De republica ecclesiastica libri quatuor contra Marcum Antonium de Dominis, nuper archiepiscopum Spalatensem, nunc desertorem & apostatam, authore Martino Becano Societatis Jesu theologo, ..

발행: 1619년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

De Republica Ecclesiastica

scriDiut nonpraesens durius agam, ecundumpot Patem, huam Dominus mihi dedit. Et hac pol state frequenter usus est. I. mando excom- inunicavit Corinxbium incestuosum. 1. Quado reprehendit Corinthios, quod judicio c5-

tenderent apud infideles. 3 Quando Hyme . naeum M Alexandrum propter haeresin,tradidit Sathanae. . Quando Thessalonicensibus scripsit: Si quis non obedit verbo nostro erepistolam hunc notate,o non commisceaminiissi. 43. Tortium sicquitur ex praedictis, quod praelati Ecclesiae habeant etiam potestatem

condendi novas leges,obligantes in conscie-tia. Ratio est, quia habent potestatem regendi&puniendi subditos,& subditi tenentur il- iis obedire. Ergo habent potestatem condendi leges, secundum quas possint regere M punire subditos, M in quibus subditi teneantur illis obedire.

4. Forte dices cum Calvino, id non Ie-- t qui Mam satis esse,si possint eos regere & punire secundum leges divinas. Nec requiri, ut ' regant dc puniant eos secundum leges humanas. Respondeo. Potestas Praellatorum latius se extendit,quam ad ea,quae sunt juris divini. Pximo, quia testimonia scripturae,quae allata sunt, non astringuntur ad Qtumjus divinum.

Secundo, qui a Apostoli multa praeceperunt subditis,quae non erant juris divini. Nam in Concilio Hierosolymitano prohibueriit sanguinem,suffocatum & immolata , quae tuno temporis non exant prohibita juro divino.

282쪽

'Liber Tensem aOJus enim veteris Testamenti erat abrogatum. Nec ullum aliud extabat 3 us divinum,quo illa prohiberentur. Similiter D.Paulus legem sta ui t de bigamis ad Episcopatum non admi - tendis. i.Tim. . a. Et alibi spraesertim I.Cor. io.) distinguis sua praecepta a praeceptis Christi. Denique legantur canones Apostolorum, concilia generalia, Decreta Pontificum, in quibus sunt multae leges Ecclesiasticae de hs, quae jure divino in particulari. determinata

P ontifexpotin excommunicare Episcopos, Reges s Principesgraviter

delinquentes, scontumaces

sint. s. Upi ex est excommunicatio major &minor. Major, de qua hic agimus, est censura seu poelia Ecclesiastica, qua homo Christianus propter delictum M contumacia, elicitur extra Ecclesiam, & privatur communibus Ecclesiae bonis. Nam sicutis,qui in Republica civili contumax dc rebellis est suo

Principi,vel magistratui, potest ejici in exilium,& privari privileghs & commodis illius Reipublicae, ex qua ejicitur ; sic etiam fit in

Ecclesia. Sunt autem triplicia bonaEcclesiae; quibus homo privatur per excommunicationem. I. Sacramenta. a. publicae preces &suD

283쪽

has a. 3 communis convictus & conversatio sdclium inter se igitur, qui excommuni catus non potest adimitti ad Saeramenta; nec est

payiceps publicarum precum & suffragiorum, quae fiunt in Ecclesia; nec potest cum aliis Christi is in communi convictu seu sq-Cictato conversari,juxta illud Apostolii. Cor. S. Scripsi vobis,cum eiusmodi nec cisiumsumere. Et V. 13. Auferte malismex vobuipsis. 6. Potestas infligendi hanc poenam concessa est Apostolis & corum succes ribus,

Matth. i S. I s. his verbis : Sipeccaverit intestatertum,corripe eum inter te eri unifolum. Si te audierit,lucratus eris fratrem tuum. Si autem te non audierit,adhibe tecum adhuc unum mel duos, ut in ore duorum mel trium testum Det omne verbum. Moo si non audierit eos, dic Ecclesiae. Si autem Ec .clesiam, id est , praelatos Ecclesiae, non audies itisit tibi, sicut Ethnicus esepublicanus, id est,privelut omnibus Ecclesiae bonis,quibus ethnici &publicani privati sunt. Est autem cocesia propter duos potissamum fines. Primo,in com modum & utilitatem delinquentiti, ut quando vident se excludi a cons*rtio aliorum, Coni indantur & resipiscant, juxta illud Apostoli

Me commisceaminicum isto,ut confundatur. Secundo,in bonum SI cautela aliorum,ne inficiantur,jux illud, I. Cor. S. 6. N sitis,quia moricum fermentu totam massam cor-

ampit 3 Vide D. Augustinum lib. 3. contra Epistolam Parineniant,ubi prolixὰ & eleganter desac re disputat.

284쪽

Liber Tertius: χχ ing . Hic obiter notandu est, haec iam prosodem usurpari in scripturis &Patribus. I Ex- Communicare aliquem. E. ejicere de Ecclesia. 3.auferre de medio. q. tradere Satanae. S. hahere pro ethnico & publicano. 6. nec cibum

cum illo silmerc.7. nec cum co commisceri. 8.arcerea communione fraternitatis. 9. Sacramento benedictionis exautprare.IO. communicatione in crdicore.D. a communione orationis &omuis sancti commercij relegare. Et speciatim advertit Augustinus in quaestionibus supcr Deutcron. q. 39. hanc formulamio, citiendi Auferte malum ex vobis, aliter accipi inveteri testamento,aliter in n0voan veteri idecsse,quod interficite: In novo, idem,quod exco municate. Unde sit tri lcm Hoenue agit in Ecclesia excommunicatio,quodium agebat interfemo.

8. His positis, quaestio est, an Ponti possit Regem Christianum, qui id meritus sit,

CXcommunicare, seu communibus Ecclesiae

bonis privarc ZNihil certius apud Catholicos. Imb tam certum apud omnes hoc est , quam certo pcrsuasum habent,Pontifice esse Chri stivi carium in Ecclesia,& omnes Christi oves illi commissas esse: ideoque,quod Petro dictiles ,rat oves meas, etiam Pontifici, tanquam Petri Succesibri, dictum es. interpretantur. Sicut ergo Pastor potestatem habet, non

tum pascendi & gubernandi oves, quae ipsius

curae commissae Iunt; sed etiam morbidas Minfectas,ab alijs separandi, seu ex ovili depellendi,ne noceant caeteris; sic etiam de Ponti-

R ue fice,

285쪽

De Republica dis grafice,respeehu fidelium, sentiendum est. Cui nergo qmlibet Rex Christianus,sit ovis Christi.

sane,si contingat illum delinquere, & contagionem contrahere, poterit per Pastorem separari ab alijs, donec sanetur ω resipisca t. f Himus rei varia extant exempla. Tametsi enim,primis trecentis annis post tempora Apostoloris,non legamus ullum Rege aut Imperatore fuisse exc6municatum, quia vix ulli Crant time Reges aut Imperatores Christiani, qui excomunicari possent gentiles n. non ex- Coninnicantur in deinceps no pauci hacpor-na castigati sint. Primo,Theociosius Imperator ab Ambrosio Episcopo. Secudo, Arcadius Imp.& Eudoxia ab Innocentio I. Tertio, Leo Isauricus imperator a Gregorio II. Quarto, Desideri' Longobardorii Rex ab Adriano Papa.Quinto, Robert' FrancoruRexabEpiscopis Galliae. Sexto, Henricus III. Imp. a Gregorio VIs in Synodo Romana. Septimo, Petrus Aragoniae Rex a Martino Papa. Octavo, Philippus Francorii Rex aPaschaliPontifice. N no Henricus IV. Imp. a Legatis ejusdem Pontificis. Decimo, Rogericus Siciliae Rex ab Innocentio II. Undecimo, milielmus Siciliae Rex ab Adriano IV. Duodecimo, Fridericus Imperator ab Alexandro lII. in Concilio Lateranensi. Decimo tertio, Henricus Angliae Rex ab eodem Potifice. Decimo quarto, Cilicinius Scotorum Rex a Legatis Pontificis. Hee dc similia exempla in historijs passim ob- .ia sunt Nec adversarij negare id possunt.

286쪽

miluuntur objectiones Marci Anto-nθ contra Primatum Pon- - .

i. . Ulta objicis contra Primatum Roma Pontificis lib. 4. cap. . & 8 ) quae Omnia fere ex Lutheranis & Calvinistis suffu- ratus es. Et quidem prima objectio sumitur ex principijs hactenus a te positis. a. Ex doctrina Parisiensium Theologorum. 3. Ex eo, uddin Ecclesia nulla sit 3urisdictio. 4. Ex dictis Pela- gh & Gregoris Pontificum. s. Ex concili. Oecumenicis. 6. Ex Episcopis Asianis. 7. Ex Cypriano. 8.Ex Firmili no. s. Ex Episcopis Orientalibus. io.Ex Athanasio in Ex Basilio.ia.fx Nazi Zeno. i3. Ex Hieronymo &Damato. i .Ex Socrate.Et sic deinceps.

I. OBIECTIO.

Ex principiis Marci Antonij.

xT Rincipi quae ais a te prioribus libris pro bata esse,siuit haec tria. i. Rudd Christus non instituerit Monarchiam Ecclesiasticam. a. Quod omnes Episcopi. ure divino, sint inter se pares. 3. Quod solo jure Ecclesiastico introducta sit inter illos aliqua inaequali- tas 55 Hierarchia. Ex quibus infers, Pontificem non habere Primatum Ecclesiae: Vel non esse visibile Caput Ecclcsae. scd haec prim

287쪽

De Repubtaca Ecta ast principiajam refutatasunta mibus opponqalia tria. i. Quod Christusfuerit visibile Caput Ecclesiae. 3 Quod Petrus fuerit vicarius Christi invisibili Ecclesiae regini,ne. 3 Quod Pontifexsit Successor Petri cum pari potatate.Ex quibus infero, Pontificem habere Primatum Ecclesiae, cur Petrus habuit. Hic hactenusprobata sunt.

II. OBIECTIO.

Ex doctrina 'risiensium.

3. I Rimis explicas doctrinam Parisiensium 'ex Gersoni',Petro Aliacensi,1acobo Al- mayno,& Jo ne M pro c.7.n. q. ω aliquot seqq. deinde nu. s.cis. illorum doctrinam de prinnatu Pontificis, si bene intelligatur, nihil

utua discrepare: necitem avcritate. Illos enim reipsa negars Primatum; & docere,regiumen Ecclesiae nonuesse Monarchicum, sed Aristocraticum,quodetiam tu doces. q. t HlCnon Opim est mea responsione. Ipsi parisienses in sua censura respondent, quicquid hic diei meram imposturam ess . Itaque negant, tuam doctrinam ab ipsorum dostrina nihil discrepare. Tuam damnant: suam,contra tua impesturam,a calumnia vindicant. Nihil addam. Hoc solum moneo, tes-milem ese Lutheranis, qui coin viderent se pri lem a Catholicis turpiter defecisse, nec

suae defectionis praetextum reperirent; snXz- . naiit se nihil distrepare a Patriarcha Constan-

288쪽

Liber Teri . aistinopolitano : iit hac ratione persu d relli

mundo,doctrina Lutheranorunt eandem est ecum doctrina Ecclesiae Orientalis. Sed reputisam passi sunt. P3triarchano agnovit illos pri, veris Christianis,sed tanquam inipostoreς jecit & repudiavit. Idem tibi accidit, Antoni. Defecisti puper a Calliolicis,propterPrivatos affectiis. aefς bas praetexi a Apostasiae. Neqalium invenisti, luim ut diceres, te sentire duAcademia Parisiensi. Reclamatit Parisie s himpostorem te vocant. Quehi deinceps pὼ tronum quaesiturus es Nemo nisi nesciat thi-pos orcitate esse,tibi assistet

III. OBIECTIO.

Ex eo, quod in Ecclesia nulli jurisdiatio.

s. Anc objectionem proponis c.7. n. O A aca med. liis verbis etiam de iure ni mino,mera uri tritionem in Ecclesia nusiam si sed totam charitate regi,regulis voluntariis ac do cumentis,saasione,hortatu, increpationibus secrationibuwPaenin vero alias non habere , ii si ad summum.Exclusionem hominis a reliqua delium societate; aquae Ipurna duntaxa privativa, noni positiva. marepropterj-risdiectiones sapis,

nullas Papa mponere, I maximae leoliam' c. Respondeo. M iniq levi tatis est,pro Itar odium privatum , a communi otia nitim sententia decedere:quod tu facis. Nullum hic patronum habes, nec Parisienses, nec ii s

289쪽

Catholicos,nec Anglicanos, ad quos consu- sisti,nec teipsum. Nam Parisiemes in sua censura,de hac tua propositione, qua negas vera in Ecclesia)urisaietionem, sic statuunt : Hae

propositio in haretica , ct ordinis Hierarchicis mer a. Reliqui etiam Catholici agnoscunt veram iurisdictionem in Ecclesia, ut patet ex Scholasticis & aliis Theologis, qui de hac re

copiose scripserunt. Eandem agnoscunt AnglicaniTheol'gi ac nominatima homasLancellottus, & Guillelmus Tooherus induello Contra Becatiun pag. 3o s. alibi. Et tu ipse gnoscis,libax. 3. n. 3 risis Verbis: Chrisus immediate concessi seMpotestatem ordinis es urisdictionem puni simam. Et lib. 2. C. . n. 3 .loques

d e iisdem Apostolis de eorum subditis, sic scribis: Ubi enim uisum crimen aderat in inferioribu amodasuperioribus corrigeretur periore uajuri Milonem, quam in actuprimo habebant,in Mau secundo non exercebant. Igitur Pretesati Ecclesiae,ex hac tua concessione,habent iurisdictionem in actu primo,& eam possunt exercere in secundo, si necessitas exigat. 7. Accedit duplex ratio,quam negare nopotes. Una est: Ubicunque cist potestas comdendi leges,quibus subditi obligantur, ibi est aurisdictio:At in Ecclesia est potestas condendi leges Ecclesiasticas, quibus Christiani obligantur:Ergo in Ecclesia est iurisdi stio. Maior nota est, quia duplex solet distingui pote

stas: Una ordinis. altera iurisdictionis. At potestas condendi leges,non est potestas ordinis

290쪽

Liberet retisti antsed iurisdictionis. Minor probatur dupliciter. Primo, supradictis in quinto privilegio,ubi ostendi Praelatos Ecclesiaehabere potestate icondendi leges Ecclesiasticas, sicut Princeps secularis habet potestatem condendi 'loges

politicas. Deinde ex tua concessiond. Nani li. a. c. t O. fateris caelibatum Clericorumd ufeEcclesiastico,vel lege Ecclesiastici, vel decreto Ecclesiastico ,introductum esse. His enim vocabulis ibi uteris.

8. Altera est: Ubicunque est potestas pii niendi subditos delinquentes, ibi est iurisdictio: A t in Ecclesia est potestas punie di subdi

tos delinquentes: Ergo in Ecclesia est iurisdictio. Maior nota cst. Minor probatur dupliciter. Primo,ex Apostolo I. Cor. 4. 21. vultistin mirga veniam ad vos , an in Spiritu mansi tudinis'Et 2. Cor. 13.i o. Hiscabsensscribo,ut non

praesens durius agam secundum potestatem, quam Dominus mihi dedit. Quae est illa potestas 3 Non ordinis, sed )urisdictionis. Deinde ex tua concessione,quia fateris in Ecclesia esse potesta

tem excommunicandi,seu,ut tuis verbis utar,

potestatem excludendi homines a reliqua fritiumsocietate. 9. Quod autem ais , excommunicatio nem esse poenam tantum priVativam , non

positivam, nihil obstat iurisdictioni positivae.. Mis talis poena,etiamsi privativa sit, non potest legitimὸ infligi,nisi a b eo, qui habet positivam potestatem puniendi : Quae politiva potestas est vera iurisdictio. Disce hoc, exemplo

SEARCH

MENU NAVIGATION