Quis est Petrus? : seu, Qualis Petri primatus? Liber theologico-canonico catholicus

발행: 1790년

분량: 526페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

non jam Prinei pem, sed inanem Principis Iarvam, & umbram habebis.

Quis hominum, quaeso, ita ratiocinetur: Alimenta sunt homini a Deo data ad vitam conservandam; ergo tantum jus habet homo ad vitam necessaria accipiendi alimenta, e. g. panem nigrum, & nudam aquam Nonne & alia, otiam commoda & utilia licet adhibere Vitae remedia Τ nonne, inquam, ab humana ratione probatum, justumque axioma est: Cui sinis committitur, huic jus est ad quacumque, dummodo vera sint, media ρ Finis porro, cur uni Pe tro totum gregem pascendum Christus dederit, non simpliciter propter se ipsam unitas fuit, sed & haec altiorem adhuc habuit finem, cui tamquam medium inserviret, videlicet ut ad spiritualem salutem totus grex optimo Modo per unum pasecretur: praevidit enim divinus Salvator, ad bona pa. scua vitae spiritualis fideles suos melius ab uno pastore omnium supremo dirigi, quam per plures aequales, facile inter se dividendos, & ovile una secum direpturos. Igitur artema animarum salus omni meliori modo. scilicet per unum supremum Christi Vicarium procuranda proprius est. djgnusque Deo finis, cur Pontificis primatus institueretur: hinc ad me. dia quaecumque pro animarum salute adhibenda jus habet, & illimitatum quidem summus Pontifex: Cui enim sinis, huie F media committuntur. Ita

sane docet Philosophia, ita & Iuris prudentia, atque quod summum est, ita & sancta Dei Religio. Tibi dabo claues regni caelarum: quidquid ligaveris , quidquid solveris Iuper terram, erit S ligatum, solutumve in cauis.

Vere igitur, ae proprie monarchicum esse, atque esse debere regimen a Christo Dei Filio in sua Ecelesia institutum jam nunc evicissa

mihi videor, magnaque animi confidentia adversarios argumentis, non convitiis pugnaturos in arenam provoco. Ab optimo siquidem Pastore non alius poterat, nisi optimus pascendi, seu regendi modus institui. Eam ipsam vero, quae monarchica est, rogi minis formam omnium esse optimam res ipsa, tota natura, propria experientia, Sapientum .dicta, &exempla, Ss. Patrum testimonia, demum, quod maximum est, divina adeo authoritas acclamant. Ut enim unio plurium adsit, in uno aliquo conveniant necesse est: ubi corpus unum, ibi unum caput: monstrum naturai soret, & portentum cum duplici capite unum corpus. Unius regimen societati convenire, vel bruta animalia instigante natura cognoscunt: rex unus apibus, unus dux gruibus, & in armentis pastoruDuo. Humana quoque huc tendit ratio, & nostra idem docet experientia Digiliaco by Coosib

122쪽

rtentia : in qualibet domo ad unum patremfamilias pertinet gubernatio

conjugis, filiorum, servorum, rerum denique ceterarum. Maximae terrae regiones a suis singulae Regibus gubernantur, & antiquiora, seli. cioraque in toto regna sunt, quam respublicae sine uno Principe '). Longum laret veteres appellare Philosophos, Platonem, Aristotelem, Isocratem, Plutarchum, Senecam, ex Historicis Herodotum, aliosque runicum audiamus illorum Principem : MUnius dominatio honis conjuncta eonstitutionibus, quas leges vocavimus, illarum omnium optima est

MGubernationem vero eam, in qua non multi imperant, mediam cen- sere debemus. - Ceterum multorum administrationem per omnia deis,,bilem propterea quod magistratus ad exigua redacti sunt, in mul tosque divisi. Ita Plato '' . Ex hebraicis, & griecis, atque latinia Patribus Philonem, Iustinum, Hieronymum, Cyprianum, plurimosque possem producere; sed unus loco omnium S. Athanasius loquatur r,,Ut multitudo deorum nullitas est, ita quoque neeesse est multitudi- nem Prineipum id esseere, ut nullus esse Princeps videatur. Ubi auo tem Princeps non est, ibi prorsus disturbatio nascitur. fitque quod majus omnibus est, sub unius Dei dominio totus mundus est postus. Institutio humani generis ex uno facta est ita, ut ab uno omne genus hominum dependeret. Deus unus dilecto populo suo Israel dignatus est ipse fieri illorum omnium Rex: in rebus extraordinariis, negotiisque dissicilibus unum loco sui Vicarium, seu Ducem instituit: pro sacro ministerio unum elegit ex familia Aaron, qui inter omnes Sacerdotes summus esset Ponti sex. Ipse Dei Filius se unum constituit Caput, totius corporis sui, quod proprio sanguine sibi acquisivit: sed & suo hinc discella in caelum nobis invisibilis factus, visibilem in terra Sui Uicarium, Caput unum totius Eeclesiae, universalem omnium Pastorem reliquit S. PETRUM. Caeli, & terra praeteribunt, verba autem Domini, &facta non praeteriburat: Tu es Petrus, F super hanc petram aediscabo EOesesam meam. In confirma fratres tuos. - Pasce oves meas.

Tristissimo exemplo id hodie doeet a suis devastatum illud olim Galliae regnum. In Politico. Edit. Birunt. de anno ir84. pag. I . 'D Orat. adv. idola.

123쪽

An M. Bossuetus mere sit Aiabor Libri,

CUI TITULUS:

Defensio gallicanae Declarationis

Η i II ο ν i a De et a rationis gallican mg. Is Notissima sunt tristi lato Galliae comitia anno I 68a jussu Regis Lud vici XIV habita, in quibus plures ex Episcopis , & Clero ad restrin.

gendam romani Pontificis authoritatem quatuor Declarationis articulos conlaeere tantum non ab Innocentio XI, ut primum inaudierat, pro haeo reticis damnatos. Hujus famosae Deelarationis summa est: I. Ecclesiae potestatem nullo modo, ne indirecte quidem ad temporalia se extendere, ita ut Principes in his nulli Ecclesiae potestati divina ordinatione subjiciantur. II. Sic ineste S. Petri Successoribus plenitudinem potestatis, ut simul valeant, immotaque consistant decreta constantiensis Concilii Sess. 4 & s, tamquam a Sede apostolica comprobata, ipsoque romanorum Pontificum& totius Ecclesiae usu confirmata; neque tantum pro schismatis tempore, ac dubio Papa existente, sed etiam uno Capite legitimo Ecclesiam gubernante. III. Apostolicae Potestatis usum esse moderandum per sacros Ecclesiae Canones, ac Mores, & Instituta Regni Galliae. IU. In fidei qua sionibus praecipuas quidem esse partes summi Pontificis, ejusque decreta ad omnes & singulas Ecclesias pertinere, nec tamen irresormabile esse judicium, nisi postquam Ecclesiae consensus accesserit. In ipsam hujus Declarationis originem indagare haud abs re suerit I.ectori veritatis studioso. Gravia tunc exarserant Regem inter, & Pontificem dissidia in causa Regaliae ultra, quam par erat, per GAliae provincias noviter extensae. Anno I 68I Parisis extra ordinem convocatus Cleri con Uentus, in quo res pro Rege decisa aulici savoris gratia, cisi aperte contra libertatem gallicanam, universalis Concilii Lugdunensis II. decreto firmatam, prout scilicet, quod dolendum, tantae infirmitatis exempla Diqiliaco by Coost

124쪽

III empla haud infrequentia in Ecclesiae Praelatis tam vetus, quam recens hi. storia exhibet. Ex adverso immotus pro Ecclesiarum immunitate stetit romanus Pontifex, omnia ab Episcopis in causa Regalium acta nullius r horis, & irrita declaravit, modicam it Iis constantiam, nimiamque timidiatatem, secus ac veterum Patrum exempla docerent, objiciens. Praesules galli eant sequente anno iterum ad comitia convenientes, ut praevisa Uat eani fulmina vel averterent, vel hebetarent, potestatem pontificis eneris vandam, vel saltem deterrendam praedicta sua Declaratione cogitarunt,

eui quidam ex illis id dandum politiae rati, alii vero metu adacti subscrupserunt.

Quantum ab avita Patrum fide hac Declaratione recesserint Gallueant, ut antiquis Oitendam documentis, meus, quem intendo, scopus jam non permittit: id alia occasione quam proxima Deo dante sum praestiturus. Ante me autem invicto praeter alios Galliae Doctores idem jam praestitit dodita. Abbas Petitdidier in Tractatu theologico de Authoritate, ου Infallibilitate Pontificum, ab Archiordinariatu trevirensi, & duobus Gallis Theologiae Prosellaribus adprobato Lux em burgi anno IIa . Praeterire tamen hoc loco non possum, post constanti ense concilium adhuc seculi decimi septimi initio ipsos Galliae Praesules de pontificia Authoritate longe alia sensa fovisse, ac publice declarasse. . Ita anno I 626 generalia Cleri comitia in Epistola ad omnes Regni Archi - & Episcopos ita tuunt.

,, Magnum eli testimonium amoris erga Deum, obieruare, & honorare eos, qui sunt in hoc mundo constituti, ut illum repraesentent, & loco Millius sint, hominumque necessitatibus pro salute animarum visibiliter praesint. Quod cum sit singulariter summis Pontificibus supra omnes Episcopos concessu in; plane convenit, hos se inferiores agnoscendo,,tantum illis honorem, Observantiam, & reverentiam exhibere, ut Omnessere liqui istorum exemplo idem laciant. Admonendi sunt ergo Episcopi, ,,ut S. Sedom apostolicam honorent, & Ecclesiam romanam insallibili Dei promissione landatam in sanguine Apostolorum, & Martyrum, Muiarem Ecclesiarum, quae, ut S. Athanasius loquitur, quasi sacratum Caput est,reliquae Ecclesiae, a quo ejus membra reguntur, custodiuntur, com,,serVantur. Observent quoque S. Patrem nostrum Papam, ceu visibile ,,Caput universae Ecclesiae, Uic rium Dei in terra, Episcopum Episcopo, . s

125쪽

ma lserum, & Patriarcharum, uno verbo S. Petri Successorem, a quo Apost Alatus, S Episcopatus originem acceperunt, & super quem Jesus Christus Asuam iundavit Ecclusam, ei tradendo claves coelorum cum infallibilitate quam miraculoso modo videmus in suis Successistibus usque adhois Adiernum diem immobilem permansisse. Et cum fideles Orthodoxi tene. seantur Ν B. omnis generis obedientiam illis praestare, sanctisque illorum D secretis, & Statutis consormiter vivere; Episcopi sint admoniti, ut hane,,continuari lactant Obseruantiam, & quantum in ipsorum viribus erit, Areprimant incredulos libertinos spiritus cles espriis libertins) qui in drusebium revocare, & minuere volunt sanctam hanc, & sacratam Authoria ,,tatem tot legibus divinis, & ecclesiasticis confirmatam: atque ut Episc

Api aliis viam Ostendant, ipsi hac observantia primi procedant.-

. g. 4.

Nondum rins dem seculi dimidio sua sensa Gallieani Patres mutaverant, cum 'in Epistola ad Innocentium X an. I 6so propter Ian leni. narum turbas, & periculosa molimina Episcopi 85 ita se exprimerent: seMajores eaussas ad Sedem apostolicam referri solemnis Ecclesiae mosis est, quem fdes Petri ni quam defciens perpetuo retineri pro jure suo sepostulat. AEquissimae huic legi obsequentes Intercludendum Mautem penitus speramus effugium, si ut precamur, Sanctitas tua, quidsehac in re lanciendum sit, elare, distineteque definiat. Ergo tantam adhuc in Pontificis definitione Authoritatem agnoverant, ' quae effugium excluderet, effugium inquam postea primum excogitatum universae Ecclesiae consensum expectandi, quasi isthaee a fide Petri, hoc est, apinstolicae Sedis numquam deficiente aliena esse potat. Adhuc clarius, quis credereti iidem Galliae Episcopi, &'Clerus an. I 6s3 emanata Pomtifieis constitutione rescripserunt. Moho' in negotio illud observatione,,dignum accidit, ut quemadmodum aci Episcoporum Asticae relationem Minnocentius I pelagianam Haeresin damnavit olim , se ad gallicanorum se Episcoporum consiliationem Haeresin ex adverso pelagianae oppositam Minnocentius X authoritate sua proscripserit. Enimvero vetustae illius Maetatis Ecclesia catholica SOLA cathedrae Potri communione, & au- thoritate fulta pelagianae Haeresis damnationi absque cunctatione su isscripsit. Perspectum enim habebat non Itim ex chrIsti D. N. polli citatione Petro facta, sed etiam ex actis pribrum Pontificum

126쪽

-Εpiseoporum eonsultatione, sive suam in actis relationis sententiam po Mant, sive non ponant, prout illis collibuerit, divina aeque, ac sum. sema per universam Ecclesiam authoritate niti, cui Christiani omnes ex ,,ossicio ipsius quoque mentis Obsequium praestare tenentur. Ea nos quoque sententia, ac fide imbuti romanae Ecclesiae pretesentem, quae inissummo Pontifice Innocenti OX Viget, authoritatem debita observantia secolentes. Nihil clarius hac fidei suae professione, quam Galliae Episcopi triginta circiter annis ante famosam Declarationem secerant: Ecclesiam catholicam sola Cathedrae Petri communione, & authoritate sulciri, judicia a summis Pontificibus pro sancieuda regula fidei lata divina authoritate niti, queis ipsius mentis obsequium ab omnibus Christianis debeatur, hoc est, esse insallibilia.

g. S.

Quam ob rem posterior Gallorum Declaratio, utpote pristinaesides opposita authoritate destituta sit, necesse est. Accedit, quod nee totus Galliae Clerus huic Declarationi consensum dederit: namque ex centum triginta Episcopis, quot Gallia numerat, tantum triginta quatuor huic conventui intererant, ceteri non vocabantur omnes, & ab absentibus deputati authoritatem nullam acceperunt, de quacumque fidei doctrina judicandi, ac definiendi. Hinc non sine injuria toti Ecclesiae gallicanae haec Declaratio imputatur. Quid, quod vel ipsa adeo Academia Parisiensis teste Iliacintho Serta sorbonae Doctore, qui circa id tempus licentiae stadium decurrebat, in acceptandam hanc Declar tionem non sponte sua consenserit, sed vim non modicam pasia sit: Cum enim Praesectus Curiae cum regiis Consiliariis, & Procuratore generali ad Universitatem accederet, ut sancitos doctrinae articulos a Doct . ribus accipi, & in publicas referri tabulas curaret; tanta sunt orta di Dsidia, ut re insecta redire debuerint. Post aliquot dies non expectata Magistrorum deliberatione, nulloque illorum assensu quaesto in supremam Senatus curiam vocatus Academiae Notarius, missisque inscriptio. nis formulis Declarationem, ut clunt, registrare jussus est. Quod vero postea Candidati pro Gradu theologico eosdem articulos in suis thesbus propugnarint, id nullo Sorbonae statuto factum, sed in obsequium Regis, qui solemni edicto ad preces gallicani Conventus obtento ita mandaverat. Uide Billuartum D. Unde pa-

. . D Cursi theolog. T. I. Differt. 4. Art. 5. S. 8.

127쪽

tet, quam tenax avitae doctrinae de pontIsiolis Iuribus vel Academia ad.

S. 6.

Haud mirum igitur, tot tantosque adversarios tam intra, quam potissimum extra Gallice provincias in dietam Declarationem vix editam mox insurrexisse certissimo argumento, pristinam Catholicorum fidem fuisse contrariam: neque id dissitetur unus ex ejusdem conventus primipilariis, Gilbertus de Chou sicut, Episcopus Totnaeensis in Procemio Epistolae ad Steyaertium: seMagna Gallorum catholicorum pars, ac to-istus, vel ferme totus extra Galliam Orbis christianus contra sentire vi- sedebatur. Ipse cameracensis Archiepiscopiis comitiis praesens testatus est, sie in sententia contraria educatum. Profecto grave bellum Declarationi gallicanae indicebatur in Germania, Italia, Hispania, Belgio, Polonia, & Hungaria. Inter plurimos, qui calamum strinxerunt Uiros, eruditione, ac dignitate praestantissimos duo erant Archiepiscopi, unus Poloniae Gne mensa, alter, cui nomen Georgius Zelepe chimi, Strigo. niensis, Hungariae Primas. Is Synodo nationali hac super re habita gallicani Cleri decreta discussit, propositiones illas interdixit, proscripsit, & prohibuit, ut quae chroianis auribus absurda ae plana detestabilas, atque a Satana Ministris disseminata blanda pietatis spetie schisematicum uirus insulant. Ex Doctoribus eminet Nicolaus du Bois primarius S. Litterarum in Lovaniensi Universitate Prosessor, qui librum edidit sub titulor Dilquisitio theologico-juridica super Declaratione Cleri gnllicani, in qua demonstratum ibat ab Episcopis gallicanis minime fuisse Patres, & Canones, ad quos tamen pro voearent, discussos, sed simplici persuasiona allegantibus treditum. Apud nos Germanos usque ad pauca abhinc Iustra communis sententia do suprema Pontificis authoritate, & infallubilitate dominatum obtinuit. Verbo haec erat doctrina ubique recepta paucissimis exceptis extra Galliam teste Benedicto XIU in quadam epistola an . I 748, die I3 Iulii.

Quam sortissime autem, & constantissime huic novitati sese tota authoritate apostolica opposuerunt summi Pontifices. Innocentius XI per litteras in forma Breuis eodem anno I 68a, dio II April. datas Omnia in gallicano Conventu acta roscidit, & perpetuo irrita esse declara-Digiti od by Coosth

128쪽

vit, nee ulli post hoe tempus a Rege ad Beneficium nominato confimmationis diploma concessit, a deci ut plus, quam triginta Ecclesiae in Gallia suis Pastoribus obeunte hoc Papa orbatae essent. Hujus Succecsor Alexander VIII solemni ori constitutione, quae incipit, inter multipliares an . 169o eamdem Declarationem rejecit, & nullam esse coram Deo protestatus est. Innocentius XlI a primis Pontificatus sui auspiciis omni nisu laboravit, ut injuria sedi apostolicae per gallicanos Articulos iulata repararetur: propterea Episcopis a Rege promotis, qui illis Comutiis interfuerant, apostolicas Confirmationis litteras constanter donega. hat, nisi prius Parisini conventus decreta revocarent, quod & feliciter obtinuit. Plures quidem ex Episcopis acta in Comitiis privatim retractarunt, quos inter & Bossuetus suilla narratur, atque ex praeclaro se mone de unitate, quem in Episcoporum conventu habuit, plane credi. bile est. Hinc forsitan fastium, ut a certis hominibus tamquam romana Curia adulator diffamaretur. Perdemissae autem sunt publicae deprecam

tium, & revocantium litterae ad Papam, quas alii suo saltem silentio adprobarunt, in quibus profitentur, se vehementer quidem, & supra omis ne id, quod dici potest, ex corde dolere, ac quaecumque in praesa- istis Comitiis si ve circa ecclesiasticam Potestatem, & pontificiam Authooritatem decreta, sive in praejudicium jurium earumdem Ecelesiarum Ddeliberata, pro non decretis, nec deliberatis habere, & habenda eL se, serio insuper spondentes, se ita in posterum gesturos, ut nihil penitus de vera eorum erga sanctam Sedem obed: entia, ac debitori pro juribus ipsarum Ecclesiarum defendendis Zelo desiderandum superis Asit. Ipse Rex christianissimus edictum suum antea pro Cluri Declaratione politicis ex motivis emissum nullius roboris fore missis Romam Litateris pollicitus, & publice testatus est η .

g. 8.

Ut igitur historiam nostris diebus tam celebratae Declarationis gallicanae a capite repetamus, ea sane in ipsa radice sua jam vitiata est, quippe ex politia humana, ex studio complacendi, ex metu, aliaque passione prosecta, nec doctrina etiam sua antiquitati consormis, ted vel apud Gallos novitia, atque a pristina fide aliena, neque totius gal. Iicanae Ecelesae in sacra Synodo decisio, sed paucorum, si cum absent, bus compares, in Comitiis opinio, non nisi per violentiam Sorbonae

129쪽

obtrusa, a plurimis vero orthodoxis tam intra Galliam, quam univerasum per orbem impugnata, rejectaque, a summis Pontificibus constanister reprobata, ab Episcopis, suis Authoribus revocata, ab ipso demum Rege christianissimo abolita, & annihilata. Haec sunt dictae Declarati nis natalitia, haec fata, hic exitus tanto apostolicae Sedi gloriosior, quanto ex ipsa oppugnatione veritas manifestior. Nee resert post retractationem Episcoporum adhuc in Gallia quatuor Articulos ab eruditis plerumque defendi: praeterquam enim, quod a gallicis etiam Doctori. bus iidem Articuli graviter sint impugnati, parum nos movent sacta hominum a norma legitimae Authoritatis aberrantia. Non ii sumus,

qui Regulam ab hominibus, sed a Regula homines dijudicemus.

Absit autem , ut historica hae narratione nostra quidquam atristigmatis praestantissimo Galliarum Clero inurere velle videamur. Ine rantiae donum ex divina promissione solius apostolicae Petri Sedis, seu romanae Ecclesiae privilegium est. Eorum etiam, qui lapsi in errorem sunt, humana id suit infirmitas, & conditio; resipuisse autem ab errore, haec virtus est, atque gloria. Incassum ergo gallicanae Ecclesiae do. ctrinam toties nobis FEBRONIVS depraedicat, qui pessimus liber, non paenitens Author, ab apostolica sede, nostraque Germaniae Ecclesia, singulariter a praecipuis Imperii Archiepiscopis jam damnatus est' . Discant Febroniani vel a Galliae Praesulibus, quanta summo fidelium Past ri, Christique Uicario reverentia sit debita. Ex S. Avito viennensi Bossuetus Meldensis laudato sermone de unitate summe memorabile dictum adducit: Dum Papa, fit Caput omnium Episcoporum impugnatur, non

unus solum Episcopus est, sed totus universim Episcopatus, qui periclitatur. S. IO.

In laudem tantae Eeelesiae, qualis Gallicana est, recentissima quaedam hujus primum seculi exempla proferam, quibus posteriora illis elapsi seculi comitiis sensa sua manifestavit. Cum anno IIo 6 occasione Bullae: Vineam Domini in Cleri conventu dictum fuisset, constitutiones pontificias tunc hahere vim obligandi, postquam a corpore Pastorum suissent acceptatae, hancque acceptationem fieri ab Episcopis per viam judicii;

130쪽

clemens XI hae clausula s. sedis authoritatem vioIari conquestus est. Igitur anno I7II data ad Papam epistola Galliae Praesules ita se explie, runt, ,, per id non se intellexisse acceptationem, quae sitsolemnis, nequo ut Episcoporum conventus, velut ex constitutionum suo illas tribuissenali subjieeret, sed ut suae doctrinae conformitatem cum apostolica signi-,inearet, simulque omne Ian senistis effugium praecluderet. Quam optima haec est cleri gallicani declaratio, pontificiae constitutioni Episcoporum acceptationem esse jungendam, non tamen Iol nem, quasi sine haeauthoritas ad obligandum fideles Pontifici deesset, aut hujus sententia Episcopis quasi ejusdem Micibus esset subjecta, quam suo judicio vel approbare possent, vel reprobare; sed propter adversarios ad superandam

eorum proterviam, ut tanto majore Ruth Oritate, Vel externa apud ho mines obloquentium ora comprimantur, dum unacum capite membrorum, seu corporis consensum vident manifestatum, omni jam praecluso humani praetextus effugio. Ita nimirum non juris, sed facti necessitata saepe Concilia universalia convocabantur, ut totius orbis christiani expressa condemnatio refragarios opprimeret tanto authoritatis visibilis, atque externae pondere, cui nemo hominum se opponere, & contradi. cere auderet, vel si quidam pauci id fuerint ausi, ob tantae temeritatis notam apud omnes aversionem excitarent.

Duo insuper sunt comitia Cleri gallicani ex novissimis temporibus ins gni praeconio prosequenda. Anno 1728, die 8 Maji de episcopali potestate a Christo instituta Praesules ita loquuntur: AAt Iesus Christus ipse sesua institutione limites praescripsit huic potesati, quam subjeeit Sedi Pe- ,,tri, in qua posuit plenitudinem apostolicae potestatis. Tam longe a sunt Galli ab hodierna Germanorum doctrina, omnes Episcopos aequales esse, & plenitudinem potestatis habere. Notandum pariter a Gallis non sngulos quosque Episcopos, sed ipsam episcopalem potestatem diei pomtificiae subjectam, quod vel parisiensis scholae doctrinam corrigere videtur: si enim superiora sunt Pontifice Episcoporum Concilia; tunc in his plu-nitudo potestatis est, non in illo: nec Petro subjecta est episcopalis potestas, sed ille huic. Certe Christus Dominus Apostolis, licet tunc essent

in unum congregati, non mandaUit regere Petrum; universm autem Apostolos Petro commisit eontra diaboli insidias in fide confirmandos Luc. 22.

In alio conventu anno 176 I gallicani Praesules de apostolica Sede haec os. Pa fantur: Digiti su by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION