Scrutinium sacerdotale, siue Modus examinandi, tàm in visitatione episcopali, quàm in susceptione ordinum. A R.D. Fabio Incarnato Neapolitano, sacrae theologiae professore ... ex pluribus sacrae scripturae voluminibus accumulatum. In duas partes diui

발행: 1589년

분량: 277페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

Tractatus I I. Secunda Partis

essectus suffragi j diuiditur ex diuina iustitia inter eos, pro quibus fiunt. VM de sciendum est, quod Missa quaelibet, quae

dicitur respectu operis operati, generaliter. Primo , i . Valet Omnibus uuiis, & defunctis, existentibus in charitate, qui non sunt in patria . Secundo, valet

sugulariter illi, qui eam dicit, si digne celebrat. i. Tertio valet illis, qui sunt in statu gratiae, qui sa- . ciunt eam dicere pro se , vel quibus Sacerdos per intentionem applicat: & sie non minus habebit quilibet horum trium , quam si pro singulo eorum singulariter dixisset. Vnde una Missa posset libera-

Ie aliquando unam animam de purgatolio, si cum tanta charitate,& deuotione diceretur. Vel si quisse moueret ad facienJum dicere : & sic quantum ad hoc, scilicet per intentionem applicabilem fa- . diis facit Sacerdos omnibus tribus . Quantum vero ad meritum generale non satisfacit unam Missam, dicens pro tribus. Potest vero satisfacere in alijs missis,& ossici js, seu bonis per spiritualem applicationem ,& intentionem: &s sussicienter satisface- .ret in missis, & aliis multis orationibus, & attenta consuetudine, ut dictum est: tales optime satisfaciunt. Tamen est aduertendum,quod si aliquis promisisset dicere Missam de Domina, aut de Spiritu sancto, seu de alijs sanctis in tali ecclesia, seu altari, vel tali die,non posset commutare ad libitum,quia tenet ita seruare promissum, & aliter non satisfacit, susti m nisi aliqua rationabili causia.

a s Quomodo suffragia pro aliquo specialiter δε- mliter cta prosint aeque aliis 3 Respon .secun d. S. Tho.ubi fac ora su p. quod Cum 'ffragium sit virtutis finitar, diria

liqμθ getur per intentionem facientis, quo voluerit : α Gpro sic valet illi, pro quo sit, quantum ad liberationem si' 'Me pso ς.Tamen,quantum ad congratulationem,& in-- teriolu cosolationcm, secundu in unus in chaxitata existens

92쪽

De Sacris D se, O signis ei fidem. 37

existens de bonis alterius congaudet: sic suffragia facta pro uno, etiam valent omnibus in purgatorio existentibus, & plus illi, qui in maiori charitate est. Vnde patet,l quandocunq; aliquis aliquod suffragium facit pro anima patris,uel matris, vel alicuius consanguinei, vel alterius hominis,de hoc gaudent

omnes animae in purgatorio existentes.

Quomodo suffragia facta per malum hominem S pro si rit defunctis Respon. secun .eund. S.Thom. Vbii, o sup . q, suffragia facta per malum homine, possunt permatio fieri dupliciter. Vno modo,ut per ministrum publia homine . cum Dei, vel totius ecclesiae: sicut est sacerdos, qui quomst ocelebrat Mistas, vel exequias mortuorum in ecclesia, tunc suffragia talis sacerdotis,quamuis sit pecca furi M.tor, prosunt defunctis. Secudo modo suffragia filii per malum hominem ex proprio motu, & talia sus- hagia non prosunt animabus. Vnde dicitur in decret. Peccatis inuolutus pro alijs orare nou p test . prima quaestio. I. cap. sertur. f. vulnerato.

Catech. de ordin. sacr. capitu. illud vero . g. sed quamuis . Est tamen sciendum , quod si malus homo daret eleemosinam pauperi , per quam eleemosinam pauper ille bonus homo existens excitaretur ad orandum pro anima alicuius , pro qua daretur . tunc per accidens illi animae

prodesset. Sacer σQuid faciendum, si sacerdos dum celebrat, non si da c applicat valorem Misi e, ccli applieare tenetvtὶRN lebratis spon. quod qui est obligatus ad dicendum Missam applicarpro aliquo, & non applicat ei tota illam eius par- ν loremtem,quam tenetur ci applicare, peccat mortaliter: Misse , α hoc intelligendum est, cum ex intento,&volun- cui applitari E facit et secus autem , si in aduertenter , vel care tene se ex obliuione faciat: quia tunc sufficit virtualis tur, qvi

intentio applicandi dictum valorem, cui applica, facionasire tenetur. Vnde sciendum est, quGd triplex est

valor

93쪽

Tractatus I I. Secuisti Partis

vator missae, scilicet generalis, qui debetur tali ecclesiae, iuxta intentionem illius. Medius,qui debetur ei, pro quo dicitur missa . Et specialis, qui debetur dicenti missam: &sic, qui totum generalem, non applicat toti ecclesiae, secundum ordination rna eius,& non applicat totum medium ei, pro quo Missam celebrat, peccat mortaliter, quia iniustitiam committit: ut inquit Nauar. cap. et s. g. 92- & j. IIO- notan. 3 s.

Simili er peccat mortaliter, qui non dicit tot, citates Missas, quot, & quales, & in quo loco tenetur absque iusto impedimento , aut quas omisit, ut d bet,non complet. Rrg.cap. i. de pact. & prom. Greg.& cap. significatum, de praeben. vi Nauar affirmat.

Vbi aduertendum est,quod post hanc vitam, consolatio denegabitur ei, qui defunctis in seculo minus su stragatur. Vnde Greg. O quantum υλnum , quam mirificum , quia nunquam diuina mi steria

peraguntur,quin tibi concurrant duo opera virtuosa cilicet unius animae de purgatorio liberatio, &c. Caveant ergo haeredes parentum, & carorum mose tuorum,& commissarij testamentorum,&maxime sacerdotes, & cς teri,quibus animς comittuntur, vel quoru eleemosinis vli sunt,uel utuntur, nec aliquomodo haec remedia subtrahant, vel deserant, quia eorum meritum est faeiendu, &in futuro pro summo priuilegio eis reputatur: Non autem faciendo, mortaliter peccant. Primo, in Deum, propter infidelitatem commissi. Secundo,in omnes sanctos, Mangelos,de quorum collegio sunt, dum liberantur. Τertio, in omnes animas,in purgatorio existentes, quia impediunt eorum absolutionem. Quarto, in omnes vivos Christianos, pro quibus animae liberatae orarent,& intercederent ad Deum, pro quibus

negligentus, si tales non satisfecerint, in praesenti, gravitex

94쪽

De Sacris. Mi , ct signis eiu sidem. 38

grauiter punientur, & in futuro damnabuntur. Quae sunt pericula, siue defectus , quae accidere Uri VAE possunt circa sacramentum Eucharistia 3 Respon. si e .es

contingit, quod Sacerdos celebrans moriatur, vel graui infirmitate occupetur ante consecrationem occidera

corporis Christi, non oportet quod per alium sacer- ptismi dotem suppleatur,quod restat: Si autem post conse e crationem hoc acciderit, etiam iam consecrato corpore ante consecrationem sanguinis, debet mi ila I cm, q celebrata expleri per allu m sacerdotem,ut habetur, de consecr. dist. 2. cap. nihil. Item, si sacerdos post consecrationem huiuς s cramenti inceptam , recordetur se aliquid comedicse, aut bibisse, nihilominus debet perficere sacris .cium,& sumere sacramentum: Et similiter,si reco detur se commisisse aliquod peccatum mortale, de quo non fuerit confessus , debet poenitere de commisso cum proposito confitendi , & satisfaciendi, &sc perficere sacrificium, & sumere sacramentum. Eadem ratio si sacerdos in Missa post consecrata inem corporis Christi recordetur, se cuicunque e communicationi subiacere, debet habere propositum humiliter petendi absolutionem, & fie per Issum Christum totius ecclesiae Pontificem, inuis bi- Iem,consequitur sacerdos absolutionem, quantum ad hunc actum, scilicet, quod perficiat Missam iam

inceptam.Si autem sacerdos celebrans Missam ante consecrationem corporis recordetur de talibus praedictis, tutius reputarem maxime in causa manducationis, & excommunicatipnis, quod Missam inc piam desereret, nec eam perficeret, nisi grauescandalum timeretur.

Item,si musca,vel aranea in calice ante consecrationem sanguinis Christi ceciderit, aut etia cognouerit sacerdos in calice, venenum esse positum, de-- het effundi illud,quod esuin calice,& abluto calice, debet

95쪽

Tractatus II. Securidae Partis

gebet poni vinum aliud in eodem calice cum aqua ad consecrandum: Si vero aliquid horum post sanguinis cosecrationem ceciderit, debet animal, quod cecidit in calice, caute capi, & lauari diligenter, de lcomburi, Sc ablutio illa cum cineribus simul in sacrariu mitti . Si vero sacerdos cognouerit venenum esse in calice post verba consecrationis sanguinis , nnullo modo debet ipsuna sumere, nec dare alij ad sumendum, ne calix vitae, vertatur in mortem : sed diligeter in aliquo vasculo ad hoc apto cum reliqui js conseruari : Et ne facta ficium remaneat imperfectum , debet sacerdos aliud vinum cum aqua ponere in calicet,&iterum resumere consecrationem sanguinis,& sacrificusi perficere, & Missam complere. Item, si sacerdos anteco secrationem sanguinis,& post consecrationem corporis Christi cognoscat Vinum , aut aqua m non esse in calice, debet statim apponere,& consectare: Si autem post verba cons crationis sanguinis Christi hoc aduertat, scilicet, laqua non fuerit in calice posita, sed vinum, debet iacerdos nihilominus procedere in Missa,&perficet e eam, quia appositio aquae in vinum non est de necessitate huius sacramenti. Debet etiam puniri ille, ex cuius negligentia hoc contingit, quod non fuerit apposita in calice in vino an te consecrationem : Nullo autem modo debet aqua misceri vino consecrato, scilicet, facta consecratione sanguinis

Christi: quia, si misceretur post sanguinis Christi

consecrationem, sequeretur corruptio saeramenti

sanguinis Christi sub aliqua parte specierum. Si autem aduertat sacerdos post verba cosecrationis sanguinis Christi, quod vinum non puerit positum in

calice, sed aqua: si hoc aduertat ante sumptionem corporis Christi, debet deposita aqua,quae in calice erat, ponere vinum in calice cum aqua, & debet re- isumere a verbis consecrationis sanguinis, & conse-

crare

96쪽

De Sacris. Misse, ct signiferii fidem. 3 o

erare sanguinem,& perficere Mittam: Si autem post sumptione in corporis Christi sacerdos hoc aduertat, quod vinum nos fuerit positum in calice, dcbet aliam hostiam apponere vinum cum aqua in calice apponere,& debet corpus,& langurnem Christi consecrare: quod ideo dico, quia si diceret sola verba consecrationis fanguinis, &non esset ibi hostia consecrata, non seruaretur debitus ordo consecrandi: Si vero tantum inciperet a verbis consecrationis sanguinis, & repeteret omnia verba sequentia post sanguiuis consecrationem, non sic esset competens huiusmodi repetitio verborum sequentium, nisi ibi esset Hostia consecrata: quia in illis verbis cons quentibus, occurrunt quaedam dieenda, & fienda, non solum circa singuinem Christi, sed etiam circa corpus: ut cum facerdos facit signum clucis ci ca tanguinem Christi,& etiam corpus, dicens, sacrosanctum sibi tui corpus, &sanguinem sumpserimus, &c. Debet etiam sacerdos hostiam sumere iterum appositam,& consectatam i & sanguinem Christi, non obstante etiam , quod prius sumpserit aquam, quae erat in calice prius: quia praeceptum datum , quod perficiatur integre Eucharisiue sacramentum est maioris obligationis, quam si ipsaeceptum datum , quod hoc sacramentum a ieiunis su matur: Si tamen Sacerdoti dicenti Missam proba-- biliter constet, quod aliqua omiserit, si huiusmodi non sunt de necessitate Eucharist. q. saceidos non propter hoc debet resumere illa, mutando ordinem

y sacrifici j, sed debet ulterius procedete: Si vero sacerdos sit certus se om: si sse aliquid eorum,quς sunt de necessitate huius Sacramenti , scilicet, forma consecrationis corporis, & sanguinis Cluisti, cum forma sit de necessitate Sacramenti, sicut, & materia , in hoc casu idem faciendum , quod di

Oum csti esse faciendum, si desit materia hqiua

E ' sacra

97쪽

Tractatus II. Secundae Pantis

sacramenti. Debet enim Sacerdos resumere a somma consecrationis,& caetera ,.quae sequuntur, per lordinem rei terare, ne mutetur ordo sacrifici j. Si

autem contingat, quod propter frigus,vel alias ho- stia consecrata dilabatur de manibus sacerdotis in Calicem, siue ante fractionem Hostiae,sue post, non est necesse in hoc casu rei te rare aliquid circa cele- brationem huius Sacramenti. Fractio enim hostiae, α quod una pars mittatur in calicem sola , respicit,&signifieat corpus Christi mysticum, sicut commixtio aquς cum vino in ea lice, significat unionem populi Christiani ad Christum, & ideo horum into missio non facit imperfectionem sacrificij co poris, & sanguinis Christi, ut propter hoc sit necesse aliquid rei terare circa celebrationem huius S

cramenti.

Item, si per negligentiam aliquid de sanguine. stili merit in tabula,quae terrae adlia ret, lingua lambatur, & tabula radatur. Si vero non fuerit tabula, terra radatur,& igni comburatur,& cinis intra alta Te recondatur,& sacerdos quadraginta diebus p niteat. Si autem super altare stillauerit calix, sorbeat

minister stillam, & tribus diebus poeniteat. Si vero super linteum altaris , & ad aliud peruenerit stilla, tribus diebus poeniteat, si usque ad tertium, nouem diebus poeniteat : Si usque ad quartum, viginti diebus poeniteat, & linteamina, quae tetigerit stilla, tribus vicibus lauet minister, calice supposito, de

aqua ablutionis sumatur ,& iuxta altare recondatur: I isset etiam sumi io potum a ministro, nisi propter abominationem dimitteretur . Quidam. autem ulterius partem linteaminum incidunt, Meomburunt, & civetem in altari, vel sacrario recondunt, ut patet de consecrat. distin .2. eap. si perne- lilige Hiam. ιxem, si quis per ebrieratem, vel voracitatem Eucharistiam

98쪽

De Sacris insignis eiusdem o

charistiam euomuerit, laicus quadraginta diebus poeniteat, clericus vero , vel monachus sexaginta, Episcopus autem nonaginta. Si autem infirmitatis causa euomuerit, septem diebus poeniteat ead.disti cap. si quis per ebrietatem . Item , si quis non bene custodierit saerificium,&mus,vel aliquod aliud animal illud comederit,quadraginta diebus poeniteat: qui autem perdiderit illud in Ecclesia, vel pars eius ceciderit, & non inuenta fuerit, triginta diebus poeniteat: Et eadem poenitentia videtur dignus Sacerdos , per cuius negligentiam hostiae consecratae putrefiunt, quae tamen putrefactio fit in ipsis speciebus sacramentalibus, α non in ipso vero corpore Christi .ead. distin. cap. qui ben E. In praedictis autem diebus in poenitentia positis. debet poenitens ieiunare, &a communione cessare: pensatis tamen conditionibus negoti j, & personae, potest minua, vel augeri poenitentia praedicta. Hoc tamen obseruandum , quod ubicunque specii s sacramentales integrς inueniuntur, conseruandae sunt reuerenter, vel etiam sumendae: quia manentibus speciebus manet corpus Christi. Illa autem animalia, in quibus species sacramentales inueniuntur ,&mures, & huiusmodi, si commode possit, sunt comburenda, & cineres eorum in sic: ario recondendi, sicut de rasura tabulae dictum

Explicis Secundus Tractatus secunde lanis Scru- , tis, Sacerdotalis.

99쪽

tet Genes. cap. I. Et beneficium redemptio cis

piem quodammodo horis Peractum eri .

e id sit.

rur . Canonia ea quare dicatur. Hora. -- nonica squot ssit. Hora canonicaffVomodoo quam do insi-- int. Vid est Hora Canonica Respo quod eit ossi tum diuinum ce ta hora diei naturalis, Deo persoluendum ab Ecclesiasticis personis. Vel est quaedam satisfactio

obligationis, coli tracta propter beneficium, ordinem, cium susceptum, ex quibus altero eorum uote obligatur ad ipsas dicendas Unde dicitur Hora ξ Respond. oro, oras : quia orando, & contemplanao cleuet aici, ut in cap.j.& cap. dolentes, de celebr. Misi

Quare dicitur Canonica 3 Respond. quia a C non e sunt insti tuta . in dict. cap. de celebrat. Missi. Quot sunt horae canonicae t Respon. quod sunt septent, scilicet Matutinum, Prima, Tertia , Sexta, Nona, Vesperae,& Compictorium. secundum Glocin Clement. prima, de celebrat. Miss. Quomodo, & quando sunt institutae borae can nicari Respon. quod sunt institutae ab Ecclesia, ut dicantur ad laudandum Deum pro benefici js suis: iriter quae sunt maxima; scilicet beneficium crea

TERTIUS TR

R. D. Fabii Incarnati Neapolitant, Sacrae Theologiae prosesibris. De Horis Canonicis, ct de earum significationib.

100쪽

i Quare sunt septem horae canonicae . Respond. Ηου quia sicut cadimus septies stipet peccatum , ita se- νρη--pties resurgamus per septem horas canonicas: ivx- qvar

in illud Psalm. i8. Septies in die laudem diaei tibi. Ait se

Item , septem sunt, sicut septem dona Spiritus san- .eti: de celebratio. Misc cap. peruenit. Septem dies taculi, & septem aetates, quibus completis , finitur mundus: Septem petitiones in oratione Dominica: Septem Psalmi poenitentiales: & ita sunt septem horae. Qiii tenentur ad horas canoni eas 3 Respon.quod ad se omnes Ecclesiasticς peris iiς,ad laudandum Deum. ras eam & gratias agendas de benefici js. Σ. distin. cap. fin. ni μ qui Quo tu plex est genus per narum Ecclesiastica- tenean rumi Resipon. quod est triplex . primum genus est mr illorum,qui sunt ben fici ait: propter officium eo im Genu a datur beneficium, ca. fi . de rescrip. lib. 6.& qui altari fusi Vmseruit, de altari vivere debet: ita E contra, qui vivit Ecc si de altari: in cap. cum secundu Apostolum, deprae sticorumben. Vnde, beneficiati tenentur, non ibium ex sta quo μ' , tuto Ecclesiae, sed etiam ex obligatione iustiti , dum Fς Νmodo possint fiuctus benefici, percipere: quia qui

de altari non vivit, altari seruire non tenetur. Nec

excusare se possint, ratione exiguitatis beneficij, si ex eo non participant, nisi necessaria: sed imputent sibi , ex quo se fecerunt ad illud in titulari. Tenentur, etiam si beneficium fit Lehum de patrimonio,

& omittentes sine rationabili causa, mortaliter pe

Cant et quia recipiens temporalia , ad spiritualia obligatur. '- Secundum genus est, existen res in sacris, licet

non sint beneficiati :&hoc, tam secundum Omnes Theologos, quam ea non istas, extra de celebrata Missi. cap. dolentes. Ecclesia enim tam in titulando cle ricos ad beneficium, quam sacros ordi nςs eis

eonferendo, inludit eos ad huiusmodi ministerium

SEARCH

MENU NAVIGATION