Quis est Petrus? : seu, Qualis Petri primatus? Liber theologico-canonico catholicus

발행: 1790년

분량: 526페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

currente Apostolorum jurisdictione exercitium suae potestatis. N ita haud dubie S. Paulus, aut sorte Petrus, sicut aliis in meis ab Apostolis factum, Corinthi Episcopum instituerat' ; nihilominus ineelluosus ille l. Cor. U. non a proprio Episcopo, sed a Paulo excommunicationis sententiam tuis lit, & 2. cor. I l. a Paulo, non a proprio Episcopo indulgentiam nactus est. Idem Apostolus ne modum quidem caeremoniarum, & liturgiae ora dinem Corinthiorum Episeopo disponendum permisit, sed sibi reservavi I. Cor. XI. Quod Paulus fecit, num sacero hujusmodi data occasione Petrus non potuit, cui claves regni caelorum singulariter traditae, cujus curae universae oves fuerunt a Christo commissae Num Paulus jura vio avit episcopalia, quae vi divinae institutionis sunt illimitatap Num comcurrente sua jurisdietione, & episcopali restrictione ordinem evertit hieorarchicum At vero amplior Episcopis post mortem Apostolorum tamquam illorum Successoribus potestas accessit Id mihi quo argumento

probaveris Τ Neque enim Episcopi nostri in Apostolatu uuiversari, sed tantum in portione gregis sui particulari sunt Apostolorum Successores. Solius Romanae Sedis haec est praerogativa per continuam inde a Petr Apostolorum Principe successionem in apostolica potestatis plenitudinem intrasse.

. Saltem , inquies, nulli bs legitur Apostoloriam potestatem suisse a Petro constrictam. Quid hac objectione velis, non video, nisi veli., ut ostendatur S. Petrum suprema sua regiminis potestate suisse abusum, quod aeque absurdum est fingere, ae illud, Apostolos Spiritu S. plenos Os ficio suo de suisse, & restrictione, vel etiam suspensione indiguisse. Enim

Vero abusus potestatis, prudento quoeumque homine, ne dicam Petro, indignus suisset illo tempore Apostolorum ad gentes convertendas pere rinationis, Ecclesiae in digitis regionibus plantationis, & saevientis tyrannorum persecutionis apostolicam restringere jurisdietionem, quam Pro ipsa temporis necessitate oportuit esse amplissimam. Tune Uero an usu potestatis ad ejusdem carentiam concludes extensam per Orbem

uni Versum jurisdictionem sicut singulis Apostolis, ita cuilibet in singulari ς nostris Episcopis tribues aeque parum hos, atque illos ad praecavendo S. Hieronymus, & D1eodoretus existimant primum Corinthi Episcopum fuisse

Apolline

42쪽

dos potestatis abusus eorrectione, aut restrictione indiros declarabia r. disciplinam regiminis non aliam nostris temporibus, quam illis primaevis esse debere iudieabisy - Presbyteri non. curati, seu simplices, id est , , quibus jurisdietio ordinis sui, & idimitata quidem in animas, ab Episcopo restricta est, aut suspensa, in prima antiquitate nulli inveniuntur; num audebis asserere, Episcopos posterioris aevi in Presbyteris illam divinae institutionis potestatem restringere, aut impedire non potuisse I Paritas rationis quid dicat, attende. Ceterum quali Petrus honoris, & potestatis praerogativa etiam actuali tu Gercitio gavisus fuerit, jam auae iudain

ARTICULUS III.

Petri Exercitium.

Muotquot nullum Petro prae reliquis Apostolis aut honoris, aut pote statis suisse privilegium contendunt, eos sane, si novi Testamenti scripturas vel a limine salutarint, ad lucem splendidissimam non sine vifihimet oculos occludere dicendum est: praeter clarissima enim, quae jam adduximus, Christi Domini testimonia Ss. Scriptores seu in Evangeliis, seu in Aetis, Epistolisque apostolicis constanter, & sngulari quidem cum distinctione Petrum, praeeipuo loco nominanti Ita Mathaeus IU, I 8. XIV, 28. XU, is. XVII, I & a3. XUIII, ar. XIX, 27. XXVI, 37,4o. Ma cus IlI, 36. VIII, 29. IX, I. XIV, 33, 37. XVI, 7. Lucas VI, 14. VIII, 4s, s r. IX, 2U, 28, 32. XII, 4r. XUill, 28. XXIU, Ia. Ioannes I, 42. XIlI, 3. XX, a. XXI Pricta Apostolorum I, 13-II, 14 37. IlI, I. IU, 8. V, 3. VIlI, I 4. IX, 32. X, a. XI, 2. Denique S. Paulus Gal. I, I 8. Immo& Gal. II, 9, ubi in medio Iacobum inter, &Joannem c nisi forsitam honoris loco b Κephas nominatur, haud levibus argumentis doctiss. Maomachius defendit , antiquis in codicibus, quibus usi sunt Chrysostomus, Ambrosiaster, Hieronymus, & Augustinus, Petrum in primo loco fuisse positum. Ipsa antiqua Versio itala, ut observat Petrus sabacier η , is habebat: Cum eognovi I gratiam, qua data es mihi, Ptinu, es Deo,us, F Rames, qui videbantur columna esse. In pervetusto quoque Alexam

43쪽

ctino C iee, eoque eeleberrima Petrus ante Iae um legitur, ut in hune loeum eruditiis. Grotius testatur. Tam adeurate Ohlerota distinis ctione Patri ab aliis Apostolis certa aliquid sim i sinam voluerunt M. Luam gelistae, non utique ut pro mundi mine Petra Uani honoris ossicium ei. hibereat, a quo Nanitatis sensu tosi erant alieni, sed cit amp,iorem in Petro, ectu Apoit olorum Principe Authoritatem sacram darent obser vandam. Neque Uero primum a me excogitata haec est, sed patrimi tr

ditiona firmata νatio, id quod ex Ch intonii, Epiplianii, Augustini,

reliquis Apostolis sacrae potestatis eminentia fuerit, dispiciendum est. Priem onere autem demo vesim, qa- qvis sila racione incunabula pacato animo cons derans facile per se i 2 sum animad Vertat, generali, &illimitata institutione a Christo aeeepeam Petri jurisdictionem non sese istam exerere pro singuli, casibua potuisis, quippe qui tunc temperna nondum contigere. Hine cum Apostoli ab ipso Christo in mundum unis versim emisse, A fingulari Providentia ab errore custoditi ossicio sucintilla ex parte deessent, nee Petro sua in illos Authoritas ad delirueniscum, seo aci aedificandum, mn ad temeri abusus voluntatem, sed altioni usus utilitatem ex L datae; hine Ioeus e1is non poderat ulli apo stolicae Missionis restrictioni, aut suspensioni. Enimvero singularia hae Apostolorum privilegia in nostros Episcopos haud amplius quadrant rhi siquidam iblia non in apostolatae Mibonia amplitudine, seu tantum imparticularia cujusdam Ecelasiae constricto, ct prout ratio unitatis exigit, sinordi ato Pastoratu saecedunt, quales inde jam ab initio fuerant Epti 1 op ab Apostolis pro metia tan mumdo locis, ct quidem cum pota. statis restrietion E instituti, utpote quibus nec disciplinam suo arbitrata dinare per S. Paulum licuerit: Cesera, cum venero, AJ-am. I, 34. Memineti ne hodierui Episcoporum contra Eeclesiae Capue a vocatri , δι numquam obliviscantur, nullos ini Apo latu ample ruinto,nu curir universalis jurisdictionis amplitudine, sed tantum in particulaistium Ecclesiarum Episcopatu Successores ab Apostolis sui ct rei ictos. Quia emm Andreae, ve, universalas Apostoli, quis Deolii Successise est, audamquam fuit, nisi in sola, dc particulari e. g. Hierosolymae Leclesia 8

Falsum est ergo piar omni bovis Fraejudicium, in quos etiam mu

44쪽

- πη ita pridem seriptor quidam Spirensis ' incidit, episcopalem potestatem,

divina institutione sua, sicut generaliter sacerdotalis est, illimita tam etiam intuitu custusque Distaseos quos illimitatam posse eansiderarὶ Licae enim Episcopi in eorpore Apostolorum choro succedant, Iinguli tamen Episcopi haud quaquam singulis succedunt Apostolis in i Ilorum illimitata potestate, sed particularium Episcoporum potestas semper jam m de ab initio quoad actuale jurisdictionis exercitium erat constricta. id quod Ecclesiae suae dispositioni Christus reliquit, qui tantum generaliter S eerdotii potestatem tunc temporis adhuc vagata, ct indeterminatam, seu illimitatam instituit.

Uni ea est autem apostolica sedes, illa petri, in qua haereditario jure clavium suprema, & illimitata potestas eadem cum amplitudine, seu potius plenitudine a petro non interrupta seri e ad hodiernum usque illius Successorem transfusa est. Atque hoc non cassi aliquo. non soliam humana conventisne, sed divino plane consilio factum, ut propagata semel per Apostolos fide, & institutis gregum particularium. Pastoribus totius Ecclesiae perpetuo duraturae unitas cum suo universali capite in melius tonservaretur; decuit cnim optimum Pastorem, qui christus est, ut gregis sui unitati optimo modo consueret, qui voluit unum fieri ovile, tinnum hujus Pastorem: Iaz ianum ovile. ct unus Pastor.

Unus illa totius dominici gregis Pastor, Christique post suum ex

hae terra discessum generalis, & uvivinatis Uicarius fuit Kephas, seu Petrus. Is quidem ab humilitatis Lla Riso nonnifi humiliter de su isnt ea, o tantum quo η 'Mihus p esset, servus fieri didicerat . quam mmisse ab illo sibi, omnibusque Apostolis prohibito fastus, & superbire domina. tu remotus; nihilominus tamen, utut summa animi modestia, & simplucitate, prout res ipsa, & tempus riposcerent, quanta prae reliquis Ap solis iactis poto statis Authoritato praestares. & ἀ-us ostendit, factis. Iusi pauca admodum supersint eorum, quae Potrus gessit, mouumGnta potissimum in Actis Apostolorum contania ι si tamen vel illa a tinutius pensitemus, su ilicientia nobis ominantiae, quae ia Petro erat tanquam Apostolorum principe,.argumenta praebebunt. Ut rem ordine peribaiamus, a primo Actorum capite initium esto.

45쪽

g. q.

cum Domino in caelum assumto unanimiter discipuli unaeum mulieribus in oratione perseverassent, prae reliquis a Deo inspiratus surrexit in medio fratrum Petrus, abs dubio sui memor, cui Dominus dixit, tu aliquando conversus confirma fratres tuos, & viris simul centum viginti congregatis grave, quod incumberet, negotium M. non pro consilio, sed definitiva, quod Capitis est, sententia enunciavit, inquiens: Oportet impleri Scripturam, quam praedixit Spiritus sanctus per os David de his, qui

fuit dux eorum, qui comprehenderent δε m. - Episcopatum ejus accipiat alter. Oportet ergo ex his viris, qui nobiscum sunt congregati, - testem resurrectionis

ejus nobiscum feri unum ex isis. En non singulorum dumtaxat Apostolorum, sed totius apostolici Collegii Praesdem cum authoritate proponentem, seu si malis, imperantem, oportet feri: sed en etiam a fastuoso dominatu remotum, quippe qui non per se Virum nominavit Iudae proditori substituendum, cist forsitan & illud potuisset. Ne tamen aliquidsbi temere arrogaret, nut alienae invidiae locum daret, vel de plebe viris liberam cum Apostolis eligendi facultatem permisit. Quid est, quod multi hodie cum molestia a nobis exemplum exigant imperii a Petro exiserciti aut num forte dominatu hoc Petri electionem fieri jubentis os sensi sunt Apostoli, conquestive, quod votis suis antea non numeratis, imo ne auditis quidem, quid faciendum sit, praescribere attentaverit Ita sortit an Petrus, si apostolico collegio unus, alterve principiis C non istarum, vel Publicis arum nostri aevi imbutus assedisset, experiri debuisseta At secus Apostoli aeque humilitate, ac ipsorum Caput instructi promtam obedientiam Petri mandato exhihentes absque tergiversatione duos in medio statuerunt, & fusis ad Deum precibus orarunt, ut quem elegerit ex duobus unum, ostenderet in locum proditoris ludae, quod Petrus jusserat, subrogandum. lalia . u. Variae sunt cavillationes, quibus aliqui vim huius Ioel eludere conantur. Dicunt itaque Imo: si prae reliquis inspiratus est Petrus, ut id proponeret; tunc non ut collegii caput id fecit, quod simili eum gratia quilibet alius facere potuisset ,- 2 is: Petrus divinam Scripturam adduxit, quam sane impleri oportuit, hinc non sua sed illius aut horita. te consensum aliorum obtinebat, 3 uo: Apostoli, ut in electionem

46쪽

quasi ex Petri praecepto id factum. 4xo: Denique Petrus non denomionare ausus est Iudae substituendum, sed collegio fidelium electionem relinqui debere agnovit. Respondeo has argutias jam inutiles esse, postis quam ex allatis supra S. Scripturae testimoniis constat, Petrum ut supro. mum, & universale Eccletiae Caput a Christo fuisse institutum : quaestio enim nunc tantum de eo est, an, & quomodo Petrus suprema sua auo thoritate sit usus. Analogia ergo fidei, quae una est ex Optimis S. Horameneutices regulis nunc a nobis exigit, ut aetiones Petri secundum divi. nam institutionem explicemus. Hisce praemissis ad singula dico, &

Ad primum. In medio apostolici Collegii assurgere ad negotium proponendum, id Capitia erat, & licet quilibet alius singulariter inspiratus idem sacere potuisset, tamen ut Petrus prae reliquis inspiraretur, id eidem tanquam Capiti ex ordine divinitus instituto conveniebat. Ad secundum. Principes etiam seculares saepe decretorum suo. rum rationes dant omnino evidentissimas, quod illorum Ruthoritati adeo non ossicit, ut eamdem tantum faciat amabiliorem. Ceterum nisi Pe. trus adductum Davidis textum de Iuda explicasset, nemo forsitan ex ipsis Apostolis ita intellexisset, minus illi cogitassent, a se potius, quam immediate a Deo surrogandum esse Iudae Successorem. Hac super re nulla sibi consultatione permissa Petro promta obedientia consentiunt. Ad tertium. Apostolis singulari inspiratione non orat opus, eum ex Domini promissione scircnt, se cum Petro, seu iundamento suo conspirantes errare non Posse. ΣιAd quartum. Petrus pro sua modestia usus non fuit plenitudiis ne potestatis, ne eadem sorte abuti videretur. Sic Apostoli quoque Diaconorum electionem laicis permiserant. Act. UI.

Altera, quae Act. II narratur, historia non minus memoranda Veianit. Ubi diebus Pentecostes completis Spiritus S. de caelo tamquam

47쪽

ebrietati tantum adieri here miraculum non vererentur. Tum vero Beotrus inter reliquos undeeim Apostolos solus levavit vocem suam. Uni. cus contra Christi adversarios causam veritatis defendendam, suique.&collegarum patrocinium in se suscipit, etsi Apostolorum singuli spiritu S. repleti ellent. Utquid omnes silent alii praesente Petro, nisi quod μput Omnium purgationis sermonem, seu apologeticum enunciare Domine omnium oportuit In tanta hominum multitudine tunc congregata eum λlus Petrus omnibus loquitur 3 nonne sibi prie reliquis excellemtiam vindicat Νonne eamdem agnoscunt reliqui omnes nunc obmute scentes, qui antea ambitione tacti sollicite quaesiverant, quis eorum videretur esse major p At nondum natist Iudaeis sermone hoc petri compunctis, & Apostolos interrogantibus, quidnam sibi iaciendum esset, illico Petrus loco omnium respondet, sententiamque per se solum pronunciat, paenitentiam esse illis agendam, & Baptismum in nomine Jesu suscipiendum ad remissionem peccatorum, & ut donum Spiritus S. ipsi quoque acciperent. Dignum hic notatu est, quaestionem a Judaeis non isti Petro, sed omnibus Apostolis suisse propositum: Dixerunt ad Perrum, S ad reliquos Apostolos. Solus ergo omnibus tacentibus Petrus cur loquitur, nisi quia omnium caput Non proprio ore ceteri Apostoli praesente Petro, sed illius ore loquuntur: hinc merito Petrus os Apostolorum a s. Chrysostomo vocatur φ : Quid igitur os Apostolorum Petrus p Semper fervens chori apostolici Coriphaeus omnibus interrogatis ipse respondet. Ita sanet vox Petri omnium Apostolorum vox est, Iotius Ecclesiae vox. Qui Petri vocem non audit, is gregis dominici ovis non est. Ubi Pastor Pastorum loquitur; tacendum vel ipss Pastoribus est, ct consentiendum. Sic uno Petri ore. omnes loquuntur. Qui contra loqueretur, jam unius grepis Pastor non. sciret, sed gregem is divideret: unum autem eit Christi ovile, & unus pastor omnium, ille, euia Filio Dei dictum est ἱ pasce oves meas.

g. 7.

Actorum III & IU bigam Apostolorum nobilissimam invenior

Petrus N Bannes ascendebant in templum ad horam oratims nonam. Insgne hoc loco miraculum a Deo parabatur ad fidem Iudaeis praedicandam. plurimosque , qui electi suerant, apostolica praedicatione convertendos.

48쪽

-- uDies haud dubie festiva fuit, quod patet ex ingenti hominum assuenatia in templo, & homo quidam claudus ex utero matris suae, quem po nebant pro more ad portam templi, ut ab ingredientibus eleemosinam acciperet, preces suas in accessu Duumvirorum emisit. Comoa Petrudi lectus ille Christi discipulus erat, qui in sinu Domini solus requiesceare meruit propter singularem castitatem hac dilectionis praerogativa diis snus, gratia tamen apostolici muneris, quae hoc loco insigniter appa. ruit, Petro plurimum poli habitus. Mendico utrumque rogante Apostolum, Petrus subito Spiritus S.

motu impulsus, ut illi valetudinem corporis restitueret, dixit: Argenarum, S aurum non es mihi, quod autem habeo, hoc tibi do. Apprehenia igitur ejus dextera allevavit eum in nomine Iesu surgere jussum, qui ex liens stetit, & intravit cum i Ilis in templum alta voce Deum magnificans. Cum frequentis populi concursus fieret omnibus ad rei novitatem stupentibus, opportunam Petrus Occasionem capiens Christi fidem p pulo praedicavit. Dicas hoc loco in praesentia Petri apostolicum Ioannis munus quasi cessasse. Ita S. Lucas totum Petri sermonem refert, ut nihil de iis memoret, quae Ioannes utpote minori authoritate ad popualum dixerat, nisi sorte solius Petri verba huic quoque, vel tacenti a tribuantur: Loquentibus illis ad populum. Hae Petri praedicatione pluri. mis Iudaeorum ad fidem conversis postridie Principes Hierosolymae conis gregati in medio duos Apostolos statuerunt, quos & interrogarunt, qua virtute, quove nomine hoc sacerent. Tunc iterum Spiritu S. repletur non Ioannes, sed Petrus respondit: Principes populi, fit seniores atidite ISolus denuo Petrus est, qui spiritus s. instinctii eoram Iudaeorum supremo concilio Christum praedicavit, sententiamque tulit totius christiaonae Religionis fundamentalem: Non es in alio aliquo salus: nec enim aliud nomen est sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos fulvos feri. Totum hunc sermonem ad Synagogae Principes solus hahuit Petrus adstante, &silente tantum Ioanne, nisi quod tamquam eorum . quae Christus gesi ret, contestis cum Petro pauca judicibus dixerit, ne amplius de Iesu loquerentur, prohibentibuε: Si justum est vos potius audire quam Deum, judicate: non enim pessumus, quae vidimus, N audivimus, non loqui. Qui quis haec duo legerit Actorum capita, ubi in Petri praesentia quasi evanescere Ioannis apostolatum viderit; intelliget, quantum a Vero illi a errent, qui vel in apostolico munere ita omnes Apostolos fuisse Petro aequales contendunt, ut nullam absolute honoris, 2. pose statis exceu . E a Ientiam Dj0j j oo by Cooste

49쪽

Ientiam in Petro velint agnoscere. Palpabile est ergo duriorem, & so sitan adsectu humano profectam esse illam de Omnium Apostolorum aequa. Iitate, toties jam recoctam S. Cypriani expressionem, eamque mitigari

debere.

rite ecteris adhuc memorabile videtur Actorum cap. U, ita enim Petrum inter Apostolos, sicut antea Christum inter discipulos exhibet. tanta scilicet authoritate eminentem, ut Christi Vicarium, & corporis apostolici Caput non possis, utcunque velis, diis teri. Cum Ananias, &Saphira de pretio venditi agri aliquid fraudassent, & partem ad pedes Apostolorum attulissent; non ab aliis praesente Petro judicium latum; hic vero inconsultis ceteris sententiam tulit, suamque divinam jurisdicti inem magna cum eminentia, horribili etiamnum modo exercuit, inibdelem increpando virum, ut superno ictu exanimis in terram caderet: Cur tent it Satanas cor tuum' - Non es meruitus hominibus, sed Deo. Similiter & ad mulierem :. Ecce pedes eorum, qui sepelierunt virum tuum

S esserent te. Miraculum hoc suisse dices. Fuit certe, id quod amoplius obser es, vel miraculum, quo divinitus concessa Petro jurisdictio ligandi, solvendive pro ratione illius temporis comprobaretur. Etsi alii quoque Apostoli sparsim habuerint donum miraculorum; eo tamen in Petri, ceu capitis sui praesentia caruisse videntur ad manifestandam singularem Petri praerogativam.

- . . . t

Hine factum, ut fideles infirmitatibus pressi sanationis suae fiduis ςiam, sicut olim in Christo cum discipulis suis ambulante, ita posthac.

in solo Petro collocarent, ita ut in plateas ejicerent infirmos . ponerent in lectulis, ac grabatis, ut veniente PETROIaltem umbra illius obumbraret quem quam illorum, S liberarentur ab infrmitatibus suis.

Eodem adhuc capite v. 29 Petrus tamquam Apostolorum Princeps sollicite a reliquo choro apostolico distinguitur: Respondens Peιrus, ου Apostoli dixerunt: Edie, obsecro, cur non simpliciter legitur Aposto ..los respondisse, sed Petrum, &Apostolos I Ad quid disti notio haec, nisi ut Caput a corpore distinguatur, aut eo quod solus Petrus nomine aliorum Apostolorum illis taeentibus denuo responderit . I, 9. Diqitigod by Coos

50쪽

Actorum VIII Petrus & Ioannes ab Apostolis tamquam illorum

praecipui ad Samaritanos mittuntur, ut illis Spiritum S. darent. Cum Simon eumdem vellet pecunia sibi comparare ; scelus hoc non Ioannes praesente Petro , sed ipse Petrus pro sua judicandi Superioritate, quaes acum clavibus a Christo acceperat, castigavit sententiam edicens: P cunia tua tecum sis in perditionem. Nec obstat, quod legitur hoc loco, S. Petrum cum Ioanne ab Apostolis fuisse missum. Placet hac iuper re galis licum Scriptorem, Papae non nimis addictum Calmetum audire, qui ita commentatur ' : se Ioc minime intelligendum est, quasi Petrus illis pa--uerit, atque ipsi in illum , tamquam inferiorem supremam suam autho. ,,ritatem exercuerint. Scimus S. Petrum in Ecclesia, tamquam Apostoliei Collcgii caput habitum suisse. Semper Apostolis omnibus pnxponitur, pro illis loquitur, verbo: semper agit tamquam Caput, & Princeps' Apostolorum. Hic autem mittitur, ut assolet, in aliquam civitatem, vel communitatem, quo legatur ille consilio, & caritate, non imperi ob qui Princeps est, & Caput ad rem amplissimam, gravissimamque agendam, atque transigendam. Ita Ecclesia antiochena mittit s. Paulum, & Barna. ham Hierosolymam,' ur de rebus maximi momenti consulerent Aposto. Ios: & Judaei hicrosolymitani Romam miserunt sacerdotem Ismaelem atque nationis Principes, qvi coram Nerone Aggrippam, & Festum accusarent.

. Plura de Petro observatu dignissima reseruntur AA. IX. Persecutio in morte Stephani excitata non diu per Palatilinam laeviit providente Deo, ut cito pax redderetur, quo lacilius Evangelium Judaeis praedicaretur. Cum itaque Ecclesia per Judaeam, & Galilaeam, & Samariam, hoc est, per totam Palaestinam ab Apostolis jam propagata pacem haberet; factum est, ut Petrus, qui durante persecutione semper Hierosolymae permanserat, inde egrederetur, & dispersos undique fideles pertransiret unimersos. Omnem late regionem peragravit tamquam Imperator suas ζ pias recensens, ut videat, utrum omnia se bene habeant: ita S. chrysostomus exponit ηη . Quae igitur ordinanda circa disciplinam fuere, abs dubio Pe-L 3 trus

SEARCH

MENU NAVIGATION