Petri Fontidonii ... Pro sacro, et oecumenico Concilio Trident. aduersus Io. Fabricium Montanum ad Germanos oratio

발행: 1563년

분량: 210페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

tumeliose repulsos multis constare documentis affirmas: quae tamen cum non proferaS, neque probes, eodem, quo hactenus,

mendacij crimine arguaris, necesse est. Neque est quod mireris, aut moleste feras, si hoc eodem nobis telo tapius vulnereris, qui vix unam aut alteram lineam sine apertissimo mendacio percurras. Sed ne hanc unam rem, in qua Vos omnem spem victoriae collocastis,& quam nunc unam vestris erroribus, veluti clypeum, obtenditis, silentio pretieri re videar: ostendam,Fabrici. nullo Vos argumeto oppugnari vehementitis,quam eo, quod firmissimum causet vestrae propugnaculu existimatis r ut in quo potissimum nostros sceleris argui,& insimulari creditis, in eo praecipue summam vestram improbitatem deprehendi,atque malum conuinci videatis. Significas enim, quod reddit Μο. multi vestrarum partium apertissime conι Πηs,' σε fiteantur, vos eam maxime ob causam, ab

ι εὸὸ ..' Ecclesia Rom. desciuisse, quod ea turpissi stadsoti. mi abusibus corrupta, atq; deprauata sit. risis. Principio quidem non nouum, neq; inauditum, neque istorum solummodo temporum crimen est, Fabrici, abusus, improbos mores, & corrumpendae optimae disci

V plinae

102쪽

plinae studium, in Ecclesia Christi urifari,

quemadmodu nouu non est, haereses etiain ea reperiri: infante adhuc Ecclesiam,&in ipsis cunis vagientem,ut probὸ nosti Simones, Nicolai,Cherinti,& Ebiones, Hymen si &Phileti iugulare conabatur: nondum ab ore Apostolorum illa Christianae philosophiae puritas & sinceritas excide Tat,cum no deerant Ananiae, Sapphirae, Galatae,Corinthi,Ephesi,&alij innumerabiles, qui eam cupiditate, atque auaritia ab sibus,& prauis artibus corruperent, &contaminarent.Nunquam defuerut in Ecclesia scelerati& improbi homines, qui diui- na & humana iura violarent: nu quam defuerun t facrilegi, qui rebus sacris ad turpe quaestum abuterentur: nunquam defuerutviolatores diuinarum legum, sacroru profanatores, incorruptae, castaeque illius dinciplinae nefari j corruptores. Testantur id Pauli epistolae, & Apostolorum Canones, antiqui sis imorum Conciliorum decreta, vetustissimorum Patrum acerbae reprehensiones quibus & vitia acriter increpabant, Rabulibus obuiam ire conabatur. Ea etenim est naturae nostR imbecillitas,& caecitas humanae mentis, quae facild & ruat

103쪽

ori PE TR P FONTID. praereps in vitia, & in errores prolabatuφ. Neq; enim eua gelicis praeceptis, neque ec

clesiastica disciplina, neque magisterio Spi

ritus sancti indigeremus,si neque abuti caelesti doctrina, neque ullo nos scelere commaculare possemus. Quod si scandala,quae sunt maxima animoru vulnera, Christus, vitae magister, in Ecclesia sua necessario sutura esse praedixit: si haeresim, qua nullum est crimen detestabilius, veluti quandam fatalem pestem, Paulus Apost.suturam praedicauit, quae Ecclesiam in festaret, quicuiusq; fidem,&constantiam tentaret&e periretur: quid mirum si alia scelera &abusus exoriantur patitur haec bonitas diuina,vt ignoscendo, suam nobis clem etiam summam, & misericordiam ostendat. Sed dices nullo unquam tempore tot, atque tanti abusius: nunquam deprauata sic vetus disciplina, nunquam sic omnes Ecclesia ordines corrupti & dehonestati fuerunt. Nolo tecum hac de re pugnare,Fabrici,nolo praeterita tempora cum nostris conferre, nolo nunc recensere veteres Ecclesiae plagas, nolo saecula illa commemorare, in quibus vix ullus reperiebatur angulus to-

i us Christiani orbis,in quo non modo

104쪽

norum integritas, sed neque doctrinae talitas conspiceretur. Lateant haec antiqua vul0era, iam longo temporis obducta deis cursu,quae si ne Ecclesiae acerbi sis i m o dol ore refricari non possunt: quamuis ea, quae nunc a vobis illata sunt,longe sint acerbiora sed solum ut intelligamus, quantum sit vestru scelus, donemus hoc tibi, Fabrici, nunquam sic fuerint corrupti mores,nunquamotabususmunquam sic fuerint auaritia, lacrilegia, rapinaeq; dominatae: nunquam sic dehonestata, deformataq; Resipis Christiana: quid ergo i Ecclesiam desere dam & affligendam putabitis, quod in ea homines improbi & scelerati reperianturi fidem, religionem, Cimstum denique i sum danabitis,quod eius sanctissimis pri-ceptis perditi quidam homines abutaturi quod eius coelestem doctrina, quemadmodum dicebat Theodorus quida Atheniensis, se manu dextra mortalibus traditam ipsi accipiant sinistrat Cuius, obsecro,iam in auditae improbitatis est, hoc Vno nomine ecclesiam deseruisse, fidem prodidisse, nouis haeresum monstris pace & tranquillitatem eius turbasse,omnia erroribus infecisse, crudelitate,cεdibus,incendiis omnia

105쪽

Destasse: quod effrenata quorundam hominum cupiditate, aliqui sint abusus in Christi Ecclesia inuectit cuius tam furiosae demetiae pessundare Ecclesiam penitus voluisse, quod quida leges diuinas in pri

quid optime Ecclesiae saluti consultu fore pullastis,si vos illi acerbiora vulnera infligeretis nunquid abusus haeresibus, tanquam edicaminibus, fanari posse existiana tisinu quid morbis, interitu mederi vo istisi quid mali meruit ipsa religio Christiana, quod in vos scelus adihi sit Ecclesia, ut ip- Pter quorundam hominu peccata tot, vobis illatas calamitates, & acerbi firmas plagas, veluti alicuius magni flagitij rea,tanquam supplicia quaeda, sustinere cogaturi Haec om nia vos icelera adm isistis, qui propter quosdam abusus Ecclesiae ab illa des ci sse confitemini. Inferre igitur huius rei

mentionem nulla ratione,Fabrici,debui Dses,n e maiora vestra vulnera detegeres: etenim quo nos telo grauissimε vulnerari putabas,eo tuae causae lethalem & morti sera plagam intulisti. antiquas haereses excitastis,nouas quasdam estis comenti, pace Ecclesiae turbastis:populos, atq;Auincias ab

Eccle

106쪽

ORATIS Ecclesiae eo plexibus abduxistis: inauditae crudelitatis exepta in nostros edidistis: ea admisistis scelera, quae neq; cogitati Oe c5prehendi, neq; cuiusquam oratione expincari possunt: sed nullum maius excogitari potest, nullu fingi impudentius,qua quod hoc argumento vestra scelera tueamini, Schac ratio e iustum bellum Eeelesiae vos imdicere & in serre posse arbitremini. Vti naeam de vobis spem Ecclesia concipere posset,Fabrici,ut quemadmodu propter quasdam eius maculas illam vos d e serti i sic causam int,ita nuc illis expurgatis ad eius gremium rediretis, cum & Pius iiij. Pontifex Max.tanto studio istud resormationis negotium fuerit aggressus: cum lustrata Romana curia, quae Christianorum animos poterant offendere,remouerit:& cum hoc etiam sacrum Concilium in eam unam curam & cogitationem incumbat: fieri sortasse potuisset, ut vos sanos & Ecclesiae restitutos videremus. sed eo iam progressi estis,ut etiam si nihil esset in Ecclesia corruptu, nihil deprauatum: de reditu tamen vestro non esset sperandum: illud est enim haeresis ingenium , quae natura insolens,

atque superba est , ut facilius flammo

107쪽

de crucem sustineat, quam ut ab errore suo diuelli patiatur. vincere cupit:comburi potest,conuinci no potest: pertinacia obstat, se victam agnoscere erubescit. itaq; quo arrogatia abstraxit ab Ecclesia, quo miniis ad ea reuertamini, vel unicus hic nefarius

iam pudor prohibebit. Illius etenim magistri uestigia sequimini, qui cum se aperti csime conuictu videret,ne suo veteri instituto depelli turpiter videretur, maluit superbus& pertinax a Deo di hominibus Ee clesiae hostis iudicari, quam ab haeresibus modeste discedere: sed tame vi ipsa verita.

eis coactus,ctim a magnis & excelleti ingenio viris oppressus teneretur, latentem animi morbum tandem indicauit, & in illam vocem, indicvm incredibilis pertinaci arsuperbiaeq; prupitu es hic nec propter Deucoepta, nec,ppter laeti sanienda est. Vereor sane. ne ista potius haereditaria pertinacia, quam abusus Ecclesie redeundi vobis aditu intercludat. Sed quid illud ad causam,' manta. Fabrici, pertinebat, quod vitam clericoru, tot dicis viiij sesse contaminatam, ut honeste nominari non possint i vetus est ista querela,& non istorum solummodo temporum: quod quidem antiquorum Patru

108쪽

o v A Y T s. rdy1duersus eorruptos sacerdotu mores scripta testantur. Queritur Augustinus,eos ab antiqua vite puritate,&propriarum rerum abdicatioe degenerasset dolentali j Patres innumerabiles, quos recensere esset op ris in finiri,sacerdotum ordinem corupi Iarum illecebris deprauatum esse. Itaque horum libri &acerbae reprehesiones, quibus eos in officio continere conabantur, declarant, non defuisse unquam in eorum

vita, quod merito possit reprehendi. & eo acerbius sancti illi Patres eorum imiphosm ores accusabant, quod in populi stim mapeccandi licentiam redundarent: qui climcuriosis oculis sacerdotum vita observet, quod illos facere videt, sibi licere arbitratur. Etenim illorum vitia maxime conspicua,& perniciosa sunt, quoru vita, tanquavirtutis exemplum,ceteris est ad imitanduexposita. saepe na nq; quod in alijs leue viis detur, in secerdotibus scelus inexpiabile iudicatur.Hinc effectum est,ut qui eorum mali sint,improbissimi,& caeteris nequio res habeantur, & ut antiqui illi patres tam

acriter in eos inueherentur. Neque desunt nunc Fabrici, apud nos, qui doleant dissolutiorem e si e vitam clericorum, qui repre- . henis

109쪽

hendant, qui haec lugeant, qui corrigi &emendari cupiant, qui medelam studeant adhibere: neq; mediocris cura ab hoc sacro Concilio corrigedis sacerdotum moribus impenditur. Sed non oportuit te tam stul- Iu esse, qui existimares, illos homines esse desisse, qui clerici effecti sunt,ita ut nulla, prorsus in re peccare possint: nunquid eos sum sacerdotio omnem naturae imbecillitatem exuisse putastSed intelligo quid velis:caelibatu ferre non potes. sed nihil mirum , qui hanc ab illo hauseris sentetiam, qui se non magis a libidine, qu1m caeteris naturae excremetis cohi bere posse profiteretur.Sed sint haec in vestris sordibus. Omitto reliquas columelias,quae in sace dolum ordinem,& ecclesiam Romanam improbissime coniucistDοῦ cur in Concilii promulgatione cotinuationis & non inte ' ' prae actionis me fitione faelam esse dixistilloge tu quidem aliud sentires, si cum, qua primum Tridentum ventum fuit, quorundam Patrum iustam indignatione vidisses: qui clim grauiter& iniquo animo ferret, non aperte continuationis factam fuisse mentionem, obnixe postulabant & instabant, ut eius fieret aperta commemoratio prius,

110쪽

prius, quam reliqua, quae erant pertracta nada,aggrederentur: Vt quemadmodu re se tura erat, sic etiam verbis continuatio ex primeretur. Qua ergo ratione illi tam moleste tulissent continuationis factam men

tionem no esse, si vera sunt, quae a te nobis ob ij ciuntur tu vero vel eo sollim nomine tinuationis verbum reprehendis, quod eo significetur, ea, quae iam desinita sunt, pro ratis iudicatis, atque conclusis habenda sic esse,ut de integro in qu ς stionem vocari neq; possint, neq; debeant. Atqui pleraq; eorum eius generis esse dicis, quibus Christi an a fides e sundamentis euertatur. Primo quidem ijs verbis, Fabrici, prodis hi 't singularem tuam arrogantia & impudentiam, qui ea, quae a sanctissimo tot Patrum Concilio, post longam & exactam disputationem , ad Ecclesiae salutem & incolumitatem decreta sunt & statuta, ea tu solus ad conuellendam & labefacta nadam Ecclesiam & excogitata,& apposita fuisse , audeas dicere. Atque ut illud, quod iam a me paulo ante dictum es omittam , non posse videlicet, quae semel sunt iudicio synodi decreta, sine illius gravissima iniuria in quaestionem

iterum

SEARCH

MENU NAVIGATION