Alberti Kyperi,... Anthropologia corporis humani contentorum et animae naturam et virtutes secundum circularem sanguinis motum explicans, cui accedit ejusdem Responsio ad poendapologema V. F. Plempii

발행: 1660년

분량: 734페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

37 VNIvER AE MEDICINAErius est, quoniam in destillationibus Chymicis satis evidenter citra aeris

novam accessionem hujusmodi spiritus proliciuntur. Ac etiam id commode fieri non potest , quandoquidem etsi aspera arteria secundum venarum arteriarum in pulmonibus divaricationem distribuitur, tamen non evidentibus anastomotibus cum iisdem sociatur, quoniam alioquin si non sanguinis, tamen spirituum vitalium nimia fieret du solutio Mevacuatio. Ille arbitror potius, quod quidem aer frigidus attractus soris ob contactum sanguinem in valis pulmonum consistentem refrigeret, ne nimiuine bulliat, at non materiam spiritibus vitalibus suppeditet. s. XXV. Quintum dubium est quandoquidem in corde stiritum ritalem

generari diximus, in quo ventriculogignantur Iudicem equidem eum in uir que fieri, veruntamen in sinistro maxime, atque ideo , ex dextro ad sinia

sirum propagari. Ac propterea neque Juplex est spiritus vitalis, licuim que etiam sanguis, sed qui in dextro non satis elaboratus est, in sinistio ultimam persectionem adipiscitur. Aserti ratio ea est, quia ventriculi illi nullatenus specie discrepant. Eadem enim foris Mintrinsecus illorum sub stantia est. Verum nova tum oritur quaestio, quandoquidem ventriculi illi non sunt pares robore in quo abundantiores calidiores itemque perfectiores stiritus generenturi Et si Philosophi in omnibus dextro ventriculo primas tribuunt, tamen Medici sinistro in hoc opere praerogativam assignant, quod non improbabili sundamento subnixi facere videntur, quandoquidem ex

dextro ad sinistrum ventriculum transmittuntur, S ab eo in universum corpus distribuuntur.

g. XXVI. Sextum dubium est sussit motus spiritus vitalu Quand quidem tenui si subtilior sanguinis arteriosi portio est, utique eodem

motu ut sanguis movetur, nempe motu circulari seu reciproco, a corde

per arterias ad partes, Mab his per venas ad cor. Nihilominus hoc interest, quod multum spirituum vitalium in extremitatibus perdatur, 'uidem multo plus quam sanguinis, quae una causa est, ob quam sanguis venosus

recurrens non ita calidus est, quam qui per arterias ad partes amandatur altera

vero est quia ebullitio illa sanguinis in corde aecens paulatim in extremitatibus remittit, quoniam longius abest a causa eam excitante. 6. XXVII. Accedimus jam ad explicationem stiritu animais,cujus naturam tali descriptione exprimimus Spirim animalu est substantia corporea inista, maxime ex igne constituta, calida, subtilis o mobilu, ex subtiliore portione sanguinis in corde elaborati, seu spiritu vitali coctione, colaturais modica refrigeratione in spinali medulla genitus, ct ex ea per continuatam medullam in universum

412쪽

CONTRACTAE LIBER PRIMiis. 373rersum cerebrum, secundum nervorum ductum in niversum corpur propagara pro sensus motusque animalis functiane obeunda. In qua definitione accidentali, quaecunque de spiritu hoc animali dici queunt, continentur, attamen quia circa ea variae disputationes moventur, sequentes quaestiones majoris elucidationis causa subnectimus. s. XXVIII. Prima quaestio est An detur spiritus animalis Gal. equidem i. I 2 meth. med. 3 eundem evidenter demonstrari posse asseruit, veruntamen aliqui hoc ejus asertum in dubium vocarunt, judicantes omnia quaecunque a Medicis adducuntur documenta, probare quidem necensitatem conlpirationis cerebri cum aliis partibus, nullo vero modo ostendere dari spiritum animalem. Et si vero ego fateor, non omnia documenta ab iis adducta pariter essicacia esse, sententia tamen Medicorum valde probabilis est. Nam id saltem ipsi contradicentes negare non possunt, opus esse conspiratione cerebri cum aliis partibus, ut in iis sensusvi motus obeatur. At id fieri illuminatione aut quali illuminatione incredibile cst, quandoquidem talis nec speciales ductus requirere videtur, nec humoris alicujus interventu magis sisti, quam substantia medullari cerebri, quemadmodum fieri compertum est lino vero quia cerebrum nec luci nec quasi luci simile est, quomodo seu lumen, seu quasi lumen propaget Ergo credibilius est id fieri per substantiam tenuem, quae per poros 4 oecos meatus medullae cerebralis propagatur, quaeque occursu humoruua obstruentium illos ductus impeditur, quaeque etiam in partibus majori quantitate dissipata debilitatem & lassitudinem in illis indescit. s. XXIX. Secunda quaestio eli auspiritus animalus distinctus a itali Aetertia An inter spiritum vitalem ct animalem intercedat disserentia specifica Sunt qici spiritum vitalem aut nullo modo, aut tantum accidentaliter a spiritu animali differre arbitrantur. Sed probabilior sententia est, eos diser pare essentialiter. Nam quoniam diversis specificis actionibus propria destinata instrumenta sunt, ita ut unum alteri functioni edendae non sit idoneum, patet, quod non solum disserant, scdri specie discrepent. Antecedens vero inde constat quod spiritu vitali per arterias libere instuente o struetis nervis, ut nequeant influere spiritus animales, sensusvi motus censet similiterque non debite assi uentibus spiritibus vitalibus cum sanguine per nervos libere spiritui animali patet accellus, nutritio in partibus non

rite procedat.

3. XXX. Tertia quoia est: Vbi elaboretur spiritus animalis' Nullum dubium est, quin in cerebro generetur, sed ubi in eo fiat, multum disputa

tura

413쪽

3 76 VNIvERsAE MEDICINAE tur. Nobis non si probabilis illorum opinio, qui existimant in ventriculis

cerebri generari. Nam quoniam illi excrementorum cerebri collectioni &evacuationi destinantur, simulque in os lares patent, non est credibile eos tam nobilis substantiae elaborationi. tam tenuis conservationi inse

vire. Et quoniam in eos ventriculos non immittitur materia ex qua generentur, neque tam valide in eisdem ob capacitatem eorum cerebrum agere

potest, patet omnino, quod in iis non fiat. Neque obstat, quod vulneri. Dus penetrantibus ad ventriculos senses motus plerumque in animalibus pereant,quia id inde evenire potest, quod laeso eousque cerebro etiam alia partes laedantur, ut maxime vasa per cerebrum procedentia, quorum effluxu cerebrum opprimatur: imo ipsum cerebrum, non solum qua circumjectum corticem, verum etiam secundum propriam medullam,in qua operationes interiorum sensuum celebrantur. Iudico igitur fieri spirituum animalium inchoationem in sinibus, utpote in quos multa copia effunditur, cinde per minuta vasa, &etiam per plexum choroidem deduci in substantiam cerebri,4 quidem probabiliter in spinalem medullam, quandoquidem ea principium cerebri est, & omnibus quoque nervis spiritum

animalem tribuit. s. XXXI. Variaque is est qua virtute cerebrum animalesspiritus producat Principio quaeritur an id faciat virtut vitaliseu naturali, an auimaist

Aliqui hac, aliqui illa fieri opinantur. Ego judico eos hoc sensu bene conciliari pose, quod sani a virtute vitali seu naturali, sed prout est in animali , qualem nominare soleo Vitalam seu naturalem exaltatam. Nam vitalis quidem est, quatenus ad modum mutationum aliarum vitalium procedit, nempe cotaonextransmutatione attamen Manimalis, quandoquidem

non solum in hujus usum sit, sed eadem huic fimctioni necessario conjuncti est, ut debite possit seri Atque propterea ea quoque et cim spiritus

animalis recte dici potest, si non ira mutativa, tamen directivari applicat va. Si quis vero illas duas virtutes in animalibus perfectis unies tenacine principio ascribere velit, prout alio Malio instriimento utitur,me non habebit multum adversum attamen proprie illud circa doctrinam de tacultatibus riunetionibus declarandum est. Deinde&id quaeritur: an illud fata virtute infit cerebri, o independenti, an adventitia ae depιtulentia Iudicamus, quod id fiat virtute quidem cerebri insita, seu propria, attamen d pendente a corde, quandoquidem non solum omnes partes ita operantur, sed: speciatim in cerebro ejus documenta apparent, in somno, obstria αctione aut compressione arteriarum carotidum, Φncope, c. Objbciunt

414쪽

CONTRACTAE LIBER PRIMus. 377 aliqui etiam ligatis carotidibus animali sensum & motum superesse , adeoque cerebrum a corde non aliter dependere , quam omnes partes ab invicem ob consensum. Quibus repono, non tum omnes fuisse arterias ligatas, sed .tantum exteriores.

g. XXXII. Quinta questio est Ex qua materia sat stiritus animal. Aliqui putant partim ex spiritu vitali partim ex aere seu perinspirationem

per nares, ac per os, seu per transpirationem per externa tegumentam vasa attracto. Mihi vero Erasistrati probatur opinio, qui docere videtur eum immediate ex aere non fieri, sed tantum ex subtiliore portione sanguinis seu spiritu vitali. Nam non patent aeri plene ac suffieienter via a locum enerationis spirituum , ac id etiam non necessum est, utpote cum satis subtiles fieri queant, cum ex sanguine modo destillationis producuntur, ut patet ex aliarum rerum destillationibus Quem vero illi modum declarant, nec satis cum anatomia, nec satis cum experientia Physica consentire videtur. Etenim ex illa discimus, vix per nares aut os in intimam cerebri substantiam patere, sed ad maximum tantum in ventriculos:& ex hac percipimus, membraneam substantiam, qualis vasorum est, non ita admittere libere aerem. Imo aer quoque qui per nares inspiratur maximam partem in pulmones propagatur , paucissima per os cribrosum asscendit, forte pro processuum mammiliarium cerebri commoditate, non pro totius cerebri refrigeratione.

g. XXXIII. Sexta quasti est Quomodo ex dicta materia elaboretur stiritus animali, Iudico id feri initio refrigeratione seu temperatione anguinis per arterias transmisi Min sinus depositi partim evaporatione, per porcis insensibiles meatus, partim sed parum ipso cerebri temperamento. Vtrumque facile liquet, quoniam cereorum corde frigidius est, Mevaporationum istarum susscientia sunt documenta Deinde accedere puto coctionem, quatenus ex refrigerato eo sanguine insito calore cerebri adjuto influente cordis, quasi per destillationem primo quid in cerebri substantiam tenue procedit, in eodem per poros tenues ductum, quasi colatum crassam lubstantiam excrementitiam, ei quae est, deponit, Moderata coctione ulterius persectum debitam acquirit persectionem. g. XXXIV. Occurrit hic gravis controversia, quomodo, cumstiritiuanimalis frigidiorsit itali, possit ex eodemgenerari intercedente coctione' Causa dubitationis est, quia coctio a calore fit,in concoctum etiam reddit calidius secundum doctrinam Philosophi l. q. meteor. Aliqui distinguunt inter coctionem proprie cim proprie dictam, docentque in illa, non in

415쪽

378 VNIvERs E ME DICINIEhac id verum esse Verum enim vero, si quid participat destritionem coctionis , proprie dicta coctio est: si minus coctione non sit spiritus alibinalis, sed alia quadam mutatione, diversa ab cadem Puto ergo dissicultatem solvi commode posse, si distinguatur inter materiam remotam&proximam tac2ienu. Huic quadrare judico Aristotelis assertum, non illi Atque hoc etiam cuidenter in proposito casu adverti potest. Neque enim ex fervente eo cibulliente sanguine spirituque vitali calente multum spiritus animalis perscitur, verum ex sanguine in cerebro refrigerationem passo, per evaporationem ad mediocritatem xinseriorem gradum calosis redacto, quam cst spiritus animalis. Vt huic generationi spiritus animalis ex spiritu vitali per coctionem similis sit generatio aceti ex vino itidem facta per coetionem, venim praevia partiali putredine, qua calidiorum spirituum vini quaedam facta est evaporatio.

s. XXXV. Septima quaestio est. Quo propagetur stiritus animalis' Qui

in toto cerebro spiritus antinales generari putant, illi censent, eos tantum ad partes per nervos mitti. Sed nos, cum acceperimus eosdem in spinali medulla produci, eos exinde partim per nervos ad partes , in quas nervi terminantur, amandari credimus , partim etiam per continuatam medullam inccrebri, sub quo cerebellum comprehendimus , substantiarn. Peream vero primario intelligimus medullam, cum corticem foris magis ad coercitionem tantum substantiae spirituosae circumjectum credamus. Obiter vero hoc notamus, quoniam ex Anatomia cerebri constat, duplici

quasi radice ex spinali medulla cerebrum produci, spiritum animalem accipere, una quidem quod speciatim cerebrum vocatur, altera, quod cerebellum dicitur , illud appareat, duo sensoria esse ad minimum interi

rum sensuum.

g. XXXVI. Octoa quasti est 'modo stiritus animalu per nervos prvagetur ' Mea sententi cst, praecipue id fieri impulpu ex spinali medulla. quemadmodum ipsum cor, quoque talem vim propellentem obtinet quam optime in cerebro quoque reperiri probare possemus ex proprio

ejus motu, si ille certus foret nunc autem , quia ille a multis in dubium vocatur, inde probabiliter colligimus, quod natura non deficiat in neces.sariis. Ergo cum cerebrum impertiri debuerit spiritus animales,vi quoque eosdem ad partes mittendi non debuit esse destitutus. Porro erediderim etiam huc conspirare copiam stirituum animalium, qui inde redundantes eam viam legunt,que maxime patet,praesertim si a sequentibus propellantur, sicut idem in destillatione spirituum evidenter liquet Drsim autem

etiam

416쪽

CONTRCATAE' LIBER PRIMus. etiam partes alliciant stiritum animalem non certo constat, attamen non improbabile id esse arbitror ex illo axiomate quod persectibile appctat

attrahat suum perficiens. s. XXXVII. Nona quaestio est Utrum stiritus animales in partibus, ad quas mittuntur, consumantur , an ver ab iisdem ad cerebrum revertantur Plerique in ea sunt opinione, quod in partibus absumantur, quando qui dem nulli sunt ductiis, quibus ad cerebium rediicantur. Improbabile enim est, quod per nervos recurrant, quippe qui parvi sunt, talem recursum citra confusionem non admittunt, & dehinc destinati sunt advectioni, non revectioni. Imo vel redundantem vel insipientem naturam futuram fuisse urgere possunt, si id ad partem admitteret, quod revehi debebat, quodque ipsum citra motus naturalis depravationem non poterat efficere. Imo vero nulla est causa, quare revehantur, quandoquidem in cerebro nullam novam perfectionem sortiri possunt. Nihilo minus aliqui reverti spiritus animales ad cerebrum judicant, si non per eosdem nervos, tamen per circulationem sanguinis, quatenus spiritus animales in partes infusi ab iisdem una cum redundante sanguine in venas impelluntur, ut per eas primum ad cor deducantur,is ex eo in cerebrum per arterias procedant. Idque ideo necessum esse putant, quia alioquin nimis multi

spiritus dissiparentur. Quibus repono, principio id non sequi, quando idem natura parce spiritus animales admittit, 'uidem pro suis viribus deinde ab iis hae ratione listic detrimento non adferri medelam,

quoniam pro deperditis reputandi sunt, quicunque ad cor accedunt, utpote in quo de novo incalescerent, sic naturam suam perderem: deinde neque praecise ad cerebri eam partem, unde in nervos rursum propagandi sunt, mitterentur, verum secundum ductum arteriarum dispergerentur in totum corpus, nisi vim quandam specialem cordi mittendi, aut cerebro attrahendi, aut spiritui animali eo procedendi inesse citra probabilia indicia & necessitatem aserant, quod illorum hypothesibus maxime adve sum est.

g. XXXVIII. Decima quaestio est: Virum stiritus animasis ad paries perductus in iis ficientero Physice concurrat ad eliciendam actionem ' Ego omnino arbitrer. Etenim non solum sine eo actio illa non fit, sed Manima eo indiget ad eam functionem obeundam Vbi undecima quaestio emergit quo modo animasensitiva in partibus stiritu animali utatur adsuamfunctionam obeundam Anidu .it, quatenus eo tanquam instrumento utitur, per quod

operetur an taritum ab eodem vigoretur, ut ipsa id munus facultate sua

417쪽

38 VNIvERsAE MEDICINAE media obire queat In hac quaestione, quanquam φειν tutissimum esse videtur, tamen prius probabilius judico, quoniam in cerebro instrumentaliter concurrunt ad funetiones ejus obeundas. At non dissimilis ratio in aliis partibus est. Imo vix videtur, animam posse robur accipere ab eodem spiritu in actiones, nisi ille ad eandem actionem concurrat , quoniam ea vis in ordine ad actionem vigoratur. Verum si quis amplius quaerat, quo id fiat modo, aperte fateor me nescire. Licet enim aliqui opinentur, id contingere per modum repletionis depletionis in motu, tamen id mihi non fit probabile, quandoquidem tam exacte secundum voluntatem contingit.

s. XXXIX. indecima quaestio est Quomodostiritus animalis di pidatur in senstivum ct molirum Non equidem illud in controversiam venit, quod respectu sunctionis, quam spiritus animalis instrumentaliter elicit, id dita crimen ipsi imputetur sed illud maxime, qua ratione illi diveris operati ni destinetur. Initio ergo illorum opinio improbanda venit, qui censent, stiritum animalem esses ecie duplicem, atque hinc sensitivum sensuum operibus esse dicatum, ac motivum motui animali. Nam praeterquam quod non differunt materia, etiam ab eadem efficiente causa naturali eodem modo producuntur imo vero per easdem nervorum origines tropagi nos majores distribuuntur, eamque diversam operationem subeunt, qu tenus in diversas partes transferuntur. Vnde concludi potest, quod nec

eorum opinio proda sit, qui judicant, diversos nervos motorias ct sensorios discrimini isti spirituum animalium occasionem praebuisse. Nam revera ipsos sic non dinerre ratio & experientia ostendit, cum in opticis, audit riis iustatoriis, vagoque pari aliisque per artus distributis evidenter liqueat, saltem ex diversa terminatione in aliasin alias partes istud discrimen nervorum derivari.

f. XL. Hinc ergo illud dubium relinquitur, Vtrum in partibvi ipsis

steci centur an vero solum direrso adhibitionis modo parientur, an vero om uino alia partes' sensui, alia motui dicata' Ne quidem in partibus specificari crediderim, nisi quis arbitretur, eos ad partes devenientes in ipsarum substantiam nova transmutatione transire, quod non facile concedetur. Nam absque eo casu habent se illa partes, ut externum quid ad spiritus animales, qui ipsi cum substantiae sint, non possunt aliter, quam per suam tonnam specificari Multimo limitari. Sed altero utroque modo crediderii u discrimen spiritibus animalibus attribui. Nam initio illud certum est partes contrahi ac moveri beneficio fibrarum, at vero respectu cutis alteriusque

418쪽

iusque diversae a fibris partis exacto sciatire Deinde vero etiaro illud palam est, cum alia functio sit animalis motus, alia sensus , luod alia ratione respectu istius diversae operationis etiam anima sensitiva se habeat, atquc consequenter spiritum animalem sibi accommodet. Id porro qua ratione eveniat ex functionum istarum declaratione circa sensoriorum4 moto Horuin instrumentorum declarationem expedivimus quae ibi desiderantur in functionum explicatione expediemus. s. X LI. Poteramus finire tractationem de spiritibus , nisi sorent aliqui Authores, qui praeter explicatos etiam spiritum genitalem quendam assererent. De hoc proinde inquiremus , Vtrum detur, quidsit, ac quod scium ipsi competat Qui dari eum asserunt, diversis documentis ostendere conantur, dari aliquem spiritum intestibus elaboratum, quo non semen solum foecundum sit, sed etiam universum cornus vigoretur. Hinc fieri arbitrantur, quod quibus testes seminea materia turgent, sint alacres, vegetique, a quod emisso semine fiant segnes ac debiles. Imo vero, quod eunuchis barba excidit ac universus corporis habitus mulie rascit, non aliunde fieri credunt, quam quoniam deficientibus testibus etiam hic spiritus genitalis deficiat, quo universum corpus suam temperiem convenientem conservat, ac vegetum evadit. Contra vero alii omnino spiritu genitalem negant, judicantes omnia ista procedere vel ab aura tantum seminali in corpus distributa, vel a spiritu vitali ex testibu reflexo, cum munia spiritus vitalis obeat, i ullum aliud officium isti spiritu assignari queat. s. X LII. Ego arbitror, neutiquam ab aura seminali illa dependere, quoniam ea in corpore cumulata illud aggravat potius, quam vegetum ac vigorosum facit. Atque ideo magis eorum sententiae accedo, qui putant, eum spiritum esse, ae quidem vitalem, in testibus tamen aliquantum alteratum, senerationi idoneum factum interim essentialiter aspiritu vitali non discrepantem, quandoquidem ejusdem iano ionibus praefectus est. Ergo eundem censeo in testibus de novo exaltatum, forte alicui sed pauca aurae seminali permistum, naturali circulatione seu guini, propria subtilitate ad superiora contendente a testibus per venas solitis viis ad partes deduci, atque in illis partim ob illam novam in testibus concoctionem, partim ob adjectam auram, partim ob additamentum spiritus vitalis a corde accedentis ista officia obire quae alia superiora in hominibus non castratis notantur, quam in eunuchis.

s. X LIII. Sic liquet alterum , quid biritus genitalust Circa quod Blla tamen

419쪽

ritum naturalem nullum dari. At animalem negare non possumus, quin ad testes deseratur, verum utrum sensui& motui tantum illorum inse

viat, an etiam seminis generatidinem ingrediaturi, idque seu ut distinctus aspiritu vitali maneat, seu ut cum eo componatur judico ignottim cse. Neque rationem invenio, qua convinci possit, qui statuat spiritum genitalem solo spiritu vitali confici. Etenim ad partium consormationem in senere non est neeessarius , quandoquidem citra jus operam nutritio aspiritu vitali obitur neque etiam ad conformationem cerebri specialiter, quandoquidem illud non alia ratione producitur, quam aliae partes ne que etiam ad productionem spiritus animalis, quoniam ille etiam in cerebro a spiritu vitali videtur peragi neque ut vigoret partes, quoniam id spiritus vitalis proprium est. Natura vero non redundat in non necessariis. Sed quod judicant, inde notari spiritum animalem ad generatione inconcurrere, quia cerebrum in coitu debilitatur, non vehementer stringit.

Nam dici potest debilitatem cerebri provenire ex copiosa vitalis spiritus

amissiones, utpote ob quam muniversum corpus non leviter commovetur, maxime partes rigidiores xlaxiores afficiuntur. Imo etsi datur, concurrere cum ad Senerationem, tamen inde non sequitur, quod sic concurrat, ut cum spiritu vitali ingenitalem permutetur, sed ut sensum partium genitalium acuat,4 ejaculationem seminis promoveat.

s. X LIV. Vltimum erat quodnam si stiritingenitali munm seu q*ctum Ad quod dico, illud aliud esse respectu generant , aliud respecta

generandi aut geniti. Respectu generantis facit, ut ille generationi aptus sit aestimandus, cum sincio semen non sit foecundum dehinc, ut rege tum sit ipsius corpus, de quo jam dictum est. Re hectu generandi vinculum est animae, Mejus primum instrumentum, quo singulas partes claborat, omniaque munia perficit. Cum enim sit ipsissimum seminis calidum innatum, recte quaecunque de eo, quatenus in generatione se habet, dicta

sunt, aut dici queunt, applicari possunt ad spiritum genitalem.

420쪽

CONTRACTAE LIBER P Ri Mus.

De humoribus non alimentariis corpus humanum componentibus, aut ad ejus constitutionem requisitis.

g. I. π Vmores aut substantia liquidae, prout nempe nominare libet , Italia pertinent ad compositionem humani corporis, aliae corpus humanum nutriunt, aliae excrementitiae sunt, adeoque ab codem veniunt separandae. De excrementis in sequentibus tractabimus, de alimentariis humoribus egimus, at substantias liquidas componentes nostr corporis nunc explicare aggredimur. De quibus initio proponendum venit, quid per eas intelligamus, tum an dentur, porro ubi de illos agendum, denique quotvlicerfnt. Vbi post fingularum stectatu expositi venit attexenda.

s. II. Ergo quidem per substantia liquida compostiνa nostri corporis

non alimentarias, intelligimus, mistas quasdam substantias, interim liquidas, adeoque non ad solidarum partium modum compagem corporis nostri absolventes , sic tamen necessario ad id requisitas ut id perrecte sanum aut simpliciter secundum naturam persectum non sit dicendum, si illae absint. Vnde apparet, quid inter eas & solidas seu continentes partes discriminis intercedat. Nam hae quidem sibi continuae sunt,illat his contigua hae sunt continentes , illae autem contentae: Interim quia non alunt alias partes , secernuntur ab humore alimentario: quia sine iis corpus non est perfectum, discrepant ab excrementis, quae licet omnia evacuata

forent, nihil tamen deesset, quod ad persectionem corporis deesset Atque adeo hujusmodi sunt illa omnia, quae aliquem usum habent in humano corpore ad id , ut illud per se conservetur, quale quid de nullo excremento dici potest , nisi forte mediae natura sit inter excrementa4 componentes has liquidas substantias. s. III. De his fere non tractant Medici aliqui, attamen ex singularum recensione patebit, illas dari, adeoque explicari debere, quand cuidem omnes res in disciplinis explicari debent. Ae quidem commode post alias partes exponuntur, vel cum iis, quod quidam Medici faciunt , caeterum quod iis hunc locum dedimus, factum eli, quia post humorum alimentariorum spirituum explicationem accuratius in illorum naturam inquiri potest. Et non est adeo multum in hoc postum, modo naturam earum tussicienter expendamus.

SEARCH

MENU NAVIGATION