장음표시 사용
391쪽
1---- meam praxin breviter dare spectandam. Symmachus P. Inique apud Theodoricum Regem accusatus, ut suam contra malos delatores proba.ret innocentiam, sponte sua ecclesiasticae Synodi judicio se submisit, secutus in eo non solum Damasi, sui Praedecessoris exemplum, sed &Sylvestri, ac ipsius Apostoli Pauli, qui injustis criminationibus petiti propter necessitatom probandae suae innocentiae ad ipsa secularia, imo infidelium tribunalia sui judicium prorogarunt. At vero Episcopi a Theodorico Romam ad Synodum vocati comparere noluerunt duplici ex capite, quod per Primatum s. Petri ipsius Papae jus fuisset Syno. dum convocandi, & quod res sit haud facile exemplo probanda, romanae Sedis Antistitem minorum subjacuisse judicio. Cum Rex, licet a fide alienus Pontisicis consensum expetiisset, & prout acta Synodi Ioquuntur, Pontifex ipse Episcopis authoritatem ordinis corrigendi secundum eccississitas Canones se dare pro sessus esset; illi accusati innocentiam coram hominibus declarantes totam caussam Dei judicio reservarunt. . g. 2.
Non deerant jam seeuli sexti initio, qui in illud primae sedis privilegium, & in ipsam romanam Synodum invidia, ac maledicentia sagra. rent: hinc Ennodius, Ticinensis postea Episcopus, Apologeticum scripsit canonica Synodi authuritate probatum. Uerba, quibus summae Sed is privilegium extulit, nostris praecipue diebus summe memorabilia
sunt: AAliorum sorte hominum caussas Deus voluerit per homines tor- ,,minare: Sedis istius Praesulem sine quaestione suo reservavit arhitrio. Uo siluit B. Petri Apostoli Succetares coelo tantum debere innocentiam,
si& subtilissimi Discussoris indagini inviolatam exhibere conscientiam. se Nolite aestimare eas animas de inquisitionibus non habere formidinem, ,,quas Deus prae ceteris suo reservavit examini. Non habet apud illum Areus de allegationis nitore subsidium , quando ipso factorum utitur te-riste, quo judice. Dices forsitan ore nium animarum talis erit in illa ,,disceptatione conditio. Respondebo mi dictum, Tu es Petrus, F D. ,,per banc Petram aediscabo Ecclesiam meam, S quaecumque solveris super terseram , erunt soluta θ' in caelo: Et rursum sanctorum voce Pontificum dignitatem Sedis ejus lactam toto orbe v Enerabilem, dum illi quid. uid si delium est, ubique submittitur, dum totius corporis caput esse se designatur. De qua mihi videtur dictum per Prophetam: si haec humi.
Utatur, ad cujus fugietis auxilium, & ubi relinquetis gloriam vestram Λ a a Plura Dissiligod by Corale
392쪽
Plura sunt in hisee praeclaris verbis attentione dignissima, quae propriae Lectoris meditationi relinquam. Hanc Ennodii apologiam contra Lau-noji cavillationes solidissime vindicavit P. Natalis Alexander 'b. Mirabile autem , quod vir tam doctus non animadverterit, se quoque in Launoyo refutatum, siquidem Episcoporum romanae Synodi judicio Deus Sedis illius Praesules sine quaestione suo arbitrici reservarit, & illi tantum caelo in noeentiam suam debeant, &. huic uni, cui dictum est, Tu es Petrus, nulla sit in terra superior Potestas, a qua judicari posset; ergo ne aecum enici quidem Concilii. o voluntas, quantum tu in opiniones hominum dominaris, ut intellectum servitute opprimas, nec videre, quae mani sella sunt, permittas l
Ne vero adulationis tibi suspecta Synodus romana videatur, nO- veris eumdem universaliter tune suillo Ecclesiae sensum, quae unum supremum Caput totius corporis, non tantum dispersi, sed etiam collecti agnoscebat, eo quod Apostolorum Collegio, etiamsi in unum congregato solus a Christo praesectus est Petrus. Et gallicana quidem Ecclesia vel ipsam romanam devotione erga Sedem apostolicam superabat. S. Avitus Viennensis universae Ecclesiae gallicanae nomine ad Senatores romante Urbis scribens, ita effatur : APerlata est sollicitudini nostrae Mab Italia in exemplaribus sacerdotalis forma decreti, quam de Papa Symmacho apud Urbem collecti Italiae Antistites ediderunt. Quam constitutionem licet observabilem numerosi, reverendique Concilii reddat assensus, inteIligimus tamen sanctum Symmachum P., si seculo primum fuerat accusatus, Consacerdotum suorum solatium potius ad sciscere, quam recipere debuisse judicium. Quia sicut subditos nos esse terrenis Potestatibus jubet arbiter caeli ita non lacile datur inis telligi, qua Vel ratione, vel lege ab inferioribus eminentior judicetur. εTunc vero S. Avitus, ut Senator ipse romanus, & christianus Episcopus obtestatur Senatores, ut sicut prophanum mundi Caput nulli su ditorum judicio submittere auderent, ita non amplius tale quid in summum Pontificem attentarent: Ne minus diligatis in Ecclesia vestra Sedem Petri, quam in civitate apicem mundi; demum concludit: ,, Si in ceteris Sacerdotibus aliquid reformatione indigeat, id posse reformari; si ve- ro suspicio adversus summum Pontificem excitetur, jam non Episco-- Dpum,
393쪽
, pum, sed ipsum Episcopatum vacillare Verba, quae stylo senectsculpantur in silicet
hoe divino summae Sed is privilegio dicta sunt, ea sane evincunt, ro. manum Pontificem ne secum enici quidem Concilii judicio subjici posse, quippe qui eminentior ab inferioribus nequeat judicari, sed Dei examini servandus sit. Attamen hanc in rem insuper gallicani Scriptoris, ab ipsis Adversariis merito laudati, Ludov. Thomassini observationes sunt
memoratu dignissimae η : Inro Synodus romana non suam excusavitriinfrequentiam, non Episcoporum paucitatem, non universalis Synodi secongregatione opus esse ldixit, sed absolute rem Deo reservavit. si etia Et qui de Synodi romanae decreto mussabant, non illis in men. em veniebat, saltem universalis Synodi coalitionem implorare. atis MQuod impune peccaturos caussarentur, qui nullo humano coercerenώ,,tur judicio, id peraeque amoliebatur Synodi universalis sententiam. h4to Ennodius ait, Petri, ejusque Successorum id esse privilegium, utriinnocentiam coelo tantum debeant: non debebunt ergo vel tecum enisecae Synodo. sto Non inultum fore idem pollicetur, si quid peccethromanus Antistes. Rn quod judex sutura sit Synodus aecumeni ea; anispotius, quod Deo teste, eodemque judice peccet 8 6to Non auster. seri ait, sed differri de peccante Pontifice judicium: An ad aeeumenisecam usque acu Synodum y imo ad divinum usque eXamen. 7mo A quo Aoeeumenica SynoduS a Pontifice convocanda, & confirmanda est.
HQuare nee in ipsum, nili ab ipso impartitam distringet authoritatem. M8υο AEque oecumenica Synodus membrorum collectio est, etsi longe plurium, quorum non est de suo Vertice iudicare. 9no AEque cecum earinica Synodus ovile, & grex est, etsi numerosior: nec gregis est de se Pastore judicare, std judicis. Iomo Nihilosecius in generali, ae inseparticulari Synodo ab inserioribus eminentior judicabitur. 1 mo Ni Mhilominus non Episcopus, sed Episcopatus ipse vacillabit: & in laces sesito vertice Status episcopalis ipse in discrimen vocabitur. Istmo AEqueriin aecumenica Synodo frustra Princeps in jus vocabitur, quod ipse sedederiti nec legi suae, nisi lubens subjicietur. I 3tio AEque in oecu. , munica Synodo, si primae Sed is vanescant privilegia, ceterarum priu- A a R a ,,rOSM
I Differt. in Cone. Rom. sub SImmacho, g. 7. .
394쪽
Mrog tivae sedium, quae ab illa proficiscuntur, & conservantur, pari-Dter inanescent. I ta Denique si divini juris est, quod cum ceter dibrum hominum caussae per homines terminentur, Sed is istius Praesulem MDeus suo sine quaestione reservavit judieio, adversus juris divini san-rictionem nec cecumenica Synodus dimicabit. s. Nunc ad alia ejusdem speciei exempla; Eodem sexto seculo Pe. lagius I obliquis rumoribus laeeratus, quasi mortis Uigilii Papae reus, nulli hominum judicio se submisit, sed propria sui purgatione cuncto P Pulo satisfecit, nemine ad Synodi judicium Pontificem provocare auso. Aliud seculo octavo splendidum sane exemplum non minus Gallicanae, quam Romanae Ecclesiae exhibet nobis historia Leonis III; de quo An stasius in ejus vita haec narrat: -Fecit Rex carolus congregari in Eccle sesiam Petri Apostoli Archiepiscopos, Episcopos, Abbates, & Omnem MNobilitatem Francorum atque Romanorum etc., ut crimina, quae ad DVersus Pontificem dicta fuerant, examinarent. Qui universi Archiepi-mscopi, & Episcopi, & Abbates unanimiter audientes dixerunt: Nos se isdem Apostolicam, quae est Caput omnium Dei Ecclesiarum, judicare Mnon audemus: nam ab ipsa nos omnes, & Uicario suo judicamur, m. ipsa autem a nemine judicatur, quemadmodum & antiquitus mos fuit. Sed sicut ipse summus Pontifex censuerit, canonice obediemus Tum Pontifex se ipsum publico juramento purificavit, cui omnes congre' gati acquieverunt, & laudem Deo dederunt. Non absimilis fuit nono seculo Paschalis I purificatio, qui geminae caedis suspicione aspersus cor/M Ludovici Pii Legatis se jurejurando purgavit, quin ullus adversariorum Pontificis ad judicium universalis Synodi appellare auderet.
Hoc ipso seculo universalo Conei lium VIII Deit illud superiore a
ticulo allatum a nobis decretum, non licere, ne congregata quidem ςψ menica Synodo in summum Ρonti fieem absque temeritate jus dicere um enim Photius Constantinopolitanua collecto Pseudo concilio ad Ver us icolaum Pontificem fulmen vibrare stupeum attentasset, Propterς buccessor caus Hadrianus II in Synodo romana conquestus ita pronunti . 3, iquidem romanum Pontificem de omnium Ecclesiarum Praesulib.
395쪽
iaudicasse legimus: de eo vero quemquam judicari non legimus. Licet enim Honorio ab orientalibus Ν B. post mortem anathema sit dictum; hiciendum tamen est, quia fuerit super haeresi accusatus, propter quam solam licitum est minoribus majorum suorum motibus resistendi, vel Dpravos sensus libere respuendi: NB. N B. quamvis & ibi nec patri adi harum, nec ceterorum Antistitum cuipiam de eo quamlibet fas lacrit proferendi sententiam, nisi ejusdem primae Sedis Pontificis consensus se praecessitat Authoritas. - De Honorio nolim hic eam tractare quaestimnem, quae adhuc inter Scholasticos obversatur, an vera, vel etiam justa fuerit hujus Ponti si eis damnatio: certum esse contendo neutiquam adprobationem haeresis, sed non oppressionem haeresis ex ossicio debitam fuisse Honorii culpam, id quod vel Natalis Alexander docet, Honorium ab ha- res tam vere excuseri, quam pie. Hoc autem loco Observari meretur, Pon. tisicem non in vita sua, sed post mortem, cum non amplius supremum esset Ecclesiae Caput, fuisse judicatum, & quidem, etsi in caussa haeresis, non tamen ab Episcoporum concilio damnari potuisse, nisi summi Pontificis consensisset Authoritas. De haeresi ut jam dicam, cujus quidem nec unicum in tota retro antiquitate invenitur exemplum, posito tamen casu romanum Pontificem in haeresin incidere; Doctores nostri admittunt posse, & debere Papae non solum a Concilio, verum etiam particularibus a subditis contradici atque resisti, ΝΒ. si per se manifesta, non primum judicio declaranda, sed jam antea per ipsos Pontifices declarata soret hae. resis; cum eo ipse haereticus Papa jam non membrum catholicae Ecclesiae, minus legitimum Caput existeret: id tamen in easu quocumque dubio minime licere certum est; quia Ponti sex legitimus adhuc superior mane. ret inferiorum judicio non subjectus, atque a Deo positus, qui Fratres in fide confirmaret; non qui a statribus in fide confirmaretur. Quamobrem divina ex inititutione Ecclesiae membra vel maxime in dubio casu Capiti& sundamento suo adhaerere, atque consentire debent, sicque suo funda. mento conjuncta per ipsius Dei promissionem ab errore immunia sunt.
Seculo X ab Imperatore Ottone, & romana synodo attentatum adversus loannem XIl depolitionis judicium communi Catholicorum, ipsorum adeo Gallorum, in specie Petri de Marca calculo reprobatur, si paucos excipias sensus minus Catholici notorie jam suspectos e g. Launo. jum, modernum historicum Viennensem Schmittium. Undecimo seculo
396쪽
quid in eausia Paschalis II, qui in laicorum investituras extorto privi Iegio tonsenserat. callentissimus iuris canonici, uti & gallicanae disciplinae 1vo Carnotensis Episcopus scripserit. jam supra a nobis relatum est. Idem I voeum aliis Senonensis Provinciae Episcopis a conventu ad Pontificem judieandum ita se excusavit ' : Non videtur nobis utile consilium ad eae Concilia convenire, in quibus non possumus eas personas, contra quas 'agitur, condemnare, vel judicare, quia nec nostro, nec ullius hominum' probantur subjacere judicio. En rationem, propter quam summi Pontifices nec ab universali synodo iudicari possint l
Pro nostrae autem germanicae Ecclesiae doctrina insigne speeimen ex svnodo Quinti - Lineburgensi refert Bertoldus Presbyter Constantie nisss' ): MQuidam Bambergensis Clericus, nomino Cunibertus romani Pontificis Primatui derogare volens in mediam Synodum se contulit, a meis Gens romanos Pontifices hunc sibi primatum adscripssse, non aliunde eo nee tam haereditasse, N B. videlicet ut nullus de eorum judicio iudieare' debeat, nee illi alicujus judicio subjaceant. Qui cum aperte a tota Synodo confutaretur, praecipuo tamen a quodam laico convictus est per illud 'evangelicum: Non es discipulus 'pra Magistrum. Cum enim hoc genera iter in omnibus ecclesiasticis ordinibus observandum deputetur, ne major a minore judicetur, quis hoc Uicario S. Petri denegare potuit, quem omnes Catholici pro Domino & Magistro venerantur Τ
His demum adde, quae Philippus cum otione de Imperio certans ad Innocentium t II scripsit apud Rainat dum ): ASi nos in aliquo vos, sivel Romanam Ecclesiam offendisse videmur, nos pro honore Domini nostri J. C., cujus vicem in terris geritis, & ob reverentiam B. Petri MΡrincipis Apostolorum, cujus Uicarius estis, & ob salutem nostram nos ad satisfaciendum vobis supponimus. Si vero vos in aliquo nos, Vel Impeis Arium laesisse videmini, conscientiae vestrae super iis vos relinquimus. Cum enim nos pie credamus, & ante passionem, & post passionem D. N. Iesum MChristum B. Petro claves regni caelorum contulisse, & tradidisse jus ii, gandi, atque solvendi; scimus & protestamur, quod vos, qui in locum
397쪽
l-t 37ssessium eum plenitudine potestatis stiecessistis, in hujusmodi arti eulis ab Ahomine non estis judicandus, sed judicium vestrum soli Deo reservatur,iscujus judicium & examen, quod sibi soli debetur, nobis non quaerimus,,usurpare. Ex his abunde patet Germanorum cum Francis consensus.
summam Sedem non habere in terra supra se judicem, ita ut ipse Petrus de Marea fassus fuerit appellationes a Papa ad Synodum cecum enicam quoad catholi eos a veteri disciplina esse alienas, & numquam admissas. η
De Origine opinionis satuentis Concilium supra Papam. Is
Historiam axiomatis practici, summa sedes a nemine judicatur, ad seculum 3 usque tertium supra decimum deduximus. Sub hoc tempus ortis gravissimis controversiis Pontifices intcr & Principes, ac Regna de negotiis maxime temporalibus, uti exactionibus pecuniarum, dignitatum etiam laicarum collationibus, sive ablationibus, audiri coeperunt Catholicorum ad generale Concilium provocationes, seu in caussis graUaminum extemnis & politicis ad Concilia recursus, veluti a Papa ad ipsum Papam melius informandum. Bene enim hic animadvertendum est, tunc adhuc temporis neminem in Ecclesia cogitasse de Concilio universali, quod consem su Pontificis careret; si quidem priscis canonibus cautum suerat, ne absque Romano Pontifice Ecclesia convenirent: minus Concilium petebatur, quod in Papam invitum, ceu in seriorem, aut sorte etiam deponendum sentenistiam diceret; sed ΝΒ. quod cum, & sub Papa congregatum meliori informatione circa res facti potissimum instituenda gravaminibus me deis retur. Nulla hic Papam inter, & Concilium ex adverso resistentia, neque hujus supra illum jurisdictio, sed simplex pro levamine recursus ad pleniorem caussae revisionem, prout subdito cuilibet a gravamine per ipsum Principem sibi illato ad ejusdem Consilium judiciarium recurrere licet, certe sine jurisdictione Consilii judiciarii adversus suum Principem. Ad praesentem ergo quaestionem, an lcntentia summi Pontificis subjecta sit superiori ipsinis Ecclesiae jurisdictioni, nequidem pertinent, quae
vulgo asseruntur exempla appellationum ad generale concilium e. g. Friderici II imperatoris, qui in caulla suae depositionis non solum a Papa,
sed ab ipso generali Concilio Lugdunensi I a. Iet s ad aliud generalius
b De Concord. Lib. 4, Cap. II.
398쪽
appellavit: vel Anglorum Baronum, qui contra exactiones pecuniarias, si qua fides Matthaeo Nestmonasteriensi, sub Urbano IV a. I 264 a PDpa ad Papam, vel generale concilium Episcopis approbantibus provo
g. 2,Αd hane speetem jure reserenda est pariter illa appellatio, quam
subsequentis seculi initio, fervente tunc acerrimo dissidio inter Papam Bonifacium VIII, & Rogem Philippum Pulchrum, Galli a decretis Pontificis interposuerunt ΝΒ. non ad solum generale Concilium, sed smul etiam ad suturum legitimum Pontificem. Illi enim pro vero, & legitimo Pontifice Bonifacium non agnovere, partim ob gravissima crimina, in q)eeie haeresis, ipsi assista, partim quia vel ipsius ad Pontificatum ascensio vivente Caelestino V saltem dubia illis videbatur. Quidquid ergo sit de Gallorum appellatione , quae res lacti antea inauditi nullum jus producit; certe autem ab indubitato Pontifice ad generale concilium non appellarunt, neque ad tale, quod ipso superius judicassent, ut salso Natalis Alexander scribit, sed ad ejusmodi Concilium, quod subptiesidio legitimi Pontificis, etiam ab ejusdem consensu vim , & robur decretorum suorum obtineret, prout patet ex libello ab ipsis Bonifaetiaeeusatoribus Clementi V oblato, ubi ita se exprimunt: Affstis enim sevos, Pater sanctissim et Iesu Christi Vicarius totam Ecclesiam reprae.
Mentans, qui claves regni caelorum habetis, nec congregatum totum
se Comitium sine Vobis, F nise per vos potest cognoscere de negotio. Tantum tune adhuc Catholici, vel ipsi adeo Galli aberant a cogitatio. ne. summum Pontificem suorum subditorum, etsi collectorum judicio
Animis tamen in illo dissidio plus justo commotis, atque etiam exacerbatis inventi fuere quidam particulares, qui jurisdictionis in ipsum Pontificem exercendae semina spargerent. Primus inter illos surrexit Ioannes de Parisiis , qui in libro de potestate regia, ae papali etiam Cardi. nalium Collegio, imo & Principi laico saltem in directe deponendi Ponistificis facultatem attribuere tentavit. Nihil itaque mirum, quod sparso jam semine exitialis schismatis apud nonnullos Gallos male erga Pontificem Regis gratia animatos principia invaluerint, antiquae fidei & apostoli.
399쪽
salsitatis arguim tur. Neque tamen desuere inter gallicanos hujus quoquo temporis Theologos P qui avitam retinerent fidem de suprema Ponticis in universam Ecclesiam authoritate: id quam clarissime apparet ex opusculo ejusdem dissidii tempore contra Bonifacium VIII scripto ), ubi Author aperte professias est omnes Christianos, etiam in unum congregatos Pontifice esse in seriores, neque in hunc posse judicium facere. Uerba sunt haec: ASummus Hierarcha, romanus Pontifex superior est Momnibus, ipso vero Praelatus, & Pastor est Domini gregis: Subdi .dorum subtractio nullo modo cadit in summum Hierarcham, nec possi- ,,bile est per hominem sibi subtrahi subditos, quoniam non habet Supe- Ariorem in terris, sed omnis anima sibi subdita est, ejusque curae cora. ,,milia: neque a quopiam judicari potest, sed cunctos judicaturus a ne-
semine judicandus est, nisi deprehendatur a fide devius: & haec superio. ritas non est bumano priv legio , sed divino, a quo est institutio, qui sibi pascendi gregis curam commisit. m. Omni enim Clero,
populo in Unum congregato manet obsequendi sibi necessitas, di non se uilioritas imperandi. - Si is ea aetate vel inimicorum Pontificis adhue suit sensus; quam altas radices in Ecclesia fixisse dicendum est illud catholicorum principium, summa Sedes a nemine judicatur l
Post medium seculi quarti supra decimum, tempore pertinaeissi.
mi sthismatis, quod sub Vibano VI excitatum per annos sere' o di i-dit Ecclesiam, de litigantibus pro Papatu cacumenicae Synodi judiciosthmittendis serio cogitari coepit. Sed hujusmodi jurisdictio vel in dubios Pontifices adeo nova visa est, Primatus rationi a Majoribus traditae adeo adversa; ut non facile suerit hanc sententiam recipere, firmoque pede stabilire. Ipse quidem Ponti sex Urbanus cum tribus Cardinalibus Italis jam Schismatis initio summe expediens fore judicabat universale Concilium, cujus convocationem laetondam gallicanis Cardinalibus p osuerat. Postea per electionem Clemcntis schismate jam constato au istud subprimendum, denuo illi generalem Synodum congregandam postularunt. Hae autem Synodi convocatione, quod me-
Titulus libri est et Rulanos, ex quiliu protatur, qvod Bonifacias tuitime nar di non potuit Caelestiuo vivente.
400쪽
373rito animadvertit doctiss. Petrus Ballerinius η , Coneilio illud unum
jus poterat admitti, quod & ab antiquis probatum fuit, nimirum co-ginoscendi, & judicandi, an, & quae electio legitima fuerit, ut hoc re medio verus Ponti sex ab omnibus agnosceretur, & intrustis reprimere. tur , quod nullam jurisdictionis Authoritatem Concilio in legitimum Pontilicum vindicat: tantum enim est authentica facti humani, hoc est, electionis declaratio. cum gallicani Cardinales adversus Synodi convoeationem sese semper opposuissent; de aliis cogitari debebat remediis: hine variae consultationes in conventibus praesertim gallicanis hahitae sunt, in quihus aliae, atque aliae viae exscindendi Schismatis forsitan autem non seri ob propositae; sed incassum omnes, usque dum inquirendo, & disputando in plures annos res distracta, atque adeo involuta fuerit implicati Gsimis lacti, & juris dissicultatibus, ut omnis spes sublata videretur decidendi, quisnam inter duos esset legitime electus. Itaque necessitas cinegit Ecclesiae ipsi in Concilio congregatae jus asserere ad ambos litigantes etiam per Violentiam deponendos, si aequitatis vias refugisIent. Hoc consilium primum a gallicanis Doctoribus Parisiensis Universitatis Profectum, qui a. I 39s ob recusatam a Benedicto XIII, cui adhaerebant, renunciationis viam, i omnium tunc optimam, inter varias quaesiones hanc octavo loco discutiendam posuere, utrum Papa su jiciatur Concilio generali sua obedientis p Εx ipso quaestionis tenore iam manifestum fit, tantum schismatis illa tristissima epocha, ubi in partes scissa Ecclesiae obedientia duo fueruntCapita, quorum eo ipso nullum agno scebatur legitimum, ortam fuisse opinionem, quae Pontifices, hoc est , d bios & incertos Authoritati Ecclesiae subjectos declaravit.
Nihilominus Doctorum plurimi adhue dissenserant, neque statime. opinio poterat invalescere, sed res dilata usque ad annus 4O9, quo Synodus Pisis celebrata est. Ne tum quidem ausi sunt Patres quemquam ς duobus contendentibus sua veluti sibi propria Authoritate deponere, s*d postquam communi sententia judiearunt, ac declararunt ΝΒ. aliis exi ivii , ambos jam esse ipso jure depositos. Quod Pisanae synodo, id multo