec esse legem Dei,sed Q 'sinistrae virtutis . neque prophetas ex bono Deo esse, sed alterius atque alterius virtutis . & prout vult unicuique decernit legem quidem cuiusdam, Dauid autem alterius, Isaialn
