장음표시 사용
101쪽
eua a Regis Magistratu non censeatur, utpote cuJus in rebus etiam eeelssiasti eis suprema est Authoritas. Mala quidum omnino, & conrra Eccleissae libertatem a Christo donatam theoretica haec doctrina est; sed & in lauisdem celebratissimi Cleri Galliae latendum, longe meliorem ejusdem pra-ctuam e lle, id quod omni fere aevo Gallia promta sua erga summam, &apostolicam Sedem obedientia secit manifestum. , -
Ut demum etiam de gallicanae libertatis utilitate pauca dieamus; fructus ejusdem est a suavi jugo Ecclesiae exemtio, sed sub longe graviori onere secularis dominationis oppresso. Enimvero in Gallia Magistratus laici rerum , & negotiorum ecclesiasticorum fere omnium sibi judicium arrogant sub praetextu conservandae libertatis, corrigendi abusus, tuendae possessionis, & similium. Res eo devenit, ut Clerus fuerit coactus gravamina sua Regi praesentare dicendo D: ,,Gallicana Ecclesia, o Rex l, a tuis judicibus in suis libertatibus non levamen, protectionem & stu. um retulit, sed oppressionem & incommoda. Ilaec fuit aequa licet, Iuctuosa tamen merces, quam, ut suis obsecundarent sigmentis, gallicani quondam Praesules retulerunt, nulla ipsis accedente utilitate, quin su orto inclitae Nationi magno dedecore, & summo tam particularis suae, quam universae Ecclesiae dispendio. Ut enim Scriptor quidam pererudiis tus ait, supremo fidelium Pastori, & Christi Uicario vestem detrahere 'conati sunt pretiosissimam, nempe supereminentiam jurisdietionis, Din. Errantiae, pro qua, ut integra maneret, & splendida, tot illorum Prae. decessbres virtute, & scientia spectatissimi pro viribus desudarunt. Longe aliam, eamque veram, ac multo meliorem Ecclesiae libertatem, prae recentioribus Gallis agnoverunt Sancti quidam Angliae Praesules, quam 'eum Apostolica Sede filiali obedientia conjuncti gloriosissime usque ad exilium , & sanguinem propugnarunt. Sed neque Galliae desunt exempla optimorum Praesulum neque etiam desunt, ne hodiernis quidem diebus, Germaniae nostrae. - δε quum nunc judicium ferri poterit, quid de par ticularium Ecclesiarum libertatibus adeo nostris diebus depraedicatis sit sentiendum. Non satis ego quidem mirari possum, & dolere, Scripto. res germanos, qui tanto amaritudinis Zelo aestuant adversus exemtionem ab ordinaria potestate Archi- vel Episcoporum, etiamsi legitima Ruth ritate suffultam; tanto in contrarium servore defendere aenigmaticam,
102쪽
nescias quam, particularium Ecclesiarum libertatem, sive quod idem est, exemtionem ab obedientia supremo Pontifici, totius Ecclesiae Capiti, &Christi in universa terra Uicario praestanda, atque ab Omnibus, quotquot publico Ecclesiae ministerio adscripti sunt, solemniter jurata.
g. I a. Antequam finem huic cum Gallis disceptationi laciam; haud abs
re suerit magni momenti Reflexionem ex doctiss. Petitdidier hoc loco describere; est autem haec q): Quod omnes Ss. Patres, Omnes Authores seecclesiastici, & omnes scholastici Doctores, qui de primatu Papae, ejus- em absoluta Authoritate in Ecclesia, & insallibilitate scripserunt, haec seprivilegia Petri in vulgatis textibus S. Evangelii fundata existimaverint:
A Tu es Petrus &c. Ego rogavi pro te &c. Pasce oves meas. Sive enim ex- is presta hos textus allegarunt, sive si minus expresse, eosdem saltem isaperte supposuerunt, S per ea, quae dixerant, clare insinuarunt. Illi,,uon particulares sunt Patres, quibus alii contradixerint. Non simpliaisciter doctrina est unius, aut duorum seculorum, sed in una serie om- ium ; non tantum occidentalis Ecclesiae, verum etiam orientalis. o Eque Graeci, ac Latini hac super re sese explicarunt in Conciliis etiam universalibus: uno verbo hare tota Ecclesiae traditio est. Et cum num.
,,quam permissium, immo expresse a Patribus Tridentinis prohibitum sue- it, Scripturas divinas in sensu Ss. Patribus, multoque magis toti tradi- ioni contrario interpretari; videant illi, qui hodiernis diebus contra- ixerunt, haec apostolicae Sedis privilegia in allegatis textibus fundari, sevideant, an defendi possit ipsorum contentio, an non e contrario perATridentinum Concilium jam condemnata sit. Nec est, cur dicant, unice Primatum Petri fuisse a Ss. Patrihus de sensum; ita enim Ss. Patres nostri Primatum Petri ex allatis Scripturae textibus deduxerant, ut eosdem se uti nos in naturali, & obvio sensu intellexerint, adeoque in eo sensu, qui supremam Petri in universialem Ecclesiam jurisdictionem, &in lallibilitatis privilegium manifeste comprehendit. Enimvero quod a multis Theologis jam observatum fuit, animis suis D D. adversarii perpendant: si praedictos textus pro suo, & maxime Febroniano more in sensum adeo alienum a litterati detorquere licet; jam ipsum Ecclesiae dogma deprimatu Petri, quem nemo Catholicorum salva fide, & salute sua negare potest,
103쪽
yra potest, omni suo sundamento destituunt, & firmum jus Ηm etieis in
manus tradunt pro negando Petri Primatu eumdem in sensum S. Scriptu. ram detorquendi. Demum & hoc mihi sincero corde dicant: si talem in Ecclesia tua Primatum Christus instituit, qui limitibus circumscriptus sit, iisque non determinatis usque in hodiernum diem , immo nunc maxime controversis; idne sapienter Christus fecerit, & lini suo consormiter, unitatem in Ecclesia, pacem & tranquillitatem conservandi Non mihi
peto, optime Lectori sed proprio cordi tuo responsum.
Dubium tibi forsan adhuc superest cirea quorumdam Patrum imterpretationem, qui Petram, supra quam landata est Ecclesa, fidem Pe tri, seu consessionem Christi Divinitatis suisse putarunt, aut qui clavescae orum toti Ecclesiae in Petro traditas docuerunt. Si qua tibi cum SS. Patribus lamiliaritas; non credam id serio a te opponi: neque enim vel unicus inter illos est, qui nostram plana naturalem Uerborum Christi interpretationem aut neget, aut omnino contrariam defendat ἔsunt. tantum aliqui, qui doctrinae moralis gratia figurato in sensu verba Christi explicant. Id quippe est Patribus usitatum, praetermisso sensu littorali, haud tamen negMO, impropriam aliquam , pro suo autem ded, scationis scopo aptam S. Scripturae dare explicationem. Sic e. g. Parabolam de decem Uirginibus multiplici in sensu morali Patres explicant; nihilominus verissimum manet, & in negabile, in sensu proprio & litte- fasi Christum voluisse nos ad vigilantiam propter subitane ima Domini adventum adhortari. Ita & Patres illi, uti S. Hilarius in libris de Trini. tate ad commendandam fidem in Dei Filium, eamdem nostrae salutis sumdamentum, seu Petram, qua christiana Ecclesia nititur, jure merito vincarunt. Hic autem tropicus sensus contra proprium, & naturalem nullatenus pugnat, quem nomo antiquorum in Ecclesia negare umquam ausus
est. Pace igitur mea tu Petram dicas fidem, quam Petrus consessus est: ita dum objectum potius, quam subjectum firmitatis Ecclesiae nominas; meminisse tamen te oportet, haec duo separari non poste, sed standum esse in fide Petri qui non frustra a Domino hoc nomen accepit, &pro quo, ne a fide deficeret, non frustra Dei Filius Patrem rogavit. Porro ad litteralem lan sum necessu est te reduci per claves regni caelo rum ita manibus Petri assignatas, ut nequeant ad fidei abstractam pro RG sonem detorqueri: tibi dabo claves regni caelorum, Christus dicebat P trum alloquens, non utique fidem petri quasi personisicano. g. I 4.
104쪽
terpretationem lihenter admitto : Petrus Apostolus propter Apostola. istus sui primatum Ecclesia gerebat figurata quadam generalitate perso--nam. Quod enim ad ipsum proprie Pertinet, natura unus homo erat, segratia unus Christianus, abundantiore gratia unus, idemque primus Apo. ,,stolus. At quando ei dictum est, tibi dabo elaves &c. universiam fgnisi ricabat Ecclesam. Ita omnino, subtiliter licet pro more Augustini. veraciter tament Petrus unus, idemque primus inter Apostolos supremam clavium potestatem accipiendo totam repraesentabat Ecclesiam. Quid inde eone ludes Non Ioli Petro, sed universa Ecclesiae jus elavium administrandarum esse concessum Τ ergone & Laidis' Sed vide qui Episcopis, quos defendendos suscipis, sua jura, ne dicam, amplifices, tantum sarta & integra conserves. Vide, ne in haeresn jam damo natam incidas laicorum quoque manibus Ecclesiae claUes committendo. Vel solam rationem, si malis, potius, quam fidem attende, & magni Magistri Augustini sententiam facile assequeris. Princeps reipublicae non suam unius, sed populi totius personam gerit, quippe in quo non sua tantum, sed omnium conjuncta potestas est. Quid inde Anne dices universum regnum administrandi jus esse penes omnes Nonne vel ideo, quia in una figurata totius populi persona, id est, in principe, conjuncta omnium potestas est, consequitur administrationis jus penes unicum, fructum vero penes omnes esset Uelim etiam, ut observes cum doctiss. Cerhoni propter haeresn Montanistarum nonnullos patres asseruisse, Petro suisse elaves collatas ut Ecclesiam repraesentanti. Montanistae enim peccata graviora in Ecclesia dimitti posse negantes suum inde tuebantur errorem, quod ligandi, solvendive potestatem ita soli Petro datam exi-itimarent, ut cum eo interierit. Tertullianus iam ex secta istorum hominum in libro de pudicitioeontendit, Petro personaliter, non vero Ecclesae posteriori claves a Christo traditas fuisse. Quapropter ad refellendos haereticos S. Augustinus eum aliis quibusdam Patribus delandit cla Ues regni caelorum non unice Petro, χd toti Ecclesiae perpetuo duraturae datas fulge in Petro M a Eccle.
105쪽
Ecelesam repraesentante v : si hoc Petro tantum dictum est,. hoe non ,, facit Ecclesia: si autem in Ecclesia fit: - Petrus quando claves acce it, Ecclesiam sanctam significavit. Tune ex hisce verbis colliges, toti Ecclesiae jus esse claves caelorum administrandi' Quid putas, an populus totus supremam in regno potestatem exercendi jus habet Nonne id soli Principi omnium subditorum nomine proprium est y Eodem sensu quo Princeps est quasi uniuersalis persona totum populum repraesentans, cujus est suos subditos regere; ex mente S. Augustini Petrus universam Ecclesiam, quam regendam susceperat, significabat, quippe ad cujus perpetuam utilitatem claves caelorum fuerint Petro, ceu Ecclesiae Principi a Christo commist e. Tu es Petrus, F super banc petram rediscabo Ecclesiam meam: - tibi dabo claves regni caelorum.
In doctrinam hodiernam Germanorum de concordatis, forma regiminis mixta, V falbo axiomate Canoniliarum.
S. I. . issis jam Gallis video ingentem quasi exercitum recentissimorum Ge AEIR maniae Publici starum adversum me, tantum non patriae proditorem,& Concordatorum violatorem elatis jubis assurgere. Ita certe editores libelli admodum mihi, antequam ipsus monumenta historica maturius librarem, commendati casibus, queis Concordata infringuntur, N. 4. annumerant, s vel disputari superioritas Concilii in Papam prasumeretur. Unde subito tanta lux nostris diluculariis orta est, ut post trecentos, & amplius annos ea nunc Videant, quae ab origine Concordatorum ipsi Germaniae Doctores non viderint Notum est enim, quod communi Theologorum nostrorum, immo teste Zal Keinio etiam Canon istarum consensu, & quidem ad Germaniae nostrae gloriam Papae superioritas supra Ecclesiam merit defensa ). Primus, quantum scio, fuit docti iasmus alias Barthelius, qui singularitate doctrinae, prout morbus est doctorum, forsitan allectus prae eminentiam Conciliorum quasi pacto Germanis
Tract. so. in Ioann. Concordata Nationis Germanicae integra variis addidamentis illustrata. IIII. Principia juria ecclesiastici. Tom. 4. Quaest. 3. c P. a.
106쪽
Germanis a Papa concessam defendere tentavit ' , sed infelici Marte. Praeterquam enim, quod scire Theologum oportuisset, rem illam nais tura sua ejusmodi esse, de qua inter homines nequaquam transigi posset, quippe cum non de um, sed de ipsa Potestate Pontificia, eaque divinitus instituta ageretur; etiam tale pactum do Et .genio lU cogitari non potest, qui constanter usque ad mortem in Basileensibus reprobavit, quidquid contra apostolicae Sedis authoritatem attentaverant. Quid Τ quod empressio in epistola Francisco Foscari Venetiarum Duci professus eii ' :APotius paratum se apostolicam dignitatem ,.& insuper vitam ponere, quam vellet esse caussa, & initium, ut pontificialis dignitas, & Sed isseapostolicae authoritas submitteretur Concilio contra omnes canonicas sanctiones, quod numquam antea neque aliquis Praedecessorum fecerit,
neque ab ullo fuerit requisitum. Iam vero ipsas artes, & cavillationes juristicas discutiamus. Falisso praejudicio iactum est, inquiunt, ut pro integris Nationis germanicae Concordatis lata illa Aschassenhurgensia de ao. I 448 haberentur: sed huc quam maxime spectant praevii tractatus cum Papa Eugenio IU h biti, & ab eodem miti. Immo isti regulam pacti constituunt; illa voro Aschassenburgensia tantum a regula exceptionem, utpote in quibus Papae promissa recompensatio tandem actu sub Nicolao U suit praestita. Hoestabilito principio jam sic argumentantur: ao. I 439 Moguntiae sub Auherto Rege Romanorum a Principibus acceptata fuerunt decreta Conci. lii Basileensis, in specie illud de authoritate, θ' potestate sacrorutra gener lium Comitiorum: item ex Sess. 3I decretum Plaetiit, in quo expresse Synodorum universalium jurisdictio ita asseritur, ut nulli relinquatur amhigendi occasio, universale Concilium habere authoritatem, cui quilibet, etiamsi papalis sit dignitatis, obedire teneatur. Insuper ao. I 446 Electores Imperii foedere inter se inito prae eminentiam Conciliorum a Basileensibus decretam ita stabiliverunt, ut data mutuo fide se obligarent, non aliter, nisi sub hac conditione velle se Pontifici obedientiam praestare. Idane porro utramque Germanorum acceptationem Eugenius Papa ratam habuit, & confirmavit duabus Bullis a. I 447 Non. Februar. una quae incipit: ni ea ex debito ς altera : Ad tranquillitatem. Itaque haec M 3 Basi-
107쪽
Basilhensium decretorum acceptatio ex parte Germanorum, & eiusdem ex parte Pontificis approbatio firmissimam germanici Concordati regulam eisciunt, cui etiam Aschassen burgensis excepto in praesenti mate. ria de cinciliorum Praeeminentia adeo non ossicit, ut & novum inde robur accedat. Praemissis enim ab illa priori regula quibusdam exceptionibus in fine novo addidamento regula generalis stabilitur per haec verba, in aliis jam permisis nihil fuisse immutatum. Ita sere plerique magno cum applausu hodierni Publicitiae. Hinc plenis buccis gloriantur integra Gemmania Concordata per clar. HOrixium fuisse feliciter inventa ' .
Prinei pio illorum pacis, ct brevitatis gratia interim omisso, s ita
velis, germanici Concordati regulam vocaveris praevios tractatus, Aschas. sonburgensem autem a regula exceptionem. Nihil jam istud moror: falsum tamen esse suo loco ostendam. Quae vero ex historica rerum veritatenuste fisphisticae argumentationi opponam, duo sunt. Primum: Multo probabilius est, quod Natio germanica doctrinam de Praeminentia Conciliorum numquam acceptaverit. Alterum: Res certa es, quod in hanc doctrinam neratagenius IV, nec Mecolaus V umquam consenserint. Et primum qui devi
atis aperte colligi potest ex ipso Acceptationis instrumento, ubi Princrupes anno I 439 quaedam Concilii Basileensis decreta, salvis tamen declara. tionibus, modificationibus, & limitationibus acceptarunt, &, quod rei
caput est, expressa cum protestatione contra omnia ea, quae adversus
Eugenium a Basileensibus suerant statuta, ubi non solum actualis suspen. sonis decretum Principes germani exceperunt, sed & alia, quae illam fuspensionem concernunt, vel quomodolibet respicium. Quaenam vero sint illa alia, quae suspensionem Eugenii magis respiciebant, nisi toties illa recocta Ba- .sileensium crambe, universiali cineilio etiam Papam esse subjectum p Nonne posito hoc principio Basileenses Eugenium sibi refractarium jure, & legi. ima potestate deponere potuerunt Huic ergo principio contra dixisse Germanos juste colliges. Λmplius id vel ex ipso, siquis alius, Papis dum me infenso Fleurii Continuatore patet . Cum enim Basileenses De. putati in conventu moguntino a Principibus exigerent, ut nisi Eugenius statutis Concilii pareret, ejus obedientiam abdicarent, Conchensis Episcopus
D Horixius ille a. i 58 librum de fontibm 'rer tammis adeo pereiciosum Hsdit, ut ipsemet Elector MOguntinus eumdem anno posteriori condemnare. debuerit. ΤOm. 27. ad a. I 39. f. la
108쪽
seopus eoram publico conventu protestatus est , ejusmodi conditionem Mea summo Pontifice acceptari posse, nec umquam Germania Principes Equiratis amantiores in eam consensuros. Hoc sermone repulsi Basileentes praeeipua legationis suae effectu frustrati sunt. Is ergo tunc fuit Germanorum sensus
ut nec ipsi quid vellent, in quod viderent, Papam consentire non posse nihil autem erat dignitati Pontificis, ejusdemque consensui magis repugnans, quam sui erga Concilium subjectio. Quae autem ex Basileae decretis Germani acceptarunt, ea unice reserebantur ad shorum gravaminum levamen, in specie quoad electionum libertatem, nominationem ad beneficia, nec non & annatas. I linetantum quae sibi pro usu disciplinari, & practico in larvire videbantur, ex
Basileae decretis amplexi sunt, non vero singula eorumdem argumenta, totamque theoriam. Sic, quod DD. Adversariis bene suisset obseruandum, cum decretum Placuit circa gratias expectati Uas, beneficiorum reserva. tiones, & collationes ad viros litteratos & graduatos varia disposuerit, haec practi a statuta fuerunt in levamen gravaminum a Germanis assumta hoc est, illorum decretorum Basileensium Resultata, non vero omnes Deculativa illorum rationes, nec illa in decretum Raeuit introductio, quam si Germani adoptassent, neutrales erga concilium se gerere non potuistsent, eoquod damnationis sententiam erga non obtemperantes Concilio, hoc est, erga se ipsos approbassent. Demum & hoc. nota dignum, quot Principes Germaniae in illa acceptatione generasiler tantum Authoritatem universalium Conciliorum, non vero specifice illam odiosam, & Papae o inpositam Praeeminentiam memoraverint: immo expresse tantum in Concilio Constantiensi capitulum Frequens, ubi depractica conciliorum celebra. tione agitur, adoptarunt; non vero nota illa sest. ε&s decreta, ubi the retica de conciliorum superjoritate doctrina continetur. Ita semper germanica Natio, quod hactenus in ipsius laudem cesserat, cum summo Pomtifice mitius agebat, & moderatius, iis, quae in Basileensum decretis numium erant Odiosa, expunctis.
Quod vero ad postulatum Conventus Francosordiensis de anno 3446 spectat, notandum duo hoc anno Comitia ibidem suisse, quorum prima non totius Nationis, sed tantum sex Electorum suerant. Hos inter
109쪽
duo Arehiepiscopi, Trevirensis, & Coloniensis, aperte schismatici, &juste a Papa depositi, reliqui vero partium studio abrepti iniquo pacto
adversus Eugemum se mutuo obstrinxerunt; invito, & reprobante Im. peratore. Postulatum igitur Electorum, ut Papa constanti ense decretum de Couciliorum praeminentia in sensu a Basileensibus depravato profiteretur, haud integrae suit Nationis, sed potior Germanorum pars neutralitati as dicta una cum Caesare Friderico III tantum declarationem ab Eugenio erapetebant, quod Authoritatem Concalimum colat, NB. sine Pontifcia Authoriatatis injuriae schismatici enim ipsum de eontemtis conciliis, etiam rite celebratis invidioso criminabantur, suisque mendaciis jam plures in errorem traxerant, iit apud Rainaldum logitur ' . Ceterum illius historiae testem, quo certe nemo melior, AEneam Sylvium, totius tractationis praecipuum Authorem ex KOllario adducam ' ). Cum Principes Electores sua Secreta per legatos Cassiari indicassent, is eadem aeneae suo Secretario aperuit, eumque ad Papam milit, ut illi consulta Principum,& 'Caesaris montem exponeret, quae non alia suit, quam ut pacis gratia Pontifex tantum haec tria concederet. Inro Archiepiscopos depositos restitui, ado Nationi quoad gravamina opportune provideri, 3rio decretum Requens esse recipiendum. Ita AEneas seorsim ab aliis Princi. pum legatis ad Papam vocatus, eidem pacis consilia Imperatoris nomine suasit, non illam, nimium Papae odiosam propositionem de subjectione sua erga Concilium faciens, sed tantum, ut generatim Conciliorum generalium authoritatem lateretur. Reversus Roma Franco sordiam aeneas jam in altero conventu Principes inVenit congregatos, animosque ab Eugenio admodum alienos. Magna tamen arte sua id effecit, ut conditiones antea ab Electoribus positas, nimiumque asperas novis emolliret, quas Notulas vocavit. Notulae istae eadem tria puncta , jam prius Eugenio Caesaris nomine proposita continebant, scilicet ut Archiepiscopi de posti restituerentur; ut Nationis gravaminibus opportune provideretur; ut domum authoritas Conciliorum salvaretur, quippe quam Geomani ex falsis schismaticorum criminationibus a Pontifice contemni, &opprimi credebant. Hae conditiones tam aequae, &justae, prout revera fuerant, Moguntino Electori videbantur, ut ab inito antea Electorum faedere jam discedere paratus esset, inquiens: ,,Bona fide se intrasse
Ascedus, sibi dictum suisse, nihil Electores ab Eugenio velle, quod
' Aualecta Monumentorum omni aevi Vindobonensia. TOm. a. p. 12O die.
110쪽
-non emi honestum. At si jam his non contentarentur, ab honestate Arecederent. Placere igitur sibi, ut Notuta in publico legerentur, qua sererenturque vota multitudinis. M Cum autem ad concionem ventum esset, major pars Notulas approbavit, etsi invitis quibusdam, maxime schismaticis. Haec ex Manuscripto aeneae Sylvii a Kollario in lucem ediato, & concordatis Germaniae integris haud satis provide adjuncto.
Itaque pax sub hisce conditionibus jam sere erat persecta; nihilo. minus aeneas missus denuo ad Papam Germanorum legatus, ut votis omnium satisfaceret, & sorsitan ut haberet, quod cedere posset, coram Eugenio publice petitionem suam ampliavit, quartamque ad tres illas superiores addidit conditionem de agnosenda Concilii Prae eminentia. Quam tamen, ut ex dicendis mox patebit, cum Eugenius non admisi ruset, sed tantum Franco sordienses AEneae Notulas acceptasset, nemo Germanorum amplius in conventu publico urgebat, nisi forsitan posteriora quorumdam, uti Mayeri gravamina, eaque privata hic velis recoquere. Sed cum jam non sit locus specialiter de illis disputandi; tantum in genere velim nostris Scriptoribus consulere, ut ab hac recoctione, quae Patriae nostrae in honorem haud vertitur, in futurum cauistius abstineant, ne & ipsi simile Responsum, quod .Eneas Sylvius Nayero Moguntiae Cancellario dedit, reserant '). Ceterum aliunde jam certo constat, famosissima illa centum gravamina in odium Catholicorum, praesertim Romanae Sedis a Protestantibus, Goldasto, aliisque maximam partem suisse conficta: alia vero, eaque, ut merito videri possent, justiora quam maxime Episcopos, totumque Clerum spectabant, non vero tantum Romanos Pontifices, qui tamen plus reliquis ex parte sua contulerant ad Germanorum gravamina, quoad aequum erat, subis levanda. Id pro viribus suis praestiterunt Hadrianus VI, Clemens VII, Pauli III & IU, & demum Ss. universalis Tridentina Synodus. Hac de re consule novissimam , solidissimamque Dissertationem in sermonem vernaculum translatam, in qua pro suis meritis Anonymus Scriptor, satis tamen jam notus de Legatis, S Nunciis Pontificum justissime castigatur 'I.