장음표시 사용
61쪽
ta,in Christo pace fruantur. Quae clim hasint, illud etiam extimare debes, nihil illis accidere posse iucundius,quam si eoru ad
moneantur, quae vel ad puritatem euangelicae doctrinae restituenda, vel ad vitae, atq; morum veterem disciplinam reuocandam spectant. Quod si tu, Fabrici, atq; citeri, qui vos doctrinae & morum grauissimos cenissores profitemini, prauos istos, &corruptos Christianae reipublicae mores, has tenebras , quas euangelicae luci 1 nobis of uasas suisse dicitis, haec denique tam atrocia Ecclesiae vulnera, huic sacro Cocilio Christiana modestia,ut par est,detegeritis: non modo non id vobis crimini daretur, quod ipse verebaris, sed immortales vobis gratiar ab uniuerso Concilio amplissimis ver- his ageren tur. Sed quis est hic tam emrenatus& impotes animi tui furor, ut non spe reste posse ulla ratione illa,quae sentis, modeste patribus explicaret nunquid non satis tibi esse videbitur, si candido & sincero animo,si verbis moderatis aperueris, quid in Ecclesia prauum, quid corruptum, quid alienum a vera religione, quid euangelicis legibus aduersum, quid disciplinae veteris Ecclesiae parum consentaneum, quid de-: . nique
62쪽
niq; censura & animaduersione dignum, initi grauissimos Concilii patres, improbos, sacrilegos,impuros, & professos Ecclesia hostes appellaueris' latrones admoneri solunt: acerba nimis & immoderata oratione reprehendi molestiis i me ferunt:&tum, cum maxime omni supplicio digni simi videntur,sibi honore non deserri, sed insolentius appellari,&indignius tractari, iniquissimo animo patiuntur. Si ergo homines improbissimi, cu ad mcliore frugere uocatur, honori facis titulis appellari volunt: tu senatu totius orbis gentiu clarissim ii, sapientissim v, & sanctissimia, sine gxa-υissimis&indignissimis contumelijs, 2 ec
Dominare, nec admonere poteris' sic om Mem pudorem exuisti , Ut a te tantUSCecu
menici Concili j conspectus modestiam impetrare non possit 'Sed quanquam nihil horum, inquis, esset, pertimescendum, istorum tamen patru in vos odium,& crudelitas esset formidanda: quam qui de tantam esse dicis, quantam Gallia,& Anglia, di nescio quae dira Uasset ensis caedes testantur. Nonne fatis erat, Fabrici, te hactenus impudente ostendisse, nisi tunc etiam vel
Ies stultissimus viderit qui illud aduersi
63쪽
xijs audeas obiicere, quod possit illi eo in
vos,non sine maxima ignominia &scelere vestro retorquerit Dic mihi, obsecro, signu apparet in Anglia nostrae crudelitatisη aut quae potius funestavestri furoris umigia in illa miserabili prouincia non conspici uturi sis, obsecro,tot clarissimos & sapietissimos in ea viros immaniter trucidauiti cuius, obsecro, crudelitate triginta & eo .am plius hominum millia caesa iacent' quis eam insulam tot clarissimis pastoribus miserabiliter orba uiti quis sacerdotes & monachos ab ipsis templis, Scaris, ad quas confugerant,ad supplicium crudelissimum abstraxiti quis hanc insulam, quam sanctissi- mus Gregorius, sine ulla humani sanguinis effusione,ad Christi iugum,& Ecclesiet
gremium adduxi t, nunc atrocissima internecione ciuium ab eius sinu, atq; complexu crudeliter abduxit' quis denique illam mortuorum corporibus,quis luctu,tamentationeq; compleuit, nisi acerrimus ille &immanissim us Christiane religiois hostis,
Henricus, quem vestra crudelitas, contra
Christu & illius Ecclesia armauit c In Galliavero quis miserrimas illas edidit strages, ae edit quotidie alias,quae tantocu dolore ad
64쪽
ad aures n o stras pq ssim deferuntur, ni si vesana & furibunda ham hara ess,quaecum Ο-dium & crudelitatem diti iis o. cultare, &inclusiam continere is9Il asset, rrripuit armas rilega, strinxit gladi GV 6 ciues contra regem Christianissimum, filios contra matrem Ecclesiam, iri sa ni ssi me cocitauiti Nunquid aequum tibi videtur, Fabrici, ut
Catholici paterent, se ab Aliquis regni proditoribus,&religionis hostibus pecudum
more impune trucidarii nunquid illis perte non licui et a templis, aris, & focis, ab uxoribus,tie ris, fortunisci; suis, hanc impiam, & sunestam fiammam, & istos furentes gladios arcere nunquid nostros eo nomine crudeles appellabis, quia vulnera a
vobis illata quemadmodum ille dixit toto corpore no exceperint Aa quod Vasse-iensem nobis caedem obiecisti, credo ego te iustissimam illam adnimaduersione significare, qua dux ille clari Isimus Guisianus, acerrimus Cnristianae religionis vinia dex δε haereticoru hostis, in Uaicianos, no quidem tanquam in fini et . cos,sed tanquain dominum suum rebelles usus est. Quod quidem factum nescio, quo possiis iure re-
65쪽
εε RETRI FONTI suos etiam principes contumeliosos en posse arbitreris Sed oessitamus haec, quae quamuis vobiς nuidiosa, toto tamen o hi Christiano mclsa, atque luctuosa sunt. Quia licet lisu maximo vestro scelere&ignominia vestia, sine dolore tamen nostro,& Ecclesiae lacrymis commemorari. non possunt. Iam vero neque illud dicis esse disiimulancum, quod appendix illa, aut exiesio ad alias nationes, quae fidei publicae addita est, tuo iudicio fidem publicam datam Germanis, prorsus enervet,atque subuertat. Nam cum in ,ppendice dicatur,eam sormam: no nisi ad eos pertinere,qui ad ecclesiae gremium redire voluerint:ergo neque ad Germanos, nisi quatenus se velint cum ecclesia Romana colungere: quia,ut inquis, fides publica, cum forma, qua continetur,etiam terminatur.Miror an E te,Fabrici,sic fuisse obcaecatum calumniandi cupiditate, ut cum omnia inis uertere, deprauare,& tenebris inuoluere stud cres, no animaduerteris te ubique singularem simul stultitiam ostetasse:& non tam ingeniosum reprehe rem , quam iniseptum calumniatorem egisse. Nam qui fieri potest,ut haec alicui sensato,& nran prori a m enti persuadere te posse confiderese haec
66쪽
haec enim publica fides duo hominu genera coprehendit: alteru Germanoru, quorupotissimum gratia cocessa est, qui cum primi huius latae seditionis auctores & principes cxtiterint, unde quicquid nucest in Ecclesia maloru, P manavit: primi etia accersint, ta apertis indiciisbeneuoletis,tam claris& euidelibus signis amoris, ut nullus esset, pro ter te unu , tam serreus, qui no illis frangeret, &qui no potius ratione aliquare fere di gratia, quam caluniandi, &reprehendedi tantu beneficiu in uestigaret: alte
Tu vero genus est eoru , qui in illis prouinciis, regionibusq; versant, in quibus hoc vestrum euangeliu docetur,& praedicatur publice&impune, ut in Anglia,& in nonnullis Galliae locis, quibus etiam in hac appendice declarauit sacrum Conciliu, publica fide cum Germanis esse cornu nem .ijs duobus hominum generibus, nullis adhibitis conditionibus, sed nude, atq; simpliciter, hac fide publica cauet. Sed quonia erat ter- tiu genus eoru , qui licet sint vestrishqresia bus insedit, degutta me in illis prouincijs,' in quas haeresis no aperte,sed obscure grapsat: nec pridicatur aut docet impune, ita ut ipsi cum suis erroribus latere cogant: atq;
67쪽
istorum hominum nonnulli delitestant, alii fuerint comprehensi,&in carcerem detrusi partim vero cliui in suspicione veni Dsent, sibi suga & exilio voluntario cosuluerunt: quorum statuae combustae, bona publicata iam sunt e voles sancta synodus significare, nulli viam redeundi ad Ecclesiae s gnum interclusam esse, etiam illis trans. fugis &iure damnatis, sed omnib. ad eius clementiam confugientibus,aditum pateretillos,quia fide publica non erant copreis hensi, excitat, & hortat,ut resipiscant, quibus se benignam & misericordem matrem suturam pollices: nec tame dicit illis publica fide caueri, sed ab ea no excludi. Sed gaava forma esset iis exhibenda, nondu conabat,&res maturo consilio, atq; deliberatione indigebat,illam in aliud tempus di- eit esse reiiciendam. Cur ergo verba illa, Eos,qui ad ecclesiae gremium redire volue rint,quae iis solis dicuntur, quibus hac pu- blica fide non cauetur, neq; ad Germanos vlla ratione reseruntur,tu ad infringedam hanc fidem datam Germanis cauillatoriὰ transtulistit cur te toties mendacem & im-
postorem appellari visi N6nne illa ultima verba,quae sic habent, Nunc satis existima
68쪽
tum est, si qui publice, quemadmodum in
extensionis forma Iectum est, deseruerunt Ecclesiae doctrinam,corum securitati forma quam legi audivistis prospiciatur,
aperte declarant ad illos, quos paulo ante nominauit, publicam fidem non pertineret quod si ea non includuntur, neq; ad eos spectat, illa igitur, quae de illis dicuntur,ad Germanos reserri & publicae fidei obesse ulla ratione no possitnt. Haec sunt viri Germani, ingentia illa pericula, quae Fabrici um alioqui fortissimum & constantissimum virum remorantur. Hi in t duo illi terrores, Tridentum videlicet,& fides publica, quae martyrem fortissimum vehe- mentissime conturbant: haec tantum illi metum incutiunt: haec tam illi form idolos a videntur,ut neq; Laurenti j craticulam, neq; Catharing rotam,cum illis ullo pacto censeat esse conserendas:haec ita magna sibi pericula videntur,vi, ne se in illa coisciat, Veritatis patrociniu,vestram,& Ecclesiet salutem,& Christi gloriam putet esse deserendam. Haec sentis, Fabrici, & Thrasonis more militem gloriosum agere,& te martyru ex eplo, vel extremis supplicijs subeundis,paratum esse dicere audebist non tu
69쪽
quide,Fabrici,ad martyrii palma aspiras .earior quide tibi tua est salus, si Christus,autaecclesia. nu nil, mihi crede, comittes,Vt in martyru vestroru numeru adscribaris, cui
publica fides extremu videat esse suppliciuEa igit ob causam illi, qui Cocilium Tridetinum frequentant, scelerati ab isto homine censenturi quod se videlicet in duo vitae apertissima discrimina coniiciant,ait rum ex loco, quia Tridenti Concilium c lebraturialterum ex fide publica, quam si spectam habet. Uidete per Deum immo tale, quales ministros, quam sortes, atque
constantes, immo quim leues ,& abiectos habeatis, quibus Tridentum in ipsis imperii finibus situm,&imperatoris auetorii te septum,& quibus etiam ipsa sit suspecta
securitas. Nonne vobis hic metus & trepidatio aperte loquuntur, atque testificatur, quales iam in illorum animis conscientiae terrores versenturi Magna in omnem vitet
partem vis est conscientiae, ut ille dixit) veneque timeant, qui nihil commiserint,&poenam semper ante oculos versari putet, qui peccarunt. quod enim esse poteli indicium sceleris apertius, quὶm conscientiae timor, omnia etiam securissima reformi-
70쪽
dantis' Sed venio iam ad alteram huius hominis egregiam excusationem, qua probare studet, se iure ab hac profectione deterreri,quia cum certo di scri mi ne certam etiam veritatis abiurationem dicit esse covinetam:& quoniam hac de re pauca quaedam a me dicta iam sunt, breuiter me expedia. Sed quonam argumeto haec colligat, quae- se, diligenter attendite. Cocilia, inquit,coguntur, ut vitia doctrinae, atq; moru emedent: at vero nemo se debet illis coetibus adiungere, qui circa res cum hoc fine pugnates Occupantur. Patres concilii Tridentini non illustrandae, sed obscurandae veritatis gratia: no resor mandae, sed desorma dς Ecclesiae causa conuenerunt: non ergo quispiam sine scelere, se huiusmodi coetibus temere ad iuget. Illud in primis a te quςro, Fabrici, si improbi homines & scelerati, facta
coniuratione, sua in rege occidere, ciuitatem incendere, ciues trucidare, & regnum
ipsum occupare per tyrannide statuissent: si esset aliquis egregius ciuis,qui recognita patrie caritate comotus, se illi coetui insereret,no ut faueret, sed ut iret obuia illorus urori, ut psuaderet, ne tantu facinus aggrederent: etiam si hoc cum maximo & aperis