R.P. Antonii Ruuio Rodensis, ... Commentarii in libros Aristotelis Stagyritae de ortu, & interitu rerum naturalium; seu de generatione, & corruptione earum ... _ Nunc primum in Gallia editi. Cum duplici indice, ..

발행: 1614년

분량: 698페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

Lib. I. De generatione'corrupti

Ed sit alteratio.

SEd 3.aceeptio satis propria est, & omnem,ac solam altera

tionem Physicam eomprehendit: ideo secundum eam definienda erit hoc loeo alaeratio,vt intelligamus quid sit, eamque a generatione distinguamus Talis vero definitio eius assignari potest. Alteratis est motu Phuicus, qui intre eontrarias qualitates versatur. In qua motus Physicus ponitur pro genere,quia in eo conuenit alteratio eum augmentatione, & alijs mutationibus Physicis,a quibus per cari eras particulas distinguitur,& primo a mutationibus instantaneis,aut etiam succeia iniis,quae non versantur inter contrarios terminos, sed contradictori vel priuatiue tantum oppositos alteratio vero eo ipso, quod versatur inter qualitates contrarias,versatur inter terminos positivos , quia vera contrarietas inter extrema positiva solum reperit .Distinguitur etiam a caeteris motibus successis ui qui versantur suo modo inter contrarios, & positivos terminos ex eo,quod ad qualitatem tεst tamquam ad terminum ad quem:ali j vero motus ad quantitatem,Vel Vbi; nam unitas, atque distinctio specifica motus a solo termino ad quem sumitvt,ab utroque vero,nempe a quo , & ad quem, sumitur distinctio quasi generica,quia motus illi, qui inter terminum a quo, & ad quem positivos versantur, genere distinguuntur ab alijs, qui versanrur inter priuatiue,aut eontradictorie oppositos,qui nomine mutationum significari solent.

Proda distinguativir alteratio a generatione. P Raeter uniuersalem modum dii inguendi alterationem a

mutationibus instantaneis , quae versantur inter terminos contradictorie,vel priuatiue oppositos,inter quos numerantur

generatio,& corruptio substantialis, specialiter nunc distinguenda est ab essdem .Et licet in multis disserat, tria sunt praecipua,quae ex principijs Aristotelis manifeste eolligutur.Prima differentia essentialis est ex parte terminoru ad quos tendunt; nam generatio terminatur per se ad substantiam, alteratio ad qualitatem; ex qua sequitur alia ei proximamam cum substantia persecareat latitudine graduali, & in indivisibili consistat, per se petit simull,aut in instanti fieri; & non nisi per accidens successive fieri potest: qualitas vero habens per se contrarium petit ex opposito fieri inccessive dc ita alteratio secnndum propriam naturam facta successinus motus est ;& licet possit

92쪽

oltendimus, quia in momento potest Deus totam resistenciam contrari j vincere ; hoc non tollit primum, quia considerata natura contrariarum qualitatum,& virtute naturali earum,perquam resistentia unius vincenda est ad introductionem alterius in eodem subiecto,non potest in momento, sed paulatim vinet;& ex consequenti,nec poteit alteratio simul inui in instanti fie-

ri, sed suceessionem postulat. Tertia differentia sequitur etiam ex prima, & sumitiir in ordine ad subiectum, nam si alteratio per se tendit ad qualitatem; genςratio vero mutavio est eixea substantiam. Sequitur subiectum huius materiam solam esse debere, quia sorma de nouo fit, atque etiam substantiale com positum , M sbia materia potest mutari ab una sorma substanutiali in alteram. Alteratio vero mutationem dieit circa solam qualitatem, non circa substantiam rei, quam praesupponit permanentem sub utroque termino a quo, & ad quem & ideo subiectum alterationis non est materia nuda , sea compositum substantiale, vel saltem materia informata substantiali forma iuxta diuersas opiniones , de quibus inserius disputabitur. Omitto minores alias disterentias ab aliis explicatas, quia tres, istae sunt praecipuae.

- alteratio censeretur'

Vbium hoc pertinet ad connexionem alterationis eum Iosgeneratione substantiali, an adeo naturalis sit, ut si generatio esset naruraliter impossibilis, censeretur etiam impossiabilis alteratio , vel adhuc possibilis foret. Desiimpsit vero oecasionem ex Aristot. cap. I. huius lib. text. I. ubi ita naturaliteres Ie connexam alterationem cum generatione docet, ut impossibit is haec censeretur, si illa non posset dari in rerum natura, his verbis. 6 Uapropter, si non sit possibile ex um feri aquam,

neque ex aqua terram , ne Ne ex albo nigrum , neque ex molii durum, eadem autem ratio. ρο de aliis, hoc autem erat alteratio.

Sed ex alia parte videtur non habere necessariam connexionem cum alteration quia alteratio non versatur circa substantiam, sed eam praesupponit; & alteram,aut alteratam facit seclindiunqualitatem : ergo licet nunquam generaretur de nouo substa , tia posset alterari,sicut videmus suo modo alterari corpora e

93쪽

81 Lib. I. De generatisne'corrupi. '

Dicendum tamen est, alterationem propriam,de qua loquimur , & quam definiuimus , naturalem connexionem haberectim generationc subitantiali, & ideo si haec esset impossibilis naturaliter, etiam esset impossibilis natural iter alteratio. Probatur hac ratione:alteratio propria eth motus Physicus,qui versatur inter qualitates proprio contrarias: ergo sua natura disponit subiectum ad corruptionem,ad differet uiam alterationis impropriae, qnae potius perficit subieeium, ut sensatio, intellectio. illitin inatio I sed non corrumpitur una substantia, nisi ut generetur altera, quia natiua non intendit per se primo corruptionem , sed solum propter generationem: ergo de primo ad visimum alteratio ordinatur naturaliter ad generationem:quare si.haec noctes set possibilis , nec alteratio naturaliter censeretur possibilis, nam deficiente fine, naturaliter quoque deficie medium ex se ad illum ordinatum. io, Testimonium autem Aris Intelis, licet sit pro nostra sententia. adductum,longe diuersum habet sensum,ut ex contextu facile potest intelligi.Loquitur enim aduersus Empedoclem duo

afferentem: primum,nunquam posse transmutari unum elementum in aliud,nec ideo unum ex alio generari. Secundum,qualitates elementorum tam primas,qitiam secundas,ut calor, frigiditas, humiditas,& siccitas, durities, mollitudo; & similes esse proprias passiones eoquodem elementorumidio supposito euidenter sequitur non posse secundum easdem qualitates transemutari, quia impossibile est transmutationem fieri secundum proprias passiones, si non potest fieri secundum substantiam,

quam naturaliter sequuntur :& cum transimulatio secundum i. . illas qualitates vere sit alteratio, infert Aristoteles, quod sicut non est possibilis generatio substantialis.apud Empedoclem; itatisty est pollibilis mutatio secundum malitates apud ipsum,'uς

eum re vera sit alteratio, haec etiam erat apud ipsum impossibilis. Quid sit autem sentiendum de connexione naturali verae eneratippis, & verae alterationis secundum se, in eo loco non ocet, ex aliis vero eius principiis deduci potest; quod asserimus, nempe connexionem naturalem habere hanc cum illa, Scua,si impos Iibilis esset naturaliter generatio, impossibilis quoque censenda esset naturaliter alteratio. . Probatur secundo,quia si impossibilis esset naturaliter generatio,impossibilis etiam esset naturaliter corruptio;quς non intenditur per se primo a natura; d secundario,in quanimn con- sequitur necessario generationein ergo sublata generatione naturaliter aufertur corrunio. uare sequitur hanc esse natura-

lucr impossibilem, si impossibilis esset natiiraliter generatio.

94쪽

Sed quid dicendu secundum potentiam Dei absolutam Resia 'pondeo etiam hoc modo es le verum, quod si impossibilis esset generatio lecundu hanc potentia, impossibilis quoque esset aIteratio propria, de qua loquimur. Probatur hoc argum. quia si

implicaret contradictione dari generatione in reru natura,etia implicaret dari corruptione. Probatur euidenter ex corporibus coelestibus,quibus, supposito quod repugnat omnino generari, eode modo repugnat corrupi:& uniuersaliter loquendo,si repugnaret materia mutari a priuatione formet ad eandem formam,

quod intrinsecti est generationi fissistantiali etiam repugnaret mutari a forma substantiali ad priuationem eius , squod est intrinsecum corruptioni substantiali.) Probatur paritas rationis, iquia eo ipso, quod posset mutari materia a forma ad priuationem eius,possibilis foret priuatio formae in materia ; sed priuatio dicit negationem ci.' aptitudine;emo possibilis esset aptitudo in materia ad recipiendam aliam forinam .Et ex aptitudine infertur euidenter, posse eam recipere, & consequenter mutari ad illam ex priuatione,quam mutationem patet esse gene-

rationem;ergo possibilitas corruptionis inseri necessario possibilitatem generationis 1, quare si impossibilis foret generatio, etiam foret ininossibilis corruptio. Ex quo etiam infertur necessario impossibilitas alterationis, quod sic probo.lPropria alteratio essentialiter habet quod inter qualitates positive contrarias versetur, in quo disti Nuitur a mutationibus, q- Versantur inter terminos priuatiue oppositos, qualeS sunt generario,corruptio,illuminatio;sed qualitates eontrariae ab intrins

co habent, posse ab eode subthcto mutuo se expellere,& mutua expulsio dicit intrinsecum ordinem ad expulsionem formet substantialis saltem possibilem;quam patet esse substantialem eor-- ruptionem:ergo si hare implicaret contradictionem, etiam implicaret alteratio propria. Quod probatur secundo a posterio ri,in corporibus coelestibus, qtiae supposito quod sint ingenerabilia,& incorruptibilia, non habent capacitatem reeipiendi a eidentia proprie contraria, ut calorem,& frigus: unde nec pos- 'sunt tangi, quia omnium qualitatum tangibilium incapacia sunt. Quod ita verum esse existimo , ut nee per potentiam Dei absolutam possint tangi, vel calorem, aut frigus recipere, quia capacitate omnimoda carent recipiendi talia accidentia, eo fe-m modo, quo incapacia sunt recipiendi aecidentia spiritualia ex quo sequitur necesse capacia alterationis propriis ad talia accidentia contraria per se terminatae; si ergo impossibiles fo-xent Omnibus modis generatio, & corruptio quorumlibet corin

95쪽

si alteratio sit motus continum' TItulus quaestionis intelligitur de sola alteratione propria,

quae versatur inter qualitates contrarias, & disponit subiectum ad corruptionem, qualis est calefactio, aut infrigidatio ; non de impropria, quae nec versatur inter contrarias qualitates, nec disponit subiectum ad corruptionem, qualis est

illuminatio secundum suam naturam accepta. Propria autem alteratio duplex est: una vocatur extensio; alia intensio. Extensio dieitur illa, peri quam extenditur qualitas per diuersas partes subiecti, ut dum calor, qui est in sola manu, se extendit ad brachium, & alias partes corporis. Intensio vero est alteratio , per quam perficitur qualitas circumdem partem subiecti per additionem alicuius gradus noui, vel quia magis radicaturio eadem parte,ut si calor,qui est in digito,vel manu; in eodem digito, vel manu perficiatur. Quaestio autem intelligitur de

utraque altasatione tam extensionis, quam intensionis,de quibus quaerit,an sint motu, continui, hoc est,an fiant per tempus continuum,in quo pars post partem extensionis,vel intensionis. qualitatis acquiratur sine 'lla interruptione. Et prima opinio asserit utramque alterationem esse suecessiuam, extensionem vero non esse ullo modo continuam, sed

fieri in diuersiis instantibus temporis per partes minimas subiecti cum instantia tempotis non sibi succedant immediate, nec possint esse continua, sed inter quaelibet duo, medium sit tempus, non esse possibile, quod alteratio quoad extensionem fiat motu continuo, quamuis fiat successive, in quantum unum instans suecedit post alterum. Itaque hoc modo fit alteratio quantum ad extensionem, ut dum ignis sexempli gratia) applicatur ligno, per aliquod tempus Donat minimam qua tam partem eius, ita ut minor nec possit disponi, nec in ea introduci calor; in instanti autem terminatiuo illius temporis introducat calorem in eadem manima parte, non ita ut prius eum introducat in mediet Iem eius , sed simul, & absque successione in tota, & singulis eius partibus. Tempore aurem sequenti disponat aliam partem minimam, M in instanti terminatiuo eiusdem temporis, simul etiam introducat in ea calorem , de sic de caeterit instantibus , in quibus fit extenso caloris ppr lias partes mmimas, quousque extendatur ad totum Iignum, & hoe est fieri e tensionem per minima, dc non eontinue , qiua in partibus temporis intermediis non se extensio. qaloris,

96쪽

ealoris,sed disponitur minima pars stibiecta, ut in instanti terminatiuo extendatur.

Eamdem vero alterationem quo ad intensionem continuam II gesse docet haec sententia , quia toto tempore medio inter instantia, in quibus extenditur qualitas per partes minimas subiecti, intenὸitur in eisdem partibus.Ita ut tempore immediato post primum instans, in quo producitur in prima parte subie- .cti, perficiatur in eadem usque ad secundum instans extensionis ad secundam partem; in qua etiam intenditur tempore statim sequenti, & cum tempus ut continuum, continue etiam fit alteratio secundum intensionem.Haec est opinio AEgidi j I .lib. de Generatione q. t 6. quam videtur sequi Iandum 8. lib. Phys. q. 8.probabitur autem simul cum sequenti. Secunda opinio tenet alterationem, non esse continuam vi Io modo,hoc est,nec secundum extensionem,nec secundum i rensionem, sed utroque modo fieri per minima ; & ideo viroque modo discrete , ita ut sicut in tempore non extenditur c lor , sed quiestit mobile ab alteratione extensiua,& disponitur minima pars subiecti, ut in instanti terminatiuo eiusdem temporis per eam simul extendatur, ita in tempore disponitur ea dem pars ad intensionem quiescit ab alteratione intensiva, , di in eodem instanti terminatiuo simul intenditur calor in e dem parte.Ita Capreolus in I .dis inch. .quaest.2.art.2.Sonzinas 8.lib.Metaphoq.11.Iauellus,& Ferra.8.lib.Physq. .Probatur testimonio Aristotelis 8.lib.Phyc tex. Σ3. ubi de omni alteratio ne negat expresse, quod sit continua his verbis:Dicere alterati nem fieri continue ent aduersari valde manifems. Et lib. 6.tex.s8. uniuersaliter doeet motus, qui versantur inter terminos contrarios non posse continuari & ideo in η .lib.text.6 s.& 66.yr bat motus sursum,& deorsum eiusdem corporis necessario interrumpi in puncto reflexionis, quia cum sint, contrari j, non

possint continuati. Ex altera vero parte asserit s aib. Physic rum in principio, motum proprie dictum qualis est alteratio ) versari inter terminos contrarios , in quo distinguitur a generatione. Et ex utroque sequitur alterationem

a calido in frigidum, vel ab albo in nigrum non posse fieri

continue.

Probatur deinde ratione de utraque alteratione extensionis,& intensionis:primo , quia si utraque sit motus continuus, sequitur in quolibet instanti continui temporis, in quo fit , extensim esse qualitatem ad nouam partem subiecti, & nouam partem, vel gradum intensionis esbe productum di sed instantia cuiustitat tempotia sunt actu infinita 3 ergo verum erit, in

97쪽

86 Lib. I. De generatione'corrupi.

spatio horae. v. g. per quam fit extensio, vel intensio continue, qualitatem esse extensam, atque intensam in infinitum, hoc est ad infinitas partes subieeti;& infinitas partes intensionis habere,& aequales quidem, vel aliquotas , quia in quolibet instanti verum est extensam esse qualitatem ad nouam partem subiecti, atque distinctam ab ea ad quam fuit intensa in instanti praece- . dente,& distinctum gradum intensionis habere ab eo,quem habuit in instanti praecedente,quae cum falsa sint,falsum erit,quod

utraque alteratio sit continua.' Secundo,quia si tempore continuo fit utraquc alteratio ; vel in singulis instantibus eiusdem temporis producitur aliquid extenuonis, atque intensionis, vel nihil ; si producitur aliquid, non potest successive,neque continue produci,quia in instanti, nec luccessio, neque continuitas esse potest: ergo quantum ad ea , quae producuntur in initantibus, non potest et se alteratio continua:s vero nihil producitur in instantibus: ergo quiescit in eis mobile,motusque interrumpetur,& discontinuabitur. Tertio,de solo motu intensionis sic probatur; quia qualitas contraria secundum omnes gradus intensionis expellitur simul, aut in instanti a subiecto: ergo tota qualitas, per quam expellittu secundum omnes gradus intensionis, simul introducituris eodem subiecto ;& iaeo non per motum intensionis succes.suum, vel continuum. Probatur antecedens, quia octo gradus frigoris, quos habet aqua , sunt eiusdem speciei, atque etiam idem numero , & ex consequenti sunt prorsus eiusdem Tationis: ergo non est maior ratio ob quam unus eorum prius expellatur, quam alter ; quare vel nullus expellitur, vel omnes simul sed expelluntur per introductionem caloris: ergo Omnes etiam gradus caloris simul introducentur,& non successive per

motum continuum.

II 3 Tertia opinio asserit alterationem semper esse successivam, atque contipuam, siue secundum extensionem , siue secundum intensionem accipiatur Haec est communis, quam sequuntur omnes fere interpretes Aristot. i. 3c s. lib. Phys locis inferius citandis;atque etiam cap. .huius lib.& est vera,& tenenda,nam primo colligitur euidenter ex principiis eiusdem Arist.qui tria docet de motu. Primum est, motum proprie dictum, ut distinguitur a mutatione tres tantum habere species , nempe alterationem, augmentationem,& lationem. Ita habetur s.lib. Phyctext. 38. his verbis: Relinquitur secundum qualitatem, is quantitatem , ct ubi, motum esse siolum, Secindo docet omyem motum proprie dictum esse continuum, text. 39. his verbis: Luoniam autem continuus omnis motus est, ct pliciter quidem

. , unum,

98쪽

Cap. IIII. Tract. III. Qist. II. 8

Unum , continuum esse , necesse est. QAod confirmat text. I. ubi agens de unitate nuinerica motus allerit,motum esse unum numero, si sit continuus ; continuum vero esse, si fiat tempore continuo , si autem interrumpatur tempus,& mobile cilii Iar,& post aliquod tempus moueatur, non cite iam eumdem numero motum , sedilium numero distinctuna. Ex quibus hoe argumentum euidens colligitur ; omnis motus apud Aristotelem est continuus, de fit tempore continuo ; feci alteratio tam secundum extensionem, quam secundum intensionem cit proprie motus ι ergo utroque modo est continua. Tertio asserit quod sicut in instantibus non est tempus, nec in punctis magnitudo sed haec,& illud habent partes diuisibiles in ilifinitum, Mneutrum componitur ex indivisibilibus , ita etiam incitus non

est in instanti,neque componitur ex indivisibilibus, sed ex par tibus continuis,diuilibilibus in infinitum. s. lib. Phys. his verbis : Eiusdem rationis es,inmagnιtu imm , er tem - , is motum ex in ιui RiIJm componi , ct diuidi in indivisibilia, aut nullum. Ex quo aliud argumentum non minus euiaens colligitur aduersus prisam , & secundam opinionem hoc modormotus secundum Aristotelem non fit in instantibus temporis, sed in partibus eius continuis , neque componitur ex indit sibilibus: sed alteratio tant secundum extensionena, quam secun dum intensionem est vere,& propriὸ motus:ergo falsa est utraque opinio,quae asserit fieri in initantibus temporis, & non in

sartibus eius;fieri etiam modo indivisibili per minima,cx quius componitur.

Probatur deinde ratione utramque opinionem esse salsam: it4i primo , quia si agens approximatum passo in instanti producit

minimum caloris, aut tempore statim sequenti agit, aut non: non agere repugnat, quia ab agente approximato naturaliter

emanat actior nec potest afferri alia ratio ad probandum,quod in instanti producat minimum qualitatis , nisi quia virtutem agendi habet passo approximatam : qua ratione ergo dicitur agere in instanti. probatur euidenter agere tempore statim sequenti : si vero agit ; ergo aliquid producit circa passum. Prois batur euidenter consequentia, quia non potest dari actio sine termino producto, seὸ nihil potest produccre praeter qualita tem: ergo falsum est, quod in tempore non ctur alteratio, quae non est aliud, quam productio qualitatis. Sed dicunt age-rc quidem tempore sequenti, & producere qualitatem , non

eamdem circa quam versatur alteratio, sed aliam,quae ei quasi dispositio subiecti ad illam ut si agens sit ignis, non producit tempore sequeuti calorem,sed raritatem quand. a dii ponenteni

99쪽

88 Lib. I. et e teneratione ct corrupi.

lignum ad recipiendum aliud minimum caloris in instanti terriminatiuo eiusdem temporis. Hoc tamen fallum est, & argumento non satisfacit. Probo esse sal um , quia vel ignis simul producit utramque qualitatem, nempe calorem, & raritatem3 Cum per utramque qualitatem in te exiitentem naturaliter operetur,vel si aliquam producit prius,haec erit calor,quia fortior est calor ignis, & maioris: activitatis ad agendum . quam

raritas , ergo prius producet calorem,quam raritatem in aqua.

Et si dixeris ex parte sui verum esse, sed ex parte subiecti necesse est praecedere raritatem illud disponente ad recipiendum

calorem. Probatur hoc este falsum , & eontra experientiam, quia aqua inclusa in vase vitreo undique clauso calefit a Sole, vul igne , & non rarefit, quia statim plenum vas confringeretur : ergo producitur calor per alterationem sine raritate praeuia;quare salsum est,quod raritas sit dispositio necellaria ad c

Iorem , & consequenter , quod ignis tempore statim sequente producat raritatem disponentem, & non calorem. Quod vero non satisfaciat argumento, etiam si verum ellet, raritotem in tempore producere,ita probo. Raritas est ' usi itas qKaedam, ut docet expresse Arith.multis locis,& concedit utraque opinio dc est qualitas habens contrarium, nempe densitalcm , ergo productio raritatis est propria alteratio facta in tempore intermedio,& non in inllantibus,nec per minima modo indivisibili: sed vere continua, sic iit tempus, in quo fit. Haec igitur solutio non solum argumentum non soluit, sed ex ea probatur falsam esse utramque opinionem,'ubd alteratio non sit eo tinua. Iis Secunda ratio procedit de illuminatione , quae licet non sit propria alterario, quis lux non habet contrarium,nec per se sit successua, hoc tamen habet per accidens, quia luminosum approximatur corpori opaco per motum loealem successivum,ut patet in Sola illuminante litie emispherium: ab ea itaque tale argumentum desiimitur. Agens naturale quo propinquius

est passo , sortius agit in ipsum : ergo quo Sol propinquior fit

per motum localem huic emispherio, intensius illud illumianat et quod etiam est experientia notum,cum coni et meridiano tempore intensitis producere lumen,quam matutino: sed motus localis Solis est successivus,& continuus ut fatentur aduersari jet ergo approximatur agens passis motu succestiuo, atque continuo:vnde sequitur illuminationem esse succestiuam,atque continuam, & a sortiori alterationem propriam, quae ver atur in ter qualitates contrarias, quia resistentia eontrari j non potest in momento, aut simul superari, sed iuccessiue , & continue.

Nec potest ulla ratio probabilis afferri propter quam Sol pyroxi

100쪽

Cap. IIII. Trast. III. II. 89

approximatus aeri, eum non illuminet tempore intermedio, necesiario concedendum est agens naturale eo tcmpore,

quo approximatum est passis, nihil in ipsum agere: cum non habeat locum in illeminatione dispositio raritatis,ad eam minime requisitana.

Ad primum testimonium Aristot. hae distinctione respondeo,in duplici sensu potest dici motus continuus. Primus sensus est,quod nunquam interrumpatur,sed sine principio, & fine tendat mobile, vel saltem a puncto in quo incipit, ine ulla i

terruptione temporis moueatur, atque etiam sine ullo termino,in quo quiescat. Secundus sensus est,quod licet motus non semper duret, sed aliquando interiumpatur per quietem, eo tamen tempore , quo fit, continue fiat, & non in instantibus temporis, sed in partibus eius continuis. Aristoteles ergo loco citato in argumento de solo primo modo continuitatis Io-quebatur intendens probare corpora non esse in continuo -- tu , hoc est, non semper moueri , sed aliquando interrumpere motum aduersus quosdam antiquiores Philosophos; & in e dem sensu alteruit, quod qui dicit atrerationem fieri continuti aduersatur valde manifestis ; cum experientia constet aliquando interrumpi. Quod verissimum est, sed non tollit esse continuam in secundo sensu, nam continue fieri eo tempore, quo durat,omni motui proprie sumpto necessarid c5uenit,ut idem-met Aristoteles locis pro nostra sententia citatis expresse docet, in quibus eumdem lentum tenet,non primum. secandum testimonium nihil probat contra nostram sen- 1 tentiam, nam in omni motu a contrario in contrarium reperitur prodinatio unius qualitatis,& corruptio alterius,ut in cal

factione productio caloris,& corruptio si istoria, quas dicimus

esse continuas in se,non iucee sic, lioc eli, quamlibet esse continuam per proprias partes aliquo modo copulatas, non tamen esse eontinuam cum alia ; ita ut calefactio continuetur cum corruptione frigoris, hoc enim bene probatur repugnare ex

verbis Aristotelis, in quibus non negatur propria continuatio cuiussi bet morus persuas partes & indivisibilia. Ad primum argumentum, negandum est, quod in instantibus temporis producantur partes qualitatis intensionis,vel extensionis,quia sicut in instanti non datur alteratio,nce morus,

ita nee producitur pars qualitatis ; sed licet non producatur pars in instanti, verum est in eo esse productam per parrem motus praecedentem , & cum instantia sint actu infinita, videtur adhuc probare argumentum quod infinita qualitas producatur secundum intensionem. & exlcnsionem, si alteratio

SEARCH

MENU NAVIGATION