장음표시 사용
61쪽
Et haec quidem, quae ex actis Apostolorum adduxi, supremae imrisdictionis, ejusdemque universalis a Petro exercitae testimonia plane divina sunt, quae a fidelium nemine salva sua fide, animaeque salute negari possunt. O utinam a plerisque seculi nostri Canon istis, vel Publio cistis haec theologica ponderarentur momental His siquidem aut ignor tis, aut sorsitan despectis, unde christianam juris doctrinam purissime ponsent, atque haurire deberent, fontes plerumque limosos, immo & Uen natos haereticorum, aut hominum schismaticorum adeunt, unde pro novaturientis ingenii sui gustu bibunt, inanum apud homines hodiernos gloriolam sectantes, & magno fidei, animaeque suae discrimini se se expo. nentes. Sunt insuper & alia primaevae antiquitatis documenta de gestis Petri, quae, licet divinam non habeant authoritatem, omni tamen historica fide indigna haud videntur. Hinc sequitur
D oeumentis mere e eelesiasti eis.
Dantur adhuc hodie, quos paee me a Ultramontanistas voees; se enim vocari, & esse, quippe cum Capite conjunctus, potius Uelim., quam ab hujus sensu alienus pessima distinctione inventa, & specioso praetextu tantum a Curia romana dissentiendi colorata cisis inus. Dantur, im quam, qui cum Joanne de Turrecremata D &Bellumino existiment, solum Petrum a Christo ordinatum fuisse in Episcopum . eumque universalem, ceteros autem Apostolos a Petro epissiopalem jurisdictionis ordinationem accepisse. Et merito quidem distingui potest inter apostolicum, sacero tale, & pastorale, quod vi nominis idem est, ac regiminis, seu episcopale ossicium. Primum, id est, apostolicum, consistit in propagatione fidei per praedicationem divini Verbi, & Regenerationis Sacramenti administrationem. Hoc ossicium Christus immediate per se instituit suos dise,pulos emittendo in terram universam: Euntes docete omnes gentes, bapι,
62쪽
grates eos in nomine Patris, F Filii, F Spiritus Sancti. Matth. XXVIII. I9. Eo ipso, quod quis Apostolus fuerit. nondum jam Episcopus, immo
nec Sacerdos erat. Sic Dominus Luc. Ut elegit duodecim dileipulos ad regnum Dei praedicandum, quos & Apollol Os vocavit, antequam veISacerdotes eos saceret, nedum Episcopos. Alterum est sacerdotale munus, quod complectitur potestatem sacrificium offerendi, & peccata re mittendi, quae mere interna sacri ordinis potestas est in corpus Christi reale, & mysticum. Hanc utramque Christus per se immediate Apost lis e tulit, primam quidem Luc. XX lir Hoc facite in meam commemoratio nevi, & alteram Joan. XX: Accipite Spiritum S, quorum remisieritis peccata,
remittuntur. eis, ae quorum retinuertii3, retenta junt. Haec ordinis pol
stas cammunis est omnibus Presbyteris, non solum propria Episcopis, &eatenus illi aeque, ac isti sunt Apostolorum successores. Tertium est, &hoe quidem episcopale ossicium pascendi non tantum verbo, & sacro ministerio, sed etiam regiminis potestate, seu externa in subditos jurisdictione. Hane Christus nempe, quod notandum, pascendi, sive regendi pol statem non aliis Apostolis, quam soli Petro immediate, & per se ipsum commisisse legitur, sed huic soli, nec ulli alteri claves regni coelorum promisit, eidemque Oves suas pascendas tradidit. Similem regendi potestatem uidetur quidem Dominus omnibus Apostolis unacum Petro conis gregatis in corpore promisisse per potestatem ligandi, solvendique Matth.
XXili; sed quod nova attentione dignum, nulli bi invenitur Apostolis, praeterquam jingulariter Petro immediate, seu per se ipsum tradidisse . nisi
citatum Matthaei textum unice ad peccata remittendi, aut retinendi potestatem Joan. XX aeque omnibus Presbyteris datam restringere velis, quod vereor, an velis. Qua praemissa observatione, certe fundamento suo non destituta, Colligitur, regiminis, seu externae jurisdi ctionis pol statem Apostolis tantum mediate a Christo,' immediate vero per Petrum fuisse eollatam. Hoc sensu SS. Patres nostri scripsisse videntur: clavea
eoelorum omnibus Apostolis, sed per Perrum communicatos fuisse.
Itaque nune ipsa veterum testimonia audiamus. Τertullianus ita seribit : ASi adhuc clausum putas caelum, memento claves ejus Domiis num Petro, & per eum Ecclesiae reliquisse. S. Optatus Mileuitanus ' ts,Bono
Scorpiae. cap. Ita Contra Parmenian. lib. I.
63쪽
ωBono unitatis B. Petrus, cui satis erat, si, postquam negavit, solam Umseniam consequeretur, & praeferri omnibus Apostolis meruit, & claves seregni coelorum communicandas ceteris solus accepit. ,, Nugas Dumnius Ioquitur, dum claves communicandas ceteris non ad Petrum, sed ad Chri stum refert. Quod Optatus adjecit, verbum solus manifeste in textu Petrum indicat: u enim christus ipse ceteris claves communicasset, dici non posset, quod Petrus easdem 1 olus acceperit. Claves ergo, quas m. Ius Petrus accepisse legitur, non a Christo, sed a Petro ex mente S. Optati Erant communicandae. Ceterum plures Dupinii errores, in speeie de Papa
jam doctiss. Bossuetus detexit, & resutavit, qui porro de similibus Pseudocriticis ita disserit ' : Ces graneis eritiques soni peu favorabies auxλsuperiori tes ecclesiastiques, & n' aiment gueres plus cellea des Eulque
s. cypriani, quo praecipue adversarii gloriantur, summe memor, bilem locum, etsi longiorem placet hic describere ' . Postquam S. Pater diaboli fraudes enumeravit, quibus de Ecclesia homines rapere consu vit, ita mox pergit: se Hoc eo fit, fratres dilectissimi l dum ad veritatis Moriginem non reditur, nec Cpput quaeritur, nec Magistri coelestia doctriatina servatur. Quare si quis consideret, & examinet, tractatu longo, atque argumentis opus non eit. Probatio est ad fidem facilis compen- io veritatis. Quale ergo Caput, quod quaerendum est y en conte inum J loquitur Dominus ad Petrum: Ego tibi dico, inquit, quia tu es Pe- trus, F super hanc petram aediscalo Ecelesiam meam, N porta inferorum non vincent eam. Et ιibi dabo claues regni caesorum, F qua ligaveris super terram, . runt ligata N in caelis, es quas unqu solveris super terram, eriant foliatata in
,,caelis. Et iterum eidem post resurrectionem suam dicite Pasce oves meas. HSuper illum unum aedificat Ecclesiam suam. & illi pascendas mandat oves,,suas. Et quamvis Apostolis omnibus post resurrectionem suam pa. rem potestatem tribuat, & dicat: Sicut misit me Pater, , ego mitto vos: ,,accipite Spiritum sanctum. Si cujus rem fleriιis peccata, remittentur illi, s cm,dus tenueritis, teneburuur. Parem potestatam hic vides, scilicet Apo--stolatus, & Sacerdotii tamen ut unitatem manifestaret, unitatis ejus. em originem ab uno incipierviem sua authori date disposuit. Hoe erant lautique
64쪽
-- st Mutique & ceteri Apostoli, quod fuit Petrus, pari consortio praediti ci, honoris, S poetestatis cintellige hic quoque par consortium Apost selatus & Sacerdotii) sed exordium ab unietate proficiscitur, & primatus se Petro datur ' , ut una Christi Ecelesia, & eathedra una monstretue. MEt Pastores sunt omnes, & grex unus ostenditur, qui ab Apostolis ἡomnibus unanimi consensione pascatur, ut Leciesia Christi una moru
AQuam vise Ecclesiam etiam in Cantico eantisorum Spiritus s. Mex persona Domini designat, S dicit: Una es columia mea, perfecta ,,mea , una es matri fure, electa genitrici μα. Hanc Ecclesiae suae tinita. tem qui non tenet, tenere se fidem credit P Qui Ecclesiae renititur M& resistit, qui Cathedram Petri, super quem landata est Ecelesia, di, Aserit, in Ecelesia se esse confidit Quam unitatem firmiter te. sinere, S uindicare debemus, staximo EPlSCOPI, qui in Ecelesia praeis
demus, ut episcopatum quoque ipsium unum, atque vibremm proh -us. Nemo staternitatem mendacio fallat, nemo fidei veritatem peris rifida praevaricatione corrumpat. EpiscopatuS unus est, cujus a sing
vilis in fulisim hoc est, in unum totum, pars tenetur '' . Melesia
sequoque una est, quae in multitudinem latius incremento Meunditati Mextenditur. Quo modo solis multi radii, sed lumen unum, & rami a se horis multi, fed robur unum tenaci radice fundatum, & cum de fonterium rivi plurimi defluunt, numerositas licet diffusa videatur exundan. istis copiae largitate, unitas tamen servatur in origine. Avelle radium sesolis a corpore; divisonem lucis unitas non capit. Ab arbore franga ramum; fructus germinare non poterit. A sonte praecide rivum ; pra secisus arescet. Sic & Ecelesia Domini tinum Caput est, & origa Muna, ct una mater facunditatis successibus copiosa. illius foetu nasci.
Ita in antiqui minis eodicibns jam seculo sexto suisse Iectum, consecta res esti Uide Namachium de antiq. Christ. tom. s . pag. 7 . Si tamen Criticis verba haec displicent, pace mea Omittamur et iussicit exordium ab uno proficisci, qui Caput est. non pro nota nostro semio necessaria S. Cypriani Verba repeteret
eo dis y Iam puto, cessabunt recentiores nostri Canonissae ad S. hunc Patrem appellare. Pars 1 hnrnm Episcopis teste Cypriano tenetur: non ergo illimitata, ut in
Apostofis erat, jurisdictio in Episcopis est. Ad quid ergo Episcopi, nisi ia partem sollicitudinis pastoralis, quae tota, di plena an Petro est
65쪽
52 mur, illius lacte nutrimur, spiritu ejus animamur. Adulterari non, potest sponsa Christi, incorrupta est, & pudica: - Haec nos Deo sero, Uat, haec filios regno, quos regeneravit, assignat. Quisquis ah Εc- , .clesia segregatus adulterae jungitur, a promissis Ecclesiae separatur. Nec, perveniet ad Christi praemia, qui relinquit Ecelesiam Christi. Alle. us est, prophanus est, hostis est. Habere lam.non potest Deum, patrem, qui Ecclesiam non habet matrem. Et quisquam creditoliane unitatem, de divina firmitate venientem, sacramentis coelestibus,,cohaerentem scindi in Ecelesia posse, & voluntatum collidentium di--vortio separari Hane veritatem , qui non tenet, Dei legem non, tenet, non tenet Patris, & Filii fidem, vitam non tenet, & salutem. Ita S. Cyprianus unum caput agnoscit, a quo exordium proficiscitur, emam cathedram, quam Petri vocat, super quem fundata est Ecclesia, S unitatis originem ab uno incipientem, umonque Episcopatum, cujus a singulis Pastoribus pars in solidum, id est, in unum totum, non quasi solitaria tenetur; demum Ecclesiam unam in multitudinem quidem dilatatam, sed ex una Origine, ex una radice, ex uno fonte prosectam, sicut sunt radii solis, arboris rami, & aquarum rivi. Ut Omnia paucis complectar, caput hoc, fundamentum hoc, origo haec, unde Episcopatus unus oritur, solus Cypriano PETRUS est.
F.. q. Nihil de Anaeleti duabus dicam epistolis, quae dubiae fidei sunt, haud tamen, quidquid Hypereritici audacter asserant, certo false. Idem tamen a Clemente Alexandrino apud Eusebium traditur ; scilicet Iacobum minorem a Petro, & Iacobo majore, & Joanne Hierosolymorum Episcopum fuisse ordinatum. Pariter id Hieronymus testatur e Beobus statim post passonem Domini ab Apostolis Hierosobmorum Epistopus ordinatur. S. Gregorius Nyssenus ait η ): Per Petrum Episcopis dedit
claves caelestum bonorum.' i g. s. Sed & genuinae veterum Pontificum epistolae supersunt, quas apud Constantium videas. Iulius I ita scribit ''I: ἡQuam culpam im
I.egendum, ut videtur, unitatem. Hist. eccles. I. st , e. I. . . - De viris illust. Tract. adv. eos, qui eastigationes aegre ferunt. - Epist. I ad Orient. 3.
66쪽
Meurrere non potuissetis, s unde consecrationis honores aecipitis, inde selegem totius obseruantiae sumeretis, & B. Apostoli Petri tedes, quae se nobis sacerdotalis ' mater est dignitatis, esset ecclesiasticae magistraserationis. Notatu dignum est, haec Iulium non ad Occidentales Episcopos, sed Orientales scripsisse, consecrationis suae honores illos a Petro accipere, & hujus sedem sacerdotalis matrem esse dignitatis. Innocentius I in epistola ad Patres Carthaginenses ita ait: -Scientes, quid sedebeatur apostolicae Sedi, cum omnes hoc loco positi, ipsum sequi Adesideremus Apostolum, a quo ipse Episcopatus , & tota Authoritas nominis hujus emersit. Idem epistola ad Mileuitanos Patres is :AQuoties fidei ratio ventilatur, arbitror omnes fratres, & Coepiscopos nostros nonnis ad Petrum, id est, sui nominis, & honoris Authorem referre debere, velut nunc retulit vestra dilectio. - Denique S. Leci
N. η ' : -Magnum, & mirabile, Dilectissimi l huic viro. B. Petro
riconsortium potentiae suae tribuit divina dignatio. Et si quid cum eo ricommune ceteris voluit esse Principibus, nunquam nisi per ipsum do. sedit, quidquid aliis non negavit. Atque iterum ): AHujus minrineris Sacramentum ita Dominus ad omnium Apostolorum ossicium rivoluit pertinere , ut in B. Petro Apostolorum omnium summo principa..piter collocaret, ut ob istis , quasi quodam capite dona sua velut iaticorpus omne diffunderet. Tot, & tanta summe Venerandae antiquiistatis testimonia, quibus & doctrina SS. Thomae, Bonaventurae, Animnini, & plurimorum usque ad recentiorem aetatem Theologorum accedit, majoris saltem ponderis sunt, quam Facultatis Parisiensis placita, quae sententiam damnaverit asserentem: Episeoporum jurisdictionem non immediate a Christo, sed a Petro esse. Aut num forte arundineo F. hronii equo & hie insidebis, ut asseras, Veteres illos tam PatreS, quam
Ponti fiees falsa merce Isidori fuisse deceptos Cum id vix ausurus sis. finge, & calumniare illos tanquam is dorianae deceptionis fabricatores. Lectio nostris Febronianis notanda , scilicet jam satis nota esse , & ad nauseam usque ipsorum artificia. 4 r
Saere duralis dignitatis nomine passim apud Ueteres 'Mopsu veniebat. 7 inter Augustinianas 93. Serm. 3 de assumtione sua ad Pontifearum. Epist. 89 auae ro ad Epist. Provinci Uienneu
67쪽
Multi lunt, qui persuasum sibi habeant in Apostolatu Ἀτεξοχ
Episcopatum fuisse inclusum, quibusne simpliciter allentiar, ipsa S Evanis gelii historia obstat, qua docemur missionem Apostolorum ad praeducandum praecessisse vel ante ipsam consecrationem ad Sacerdotium. Hinc ratione objecti, seu muneris pure apostolici, quod est, evangelizare. & baptizare nondum inclusus intelligitur episcopatus. Hunc ab illo dis inguimus, non tamen separamus, sed ultro latemur eo unctum ruisse utramque potestatem ratione Iubjecti, prout nempe in personis Apostolorum extitit. At quaestio redit, an suam pascendi, hoc est. regendi jurisdictionem Apostoli immediate a Christo, an vero mediante Petro acceperint. Enim vero non ab hominibus, sed ab ipso Dominos. Paulus apostolatum habuit; nihilominus tamen ab hominibus conseis rationem accepit Ast. XIII. Arator sexti lacuit Scriptor ipsum a P tro suisse ordinatum in Episcopum refert, quod etsi non per seipsum Petrus fecerit, per altas tamen facere jam a se ordinatos potuit. Satis
est, Apostolatum ab Episcopatu distingui.
. . qui ex s. scriptura opponi solent textus, sunt Act. XX. a spiritu s. Episcopos esse positos, ut pascerent Ecclesiam Dei. Item Ephes. IV. quosdam a Deo datos Apostolos, quosdam autem Prophetas , alios autem Pastores & Doctores. Sed praeterquam , quod prior textus jam adcura. te explicatus sit Art. I, 3. 13, tantum hic observo, non legi, a Christo, sed a Spiritu S. Episcopos esse ad pascendum positos. Nonne vel ex eo forsitan colligi posset, Spiritus S. inllinctu, sicut alia multa, etiam hoc a Petro sui sie factum, qui ad omnes generatim Presbyteros scripsit: Pa sciιe, qui in vobis es, gregem Deil Alter autem textus, etsi minus ad verosariis faveat, eoquod Apostolos a Palloribus distinguit, neque tamen etiam asserit, sicut Apostolos a Chriso, ita etiam Pastores immediate insti. tutos, sed tantum a Deo datos. Uerum est sane a Deo esse, quod divina authoritate Petrus, aut Apostoli secerint. Quamobrem divina suit, licet a Petro aliis communicata pascenti jurisdictio, & hoc sensu vere a Deo posti sunt in Ecclesia tam primi, quam secundi Ordinis Pastores. Ita quoque certum est divinae institutionis ella Diaconos, eis non immediate a Christo, sed ab Apostolis institarios. Cetera, quae Vulgo asseruntur, leviora sunt, quam ut hic nobis moram faciant. Tantum dis.. simul, Diqiligod by Coost
68쪽
simulare non possiam injuriam, qua nostra haec sententia vulgo di amatur, quasi Episcopos tantum ut Petri, non vero ut Christi ministros consido. raremus: expresse enim, & publice profitemur, divinam esse pastoralem Episcoporum jurisdictionem, tametsi a Petro primum Apostolis comminicatam, scilieet ut eum S. Cypriano loquar, velut radium ex luminis
eorpore, velut ex arbore ramum, Velut ex lante rivum. Cum insuper
Petrus ipse non nisi Minister Christi sit, ejusque nomine, non proprio regat Ecclesiam, etsi Ministrorum supremus sit; consequens est, non utique Petri, 'sed Christi nomine praeesse Episcopos, divina ad regendam plebis suae portionem juriadictione praeditos, ea tamen Petro lubord,
Interim utut ponderosa sint momenta, quae persuadeant, CIavium potestatem, seu iurisdictionem pastoralem non immediate a Christo, sed ni diante Petro Apostolis suisse commissam; id tamen pro certo non au. sim asserere divinis eloquiis non admodum hae super re et aris, & judicio Ecclesiae nondum enunciato. Duo sunt autem , quae sibi quam optime notent simulati plerumque Episcoporum contra apostolicam Sedem a d. vocati. Primum, idque certissimum, & fide divina tenendum inter Catholicos est, jurisdictionem episcopalem, etsi non a Petro st, sed immediate a Deo, tamen ex ipsius voluntate Dei sub Petro esse debere, ita, ut pro Ecclesiae utilitate vel augeri, vel minui, vel etiam sustiendi, quoad actualis exercitii usum a supremo in terris Clavigero, & Pastorum Capite possit. Deinde ea, quae immediatam a Deo jurisdictionem Episcoporum probant, siquid probant, eamdem quoqua Presbyteris evineunt': ex quo consequitur ἔ potestatem subordinatam , quamvis divinitus aece
piam, haud quaquam opponi posse superiori potestati, seu haec episcopalis sit, seu papalis. A . 9. Absit a me, ut Episcopis Presbyteros dignitate, aut potestate pales saeiam, cum certus sim, i divina di positionζ hos illis inferiores esse; sed hoc eontendo, eam, quam Presbyteri habent potesatem, aeque divinam esse, ae illam, superiorem licet Episcoporum. Sunt enim Pre hyteri quoque in terisque Apostolorum Successores: di ipsi vi ordin,
Iionis Isae mission habent apostolicam ad praedicandum , dc brytizau'
69쪽
dum: & ipss peceata remittendi, aut retinendi potestas eum Apostoliseommunis est; ad Hierarchiam divinitus institutam ct ipsi pertinent, ut
praesint, quod exteriorem denotat iurisdictionem, primis seculis multo ampliorem in illis, quam hodierno more, ita, ut Presbyteri antiquitus eum suo Episcopo in uno consessu Eeclesias rexerint, vota in concit is deder ni non tantum consultiva. sed etiam decisiva, immo & authoritate . sua excommunicarint. Vide doctiss. Selvaggium b. Quanta confusio in domo Dei, si Presbyteri moderno tumultu excitati iurium suorum exercitia, prout olim erat, sibi revindicarenti Hiec non ad discordiam dicta sint, sed potius ad concordiam, ut appareat in Ecclesia Dei, ceu bene ordinato exercitu, diversos esse regiminis grais dus, eosque divinitus ita sibi su hordinatos, ut omnis demum plenitudo potestatis in uno supremo corporis totius Capite resideat. Unum ovile,
unus Pastor. Quam suavis institutio, divina sane, Deoque dignat Dietu, sodes, meliorem te optare; & non jam nobiscum, sed cum Deo disputa, hane institutionem reformandam esse secundum illustratiora, magi que philosophica nostri lcmporis principia. Aut num sorte i sidorianam
fraudem 2 illud sapit Verbi divini effatum: Unum Ovile,'unus risor t
Memorabilis adhuc praerogativa Petri est, quod super omnes Eoelesias aliis ab Apostolis landatas, super ipsam matricem omnium Hiero. solymitanam, cui S. Iacobus praesedit, ampliorem Authoritatem, seu pa. triarchalem inde ab exordio illae solum tres Ecclesiae obtinuerint, quas B. Petrus standavit, & erexit, scilicet Romana, Alexandrina, & Antio. cliena '' . Tres illae prae reliquis omnibus jam ante Nicaenum Concilium primariae cathedrae, utpote Petri, fuerandi Romanam quippe per se ipsum usque ad gloriosam martyrii monem gubernavit, ad Antiochenam, cui aliquamdiu ipse praefuit, loco sui Evodium substituit, Alexandrinam non quidem per se ipsum, quod tamen Nicephorus testatur, sed per S. Mameum, discipulum suo nomine ablegatum rexisse creditur. Unde patet. quanta vel legatorum Petri primaevis illis temporibus authoritas fuerit.
na autem meridie emutium, patriarchalem jurisdictionem, quam omnino ου
70쪽
Et harum quidem sedium ordo hic est, ut scut major fuit Petrus Apost
Ius Marco Evangelista, & Marcus major Evodio, qui nec Apostolus, nee Evangelista suerat ἔ ita Romana quoque Ecclesia Alexandrinam, & Aleis xandrina Antiochenam dignitate praecederet. Quarta primum inter putriarchales Ecclesias per annos fere quingentos habita est Hierosolymitana,& hoc quidem nomine potius, seu honore quodam memoriae S. Iacobi deis bito, quam realis potestatis praerogativa: si quidem Alexandrinus Patria cha non solum secundo loco, proxime post Romanum in conciliis sedo. . bat, verum etiam praeerat Omnibus Episcopis, & Archiepiscopis Aegypti, Δ Lybiae: & Antiochenus non tantum tertio loco sedebat, sed etiam omnibus Archi - & Episcopis Orientis praeerat. At Hierosolymitano quarto quidem loeo sedere licuit, sed nulli Episcopo, minus Archiepiscopo pr esse: immo teste S. Hieronymo subjectus erat Archiepiscopo Caesareensi, Palaestinae Metropolitano, & praeterca, ut dictum est, Antiocheno Patria chae: His postea primum accessit Patriarchatus Constantinopolitanus, isque ad secundum locum promotus, sed non ante Justiniani tempora: tune nempe post annum Domini quingentesimum Imperatoris opera, & Pontiis seum permissione Episcopi Constantinopolitanus, ct Hierosolymitanus eceperunt in Patriarcharum numero nemine amplius reclamante haberi .
. II. Unde hoc contigerit, s critice disquiras, cur tres solum, & hoe
praeei se ordine sedes patriarchales iam ab initio fuerint; non amplius cum Calvino miraberis. Si enim antiquitatem spectes; Hierosolymitana Sedes, utpote matrix primo omnium loco poni debuisset, non quarto demum, vel potius nullo. Si nobilitati regiae ipsarum civitatum id honoris tribuas; jam suo tempore' huic figmento summi Pontifices Leo M. & Getasus comtradixerunt, eoquod alia sit potestas regni secularis, alia ecclesiasticarum distributio dignitatum. Praeterea cura Concilio Nicaeno tres tantum illae Sedes patriarchales fuerint agnitae, cum imperatoria Sedes tunc temporis in Oriente ellet Nicomedia, in Occidente vero Treviris, S Mediolanum gCur postea ex hoc eodem titulo constantinopolitanus Episcopus aegre admodum, & tarde ejusmodi sibi praecedentiam acquisivit 8 Restat igitur, ut a dignitato primi Rectoris, & Fundatoris repetas, cur ante Hieros
lymitanam Jacobi sedem, & ante Ephesinam a Paulo landatam Alexam