De republica ecclesiastica libri quatuor contra Marcum Antonium de Dominis, nuper archiepiscopum Spalatensem, nunc desertorem & apostatam, authore Martino Becano Societatis Jesu theologo, ..

발행: 1619년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

De Republica Ecch assica

eo Hieronymi,talis est : Dia coni Romanae fc- clesiae,per abusum praeferebant se Prcsbyteris , quod non debebant facere, quia in aliis xcclesses Christiani orbis, Presbyteri praeferuntur Diaconis: Ergo Pontifex Romanus no habet Primatum Ecclesiae. Vel certe talis: Orbis Claristianus major es: urbe Roma: Ergo Romanus Pontifex non est Capux Ecclesiae. Vel talis: E cclesia Romae non adorat alium Deum, nec observat aliam regulam veritatis, quam aliae Ecclesiae per orbem disper-: Ergo Pontifex non est Caput Ecclesiae. Vel denique talis : Major est autoritas totius Ecclesiae, quam lius Romanae particularis. Ergo. Omnes hae consequentia inepta: M A postaticae sunt. o. Tertio objicis: Hieronymus ibidem,

comparans Ecclesiam Romanam cum Ecclesia, quae erat in Bethleheria, ait multo a tigristiorem locum esse, qui Salvatorem mundi, quam qui fratris sonuit parricidam. At si Romana E cclesia esset Sedes Monarchia: E cci fasticae,non deberet illi praeferri Bethlehem.

Respondeo. Hieronymus non confert inter

se Ecclesias illas, quoad dignitatem & juris dictionem, de qua nos hic disputamus: Sed

quoad sanctitatem locorum,in quibus erectae& fundatae sunt. Et ait, augustiorem esse locum Bethlehemiticum, in quo Christus Sanctus Samstorum, na tus est; quam Romanum, in quo Romulus,parricida fratris, genitus est. Quis hoc negat ξ γ isi. Quar-

322쪽

Liber Tertim. DIQuarto obbicis: Hiero*ymus in Apologia contra Jovinianum,de Damasi, Pontifice, qui scripta ipsitas contra Helvidium laudaverat,sic scribit: dum vir egregius eruditin issscripturis , virgo, Ecessia virginis Doctori.-- qui inisi ermone reprehendit'hiic, inquis,non erat locus tacendi de Papatu ; sed omnino addidisset, Vicari, ου Christi, es totiin Ecclesiae gubernator , si credidisset hos titulos Pontifici convenire. Rcspondeo. Adhuc nescis, Antoni,ubi sit locus tacendi aut loquendi Hieronymus volebat ostendore librum sinum , quem scripserat contra Helvidium de perpetua Beatae Mariae virginitate, a Damasio, tanquam Viro docto, lemina SI approbatum esse. Nec quicquam in eo repertum, quod scripturis divinis esset contrarium. id hic opus crat mentionem facere de jurisdictionet 62. Quinto objicis : Damasus Pontifex apud Ambrosium, Epistol. 7'. fatetur sic inferiorem esse Concilio Capuensi, dum non audet udicare causim Bonosi Episcopi, quae a dicto Concilio judicanda ei fuerat commissa. Respondeo. Causa Bonosi non fuit Dama-so judicanda commissa, ut tu fingis , sed aliis 3udicibus, ut raret cx epistola citata, quae sic incipita Accepi literas vestras scribit Theophilo & AtDyssio quibus vespro veritate, vel pro modestia,nostra enientia ciscitari voluistis. Sed om hi jusmodi fuerit c ocii, Capuensis judicium, ut nitimi sonose ais ejus accusatoribus, judices

'buerentur, copraecipue Macedones, qui cum E-

323쪽

De Republica Ecclesia se pisopo Thessalonicensi de ejus factis cognoscerentia vertimus,quod nobis judicandi forma competere nonposset. Igitur Concilium Capuense non commiserat Damase Pontifici, sed alijsjudicibus causam Bonosi cognoscendam S judicandam , praesertim Macedonibus Porro inter illos judices, erant etiam Tlae OhylusMAnysius, ut constat ex verbis sequenti biis: V Mum est igitur qui hoc receps udicium sntentiamferre de Mnmbini Nec res gleiadi velelabra . di, elaccusatoribW,etinaccusato copiam dare. Vi

cem enim nodirecepistis, juos ade minanduam nodus elegit. 63. Hinc duo colligo,quae contra te sunt Unum cst, quod Theophilus & Anysius,qui crant duo ex judicibus a Concilio Capuensi constitutis, voluerint Damasio Pontifici de ferre sententiam judicandam: Quod non se cissent,nis agnovissent illum pro supremo judice,ad quem liceret confugere. Alterum est, qudd Damasus non dixerit, se non posse judicare ex descetu j urisdictionis, ut tu falso inte pretaris ; sed non convenire seu congruere, ut ipsejudicet, climaam alij competentesjudices a concilio designati sint. Quod perindo est, acti dicat Imperator : Cum Respublica Coloniensis designavcrit certos judices .in causa N.Baronitis,ibi habitantis, non competit,ut egojudic m. Sic enim servatur ordo dc pax in Imperio. Nam si illi recte)udicaverint, bene quidem: Sin male, ad me potest fieri appellatio. id hinc colligis, Antoni Z Nihil

certa

324쪽

1iber Te tias. . , 3os :eerte contra nos. Nec plus contra Porificem,

quam contra Imperatorem. i

XIV. OBJECTIO. Ex Socrate.

ι . X Socrate lib. q. c. r . profers hic ver- ba: Damasus Liberio in Episcopalita Roma ni administratione huccessi. Unde Eccissae Roma naestatus forte orinna magnopere cyturbat in fuit. Ex quibus colligis haec duo. i. Quod dixerit illuni succellitie in adiuinistratione, non totius Eccletiae, s ed Romani Episcopatus. 2. Quod dixerit,statuni Romanae,noin autem u- iniversalis Ecclesiae,turbatum esse. Resp. Iisdrit me tui, si putas hujushaodi nugis , te aliquid lectori persuadere posse. Iam pra dixi,

non omnia ubique dicenda aut seribenda esse. Scripsit Socrates , quod reipsa contigerat. Scripsit,inquam, Damasiuni successisse Libe

riq in Epis)opatu Romano. Quod verissimum

est. Scripsit ex ea successione ortam fuisse ali quam turbationem in urbe Roma. Quod etiam verissimum est , quia Ursinus seu Ursici nus volebat succedere. Quid opus erat addeare,successisse illum in gubernatione totiusEcclesiae3 Aut ex ea successione ortam fuisse turbationemin tota Ecclesias prius fuisset superfluum;posterius falsum. Cuni enim constet, eum qui succedit in Episcopatu Romano,succedere etiam in Primatu Ecclesiae;superfluum ost expresse hoc addere. Similiter,cum exsucaeessione Damasi non fuerit turbatus totilis V Eccis

325쪽

ὸς De Republica Ecclesiainea

Ecclesiae status, sed illa turbatio intra urbein Romam se continuerit,falsd scripsisset Socia tes, si illam turbationem toti orbi Christiano tribuistet.

XV. OBIECTIO. κ

61. CX Ambrosio lib. 3. de Sacrament. cap. I. L adducis haec verbae. Non ignoramus, quod Ecclesia Romana hanc consuetudinem flavandipe des post Baptismum) non habea cujus tuum

in omnibuUequimur , est formam. Hanc tamen con uetudinem nonhabet,uipedes latet. Et paulo poss: In omnibu cupiosequi Romanam Ecclesiam:

sed iamcn o nos homine ensem habemus. Ideo quod alibi rectiusservaturi, nos recte custodimus. Ipse equimur p6ulum Petrum , ipsiminhae- remus devotioni. x hoc dicissa Romana quid restondet ' utis se autor in nobis hujus assertio- nu Petrin Apsoim,qui Sacerdos fuit Ecclesiae Romanae. Haec Verba, inquis, destruunt Papatum Romanum. Restandeo. vide, ne destruas tuum cerebrum;si ex quolibet velis quidlibet efficere. Certe si ad formam revoces argumerum,quod hic latet, crit Musinodi: Romana Ecclesia non servat ceremoniam lotionis pedum,quam servant aliae Ecclesiae:Ergo Ponti sex non habet Primatum Ecclesiae. Conces antecedente,nego consequentiam. Quomodo probas i non video, nisi prius probes haec duo. 1. Quaelibet ceremonia Eqclesiastica, qtiae servatur in una Ecclesia,debet etiam in a

326쪽

ti erueni ' δο ius servara. Σ. Si Episcopus Romanus non sὰr-xat Romae aliquam ex ceremonijs Ecclesia sticis . qtiae alibi s crvatur, non potest habere Primatum Ecclesiae. Si haec duo probaveris, circumspiciam de alia re nsione .

XVI. OBJECTIO.

Ex Augustino.

Auc si proponis: Aligustinus lib. deu

Ο-nico Baptisino Contra Pctilianum , casI. . faciens comparationem inter citeph. nuin Romanum, & Cyprianum Carthaginensebi Episcopum , nec non intex ipsas Ecclesia Roamanam,&Carthaginensem;ne ullam quiae in Mimbram ponit Romani Papatus,scd suini a. ni aequalitatem. Saeptilinae Vero ut lib. 2. contra Cresconiam Grammaticum cap. 37. ω lio. de unitat. Eccllas cap. ia. ubi singulares E celeiasias commemorat,& ex quibus univerialisEcelesia conflatur,Romanam facit unam ex ii iis,& singulares omnes Ecclesias membra tantatum dicit esse unius Ecclesiae toto orbe diisti sae : nullam vero cxcipit c numero inciribro rum,ut eam faciat Caput. Haec tu Antonii

Dcinde sic concludis: Romana Ecclesia est membrum,nbia Caput,teste Augustino: Ergo Episcopus Romanae Ecelesiae est etiam mem

brum,non Caput

67. Resp. Multis modis hic peccas. Primo, quia Augustinus proprie n5 instituit comparationem inter Stephanum & Cyprianuiri j

327쪽

3or Republica Ecclesiastica sed solum dicitat los duos inter se dissentire in

controversia de Baptismo haereticorum. VeribaAugustini sunt haec : Ono erant eminentis marum Eccusarum,Romanae icetesCarthaginenses sopi, Stephanus o Curianus, ambo in

unitate Catholica constituti. morum Dephanin Baptismum Christitnnusio iteradum esse censebat, oho facientibusgravitersuccensebat. Caprianis autem inhaeresi mel hi atebapti tos,ianquam

non habentes sapiasmum Christi, baptizandos iu Ecclesia Catholica exotimabat. Quid hinc colli ris3Nihilad nostrum propositum. Secundo,nlium est, Augustinuinter Stephanum M Cyprianum honere summani

aequalitatem. Nam expresse ait, Stephanum statuisse poena excommunicationis iii omnes qui baptizatos ab hqrcticis rebaptizarent. Cuergo Stephanus, inquit, nonsolam non rebapti oret haereticos sed etiam ho acientes, vel ut fleret, decernentes,excommuNicandos esse censeret , sicut

aliorum Episcoporum, se i in Cypriani titera ostendunt tamen cum eo inprianus in .nitatispace

permansit. At hinc sequitur, Stephanum habuisse potestatem excommunicandi alios Episcopos,quam Cyprianus non habuit. 69. Tertio falsum est, Aligustinuim sὰpis1-

me,&pr sertim diuobus locis a te citatis affirmare omnes Ecclesias particulares cssc membra unius Ecclesiae toto orbe diffusae. Uno ta- tum loco id assirmat,nempe lib.de unitat .EC-cles .c.ix. At altero loco,nempe lib. 3. contra Cresconium c. 7. commemorat quide mul

328쪽

Ziber Tertiin. 3ostas Ecclesia. particulares,sed nulla facit mentione membi orum aut Capitis. Igitur & fraudulenter citas illum locum, ad decipiendum lectorem; oc temere ponis illam particulam,

vis me. Sed esto: Saepissime id affirmat. An

cico valebithaec consequetia: Omnes Ecclesiae particularcs sunt membra unius Ecclesiae toto orbe diffus e Ergo nulla illarum est Caput Z No magis quam haec: Ergo nulla illarum essecs aut manus. Nisi putes,caput non esse

membrum corporis. Ta est membrum, quam pes aut manus. Sed praecipuum intermebra. s. scd ctiam hoc demus,Ecclesia Romanam particilla: em non este Caput. Insuper Mhoc, Pontificem Romanum, quatenus praecise est Episcopus Romanae Ecclesiae particularis,non cite Caput totius Ecclesiae. Nosequi- tur tamen,pundem Pontificem, quatenus illi totius Ecclesiae cura comissa est, non esse C

put totius fcclesiae. Accipe simile exemplum. Matthias Impςrator non est Caput imperij, quatenus pr.ecise est Archidux Austriae, sed quatenus gubςrnatio Impuri, ab Electoribus illi tradita est. Et Marcus Antonius non fuit Caput Ecclesiae Spatalesis,quatenus eratDoctor Theologiae sed P tonus erat Archiepiscopus illius Ecclesiat.

' XVII. OBIECTIO.

Ex Concilio Africano.

i. CAmsic proponis:EpiscopiAfricani tem. i ore Innocenth Papae, in concilio Afria V 3 cano

329쪽

De Re blica Eccles asilica

Cano cap. 72. statuerunt hunc canonem:

cunque non communicant in rica ,si in trans marinis ad communicandum obrepserint , DE Iura clericatus excipiant. Ubi pertransi arinos, ais potissimum Ecclesiam Romanam,. Ex quo infers, Episcopos Africanos prohibit- iii ire quiritiam, itii in Africa sit ex commi nica s,appellet ad Ronianam Ecclesiam,vel Pontificein, ut ibi ad communionem recipiatur. Eosti scis. 7α. Respondeo. Male interpretaris canonem. Non enim pro hi bct lesitimam ap- 'pellationein ad Pontificeria; nequc etiamne' gat Primatum Pontificis ; sed tantum decernit poenam in eos , qui cum in Africa sint repulsi a comunione, postea per fraudem &sub- reptionem communicant in Ecclesiis trans . , marinis, quasi excommunicati non essunt. V et certe,per occultam fallaciam obtinent absblutionem. ab exconamunicarione, quali timu- .ste ex commaenicati ess)nt. Quod constat cx. epistola Africanorum Episcoporum ad Ccelestinum Papam, ubi sic habent: Praest ' debitae sistationis officio mendio deprecamur , ut dei

ceps ad vestraου aur hinc mentieotes , nonfacilius . . a mittatis. iubi notandam est,quod cum obita observantia deprecantur Pontificem, no quidem, ut Venientes ex Africa pull0mod admittat ad communionem; sed ut non facile admittat.nisi causa prius cognita Z c amma

igitur non agnovili e Primatum Pon-

330쪽

Liber Tertius. REItae Aliunde autem constat, quod a overint ipsius Primatum in Ecclesia universali. 3. Reliquae objectiones,quae sequuntur, sint triplices. Quaedam non egent solutione. Aliae solvi possunt exhs, quae dicta sunt. Aliae denique solutae sunt a Cardinale Bellumino. Neque necesse est, solutiones ex Bellamino huc transcribere. Lege ibi si vis. Et si bonae sunt,acquiesce: Sin malae, tuo judicio,o-

LIBER

SEARCH

MENU NAVIGATION