Quis est Petrus? : seu, Qualis Petri primatus? Liber theologico-canonico catholicus

발행: 1790년

분량: 526페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

ad provincias commeavit, non probabitur pervenisse, his ignoratio- is venia remittetur, ita ut de cetero penitus incipiant abstinere. --Si qui autem scisse sormam vivendi missam a Siricio detegentur, ne- isque statim cupiditates libidinis abjecisse, illi sunt modis omnibus subis semovendi, qui post admonitionem cognitam praeponendam arbitrati sesunt Voluptatem - Haec disciplina vetus: eamne hodierni Resorm tores cupiant restitutam Eosimus Papa ad Hesychium Salonitanum scribens modum ordinationis sacrae ab Episcopis servandum severe pra cepit 'b: Sciet, quisquis hoe posthabita Patrum, & apostolicae Sedis authoritate neglexerit, a nobis districtius vindicandum, ut loci sui minime dubitet tibi non conitare rationem, si hoc putat post tot prohibitiones impune tentari Talis est Caelestini I epistola ad universos Episcopos per Apuliam, & Calabriam, ex qua apparet, licet

tantum monita dicantur Pontificum decreta, vim tamen strictae obligationis eisdem inesse '' . Quisquis conatus fuerit tentare prohibita, sentiet censuram Sed is apostolicae minime defuturam. Quae enim sola admo- itionis authoritate non corrigimus, necesse est per sieveritatem comisgruentem regulis vindicemus ' Insigne est Leonis M. de Pontificum

authoritate legislativa decretum universis Episcopis per Campaniam, Picenum, Tusciam, S universias provincias inscriptum, in quo legimus : Omnia decretalia constituta, tam beatae memoriae Innocentii, quamisomnium Decessorum nostrorum, quae de ecclesiasticis ordinibus, &,,Canonum promulgata sunt diiciplinis , ita a vestra dilectione custodiri. ,,debere maudamus, ut siquis in illa commiserit, veniam sibi deinceps DaOTurit denegari.

Neque vero tantum ad occidentales, Verum etiam ad Orientales pontificia mandata dabantur: praeterquam enim quod tribus primis seculis Pontificos Clemens, Soter, Uictor, & Stephanus sua decreta, uti vidimus, in orientem quoque miserint, Stricius expresse suam supremam universalis Pontificatus jurisdictionem profitetur in hunc modum D: Quid ab universs polibae Ecclesiis sequendum sit, quid vitaridum generali ρω- nunciatisne decernimur. Eodem Pontifice teste Liberius Antecessor generalia decreta edidit, quibus prohibuit ab Arianis baptizatos denuo in Ec-

212쪽

elesia baptizari. Iam antea Iulius I. AntiochonIs contemtam suam ponistificiam authoritatem graviter exprobraverat υ : is oportuit omnibus Anobis seripsisse, ut ita ab omnibus, quod justum esset, decerneretur. AAn ignoratis hane esse consuetudinem, ut primum nobis scribatur, &-hinc, quod justum est, decernatur Obsecro, hono animo ferte loquae enim scribo, ad publicum bonum conserunt. Nam quae accepimusna B. Petro Apostolo, ea vobis significo, non seripturus tamen, quod onota apud omnes ea esse existimem, nisi quae gesta sunt, me conturbaLissentiri Iam ergo in primitiva Ecclesia ubique notum fuerat Pontificis jus esse a S. Petro descendens, in locis quibuscumque id, quod justum est, decernendi. Non minus posteriores Pontifices jus suum exercuerunt. Inter plura, quae Innocentius ad Orientales dedit, decreta, memoratu

dignior est ad Alexandrum Antiochenum epistola, in qua duo disciplinae capita statuuntur ' : primum est, quo Patriarchae Antiocheno jus attribuit, sicut Metropolitas, ita omnes orientis Episcopos si ve per se, si vo per suos Delegatos ordinandi; alterum prohibet, ne divisis Imperii provinciis in duas Metropoles, duo propterea Metropolitani constituantur. Celebris est Zosimi Papae adversus Pelagium, Caelestinumque Tractatoria,

cujus exemplaria est ad Orientales Ecclesias, aranti dioecesin, F Consantino. polin, X Thessalontiam, θ' Hieraβbma ad Disicopos transmissa suisse, scriptor quinti seculi Marius Mercator testatur' ' . Ita in Orientem quoque generalia Pontificum decreta propagabantur, quod insuper ex Xysto III constat, qui Cyrillo Alexandrino de scriptis ad ipsum missis mandavit '' ' risHaec ad vicinorum fratrum notitiam volo mitti per pietatem tuam, ut sediseant in re tanta, etsi olim cuncta plenissime definita fuerint, non Ce sare, aut segnem esse tamen apostolicam Sedem: neque enim permittit nos quietos e1Ie ab ejusmodi curis omnium Ecclesiarum sollicitudo.

Quam multa, variaque in regimine utriusque Ecclesiae, Orientalis aeque, ae Occidentalis Pontifices sexti seculi ordinarint, possem innumeris propemodum exemplis Ostendere, nisi brevitatis studio in re notissima a plurimis abstinerem. Omissis itaque Symaehi, Hormisdae, Aga- peti, Uigilii, Pelagii, aliorumque decretis de S. Gregorio M. stiorum Praecesi orum vestigiis fideliter insistente, suamque eximiam ob humili. A a 3 i talem

213쪽

tatem vel ipsis adverstriis commendato unicum proseram exemplum ex Fleurio desumtum ' , quod non solum supremam gubernandi potest,tem, sed alia etiam jura pontificia circa disciplinam sexti Seculi ad non exiguam Febronianorum confusionem luculenter ostendit. Adrianus Episeopus Thebanus a duobus a se depositis Diaconis apud Joannem La. ris Mum Metropolitam accusatus, ab eodem injuste fuit ad arctum eviseerem condemnatus ), caussa ad Episcopum primae Justinianae, Pri matem Illyri ei, & apostolicae Sedis Vicarium remittebatur. Hujus quoque sententia cccidit Adrianus Thebanus. Quare is ad ipsum Papam appellavit, suaeque appellationis certiorem fecit Ioannem Justinianaeum Primatem, qui Legatos suos ad Honoratum Papae Nuntium Constantinopoli hahitantem misit ), promisitque, se viros suae sententiae deis sensores Romam ablegaturum. S. Gregorius, cum diu, sed frustra Primatis Delegatos exspectasset, judicium utriusque Ioannis, tam Laarissaei, quam Justinianaei examinavit, & iniquum invenit η3 , ergo sen. tentiam nullam declarat, ipsumque Primatem ad triginta dierum poeni. tentiam, quo tempore sacra Communione privaretur, damnat, & grais uiores adhuc poenas, nisi obediat, comminatur ). In epistola vero ad Lari Teum Metropolitam Papa loquitur in hunc modum: se Commi senione Corporis Domini nostri privari meritus es, quoniam contemsi suisAnteeetaris mei admonitionem, dum a jurisdictione tua Adrianum. si&Ecelesiam ipsius Thebanam exemit' ): Uerum plus jam a te non exi4, gimus, ut si quam actionem civilem, aut criminalem contra Adria senum Episcopum movere velis, de hac cauilla Nuncii nostri, qui Con sistantinopoli sunt, judicent, si sit mediocris momenti; si vero majorisε Mad sacram Sedem deseratur 'q). Haec tibi injungimus sub poena ex. secommunicationis, a qua non aliter, quam jubente romano Pontifice, Asolo mortis articulo excepto, absolvi poteris '' . Volumus etiam, - ut

Hist. eecies. T. 8, L. 35, S. I, Vers. Parol. si Similia Metropolitanae violentiae exempla non mimm s quod ad constriiugem eam illius authoritatum Papae ex votis Episcoporum ansam dederint. . .et Jam tune ergo in Ecclesia graeca Nuntii apostolici, iique stabiles laetant, ut ex historia patet, eum nexiliatibus Pro ratione temporum diversis. Ita appellationes, & quidem extra provinciam pariter tunc erant in usu..c Tanta tune fuit Pontificis authoritas, & in Primatibus etiam obediendi necea ' tas sub gravissimis poenis suspensionis, aut depositionis. s Εn exemtionis ab archiepiscopali jurisdictione exemplum rub Pelagi d II. 6 Exemplum cali Te majotis ad Papain deserundae. Aliud exemplum pontificiae relervationis etiam pro foro interno.

214쪽

isut sine omni tergiversatione omnia hona, saera aut pro ana, minis bilia aut immobilia Ecclesiae thebanae, quae surripuisse accusaris, ti quorum commentarius in nostris manibus est , restituas , & si hac Q. Oper re aliqua contentio oriatur, jubemus, ut de ea Nuncius noster constantinopolitanus cognoscat ). Huic facto historico, quod fere

singula puncta disciplinae hodiernae, quae impugnantur, jam seculo sexto testatur, M. Fleury sequentem notam apponit: ri Undo juria dictionis, &-judiciorum ecclesiasticorum rationem perspicue videmus, nobisque ex.semplum, quanta illa aetate sacrae Sed is authoritas merit, memoratu di-

signissimum perhibetur. ,, Quid ad hoc criterium laudati sui Fleurii Fo. bronius Τ quid Febroniani I

g. II. Apologista Febronii a sancto P. Gregorio breviter se putat pomexpedire inquiens '' : Apparebit multa, quae Magnus hic Ponti sex sine isexemplo, & cum authoritate suscepit, vere tamen jurisdictionis papa ;,lis actus non esse, quamvis tales esse videantur. Nonnulla a sancto Pomistifice ex abundanti gelo, ex singulari confidentia Episcoporum, ex Im. eratorum beneplacito suscepta suisse, quae ad universialis PrImatis oct, ,ficium non pertinent; etiam a sancto Gregorio quae summorum quo, sique Virorum infirmitas est pro extensione pontifieiae authoritatis ultra sinativos fines allaboratum fuisse. Brevissimus sane modus, isque facillimus ab authoritate SS. Patrum se expediendi ossiciosa hypocrisi dicendo, Wο infirmitate humana id magnis etiam viris aecidisse. Si opportuna sese ocieasio obtulerit, eodem jure, & sine ossicii ambage cum Febronio dicere poteris, ejusmodi esse haec iacta, quae contra divinam institutionem edi sentialia Episcoporum jura injuste violarint, quae puram Ecclesiae disciplunam faede deturparint, quae malo suo, & deceptorio exemplo, hoc est, eo perniciosiore scandalo, quo sub sanctitatis praetextu, plus christianae Religioni, quam omnes haereses nocuerint, quae demum ex spiritu superdihiae, & dominandi libidine, tamquam nativa radice sua prodierint. Ilae ratione Sanctos ab universali Ecclesia agnitos ex Beatorum albo expungere, & quidem ad ipsius Ecclesiae ignominiam & infamiam licebit, ita ut post Gregorium UlI jam Magno quoque Gregorio I jussit nostrorum Dil,

eulariorum toto caelo cedendum sit. Ego autem aliter sentio, regulam

-γ ratis tune Nunciorum jurisdictio pro soro etiam contentiola fulta De Stat. Eccles. Tom. z. Flores sparsi γ' o.

215쪽

& normam, ad quam summorum Pontificum facta snt examinanda, non esse Febronianum Oraculum, sed potius divini Uerbi effatum: Pasce es meas. Quidquid ligaveris, aut solveris super terram, erit ligatum, solutumve S in caelis.

Insuper meminisse Apologistam oportuisset, non primum sne exemplo injustae potestatis usurpatorem dicendum fuisse sanctum Grego. rium M., sed eo ipso teste jam antecessisse Pelagium, immo ab oculato Febronio similem maculam jam in Uictore P. seculo II, in Stephano see.

III, quidni in Stricio, Iulio, aliisve sec. IV in Bonifacio, Zosmo,

Coelestino. Gelasio, & priecipue Leone M. sec. V fuisse observatam.' Quodsi ita est, prout sacta SS. Pontificum n ogari nullatenus possunt, saltem ab hisce Dominis jure id petimus, ut honestiore modo nobiscum agant, & ab illa mendaei, attamen vulgari hypocrisi abstineant, si miniantes prioribus octo seculis exercitam Pontificum authoritatem, ill rumque temporum puram adhuc disciplinam se venerari. Manifestum est quippe ex plurimis, iisque certissimis factis, eadem pontificia jura, quae nune tanta contentione impugnantur, jam tunc a sanctis Pontificibus exercita, atque ab universali Ecclesia ceu divinitus instituta apostolica: Sedis jura, ct privilegia suisse agnita. I 3. U

Ex seculo septimo vulgatissimum vel inter ipsos Adversarios Paopae Honorii factum est, quo de Christi voluntate una, duabusue disputantibus inter se Patriarchis, Sergio constantinopolitano, & sancto S phronio hierosolymitano, silentium utrique imposuit. Postea Heraclii Imperatoris Ecthesis, etsi a Sergio, & pluribus Episcopis subscripta, nihilominus a Papa Ioanne IU fuit condemnata. Sed cum pontificio decreisto Paulus constantinopolitanus Sergii Successor morem non gessisset; alter Sergius Metropolita in insula Cypro illum apud Theodorum Papamaeeusavit in libello Papae oblato aperte agnoscens, profitensque sancta Sodis authoritatem in potestate S. Petra tollata esse fundatam. Idem Papa Stephano Doriensi Episcopo, quem suum pro Palaestina Uicarium nominavit, per litteras potestatem tradidit in causis ecclesiasticis decernendi, atque

Episcopos a quodam Sergio Ioppensi illegitime ordinator, nisi resipiscerent, r

216쪽

- 1 3rent, deponendi. Tanta tune Papae potestas, etiam in Oriente, vel sule in Uicariis existebat, & hoc quidem virtute clavium S. Petro traditarum, uti expresse S. Martinus I testatur in epistola ad Orientales data, qua Ioannem Episcopum Philadelphiae suum Vicarium in omnibus Ecelesiis Hierosolymitanae& Antiochenae subditis instituit: -Quod facimus illa po.

,,testate, quam a S. Petro accepimus, id exigente temporum calamitate.

Fac ut haec decreta ab omnibus fidelibus regionum illarum obsediis enturis D.

Seeulo octavo Germania nostra, & sngulariter quidem nostra Pa. tria digna suit. quae summae Sedis attentionem ad se traheret. Viri apostoli et Roma ad nos ablegati in his quoque terris Regnum Dei dilatabant. Necesse erat novas fundare Ecclesias, in iisque disciplinam instituere lo. eis, & temporibus illis convenientem. Hae super re apud Fleurium occurrit Capitulare Gregorii II η' , quo Legatis suis in Ba variam pro. secturis in mandatis dedit: MUbi epistolas nostras reddideritis, cum Du Aee illius Provinciae deliberabitis, ut congregetur ConVentus Sacerdo. istum, Iudicum, & omnium illius gentis Primorum μ. Jubebitis obser Avari traditionem Ecclesiae romanae Episcopatus consideratis Ioco. serum distantiis, & cuiuslibet Ducis jurisdictione creabitis, & cuilibet MSedi terminos ponetis. Si tres, aut quatuor Sedes constitueritis, maia orem Archiepiscopo reservabitis, & congregatis tribus Episcopis no.

rivos ordinabitis ex authoritate S. Petri. Si virum inveneritis dignum, , qui in archiepiscopali Sede collocetur, aut datis litteris vestris eum ad sinos dirigatis, aut vobiscum adducetis. Ergo nostrorum Episcopa

tuum institutio, & in specie archiepiscopalis jurisdictio apud nos inde ex apostolicae Sed is gratia suam trahunt originem. Ecclesiae romana, traditio fundamentum est primitivae nostrae , & antiquissimae disciplinae,

nee non, si ita loqui fas est, libertatum nostrarum ecclesiasticarum, eo forsitan in sensu, ut immunes ab acceptatione decreti essent nostri inso. riores Praelati, & Pastores, si contra veterem Ecclesiae romanae traditio. nem Episcopi, aut Archiepiscopi Vellent aliquid ordinare , quod uti D. eile pr sumendum non est; utinam experiri non foret necesset Prae terea Episcopos ordinare, aut saltem confirmare, & Archiepiscopos eon.

- stitue. .

217쪽

thoritatem S. Petri pertinere credebatur. Non defuit summorum Pontificum cura, quo majores adhuc progressus divina Religio in nostra Germania saceret: hine novos prioribus submiserunt Delegatos, inter quos praecipuus eminebat S. Bonifacius novorum Episcopatuum erector, quorum confirmationem litteris a Papa petiit, atque etiam ut cujus

libet Episcopi limites definirentur. Zacharias P. novos hosce Episcopatus confirmavit, at in epiliola ad Burchardum Nurgeburgensem prohibuit, ne quis alius praeter P etpae Vicarium ibi Episcopos ordinet η . Ex quo decreto iterum apparet, in Germania vel ab ipsa origine Episcoporum Ordinationem, aut confirmationem non ad Metropolitas, sed ad summum Pontificem pertinuisse.

. IS.

Hactenus octo priora Eccleliae secula tantum obiter percurri, queis vel ipso Febronio conteitante jultos intra limites pontificia jurisdictio continebatur, utpote salsis decretalibus nondum existentibus. Unicum adhuc ex nono seculo exemplum graecae Ecclesiae haud possum praeterire, tum quia ibi adhuc plane incognitae suerant Isidori merces, tum quia salsis illarum praejudiciis omnes, etiam Orientis Ecclesias praeter Occidentalem fuisse deceptas, ne Febroniani quidem nostri asserere audebunt. Ad notum itaque Photii schisma venio. Cum S. Ignatius Constantinopolitanus Patriarcha Caesarem Bardam ob vitae inhonestae scandala communione sancita privasset; is furore adversus S. Utrum e ardescens Concilium convocavit, in quo Episcopi, prout saepe jam contigit, mundano savore capti Patriarcha deposito Photium, etsi laicum hominem elegerunt. Ut Sed is suae firmitati consuleret Photius , ad rin manum Pontificem Legatos misit quatuor Metropolitas, electionem suam,& Ignatii depositionem Romae nunciaturos. Pontifex Nicolaus I hujus rei novitate contra Ecclesne Canones audita duobus a se ConstantinO- pol in Delegatis praecepit, ut Synodo indicta canonice in rem inquirerent, sibique totam renunciarent. Insuper ad Michaelem Imperatorem epistolam dedit, in qua conqueritur, sacra Sede inconsulta ConstantinO- politano in Concilio Ignatium fuisse depositum, Laici quoque Electio-Dem reprehendit, .quod contra Conciliorum, & SS. Pontificum decreta facta sit, dein ita concludit: AIn Consecrationem hujus viri consentire

218쪽

I93 sitire non possumus, donee per Legatos nostros, quid in hac erusiasiactum sit, ad nos relatum fuerit. Atque ut in omnibus rectus ordo seservetur. volumus, ut ignatius in conspectu Legatorum nostrorum, &,,totius Concilii veniat. - Tum si omnia nobis fuerint significata, ,,quid pro pace Ecclesiae Vestrie agendum sit, apostolica Sanctione desinis.

Legatis Papae Constantinopoli praesentibus, sed & Photii solli

citatione corruptis S. Patriarcha Ignatius ad ipsum Papam appellavit, in. quiens: Ducite me ad Papam, cujus iudicium lubens subibo. Idem S. Pa. triarcha in epistolis antea ad Episcopos miliis adduxit Decretalem Innocentii P. pro catilla S.Chrysostomi, pariter quartum Canonem Sardicensem, vi cujus in locum depositi Episcopi, qui de sentiore se apud stipe. rius tribunal velit, non in trudi alium liceret, antequam Episcopus ro manus sententiam pronunciasset. Mentitus itaque est Photius in sua ad Papam epistola negans Sardi cense Concilium , & Decretalos Pontificum apud Graecos recipi, cui Ponti sex ita respondit: se Quod vero dicis, ne ,,que Sardi censu concilium, neque Decretales SS. Pontificum a vobis Drecipi, credere non possumus, maxime eum Sardi cense Concilium, quod penes vos in vestris regionibus actum est, ab omni Ecelos a recipitur, decretales autem epistolae a sacra Sede emanarunt, cujus,, Authoritate omnia Concilia confirmantur. Hoc adeo inter ipsos Graecos notum erat, ut ipsi Conciliabuli sui anno priore 86I contra Ignatium congregati a Papa confirmationem petierint, quam ille constanter nega. vit. Summe memorabilis ejusdem Papae sententia est, quam Orientis Imperatori, hoc idem Concilium Constantinopoli habitum propter Epi seoporum multitudinem commendanti, rescripsit: Nos in Conciliis non adnumerum Epistoporum attendimus, sed sententi e pronuntiatae jusitiam aestima. mus: quod utique judicis est Concilio Superioris. In tertia epistola ad omnes Orientis Fideles directa, cum Pontifex Legatorum suorum acta reprobasset; tres Patriarchas, Alexandrinum, Anilochenum, & Hiero

solymitanum, item Metropolitas, & Episcopos speciatim ita alloquitur AVobis Authoritate apostolica praecipimus, ut de ignatii, & Photii eatissaisnobis elim eadem sentiatis, atque has litteras nostras in Dioecesibus ψε. , ,stris praedicari curetis, quo ad omnium notitiam perveniant , v).

Quid cogitatis Febronia nil quid est, quod tota Orientis Ecclusa tan

tam apostolicae Sed is authoritatem agnoVerit 3 etiamne illa neque, ae

Oecidentalis judicio vestro decepta suit per Pseudo . Isidori mendacia B h a Num

219쪽

Num eontra, ac tota retro antiquitas docuit, intolerabile papalis arro. gantiae jugum vestra scilicet opinione subito sibi, quin verbo contra. diceret, imponi passus est totus Oriens 8 Num nativa sua, & essentialia jura tam turpiter pro nihilo vendiderunt omnes illi Episcopi, Archiepiscopi, Patriarchae, & favente quidem sibi contra Papam Imperatore Quid, quod ipse adeo Photius a Sede romana jam damnatus, eamque Propterea contumeliis proscindens, hanc tamen jurisdictionis lupremae potestatem, cui hactenus se ipsum submiserat, impugnare non est ausus l

a , . . r

Mortuo Michaele Imperatore eiusdem successor Basilius primam suam in eo posuit curam , ut detruso Pla otio legitimum Pallorem Ecclesiae Constantinopolitante restituerec, quo facto mox ad romanum Pontificem epistolam misit, in qua ea, quae secerat, narrans ita pergit: MIam Uestrum est ea, quae iacimus, rata habere, & reliqua compone. re: nimirum decernendum vobis est, quid de illis faciendum, qui cum is Photio communicarunc. -- uuia Vero Omnes serme Episcopi, & Pres. yteri nostri hanc culpam admiserunt, rogamus, ut super eos Vestra misericordiar viscera commoveri sinatis. - S. Ignatius quoque in suae ad Papam epistolae exordio mox Primatum sanctae sedis, ejusque auth ritatem, quam ad sananda totius Ecclesim Uulnera accepit, sincere profitetur. His epistolis Hadriano II Papae redditis Graecorum Legati multiplices gratias Ecclesiae romanae reserebant propterea, quod a schismate ipsos libera set; dein Imperatoris, & Patriarchae nomine librum de Constantinopolitano Conciliabulo Papae examinandum osserunt potentes, ut quid de illo sentiendum ellet, tamquam summum Ecclesiis Caput declaret. Pontifex Concilio Romae habito Photium cum actis sui Conciliabuli anathemate feriit, ita sententiam concludens: Quicunque, si ad ejus no--itiam haec sanctio apostolica pervenerit, exemplaria illius Conciliabuli sepenes se retinuerit, ea non indica Verit, vel igni tradiderit, excom- unicetur, vel si Clericus est, deponatur. Quae non solum de consistantinopolitanis, sed etiam Alexandrinis, Antiochenis, Hierosolymi. setanis, atque de omnibus omnino Fidelibus decernimus.-- Interim Ponti si eis Legati Constantinopolin advenientes Imperatori Basilio amicabiles exhibuerunt litteras, in quibus Papa petiit, ut in concilio apud Orientales celebrando omnes subscribant decretis romani Concilii adversus it.

la Photii decreta celebrati. Imperator Legatis honorifice exceptis inter alia Disiti sed by Coos

220쪽

alia respondit: ,, Ab annis duobus cum Patriarchis orientis, Metropo- Mitis, & Episcopis Ecclesiae romanae, Matris nostrae, judicium exspectarimus . Ita ab Orientalibus quoque Ecclesiis, ab ipsa Hierosolymitana, in qua primum nata est christiana Religio, tamquam universalia tamen omnium Mater agnita est romana Ecclesia. Igitur per prima octo sucula usque ad tristissimam graeci schis natis epocham ex monumentis praeeipue orientalibus ostendi , quantum in totius Ecclesiae regimine pontificia semper authoritas valuerit; restat, ut breviter adhuc ex Conci-ciliis, iisque generalibus demonstrem, quantam & haec subjectionis, ac obedientiae erga Papam necessitatem agnoverint.

Atque de Nicaeno primo universali incipiam : Can. 6 profitetur, prout expresse Patres Chalcedonenses Act. I 6 declararunt. Ecclesiam ra. manum habuise semper Primatum. Non hic intelligendum esse inertem, aut vani dumtaxat honoris absque jurisdictione Primatum, res per se ipsam manifesta est, neque enim Alexandrino, aut Antiocheno Patriaris eliis suus inter suos Primatus sine jurisdictione adjudicabatur. Hue so stan adhuc spectat sequens Canon 39, qui ita latine legitur: Ille, qui tenet Sedem Romae, est primus sicut Petrus, cui data est potestas in Aomnes Principes christianos, & omnes populos eorum, ut qui sit Ui. arius Christi Domini nostri super cunctos populos, & universam Εc.

seclesiam christianam, & quicumque contradixerit, a Synodo ex commin, ,nicetur. Hujus autem Concilii plus, quam sto Canones fuisse consectos, seu, si ita loqui prae placet, saluta, praeter Franciscum Turrianum insigniter cruditum, etsi vulgo nostri aevi contemtum, fortiter probat dotii A. Cardinalis d'Aguirre λ Praeterea Nicaeni Patres acta Concilii ad Sylvestrum Papam transmiserunt, ejus alsensu confirmanda,& roboranda, uti constat ex Felicis ill epistola IU: se Eam vocem seis sequentes Tu es P cirus, & super hane Petram trecenti decem, &-octo SS. Patres apud Nicaeam congregati confirmationem rerum, a seque authoritatem sacrae romanae Ecclesiae detulerunt. - Aliunde ponti. sciam in omnes Ecclesias authoritatem tunc fuisse agnitam Sardi cense Concilium a. 347 testatur ): se Hoc enim optimum, & congruentissi-rimum cssis videbitur, si ad Caput, id est, ad Putri Apostoli Sedem de I, b a issim

SEARCH

MENU NAVIGATION