Iosephi Ripamontii canonici Scalensis chronistae vrbis Mediolani Historiae patriae libri 10 Iosephi Ripamontii canonici Scalensis Historiae patriae libri 8

발행: 1648년

분량: 657페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

472쪽

AvARRA &Guipuscoa&G- . talonia sunt asperae terrae : pas sim assurgunt in montes, siue in vallium abrupta descendunt. Id Regno quasi munimentum. Nec minus munitur in Ope agro aduer1us tam opima arua possidentes Gallos. Neque enim magnopere concupiscendum sibi quicquam facilhibi inuenerint, nisi si Regnum id cupiant , ct terram habere ipsam Vesint. Hae causae secerunt, Vti sperneretur fama aduentus irruptionisque Gallorum, cum per sex fere menses increbresceret ultro dissipatus hic

ab hoste rumor, cumque congruentia commi

nationi ac denuntiationi huic afferrent etiam quotidianae litterae istorum, qui fabulas , de acta Urbium, hoc est mista veris multa falsa perscribunt ad id mercede conducti. In terra Guipta Acoa praesertim, quae regio finitima Nauarrae est, mira securitate vivebatur, illic 1cilicet, ubi homines prouerbium sere Usur pant, ct iactare ita sistent: nulla te requirere

praesidia aduersus Gallos: stare praesidii loco

naturam, stusque ipsos contra finitimum hunc imminentem pene ceruicibus hostem . Ita remissa , soluta, neglectaque omnia iacebant. Sine milite naues, quae recens aedificataehahebantur, bombardaeque, ct instrumenta belli, in proximis itineri sabuletis velut obiecta pra da hosti. Numerus armatorum, qui duceretur

473쪽

ad prouinciam inuadendam, varib augebatur

etiam in terrorem : Et erant, qui nuntiarent,

stare quinquaginta millia in procinctu, porr, que subinde centuriari ct cogi ad signa alios, ut nubes S procellae plane copiarum expectari deberent. Condaeum esse Principem elec.

tum ab Rege Gallo Imperatorem belli huius:

hunc tantb intentius, animoque maiore gesturum rem, qub Maius ei studium, maiorque necessitas oblitterandi recenti hoc merito V tera etiam, tum infausta, tum infida illa, quae nunquam in Regum animis, Vbi semel haesere, oblitterantur . Afferebantur quotidie haec, atque constanti iam etiam rumore iactabantur irridebanturque simul : ct quo terribiliora erant, eo minor fides. Nec numeros modbsamamque exercituum , sed totam ex vanorem esse autumabant ob eas quas dixi causas.sterile nempe cupiditatibus humanis , ct militari praesertim auaritiae solum . ct dissiciles aditus , quibus haec aduersiis Galliam Hispana terra munitur. Mox Condaeus ipse cum exercitu aderat, adeo resblutis incolarum animis in securitatem , atque contemptum, Ut

ne cura quidem ulla suerit muniendi ac fr. mandi praesidio arces, clim ille iam in limine staret Aerretque pedem . Crediderant primo incolae Regijque praesecti omnes, posse aditu arceri ac prohiberi hostem , quod si ustra eu G. Atque incesserat sanh timor animos, pabsimque

474쪽

simque trepidabatur. Sed ct accendebat iras

Gentem , quae iam inde antiquitus fortis resti enua inter paucas habita est, quaeue, multa virtutis, multa praeclari animi ediderat facinora, quotiescunque pro aris ct focis, ac pro

patria illa dimicandum fuit. Ipso Cal. Sextil. die prouinciam ingressi Galli traiecto flumine

absque dissicultate impedimentove ullo corri puere protjnus S invasere parua quaedam obscuri nominis castella , ct desertas fere a ces, ct quicquid ibi obuium opportunumque prostabat - Hac satis selici irruptione facta , quae excursui, vel itineri. quam ulli militari operi similior mit, pergunt inde ad Fontem rapidum ire obsidendum. Id ita meditatum, desilinatumque habebant': ct iere .ctim ipso

rerum cursu, tum natura ct opportunitate

dicis steti. propterea quod, neque fossam in

ambitu habebat, neque caetera ex arte : Pro icideratque pars una muri, quae mediocritero quidem instaurata, & resecta erat, sed hiatus adhuc S ruinae cernebantur . Assurgit praeterea tumulus , statque contra arcem . unde

quati, ac Verberari ea facillime potest. His freti , obsidium pariter oppugnationemque incipere statuerunt: atque ad III Nonas Sextileis, profecti illuc, postero die tormenta in colle disponebant. Dissicus Isasius Regio. rum praesectorum Vnus in ea terra erat Isaio te eadem, quae diem ipsum coeptae obsi. dionis

475쪽

dionis antecessit . subsidi j nonnihil intromiserat, ct cogitabat subsidia intromittere maiora deinceps, quod dissicile erat. Iam enim Scircumsedebatur undique Fonterabia & op

pugnabatur . Tunc enimuero erectae curae solicitudinesque omnium. S auxilia undique, quanta maxima fieri posset celeritate accerstabantur, Cantabri, Galloeci, Alabanses : caeteraque ad resistendum omnia stimma ope apparabantur, stimulante animos etiam Verecundia negligentiae prioris, qua pene recepti VI tro Galli ita in Prouinciam admissique essent. Perlato in Regiam nuntio Gallicae irruptionis, statim hae copiae in itinere crant. Simul ibant etiam ex Regia ipsa, atque ex regis Aulae ministerils Viri militares ad octingentos, emeritae militiae laboribus, praemijsque clari, ct imperitando, siue imperatoribus aliis paren do facti iam pene senes, ct apti tamen adhuc ad bella exercitusque regendos . Castellae Almirarchus, ct Marchio Uel eZ ad summam . rem in tali discrimine regendam ire atque adesse iussi proficiscebantur ad nouum hoc bellum, ct aduersus minitantes Hispaniae toti Gallos. Res maritima smul adornabatur: & quinquaginta rostratas sperabant nostri sese habituros, atque deducturos antequam hyems aduentaret. Nam ct classem ingentem hostes expectabant, Vt smul, terra, simul mari gererentrem . Interimque consilium Hispanis erat di

minuere

476쪽

minuere nihil ex ea copia . quae in Brasiliam, ire Flandriam, in Italiam, alioue mittenda esset .l Adnotabatur, in principio motus huiuS, terres-l tres maritimasq; copias etiam solito largius quoquoversum ex Hispania destinatas fui sie: SGal. lorum animos, ea res, Ves pupugisse potuit,

tamquam manifesto contemptu irruptionis ar-I morumque suorum, vel confirmasse, tamquam

negligentia haec sibi adderet Vires . Habuerus Hispani in id bellum principio duodecim haudi amplius naues, tredecim millia peditum, equi. res quingentosci: Galli peditum vigintiduo

millia, mille equites , naues aliquot, primo statim ingressu adduxerant, exspectabantque. maiores ab domo copias, ct classem ex com .' posito validiorem . Disposita autem consilial habuere in hunc modum. Uolebant, capta, sicuti spes fuerant, intra octiduua, Fontera-hia protinus ad S. Sebastiani arcem ire oppu- Maodam . Ea quoque, intra sipatium idem sicuti augurabantur , redacta in potestatem, 'extenderant spes animosque ad Pompeiopolim, quae statim ubi sui iuris foret , nihil deinde morae suturum , quominus Victricia ad Nauarram signa promouerent. Habentibus deinde tenentibusque Nauarram, promptum item eXpeditumque illud, uti Castellae toti dominarentur. Haec destinata Gallorum, spesquel Conceptae, non modo solita exercituum iactantia S rumore vuIgabantur . sed etiam ab

477쪽

ipsis Christianissimae Aulae arcanli manabant,

prout scilicet inter consilia Simeditamenta Regum nihil occulti mutua inter ipsis necessitas S. cura relinquit. In circulis autem &sermonibus volentium hominum etiam sui ra addiuinare, proculdubib spernebatur hic imaginariae Victoriae tenor haud aliter quam Iaetissimi somnis vana species .6Intrasse sorte

fortuna Gallos eam terram : patentes reperisse portas: intrasse custodibus veluti sopitis ac

prohibente nullo. Mox. consurrecturOS Undique omnes ad prohibendam excludendamque Gentem semper inimicam, nunc etiam dominari volentem. Ipsos quin etiam, sest, dio succedente, ultro relicturos: incepta, abbturosque retro domum , ubi lenserint inutile

cum saxis rupibusque bellum, seque ad nihil aliud quam ad expugnanda tesqua Venisse . Sed S admirabilia per eos dies vere multa euenerant, Victoriaeque Catholico Regi pa

tae multiplices , tanto atque tam praesenti Numinis fauorc, ut Imperio huic adesse Numen , fateri cogerentur etiam praui insanique

quibus insta celum S sydera infeliciter atque impie animus haeret. Afflicta S pene fracta notabili praelio res Hollandica per Cardinulem Infantem . Detracti ab S. Homeri obsi dione Galli per Principem Thomam. In It lia Marchio de Leganes Mediolani Gubernator eiecerata Bremo hostes eosdem: strauerati

humi

478쪽

hutni Gallici exercitus Imperatorem Cry quium , ct emendato Parmense . reconciliatis alijs punitisque rebellibus, etiam capta Uer. cellarum Urbe, sanxerat ingens illustre exemplum, ne qui Principum Italicorum desciscere postea auderent, & ferre arma in Catholicum Regem. Nassaus as vid Brasiliam spe deuorata occupandi Regni eius, atque coronandi ita rebelles Hollandos, amissis impedimentis exedicituque pene toto , aufugerat nocturnus, ac petierat ita aegre salutem . Et Volentes in Belgium irrumpere Gallos Dux Lotharingiae Catholicis armis castigauerat item magna clade, reliquiasque agminis infausti, super damna clademque praestentem consuderat etiam debpcratione in posterum. Haec igitur Vno seretempore nuntiata omnia, veluti Catholici No minis hostes undique profligante Numine, ceu praes agium de Gallicae huius nouae expeditionis tortuna exituque haud obscurum dabant caeteris omnibus. Ipsi tantummodo, Sprospera omnia augurabantur, ct vero etiam prosperrime cadebat res huic exercitui Imperato, rique eius , Iam primum omnium,)obsepserant intercluserantque citholicis auxiliis amari aditum, ne qua venire ac duci inde ad Fonterabiam possent. Cumque principio pauca admodum in id nauigia armata ac deducta habuissent, ita minore nauium nostrarum

numero perstingi superarique claustra illa ςx-

- . S

479쪽

peditum foret, in ipso pene tentandae rei a

ticulo ac momento , superuenere duae validissimae Gallicae cla es, una, quae rediens ab Oriente commodum aderat appuleratque illuc:

altera , quam Burdegalensis Archiepiscopus

coegerat in Britannia,iauxeratque Hollando. rum etiam nauibus opportune adicetis, ut spe cie ipsa ct numero, terrorem secum minasque portarent. Ita Tirotensis & Tirconelus, ct ex Galloecia naues, ct auxilia , quae isti adduxerant, spesque ab ea parte conceptae cecidere omnia ad irritum, ct absque exitu suo re : resque Gallica ad eam diem . non superior modb videri poterat. sed victoriam ipsam, pene manibus tenebant. Nuntii de tali statu rerum, cum in Regiam siubinde asse irentur, cumque strepitus armorum illuc quodammodo resbnaret, turbata magnopere commotaq; Aula erat, indignatione quidem ae verecundia, quod penetrare sic auderet in ipsa peni, viscera Gallus , sed ct metu apud quosdam

de silmma rerum ab ea parte, si Fonterablata illam tanti momenti arcem hostes illi obtinorent , Regem ipsum, ob eam rem in solicitudine ac moerore suisse ferunt. itaquet. prae ter nouem millia peditum, equites trecentos, quae copiae proficiscentibus Almirarcho a Marchioni UeleZ attributae suerant , iussit Rex exercitum ad Burgos apparari maiorem,

atque si quid tristius Almirarcho copjjsque

480쪽

eopi que eius sorte accidisset. Ad XII. Cati

Septembris in castra venerat Almirarchus cum Marchione Collega suo. Eo die Galli Ren iteriam S Letium quae iam habebant occupa ta loca reliquerunt. Postero die, quod mirum videri posset, etiam aditum a mari ipsum &clausi a destruere . Vis tota belli ad Fonte rabiam auersa est. Illuc, ct curarum, S Virium uniuersa moles incubuerat: neque ab Gallis in ulla obsidendarum urbium arte ingeni Oue cessabatur. Cuniculo multifariam acto pate fecerant varijs locis ruina iter, disiecerantque muri aliquantum, S simul in sublime proiecerant fabricas operum, quibus vita indiget. In cendiarias quoque naues adornauere, quaci nostris immissae nauibus, vento adiuuante & erat saeuissimus turbo per aliquot dies γinuoluerunt omnia flammis, ct nautica mini, seria nauesque ipsas foeda strage dissipaue runt. Id nostri ad Gallicae classis, dedecus in Didiamque trahebant. Egregiam laudem, fomtes Nauarchos, strenuum Imperatorem , qui bus centum sere rostratae inualidae suerint aduersus duodecim lignorum sere classiculam. nisi praesidium ab fraude. & furto, violentiaque elementi peteretur. Sed quis inter bella, momenta requirit haec aut seruat puAd Fona terabiam interim res erat iam in.Vltimum adducta discrimen : & nondum quidem Ventum

erat ad desperata illa regestatis S patienti g a humanae

SEARCH

MENU NAVIGATION