R.P. Antonii Ruuio Rodensis, ... Commentarii in libros Aristotelis Stagyritae de ortu, & interitu rerum naturalium; seu de generatione, & corruptione earum ... _ Nunc primum in Gallia editi. Cum duplici indice, ..

발행: 1614년

분량: 698페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

rro 'Lib.LDegeneratisne ct corrupi.

partium intensarum posse habere suo modo intensionem Hrea idem subiectum indivisibile,sicut partes,quas continuant, habent eam circa easdem partes subiecti,in quibus extenduntur. Supposito autem, quod intensibilia sint, necesse est in eodem tempore intendi,quo intenduntur partes quas c5tinuant,cum constituant eamdem numero qualitatem cum illis tune intensam, & extensam. Vnde sequitur habere alia indivisibilia. uibus continuetur intensio propria, quae vocantur omnino indiuisibiIia hoc est tam secundum intensionem, quam secundum extensionem. Et haec etiam produci in instantibus eius dem temporis. lEx hae doctrina non est dissicile respondere argumentis, Mad primum respondent aliqui intensionem partium qualitatis per motum factam eontinuari per illa insuisibilia omnino, qu* ponuntur in indivisibilibus subiecti pro continuanda intensione indivisibilium extensionis continuantium extensionem earumdem partium qualitatis. Nam intensio debet continuari per indivisibilia secundum intensionem; sed haec indivisibilia sunt talia secundum intensionem ,& ex alia parte sunt indivisibilia intensionis eorumdem indivisibilium eo

tensioni a quibus continuatur extensio earumdem partium qualitatis : ergo apta sunt ad continuandam intensionem earumdem partium. Haec tamen solutio non potest esse vera,

neque sussiciens : Probo primum,quia intensio partium qualitatis,& intensio indivisibilium eius sunt distini et realiter: e go habent partes distinctas realiter & indivisibilia continuatiua distincta realiter. Quare non possimi indivisibilia inten-sohis indivisibilis continuatim continuare intensionem par eiu sed sicut distinguutur partes intensionis a partibus etiam intensionis, necessario debent distingui realiter eontinuatiua

unius intensionis a continuatiuis alterius Probatur antecedens

ruta partes qualitatis, & indivisibilia earum sunt in subiectis istinctis realiter,partes quidem in partibus subiecti,& indiuia milia in indivisibilibus : ergo distinguuntur realiter :quia indivisibilia continuantia intensionem partium qualitatis de bent esse in partibus subiecti, sed ina indivisibilia secundum extensionem, & intensionem non sunt in partibus , sed in indivisibilibus eiusdem subiecti, ut probauimus: ergo non pota

sunt continuare intensionem partium. Probatur antecedens, quia calor ut unum,atq; etiam ut dimidium, sicque de caeteris,

quae sunt indivisibilia intensionis partium . extensa sunt pex partes subiecti, ut per se est manifestiun ergo in eis debent essetaquam in subiecto QDd vero sit insussicies, probo;quia non assignat

122쪽

Cap. IIII. Tractat. III. LIIII. Ira

assignat immediatum continuatiuu intermonis partium qualitatis:eigo no erit talis intensio per se immediate cotinuatiua, quod est falsum.Probatur antecedes,quia illa indivisibilia omnino per se immediate continuant intensionem indivisibilis: ergo non pollunt per se immediate continuare intensionem partium distinctam realiter.

Respondeo igitur argumento ex doctrina tradita; indiuisi- 1 ιγbilia partium intensionis,ut gradus,dimidius gradus, vel tertia pars,sicque de caeteris,continuare intesionem partium. Et cum dieitur haec indivisibilia recipi in partibus, & in eis extendi, concedendum est sed negandum,quod ex eo colligitur,nempe in tempore produci,& non in instantibus. Nam licet latitudo gradualis inter quae cumque indivisibilia producatur in remis' pore,& in eodem tempore extendatur insubiecto diuisibili,sed in instanti verum est de ea, & qualibet eius parte esse primo productam, quia esse primo productum aliquid in indivisibili consistit,& simul esse dicitur;& cum habeat esse productu quaelibet pars gradualis intensionis non per solam denominationem extrinsecam,sed per verum,& reale indivisibile, quod est finis eius,& principi u partis sequentis,& ideo continuatiuum utriusque fit,ut in initantibus producantur indivisibilia continuantia intensionis partium, &ctim intensio eadem partis qualitatis fiat in parte sistiecti, verum est in eisdem instatibus, in quibus primo producta est quaelibet pars gradualis intensionis productum esse in eade parte subiecti indivisibile, quod est finis eius,& principium alterius, & consequenter est verum productum esse in eodem instanti in eadem parte subiecti in diuisibile continuatiuum partium intensionis. Ad secundiun respondeo indivisibilia intensionis contrari rum qualitatum Produci quidem per proprias mutationes instantaneas, quae sunt indivisibilia continuatiua motus intensionisaeorrumpi qero in tempore simul cum partibus suae qualitatis corruptis per partes motus,& ideo non esse necessariam successione in productione contrarioru indivisibilium propter eorum corruptionem,sed simul,& in instantibus produci posse. Vel secundo dici posset indivisibilia contrariaru qualitatum, suo modo esse contraria, sed non cum latitudine requisita ad successivam expulsionem: sed sicut habet esse indivisibile posio etiam in instanti indivisibili se corrumpere, vel expellere ab

eodem subiecto Latitudo vero extensionis eorum non impedit simultaneam corruptione,quia sicut in instatibus producuntiit

in partibus diuisibilibus subiecti, ut probauimus uic possunt in eis de tollantibus expelli ab oppositis indiuisibilibus in eisdem instan

123쪽

rix Lib. I. De generatione ct res '.

instantibus productis ci rea idem stilaiectum diuisibile. et . i Sed restat explicandu a quibuseam indiuis1bilibus eontinue-Τ tur extensio horum indivisibilium intensionis partium qualitatis per partes subiecti ; eum enim successiuὸ extendatur quia libet Dadus indivisibiIis intensionis ξer partem subiecti , in

qua fit intenjo eius, & extensio haec sit continua, necesse est Mnate indivisibilia, quibus talis extensio eontinuetur, sicut assignata iant pro continuatione extensionis partium Et videtur,quod per eademmet indivisibilia extensionis,per quae eo tinuatur extensio partium qualitatis,continuetur extensio i diuisibilium intensionis earumdem partium. 8od sic probari potest: extensio partirun intensarum, & extensio indivisibilium intensionis earum fit per easde partes subiecti:ergo per eadem

indivisibilia extensionis in indivisibilibus subiecti producta

pro continitatione extensionis partium intensarum poteriteontinuati extensio indivisibilium intensionis earum, re non oportebit quaerere alia; praesertim cum continuatiua utriusque

extensionis debeant recipi in eisdem indivisibilibus subiecti. Hoe tamen non potest esse Verum,quod sic probo. Continuatiua extensionis rei indivisibilis seeundum intensionem,aut rei intenta sui uno verbo inqui lieeat debent esse indivisibilia utroque modo, sicut indivisibiIta continuatiua intensiqnis indivisibilium extensionis debent esse utroque modo indivisibi- Iia,ut per se est manifestum,& superius explieatum;sed indiu . . sibilia continuatiua extensionis partium intensarum sunt in- diuisibilia intensionis,& ideo res intentarergo extensio earum non potest eontinuari per indivisibilia extensionis tantum, α diuisibilia secundum intensionem, sed per indivisibilia utroq; modo vel indivisibilia omnino. Et ita dicendum est extensio-ὶ nem horum indivisibilium eontinuantium intensionem par- Uum,eontinuari per illa eadeo indivisibilia,quibus continu intensio indivisibilium extensionis,haec enim sunt omnino indivisibilia,& in eisdem instantibus temporis producta, qui bus continuatur tempus, in quo fit extenso successitis eorino, ut ostendimus,& in eodem histanti,atque,in eisdem indivisibilibus subiecti producta, &ideo possunt continuare extensionem indivisibilium partium intensarum; quod non habrat indivisibilia extensionis, quibus continu

tur extensio earumdem partium intensarum,

quia sunt diuisibilia secundum

intensionem.

124쪽

cap. IIII. Tract. III. VH. V. II 3

intensio qualitatis fiat per addisionem vim gradus

ad alteram, vel per maiorem radicationem

Vpposito , quod alteratio tam secundum extensionem qua- I 'litatis ad diuersas partes subiecti, quam secundum intensionem circa eandem partem sit motus continuus , explicandum est, quonam modo qualitas ipsa per eam producatur in subiecto ; & de extensione certum est fieri per productionem noui gradus, vel panis eiusdem qualitain circa diuersas partes subiecti, quia alia pars caloris producitur in manu dum ca-Iefit homo ) distincta aliter ab ea, quae producitur in brachio , & pede : ideo certum est quod non talum fiat extensio per maiorem radicationem extensium, sed etiam per additi nem noui gradus, aut nouae partis eiusdem qualitatis, quae educitur de potentia partis subiecti, ad quam dicitur qualitas extendi. Solum ergo potest esse quaestio de intensione , per quam perficitur qualitas circa eandem partem subiecti , an fiat per adὸitionem noui gradus, vel nouae partis eiusdem qualitatis, aut solum per hoc , quod ille idem gradus, vel pars, quae prius fuit producta, magis radicetur in eadem pari quod est quaerere, an sicut producitur per extensionem noua pars :vel gradus qualitatis, hoc est noua, & distincta emitas realis partialis eiusdem qualitatis circa nouam partem subiecti de

cuius potentia educitur, ita in intensione producatur circa eandem partem noua pars, aut nouus gradus, qui si noua entitas re lis partialis distincta a gradu, vel parte praeexistenti in eadem parte. Vt dum manus in qua prius fuit productum aliquid caloris ab igne , iterum calent, per hanc secundam calefactionem, quae dicitur intensio caloris, producatur in ea noua entitas realis partialis distincta a praeexistenti, & educta de potentia eiusdem manus, vel solum fiat per secundam c le- factionem, quod eademinet entitas caloris praeexistens, α' non alia noua magis radicetur in eadem manu, hoc est, fortius , aut firmius ei inhaereat, quam antea, quoὸ est solum sieri nouum modum eiusdem entitatis, non vero nouam entitatem partialem. .

, Et prima opinio asserit, intensionem fieri per additionem 1 onouae partis, & noui gradus qualitatis ; ita tamen, ut M adussi e ueniens non permweat cum Praeexistente , sed illum

125쪽

ii I. Degeneratione corrupri

corrumpat.Vt dum intenditur calor in manu,qui prius erat re- millus, corrumpitur remi ilus omnino, & educitur intensus de potentia eius dena partis lubiecti, eamque informat. Itaque sic se habent partes, seu gradus qualitatis, quae producitur permotum intensionis tanquam terminus eius, siicut partes eiusdem motus, nam motus, & terminus eius debent proportionari ; sed constat partes motus intensionis sic se habere, ut adueniente posteriori desinat esse prior: ergo ita etiam se habebunt partes seu gradus qualitatis per intensionem productae.Ita sentit Durand. in i .distinct. l .quaest.7.num.23. & sequentibus, nam quaest. r. . ubi citat ut a recentioribus, nec verbum sere de hac re scribit. , Probat autem muli, argumentis,quorum haec duo sunt potissima. Primum,omnis motus versatur inter contrarios terminos,& ita per aduentum termini ad osem expellitur a subiecto terminus a quo, ut per aduentum caloris expellitur frigus, sed intensio est vere 3c proprie motus:ergo terminus ad quem eius, qui est qualitas intensa, expellit terminum a quo, qui est qua litas remissa. Secundum argumentum : agens intendens formam, vel producit in eadem parte subiecti aliquid formae distinctum a gradu praeexistente,vel non; hoc secundum est falsum, quia si nihil distinetum producit;ergo per intensionem non variatur forma, sed eodem modo se habet, ac prius, quod est contra experientiam: qualitas igitur intensa,& remissa distinctae sunt:& constat esse eiusdem speciei,ut calor remissus,& intensus:ergo non possunt simul permanere in eadem parte iabiecti, sed intensa expellit necessario remissam. Probatur consequentia, quia repugnat duas formas eiusdem speciei simul esse in qodum subiecto, ut duos calores, vel duas albedines. Haec tamen sententia falsa est. Quod probo primo ex pto pria natura intensionis, nam intensio non est aliud, quam persectio eiusdem qualitatis circa eandem pariem subiecti , ut intensio qualitatis in manu persectio eiusdem caloris , qui prius erat imperfectus in eadem manu: perficitur ergo calor praeexistens per calorem, vel modum superuenientem eidem parti subiecti per intensionem : ergo non destruitur, ut asserit Durand. Probatur consequentia, quia id, quod perficit aliud, non destruit illud,led potius in modo persectiori essendi constituit,& relinquit. Secundo probatur ex augmentatione , nam si v iumellet fundamentum Durandi, quod in omni motu corrumpitu ei minus a quo, per aduentum termini ad quem, sequi . Lur ita contingere in augmentatione, quae verus motus est,

quod

126쪽

quod tamen oth contra naturam eius, nam si minor quantitas, quam prius habebat vivens, corruippitur per aduentum maioris , euidenter sequitur non augeri, ves maius fieri. Probatur consequentia, quia non poteit maius fieri, nisi quia quantitati praeexistenti coniungitur superueniens, & cum ea perm etet non est ergo necessarium in omni motu corrumpi terminum a quo per terminum ad quem, & ideo nec intensione, ut conte dit Durand.

Probatur tandem, quia si in intensione corrumpitur gradus qualitatis remissae adueniente gradu intensiori, dabitur actio 'sine agente , & effectus sine causa, vel producetur effectus ab agente contrario, quae sunt manifeste falsa. Probatur conse- qtientia in reductione aquae calidae ad pristinam frigiditatem hoe modo. Calor aquae hon simul, sed iuccessiue , & paulatim deficit,ut euidenti experientia cbnstat illinc ergo,si vera est sententia Durandi,quod tota qualitas remissa prςexistens corrumpitur,sequitur quod etiam in remissione corrumpetur tota qualitas intensa, & producetur alia remissa;sed in reductione aquae

ad pristinam frigiditatem non est agens, a quo possit produci

calor remisitis,ut corrumpatur intensus: ergo non fiunt intenso,& remissio, ut putavit Durand. Probatur minor, quia recedente igne, non est agens naturale, praeter aquam, a qua posite produci calor remissus,ab aqua vero repugnat produci,vel concedendum ess produci ab agente contrario. Secunda opinio tenet intensionem qualitaris fieri, non per I productionem alicuius nouae entitatis pertinentis ad substantiam eius,sed ad existentiam,ita ut corrumpatur existentia qualitatis remissae,tanquam imperfecta,& producatur alia existe tia perfectior in eodem gradu praeexistenti omnino immutato secundum essentiam. Hanc sententiam citauit,atque impugnavit Durand.ubi supra, quam tamen sequitur Astuail Io l. lib. de Seneratione quaest.' .dc ratio eius videtur esse haec.Qualitatem intendi est perfectius inhaerere subiecto, sed inhaeretitia accidentis non est aliud,quam existentia eius in subiecto: ergo intensio eius est perfectior existentia in subiecto adueniente autem persectiori existentia corrumpitur impersectior , q uia repugnat eandem rem simul existere perfecte, Rimperfecte:erminiensio qualitatis non fit secundum essentiam eius, sed solum secundum existentiam persectiorem corrupta imperfecta,quam habebat prius qualitas remissa. Haec etiam sententia non est minus falsa, quam Praecedens, quod sic probo. Sive existentia distinguatur realiter ab esset 1-tia, siue sola ratione, hoc est certum, quod essentia habet esse

127쪽

ὲ i s Lib. generatione se corrupi.

Heale extra causas per illam: ergo repugnat corrumpi existen-ysiam ., quin eo ipso desinat elle realiter extra causas essentia, quare fallii meli, quod intensio fiat per corruptionem existentiae quat talis rc mi: Iae, salua pilentia eiusdem. Secundo,existent' a se fidem realiter cum eliciatia, vel si ab ea distinguitur, cer, t 'ith ab eadcin emanare tanquam naturalem terminum i sed Iepag. at ab einem et ientia praesertim inuariata emanare diuella, exilientia ς, nempe imperfectam, atque persectam: ergo repuenabit intensio item fieri per corruptionem existentiae im-terfeci loris,& aduentam alterius persebioris, atque distincta Inuariata essentia, ut allerit haec opinio. Tertia igitur sententia docet per intensionem nullum gradum nouum qualitatis, aut nouam partem eius produci, immo nihil prox sus qualitatis, vel entitatis eius, sed praeexiste tem qualitatem magis radicari In eadem parte subiecti, magis autem radicari nihil aliud esse, quam magis educi de potentia eius , & perfectius ab eo participari, itaque per intensionemn siil nouum ad qui ri t qualitas praeexistens, aut illa pars subiem' , in qua inhaerebat, nisi modum maioris radicationis, vel persectioris participationis. Exempli gratia; si calor erat in

many remissus, intendatur ab igne, intendi non est nouum aliquς in calorem , vel aliquam nouam entitatem eius illi aduenire, sed solum, quod antiquus magis radicatus sit in eadem imanu, magis eductus de potentia eius, fortiusque, aue firmius ei inhaereat. Et hoc est intensionem non fieri per additionem gradus ad gradum , sed per maiorem radicationem in subiecto. Ita Hemicus quod lib. s. quaest. s. in summa artic. quaest. 2. Herbeus quodlib. 6. quaeis. II. AEgidius I. lib.

de generatione quaeli. I9. & omnes Thom istae , Sonzinas S. Lib. Metaph. quaesi. 2i.Ia uel I.quaest. 6. Flandria.quaeli. a. Caiet.κMeaina I.'.qua st. 2. art. I.& 2.& 2.2.qu.2 . art.Α.& F. BariCT,& Aragon. 2. 2. q. I .artic 4. & s. Solus capit. de qualitate in praedicam.& . lib. Phys text. 84. & hi omnes asserunt esse seu tentiam D. Thomae duobus locis citatis,atque etiam in l .d. 1 3. q. .& de virtutibus q. t .arti c. I l . in quibus negat expresse inten-

ionem fieri per additionem unius qualitatis , vel unius gradusaa alterum,& affirmat per solam maiorem radicationem in e

dem parte sublesti fieri.

probatur testimonio Aristotclis .lib. phys text. 8 s. ubi ita ait: Ex calido sit magis calidum, nullo facto in materia calido.

quod non erat tali lum, quando minuμ erat calidum , sec. Ex qui

bus hoc aro uincutiun eolligitur. Subiectum, quod prius ex calidum, se magis calidum nullo ficto de nouo calido: ergo

128쪽

nullo facto de nouo calore;euidens est comequentia , concreto ad suuin abstractum ; deinde, si nullb facto de nouq calorei ergo per intensionem nihil caloris inolii aduenit praeexistenti,

quod est intensionem non fieri per additionem ali cuius dA,

vel partis eiusdem qualitatis ex mente Aristotelis. Probatur etiam ratione. Primo, quia si qualitas augetur per i 4 additionem gradus, vel talis additio fit ei secundum es lentiam, vel solum secundum existentiam , . hoc secundum est impossibile , quia cum existentia sit ideiri rgati ter cum essentia, vel si distinguatur realiter , oriatur ab ea, repugnat intengi qua is ,

tem se cundum existentiam, quin etiam intendatur secundum, Essentiam, ut probauimus contra secundam opinionem: g'

primum est necessarium, quod fiat additio qualitati sec-dum essentiam, sed hoc est impossibile i ergo impossibile est etiam intensionem fieri per auitionem, Probatur minor, uia essentiae rerum consistunt in indivisibili, sicut numeri. socet Aristoteles 4. Metha. text. io. ira sicut non potestri additio alicuius unitatis , quin varietur species numeri, ita

nec essentiae qualitatis aliquid potest addi, quin mutetur, Ecdiuersa fiat: ergo si additio seret essentiae qualitatis, essentiam qualitas intensa diueris speciei a remisia, quod . patia. esse falsum. . iSecundo,si intensio fit per additionem unius gradus ia alterum, vel gradus superueniens distinguitur specie λ praeexistenti vel solo numero , utrumque est falsum: ergo etiam est salsum, quod intensio fiat per additionem. Probatur minor, quod noxidifferant specie,quia intensio est unqs motuς numero,& specie: ergo non potest terminari ad terminos specie diuersos, praeter quam, quod magis , & minus non vadat speciem, sed qualita intensa ; & remisia solum differunt secundum magis, & minus in ordine ad subiectum, ut per se est manifestum : ergo non distinguuntur specie : sed nec solo numero quia accidentia, praesertim absoluta, ex quibus est qualitas , distinguuntur numero per subiecta, de ideo non possunt elle duo disti nicta solo numero in eodem subiecto , sed nouus gradus productus per intensionem est in eadem parte subiecti cum praeexistente:ergQ non potest distingui ab eo solo numero: Vltima opinio tenet intensionem fieri per additionem unius i. 1

gradus , aut partis ad alterum , ita ut sicut per primam cs factioneini, Vel per primam partem eius aliquotam fit primus gradus , vel prima entixas caloris , ita per secundam , & tertiam fiat alia pals caloris distincta realiter a prima, & ei unitan eadem parte iubiecti . intenditur in ea calor ι sicque additur

129쪽

118 Lib. I. De generatione com pl.

semper pars parti, & gradus gradui per totam intensionen . In hac autem additione graduali fundatur modus maioris ra- dieationis in eadem parte subiecti: quem non negat haec opinio', sed tanquam necessarium ponit: negat tamen eundem modum posse acquirere qualitatem per intensionem , sine additione nouae partis gradualis, quae continuata cum praeeXistente in eadem parte inbiecti constituat eandem numero qualitatem intensam magisque persectam, ita scotus in I .distine .

x quaest. vltima. Gregor. ibidem quaestion. 4. arti c. I. Gab. MoΚamus quaest. s. Antonius Andreas 8. Metaph. quaest. s. Venetus in summa degeneratione capit. I. Nimphus 8. Metaph. dis t. II. Toletus libro. Physquaest. a.&est iam communis fere inter iuniores, & videtur mihi vera, sed nullo modo contraria doctrinae D.Thomae. Et primo probanda est veritas eius , secundo ostendendum, quod non sit contra D: Thomam veritas probatur testimonio Aristotelis eodem loco citato pro tertia opinione', ubi ante

a verba relata habentur haec: Ut enim ex frigido fit Midum, O ex calidostigidum, quia eadem qua erat in potentia ,sie is ex calido magis ealidum, cte. Ex quibus sic arguo. Subiectium fit calidum ex frigido per eduetionem caloris de potentia eius , Mfit magis calidum ex minus calido eodem modo per eductionem caloris de potentia eiusdem subiecti, vel eiusdem partis illius ex mente Aristotelis: ergo sicut prima calefactio,vel prima pars aliquota euis est eductio caloris de potentia subiecti; ita secunda calefactio,vel secunda pars aliquota eius, per quam intenditur idem calor,est noua eductio caloris de potentia subiecti: sed eductio prima caloris est productio caloris ergo etiam eductio secunda:quare sicut per primam calefactionem producitur calor,ita per seeundam,quae est intensio,& ita fit ex mente Aristotelis per additionem unius caloris,vel unius sindus ad alterum. Et si respondeatur secundam calefactionem esse eductionem caloris de potentia subiecti,non secundum entitatem, sed solum secudum nouum modum intensionis. Contra hoc sic arguo. Non datur alius modus producendi formam naturalem secundum suam entitatem,praeter eductionem eius de potentia materi vel subiecti, ut patet euidenti inductione in omnibus: ergo idem est forma educi de potentia materiae, & produci secundu entitatem in rerum natura;quare repugnat educi de potentia materIae, & non produci secundum entitatem, sed solum secundum modum. Secundo,eductio formς de potentia materiet idem est ac produci secundum entitatem; qtua idem est ac fieri actu extra causas;ciun prius esset solum in potentia earum. Sed

per pri

130쪽

Cap. IIII. LII. V. II '

per primam calefactionem producitur quatitas secundum entitatem:quia educitur de potentia subiecti ex mente Aristotelis:ergo per secundam magis producitur secundum entitatem, quia magis educitur de potentia subiecti, vel materiae, quod est magis produci secundum entitatc;& hoc no potest esse verum, nisi producatur per intensione noua entitas eiusdem qualitatis.

Vt autem rationibus ostendatur veritas nostrae sententiar, &falsitas oppositae,iria probanda sunt. Primum,quod per intensionem addatur qualitati praeexistenti aliquid reale. Secundum , quod hoc rcale additum sit realiter dis inclum ab ea. Tertium,quod non sit solus modus, sed emitas eiusdem qualitatis:quibus probatis constabit intensione fieri per additionem unius gradus , vel partis ad alterum. Probatur ergo primum, quia intensio est motus realis,& distinctus saepe realiter,& numero I prima productione eiusdem qualitatis, ut patet in calore primo producto ab aliquo igne, S post tempus aliquod intenso ab eodem igne,vel diueris;sed motus realis producit terminum realem:ergo intensio caloris producit aliquid reale in eadem parte subiecti,& hoc reale non habebat subiectivo,diunerat remisse calidu:ergo intensio sit per additione alicuiuS rcalis.Secudo, qualitas intesa habet plures,& diuersos effectus rea-Ies, quos non habebat du erat remissa;ergo habet aliquid reale nouu per intensionem.Probatur cosequentia,quia ide in quan- tu idem semper facit idem;ergo si est omnino ide realiter, non potest alique effect si realem sacere,quod prius non faciebat, Scit nouu esrectum reale facit,non potest non esse variatu realiter. Probatur secundum, quod hoc reale nouum , quod additur

qualitati remisi e per intensionem sit realiter distinctum ab ea, Irimo quia illud , quod separatur ab alio realiter, distinctum ebet esse realiter ab eo,& non solum per intellectum, sed illud, quod additur qualitati remissae separatui ab ea realiter, cuprius esset sine illo, & per remissionem illud amittat: ergo di-itinguitur realiter. Probatur maior , quia separatio realis da qtur ante operationem intellectus; ergo id, quod per eam separatur , distinguitur ab co , a quo separatur ante operationem intellectus, & ideo realiter, nam separata sunt distincta: ergo separata ante operatione intellectus debent distingui ante operatione intellectus,vel dabitur realis separatio ante operatione intellectus,per quam nihil reale separetur,quod repugnat .Pr - 14 batur teritu, quod hoc reale distinctu additu qualitati remissae per inte sonu,n5 sit solus modus maioris radicationis,sed noua entitas et iisde qualitatis;primo, auia virtus agendi in qualitate est ipsemet entitas qualitatis, de non modus, vel aliquid super-

SEARCH

MENU NAVIGATION