Nova bibliotheca lvbecensis ..

발행: 1753년

분량: 695페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

per tabernaculum Ecclesiam intelligunt, ut CALovius, . Alii corpus Christi hocmomine designari volunt ). Quae quidem Iites facillime dirimuntur, si antiquitates sequi placet sacras Sanctum in tabernaculo foederis duplex erat, aliud intra velum, aliud extra velum. Prius sancta sanctorum,

sanctissimum Ταήγια posterius sanctum dicebatur,). In posteriori, seu in sancto

omnia praeparabantur , quae ad introitum in sanctissmum erant necessaria sacerdos vestibus lineis induebatur, thus praeparabatur. mactabatur juvencus, hircus exceptus sanguis movebatur, donec sacerdos sum.

in loe GROTIVS mentem suam ita exponit: --Vo- lens dieere Christum ingressum esse in summum ,,eoelui , per passiones ct mortem , ut magis ,,persequeretur coeptain eum sacerdote legali si inititudineiu dicere voluit , intrasse eum per

eorpur suum N per sanguinem suum , quia orpus,,μεlo μ Ωιως recte poni potest, pro do ribas,,corporis, sanguinem pro morte sumere frequens est omnibus gentilibus ideo quod ex opiosa. sanguinis profusione mors sequatur. Verum corpus non sua voe expressit, sed cireumloeu- , tione quadam mystica apta ad persequendam, ut dixi, similitudinent Hebraeorum mos est corin pus Vocare Ῥιηνος Sequitur GROTIVS antiquos celesiae Doctores inprimis Philoponum. vid. DAN HEINSII exercit saer. lib. 6. e.6. p. 337

472쪽

mus eum in sanctissimum ad adspergen-

dum portaret enotat itaque racm locum, in quo omnia ad sacrificium expiatorium praeparantur, quem sacerdos summus primo, di per quem deinde in sanctissimum ingressus est. De Servatore nostro legimus Io. I. q. quod tabernaculum suum inter homines fixerit, εσκ νω quo non solum incarnatio sed omnis in hae terravita ejus, quae tempus passionis antecessit. indicatur. Omnis itaque vita Christi, quatenus tanquam praeparatio eius ad sacrificium expiatorium consideratur . vocatur hoc loco tabernaculum, per quod in Ταάγια, introivit atque vitam Servatoris nostri Apostolus ut locum describit, per quem ad alium sacrificio Deo offerendo aptum transivit. Unde colligendum est, i petipsam incarnationem Christum praeparatum esse ad ossicium sacerdotales a in omni

vita eum non alio modo vixisse, quam sacerdotem in sancto tabernaculi in die expiationum oportet, praeparando sese ad sacrificium expiatorium a Servatorem nostrum peccata hominum poenasque illorum sibisti modo repraesentasse, cum in taberna, cui s. sancto is alio modo, cum in sanctissimo degeret. 4 Functiones eius sacerdotales ante oblationem saetificii sui ab hominibus non penitus cognosci potuisse. Η donee

473쪽

donec ipse e mortuis resuscitatus, quasi sanctissimo rediens, illas manifestaret, sicut oculi hominum velamento obducto impediebantur, quominus functiones praeparatorias sacerdotis flevitici viderent donee e senstissimo rediens sese omnium conspectui benedicens sisteret; s functiones s cerdotis . levitici in sancto seu tabernaeulo, adumbrare actiones Christi in omni vita ab incarnatione, usque ad initium passionis, functiones vero in sanctissimo repraesentare actiones expiatorias ab initio temporis passionis ad finem status exinanitionis usque.

Facta itaque tabernaculi Christi cum tabernaculo, in quo sacerdos s. leviticus ad functiones sacerdotales necessaria praeparabat, comparatione, prioris praerogativas D. Zpostolus exponit, atque tabernaculum christi μει θνα- Τε φρομ appellat. --jus vero seu nobilius dicitur, tum quia ipse Dei filius aeternus in eo habitavit gloriam unigeniti Filii Dei patris manifestans Ioh. I. I 4. tum quia omnes functiones Chrsi in hoc tabernaculo non solum praeparatoriae, sed etiam meritoriae fuerunt, eamque ob causam majoris ponderis ac praeparatio

nes sacerdotis saevitici tum denique quia

splen.

474쪽

splendore 6 majestate longe tabernaculum Mosi superat quae enim Christus edidit im1-

μια - Οατοι, instar ornamentorum sunt, quae hoc tabernaculum exornant. Perfectius autem vocatur, tum quia tabernaculum oriapi in se fuit perstitissimum, nullo unquam peccato maculatum, adeoque non opus habuit, ut prius mundaretur, quam sacerdos sanditissimum ingrederetur, cum tabernaculum mosaicum quotannis quoque sanguis ne mundandum esset in die expiationum; tum quia functiones Christi in hoc tabernaculo, i. e. actiones ejus, quibus activam Deo obedientiam praestitit perfectos reddunt omnes in eum credentes tum quia omnis typus antitypo persectior est, quae enim hic habet Ἀιω, ille habet σωμα-

g. XII.

Alteram praerogativam, quae originem tabernaculi Christi potissimum concernit, Apostolus in eo collocat, quod non Atmanufactum, hoc si non hujus fabrica, ου χειροποπητου Τέεςιν si αυqm G is , ubi posterius est epexegesis prioris. 'ρω Πε- Τον non solum est omne, quod manu artificis construitur, Marc. XIV. l. Act. XVIL

a , sed quidquid viribus natiuae produciliis tun

475쪽

tur in modo creaturam, modo

mundum, modo creaturas rationales modo structuram, fabricam interdum quoque institutum vel ordinatum b significat Tabernaculum minatemn, in UOsacerdos summus in die expiationum se ad ingressum in sanctissimum aptum reddebat, omnino manufactum erat, atque ab artifice fabricatum exstructum, certamque structuram habebat, ut omni usui inserviret actionibusque sacerdotis summi exacte conveniret e). Differt itaque tabernaculum Christi a tabernaculo monico,cum hoc se manu famam, in terrena materia confectum, illud vero non ita in sensus incurrat, sed actionibus meritoriis & praeparatoriis sacerdotis nostri summi constet.

Taber a vid. MDLFII curas in l. a vid. OLFBVRGIVM l. e. p 337. ι utiL HEINSIVM l. c. lib. I s. c. I p. 67. o Qui olim allegorico more saeras litteras exposuerunt fabricam templi x tabernaeuli fabricam mundi repraesentasse fabulati sunt, quo merito referendus est Philo, qui in vit Mos. p. 666.667. structuram templi ita exponit: α Alα Της

476쪽

Tabernaculum itaque, per quod Christua in sanctissimum, seu in locum judicii divini ingressus est, i non est aliquid terreni, quod manibus hominum exstrui possit, aut ab humano arbitrio dependeat; animus ergo a tabernaculo typice spiritu lia adumbrante est revocandus non vi humana aut auctoritate est institutum at . que ordinatum, neque per cursum naturae determinatum, ad existentiam productum sed 4 a sola Deo miraculose, auctoritate divina constitutum et atque s perfectos reddit omnes in servatorem nostrum sacerdotem credentes. Longe ergo Christus sacerdos praestantior est sacerdote levitico in die expiationum solemni.

s. XIII.

Functionem ipsam sacerdotalem Sem toris nostri, qua animas nostras expiavit. describit ita Apostolus, ut primo negative definiat, ii quonam id non ponenda sit. Sacerdos saeviticus in sanctissimum intrahat cum sanguine sacrifiei mactat hirci &auvenci d . christus vero illud ingressus est ουδε δ ιρωῆος μαγ- - ροσχων. Par ticula δα non semper medium per quod

477쪽

aliqui essicitur, sed, sine quo aliquid

fieri nequit indicat, Μοσχος est hebraeorum ραγος hebraeorum MN. Non fine sanguine sacerdos s. leviticus e sancto in sanctissimum ingressu est , quia nec ipsi sine sanguine venire licuit, nec ingressus ejus sine sanguine opulum expiare potuit hinc sanguinem juvenciis hirci augulati in sanctissimum detulit ibidem

adspergendum. Notum vero est, unicum tantum juvencum, hircum eo die mactatum esse ad expiationem, Mutriusque sanguinem in sanctissimum esse delatum. Loquitur ergo Apostolus plures juvencos hircosque nominans, vel indete minate, vel omnes omnium sacerdotum

ui simul sumti multorum sanguinem in anctissimum intulerunt, typusque Christi fuere, ingressus simul complectitur vel denique ouservante BEN GELio explures nominat, Maa unicus non erat melior omnibus ejusdem specie animantibus. Expiatio ergo hominum per Christum facta non iisdem mediis ritibus a ceremoniis peracta est ac sub leges sed longe pra, menda est expiationi leviticae, ipsumque Pu lρον praestantius est sanguine omnium Juvencorum mircorum , qui olim ad propitiatorium adspergebatur. Ingressus enim est sacerdos noster, δια του - ἀιματος, Per

478쪽

per sanguinem proprium. Quemadmodum itaque sacerdos s. leviticus sanguinem sacrificiorum coram Deo ostendebat mi esset λυτρον, quo animae redimerentur: sic Chri .stita coram omnipraesente Deo, in sudicio divino propter hominum sibi imputata peccata ad gravissimas poenas damnatus, effusum sanguinem, ut esset verum λυτρον, -- tulit. Per sanguinem vero hic non intel- Iigimus solum fluidum illud, quod venas eorporis permeat, sed profusionem sanguinis copiosam, ex qua mors sequitur adeoque mortem ipsam cruentam. διος hoc loco non quod optime alicui convenit in

Proprium alicui redditur, f sed quod ita alicujus est . ut sine destructione eius non separari possit, denotat. Sanguis itaque christi proprius per quem inpressus est, opponitur sanguini alieno, nimirum juvencorum hircorum, per quem sacerdos leviticus ingrediebatur, uterque vero sacerdos non sine sanguine ossicio suo functus est. Hinc I mortemin sanguinem Christi mors, sanguis sacrificiorum adumbravit et Christus non alieno sanguine coram Deo apparuit; sanguinem proprium in judicio divino irato Deo obtulit; osanguis Filii Dei est λυτ:ον pretium redemptionis nostrae; per sanguinem γνε-

479쪽

si Deus eum hominibus reconciliatus est. Talis itaque Servato noster Sacerdos est, qui non absolutam nos servandi potestatem morte sua consequutus est ut statuit UN. SCHLICHTINGivs I sed qui effusione sanguinis sui nos servavit atque redemit; ipsa morte violenta sese verum Messiam

esse, probavit, qui, secundum Judaeo rum placita , morti obnoxius est h). s. XIV. Ultimum quod D. Apostolus de ingres,lli Christi in senstissimum refert, est quod

εφαπαξ unica tantum vice ingressias sit. acerdos summus leviticus quolibet festo Expiationum quater sanctissimum ingressus est, prima nimirum vice cum thuribulo, secunda cum sanguine juvenci, tertia cum sanguine hirci, di quarta ad ausserendum thuribulum coram propitiatorio collo

catum Christus vero, cum semel tantum

sanctissimum intravit, singulas ad expiatiopem hominum spectantes functiones peregit, nec opus fuit, e sanctissimo ad expianda propria peccata redire, sacerdos enim erat ab omnibus peccatis immunis. Bebr. VII 46 27. Sacerdosa leviticus, etiamsi peccata hominum expiarat, anna

480쪽

insequenti . redeunte die expiationum iterum in sanctissimam eundem in finem redibat i): Corillus vero semel tantum in fanctissimum venit is nunquam eo redire opus fuit. Ex quo sua sponte sequitur. expiationem per sanguinem Christi se i majoris valoris quam expiationem leviticam et esse summe sum cientem tam ratione peccatorum praeteritorum quam futurorum; Desie completam , nunquam repetitam, nunquam repetendam.

xv. Ultimum adhuc restat quid nimirum sacerdos noster summus sanguine suo in sanctissimo oblato effecerit Inquit Apostolus α νιοι λυτ ιτιν ευροριενος, veni em ternam redemptionem, atque set' pum

totius ossicii sacerdotalis indicat. Varios Η vocis

i Non alio tempore saeerdoti leuit in sanctissi. mum venire. AUGUSTINUS quidem re past eum SIGONIVS sacerdotem summum quotidie, ut adoleret, semel vero quotannis cum sanguineta erificiorum, vel quotidie comitatu sacerdotum stipatum , semel vero solum , in sanctiisi tuum intrasse tradiderunt Sed absque fundamento hoc asseri probatum dederunt MAIMONIDES heth. hahbeel e. 7. CUNAEUS de rep. hebr. lib. cc. 4. DRUSIUS observa saer. lib. . c. a. diviticeli. cent. a. . 78

SEARCH

MENU NAVIGATION