Petri Fontidonii ... Pro sacro, et oecumenico Concilio Trident. aduersus Io. Fabricium Montanum ad Germanos oratio

발행: 1563년

분량: 210페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

32 PETRI FONTID.

licet beatissimi Leonis Pontificis Romani legati interfuissent, eorum tamen, quae gesta erant, rationem illi reddendam esse putauit,ut eius auctoritate co firmarentur,& quasi extrema adhibita manu perficerentur. Quae quidem omnia, clim perliteras exposuissent, cum eius auctoritate impense commendasset Petri successorem, &quasi quoddam aerarium Christianae fideici agnoscens, Haec,inquit, sunt, quae tecum, M qui Spiritu praesenseras,& complacere tan-M quam fratribus deliberasti,& qui pene per

tuorum Uicariorum sapientiam videba-M ris, a nobis effecimus. Indicamus vero, PM &alia quidam pro rerum ipsarum ordin, Mia, quiete, & propter ecclesiasticorum st M tutorum definiuimus firmitatem, scietes, vi quia & vestra sanctitas addiscens,& proba tura, & confirmatura est eadem. Quibus quidem literis sacrae synodi,Pontifex finctissimus respondens illius se decreta probare,ijs apertissimis verbis declarauit: Ne .. ergo, inquit, per malignos interpretes d .. bitabile videatur, virum, quae in sypodo .. Chalcedonesi per unanimitatem vestramia de fide statuta sunt,approbem;haec ad om-

sines fratres,& coepiscopos nostros, si ζ

52쪽

dicto Cocilio interfuerunt, scripta direxi, ,, quae gloriosissimus,& clemetissimus prin Aceps sicut poposci in notitiam vestram ,, mittere pro Catholicae fidei amore digna-

hitur, ut&fraterna uniuersitas, &omni uis fidelium corda cognoscant, me no solum is per fratres,qui vocem meam executi sunt, is

sed etiam per approbatione gestorum *- ,, nodalium propriam vobiscum iniisse sen- ,, tentiam in sola, videlicet, fidei causa, quod, saepe dicendum est, propter quam genera- rite Conciliu ex praecepto Christianorum si principum' &ex coniense apostolicae se- is dis placuit congregari damnatis hereticis, , qui si corrigi voluissent, nulla penitus re- sideret de vera D ni nostri Ι Ε s v incarna- , tione dubitatio. Unde si quis unquam au- ,, sus fuerit vel Nestorii perfidiam tueri, vel ri Eutychetis, ac Dioscori impune dogma ,, defendere, & a Catholicorum communio,

ne resecetur, nec habeat eius corporis pam, licipationem, cuius abnegat veritate, fratres charissimi. Haec Leo ille beatissimus quae apertissimὸ testantur Concilioru de creta Romani Pontificis auctoritate confirmari.Neque vero credibile est, sanctissimum viru, quo nullus unquam sanctior,

53쪽

PETRI FONTID. sapientior, aut moderatior fuit, hane sibi auctoritate ambitiose usurpasse, aut tantum illud Concilium eam illi fuisse dela turum , nisi iudicasset sibi illam diuinitus fuisse tributam. Quid ergo thaec duo tanta Concilia, qui tantum honoris,& auctoritatis Pontifici Romano deserebant, omne illico ius, vim, & potestatem omnem perdiderut quae est ista collectio' quae no- M. ualegum, & iuris interpretati ol Sed illud ..., est magis ridiculum, quod neque Concilio, neque Pontifici fidem adhibendam, vel eam ob caussam esse dicis; Quod cum Pontifex reges, & imperatores a iuramenistis,pactis, & conuentis absoluat, quid vetat, quominus eodem i ure in propria camsa fruatur ἰ deinde vero neminem esse ais, qui ignoret,Romanos Pontifices iuram iis, & bullis suis hactenus impune lusisse. Quid ego aliud huic non argumento, sed maledicto respondeam, no inuenio, quam quod quidam accusatori suo respondit; An quod tu non faceres, ego faciam quod ergo tu perfide,&leuissime transfuga non faceres , id summum ecclesiae Christianae pastorem, & monarcham, id sacrum Con

cilium facturu sui sse putabist Nam quod

54쪽

Romanos Pontifices iura metis Iusisse criminaris, nonne oportuit, Fabrici, in grauissimo flagitio, quod Christi Vicario obiiciebas, argumetum aliquod, aut signum, aut exemplum huius sceleris proserret non

certum crimen notaret non citare testes' non locum, tempus,&personam Nducere ne tantum scelus a te con fictum videreturi nunquid tibi hosti capitali tam aperte :&impudenter mentieti fidem habendam esse credidisti'Iam vero ad conuellendam fidem publicam stylum conuertis. Nam ctim Vergerius indictionem huius Con. ciiij a Pio quarto Ponti f. Max. faetam, suis iam fuisset scriptis furiosis& impudentiae plenis insectatus,qua quidem Germanos, ct reliquos, qui ab ecclesia Romana seiuncti sunt, dicebat minime fui si e coprehensos, neq; ad Conciliu vocatos: tu nuc eam sumpsisti prouinciam, ut si dem publicam reprehenderes,& accusares,& vos vocari a Concilio no potuisse ostenderes,veriti sa-nὸ,ne qui & indictionem, & fidem publi-

eam viderent,cum tantum Concilium cogi,cum vos tam amicE, & benevole vocari intuerent, & vos no adfuisse cognosceret.

culpa in vos Editae religionis derivarent.

55쪽

Sed frustra hunc laborem suscepistis: hos etenim duos testes vestrae pertinaciae, indictione videlicet Concilii, & fide publicam, Ecclesia Christina perpetuo est habi.

tura: quos no modo presens seculum,sed ipsa etiam posteritas intuebitur: quorum incorrupto testimonio, iure vos tanquam

rebelles & ptinaces religionis hostes dam-Με - natos iudicabit. Hanc igit in primis publicam fidem,obscuram, ambiguam, & fraudibus plenam esse dicis,quod ego minimὸ miror,si ita tibi videatur.Nam quid mire, si qui ia apud se statuit in veteri errore,pertinaciter permanere, nec sacri Concilij admonitionibus,nec Eeclesiae decreti sacgescere,& sceleru conscientia pauidus, & tr mens concilio no interesset hic pietatem, dolos: sinceritatem, fraudes: lucem deniq;' ipsam meridianam, nocte, & tenebras interpretetur.Primum illud tibi respondeo, Fabrici, antiquis temporibus huc morem cauendi fide publica,in usu Conciliis non

fuisse.Non tanta unquam audacia, no tantus suror,non tam petulans, & sures haer lieoru fuit licentia: qui ctim humana omnia iura,atq; diuina violassent, ut ad Concilium venirent,ijs securitatis praesidijs in-

56쪽

digerent: facilis aditus, & liber erat omniabus accessus: quia nulli veterum haereticorum, sicuti vos nunc, cruentas innocenti Christianorum sanguine manus ad Concilium attulerunt. Scelerum igitur vestrorum magnitudo, vulnerata & meticulosa conscientia, quae omnia etiam securissima reformidat, & expauescit, hanc nunc a sacro Concilio publicam fidem extorquet. Illud etiam tibi deinde respondeo, summum Pontificem, cum ad Germani et prinisci pes hac de re legatos mitteret, ab eis p tiisse, ut ipsi arbitrio suo publicam fidem, qua Vellent, forma coficerent, se illi libenter esse subscripturum .Quid amplius a vobis optari potuiti Si haec forma displic

bat, cur non aliam a vobis consectam eX- ;hibuistis' cur hanc reprehenditis, cum liberum fuerit, qua velletis, obtineret quanquam hic nunc data publica fides ex voto etiam,atque sententia vestra,vt audio,confecta est: ego sanὸ affirmare ausi m, Fabrici, nulla alia in re magis hoc secrum Concilium elaborasse, quam ut ea fides publica conficeretur, quae plena esset amoris,&beneuolentiae,&quq nullis calumniis patere

posset: hanc dico fuisse illius metem, hunc

57쪽

38 PETRI FONTID. sensum, hoc omnium commune Votum:

hoc animo patres ad eam rem delecti fide publica facere volui sie,& confecime' quam obsecro vos, viri Germani, diligenter inspicite, ut & sincerum, apertum, & candidum Concilii sacri animum,&istius hominis meras caluntas deprehendatis: qui cum omnia sibi intentare supplicium arbitretur, cum magnopere debitas suis scelerib. poenas extimescat, nihil prius in hac publica fide reprehedendum duxit, quam illam clausulam, qui de poena in Violatores constituit, quam obscuritatis & ambiguitatis

in se continere plurimum criminatur. sic homini tam oculato, aut potius timore cleo, omnia Obscura, & tenebricosa videtur. Nolo rationibus contendere,agam tecum obsignatis tabellis: proferamus clausulamis ipsam, quae sic habet: Quod si sancta syno-

D dus, aut aliquis ex ea, vel suis cuiuscunque is conditionis, vel status, aut praee minentiae existens perscriptae assecurationis, & salutis coductus formam, & modum in quocunis que puncto vel clausula violauerit, quod ,, tamen auertere dignetur omnipotens & sufficiens emenda non fuerit mox subse- is cuta,& ipsorum arbitrio merito approba das

58쪽

da, & laudanda: habeant ipsam synodum, ,,& habere poterunt, in cidi in omnes pCe ,, Das,quas iure diuino, & humano, aut con- is suetudine huiusmodi saluorum conductorum violatores incurrere possunt, absque omni excusatione, aut quavis in hac parte contradictione.Hactenus clausula. Quid, obsecro,hic,Fabrici, obscurum,aut ambiguum l quod verbum obsoletum & antiquatum ' immo quid non explicatum &apertum t nonne poenas omnes diuino,&humano iure, & consuetudine contra publicet fidei violatores decretas, sancta synodus sibi & alijs aperti sisimis verbis comminaturs cur non verbum aliquod obscurulcur non periodum ambiguam notasti cur quo in loco haec tanta obscuritas delitesceret,no aperuisti Sed reuertamur ad illum, qui te quiescere no patitur, timore tuum, quem iam non.ex loco, no ex fide publica colligis, sed quem propter viola tam ecclesiae maiestatem, propter scelera, & seditiones, quibus pacem totius orbis Christiani perturbastis, iure optimo videris cocepisse fingis enim te iam adesse cocilio,ante illo. ru astare conspectu, quoru dignitate imbp-

bis factis&maledictis violaueris: fingis eos iniquo

59쪽

go PETRI FONTID.

iniquo in te animo, & iusta indignatione concepta, velle de te sumere supplicium rfingis te pauidum, & tremebundum omis Maia, nia lustrare, omnia circumseicere, nullum μ. aduocatum, nullu intercestorem, nullum patronum videre, qui te in eo praesertim

loco, milite pontificio munito, defendat,&ex illorum manibus eripiat.o fortisiimumartyrem,qui accepta publica fide in summa securitate summos terrores offendisti. Quae nemesis,quae furiae tuum istud pectus ita conscientia scelerum exagitant, Vt ab alijs,qui nihil magis, quam tuam corporis& animi potisiimum salutem exoptant,eX trema tu omnia pertimescas'Nunquid hic tibi Phalaridis tauros esse putastitnun quid hic Nerones,Dionysios, Maximinos,Iulianos adesse credidisti non hic ullos tibi infestos & inimicos reperies,Fabrici, sed mastetisti mos patres, qui tesumma caritate complectentur,&Ecclesiet matri conciliabunt: pijssimos pastores,qui vos in suis humeris sublatos Christi gregi restituent: clementisii mos medicos,qui vestris vulneribus medebunt' non hic patrono, non aduocato, no intercessore indigebis:quos tu

tibi hostes fingis, acerrimos patronos &

60쪽

defensores experieris. Sed cur Tridentum M.αια armato pontificio milite septum esse dixistit cum nulli hic satellites, nulli adsint milites,ut potius veredum sit, ne in tantis insidiis& furore vestro parum videatur esse munitum ἶ At vero illud videlicet te dicis extimescere, quod cum multa a vobis de corrupta ecclesiastica disciplina,de obscurata luce euangelicae doctrinae diceda sint, quae a vobis sine scelere taceri, a nostris sine furore audire non poterunt,Vereris,ne,

si illisviis,morumq; turpitudine obijcias,& profestos Ecclesiae hostes,quod necessarium esse putas, appellaueris, illorum animos exacerbes, & ipse laesae securitatis crimine arguaris . Illud tibi in primis persuasum esse cupio,Fabrici,huius Concilii patres, in hanc unam curam,& cogitationem dies,& noctes incumbere, ut viam inueniant,qua laboranti Ecclesiae subueniatur:&omni errore, turpitudineq; sublatis, anti- qcius illi spledor, atq; dignitas restituatur. Neq; enim ullam aliam ob causam,eX Omnibus prouinci)s, atq; nationibus in hunc locum conuenerunt, quam ut rebus Ecclesiae optime compositis,& constitutis,reuocata unitate,atq; concordia, tam diu opta- talia

SEARCH

MENU NAVIGATION