Petri Fontidonii ... Pro sacro, et oecumenico Concilio Trident. aduersus Io. Fabricium Montanum ad Germanos oratio

발행: 1563년

분량: 210페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

PETRI PONTID.

tissimo vitae discrimine faceret: nunquid tu hunc sceleratum & nefarium ciuem appellabis' non arbitror te tam esse demente,

qui hoc dicas. quomodo igitur te ijs coetibus adi ungere t udi case me nefarium , cum sne periculo te possis illoru conatibus opponere, qui tuo iudicio Ecclesiae deformadae gratia conuenerun ti&, ut propius ad religionis causam accedamus, qui hominum conuentus sceleratiores illis, qui ad sacra idolis facienda, ad delendu Christi nome, ad obscurandam eius gloriam ,&exsorbe dum Christianorum languine conueni ba Esortissimos ergo viros, qui diuino numine correpti, Nardentibus quibusda caritatis flammis incensi, prodibant in mediu, falsos illos esse deos,unico, veroq; Deo solo, eiusq; filio lEsv CHRisTo, illu honore deserendum esse clamabant. Huiusmodi,

inquam, homines, qui se illis coetibus pro Christi gloria cu euidenti capitis periculo

immiscebant, quoru sancta immortaleq;

memoriam ecclesia veneratur, tu temeritatis& sceleris insimulabis' Impuru igitur, atq; sacrilegu dices Mare illum Chalcedon essem Episcopu, qui, teste SOZomen O, cuvsiet oculis ob senectute orbat', audissetq; Iulia

72쪽

Iulianum apostatam in templo Solis diis

gentium facrificare, se in frequentem turbam conij ciens, palam & acerbe impera torem obiurgauit: ad quem couersus imperator, cum dixisset, Abitu potius ad Galil sum tuum, Christum intelligens ac iube tibi oculos aperire: tum Mares eadem constantia respondet. Deo meo, pro hac mea caecitate gratias ago, qui ideo visum ademerit, ne te apostatam, in Deu blasphemum, omni virtute spoliatum viderem.

Nescio quid hic dicere possis, nisi vos non eo flagrare caritatis inccndio, quo Paulus, ut ijs vos pro Christo periculis obi jciatis. Quid vero si nullum est periculum i quid si summa securitas i quid si tanta aduentus vestri, atque salutis cupiditas, v petiam si patres huius Concilii deformatores Ecclesiae, proditores religionis sitis appellaturi, aequo id animo laturi sint,&veluti sapientes medici, eorumque phrenesi laborant, dissimulatis atque neglectis iniurijs, nihilominus vestris vulneribus medelam sint adhibituri vides ergo Fabrici, nullam esse iustam detrectandae huius prouinciae rationem, etiamsi patres dehonestandae Ecclesiae studio conuenisse existimarest Sed

73쪽

PETRI FONTID.

quibus, obsecro, indiciis, quibus signis

hunc tu , tam deprauatum animum Patrum deprehendistit nunquid decretis, ab illis iam editis i atqui quo tempore haec tu meditabaris, nulla extabant decreta: nunquid ex antecedentibus i cur non aliquid ab illis contra veritatem euangelicam, &Ecclesiae dignitatem factum commemorastit nisi qui credis omnia Concilia deformandae Ecclesiae caussa fuisse coacta, idem de hoc faciendum esse iudicium duxisti. Quid ergo tanti sceleris argues tantum Concilium,& nullam rationem, nullum signum, nullum argumentum adduces' nunquid in omnium Patrum, qui hic adsunt, animos penetrasti ,& abditas illo- Tum omnium cogitationes , & intimos sensus inspexisti,ut dicere audeas, eos omnes tam iniquum animum ad Ecclesiae salutem attulisset Tam eris iniquus aestimator, Ut nullum ex tot clarissimis viris es se arbitreris, qui inueniendae veritatis, &reformandae Ecclesiit studio teneaturitam eris improbus, ut cum Christus Iesus pra cipiat, ne temere iudicium de aliorum viata, factisque seram us:cum admoneat Pau-4us, ne illa etiam, quae specie ipsa&aspectu

mala

74쪽

ORATIO. 7 mala videtur, sinistre interpretemur: cum

Iacobus grauiter illos reprehendat, qui fratrem iudicant, & eos non iam hominum, sed ipsius diuinae legis iudices,& detracto res esse dicat: tu non de factis fratris alicuisius,sed de internis cogitationibus,tot fanis Elissimorum Patrum tam temerarium &preceps,tam iniquum &sceleratu feres iudicium' Atqui inquis, Romanus Pontifex non alia causa Concilium, tot silmptibus,tantis laboribus coegit, quam Vt ruen huntem , fluctuantemque Papatum, qui iam pride mole sua laborare coepit, suffulciat:&Episcopi ipsi conceptis verbis in illius leges, Voluntatemq; iurarunt. Quae isthaec est, Fabrici, dialectical quae argumentandi format quid habet consequens haec ratio: Pontifex Romanus cupit suam dignitate esse saluam: Episcopi iureiurando sunt illi deuincti: ergo Patres Concilii Tridentini, obscurandae veritatis, &deformandae Ecclesiae gratia couenerunt. Sed intelligo iam quid velis dicere: video, quo spectet: in que scopum haec tela dirigant. Eo summi potis catus odio coriagratis, ut eos,qui illius voluntate, imperioq; coguntur, sincerum animu ad curanda Ecclesiae vulnera adduis

75쪽

6 PETRI FONTID.

adducere non posse iudicetis r Ecclesiam stare,nisi euerso summo pontificatu, non posse creditis: illam unicam esse Ecclesiae reformationem existimatis, si Romanus Pontifex ab illo loco, in quo illu Christus collocauit depellat.O vos deceptos, delusosq; Germanos, qui b.vel haec unica persuasio tantum hactenus maloruinuexit,&in posterum maiora comminaturiHaec VObis funesti sisimas excitauit tragoedias, haec clades acerbissimas edidit, haec dulcissimum eripuit otium, pacem abstulit, bellum ciuile, seruile, domesticum &intestinum intuliti haec omnia erroribus infinitis, insanisiimisque compleuit. Quae quidem mala non aliunde mihi credi- te nata sunt, quam quod ecclesiam Romanam,veri tatis magistram, antiquaereligionis scholam, rectae & incorruptae fidei religiosissimam aram , columnam denique, atque firmamentum euangelicae v

ritatis deseruistis:&summum Pontificem, quem & Christus suae Ecclesiae principem,&pastorem supremum instituite & totus orbis Christianus iam inde ab ipsis Ecclesiae primordiis, ad haec usque nostra tempora, Christi vicarium agnouite no modo

76쪽

RATIO. 77 non veneremini, sed odio plus quam Uatiniano , & contumelijs improbissim is,p- sequamini. Si te, Fabrici,argumetis,& non dementiar si ratione aliqua, & non potius insania, atque furore hac in parte duci arbitrarer,agerem tecum, tanquam cum homine sanae mentis: ostenderem, si nullam aliam ob causam, ij Patres Tridentum conuenissent, quam ut Pontificiam dignitatem a vobis conuulsam & labefactatam a Laererent, nullum futurum fuisse tam improbum, qui illorum factum reprehenderet, imo qui no sanctissimum & honestinfimum illorum studium & operamr iudicaret. nunc vero clim tam inuisum& odi o- sum vobis sit Romani Pontificis nomen, vi vel eo audito, sic accendamini, sic ardea - stis ira, ut sanis insanire& furere videamini r quis audebit, ea de re, vobiscum conferre,qui non pertimescat, ne illi etiam vobiscum insanire videaturi nolo igitur te cum in hanc arenam descedere, ut desummo Pontificatu contendamus: id, quod nunc ad causam Ptinet, leuiter attingam, ut quanto in errore versemini, ipsis rerum euentu cognoscatis. Nolo rem prim Ndijs repetere :ptermitto apertissima Chri-

77쪽

8 PETRE FONTID. sti institutionem: omitto optimam illam rerum publicarum administratione, quae Omnia ad unius resert arbitrium: omitto

sacram illam Hierarchiam Ecclesiae, quam ab Apostolis acceptam diuus Dionysius literis consecrauit, in qua non ille modo, sed totius orbis Christiani cosensus, summum Ponti sicem in summo loco, veluti Ecclesiae principem, atque supremum p florem collocauit: omitto veteris legis, &Israeliticae Reipublicae institutum , quae cum summum Pontificem diuino iudicio fuerit adepta, illum in Ecclesia Christiana

futurum adumbrabat: omitto oecum enica Concilia, quae sempe DRomano Pontifici supremam in Ecclesia potestatem detulerunt: omitto veteres ecclesias Graecas, Latinas, Africanas, Asianas, quae semper Romanam ecclesiam,tanquam principem& magistram, secutae sunt: omitto antiquas historias, veteres an nates,& mon menta e sanctorum Patrum testimonia praetermitto: unica tecum agam ratione,

quam haec nobis inscelicissima tempora suggerunt, &subministrant: Qualem tu, Fabrici, Rempublicam illam futuram ecse arbitraris, in qua rege trucidato,improbissi

78쪽

R ATI o. 7, bissimus quisque ad tyrannidem aspirareti qualem nauis illius cursum , in qua

magna imminente tempestate, sublato gubernatore, ad clauum ineptissimus quic ue consideret i qualem exercitum, qui iam cum hoste conflicturus de auserendo duce cogi taret i quales denique oues, quae facta conspiratione , se pastoris imperio subducerent ἰ ninne suturum erat, Vt Resputilica concidereti vi nauis fluctibus mergereturi ut exercitus i Danus hostiaum veniret' ut miserae oves disperis, atq; dissipatae, incertis cursibus per invia loca Vagantes,in luporum ungues,atque fauces inciderenti quae si accidere viderem',nonne ex illa radice orta suisse diceremus i Sed

quid exempli gratia loquimur' res ipsa clamat, Fabrici: conuerte oculos in Germaniam uniuersam , Galliam , Poloniam, Ungariam, Boemiam, Angliam: vicinas prouincias, atque regiones animo S c - .gitatione perlustra: incendia, caedes, strages populi Christiani circumspicer hunte

tantum tumultu, quasi fremitum quedam concussi tempestatibus maris ausculta: tot erroribus misera plebem fluctuante iaciatus ipse cosidera: quod haeres b. scissa, atq; distra-

79쪽

distracta sit,tecum ex pende: circum iacenates prouincias,tot erroribus &tumultibus aestuantes, contemplare: sed quid prouincias dicolvicinas domos intuere: quid domos commemorol tuum ipsius domi cultum, atq; cubiculu inspice, in quo si duo

saltem estis, sicut esse arbitror, neq; enim credibile est te sine uxore effe) si duo, inquam,estis, dissidere sane, neque in unam

di eandem religionem consentire &conia spirare necesse est: cum apud vos duo, ideper omnia sentientes, hactenus reperti nosint: sed quid ego cubiculum tuum dicolluum istud facrilegum pectus explorat illud stape,tanquam fretum & Euripum aliquem, diuersis opinionibus aestuasse, neq; perpetuo in eadem sententia permansiste si veru fateri velis)reperies: te testem apis pello,tuum ipsius iudiciti,testimoniumq; requiro: dic, an per diem integrum in eodem errore constiterist fidem hic adhibeabo,qui nulla alia in re tibi credendum p tem 'Quid hoc est,Fabrici unde haec tanta fluctuatio ἶ unde tam varius spiritus erroris, atque vertiginisi unde istae furis proruperunt, ut Christiani milites no modo in

finitis haeresibus disiideant, sed mutuis se

80쪽

iam vulneribus coficiant, nisi qu5d unius

ecclesiae principis,Rom. inquam, Pontificis signa deseruerunt i unde illos tot errorum procellis, tempestatibusque laetari animaduertimus, nisi quod gubernatorem illum diuinum clauo assidere non patianturi unde mi seras oves errates per tot praecipitia ferri cernimus, nisi quod summo pastori baculum a Christo traditum eripere voluerunti unde hae omnes perturbationes, tumultus, haeresesiisse sunt, nisi

quod, quemadmodum Africanus ille pastor &martyr inclytus dixit,sacerdoti Dei non obtemperatur quid habes, quod hic

opponas quom tuam,aliam horum malorum caussam adduces' Leontinus Antiochenus episcopus, auctore Nicephoro, in grauissima illa apud Antiochenos de religionis negotio dissensione, cum timens seditionem, sententiam suam aperte proinferre non auderet, aliquando caput suum, canis florescens, demulcens dixisse fertur, Nivem eam solutam lutum multum consecuturum esse, indicans eo capite sublato, quod sua auctoritate homines in officio coti nebat, disii dia ciuium in apertam

seditionem euasura. Quanta igitur malo-F rum

SEARCH

MENU NAVIGATION