장음표시 사용
131쪽
rro Lib. L. Degeneratione γ cor t.
, additum entitati,ut virtus calefaciendi in calore non est aliud, quam entitas ipsius caloris: ergo maior virtus agendi est maior entitas qualitatis; sed qualitas intensa habet maiorem vise tutem agendi, quam rem illa: cum producat effectus persectiores, ut patet in calore intenso ; ergo habet plus eluitatis addi tum per intensionem, quare fiet intensio per additionem nouae entitatis,& gradus. Secundo,quia magis esse radicatam in su tecto qualitatem per intensionem est magis , aut fortius , vel firmius ei inhaerere: ergo extentio sit per additionem alicuius
realis pertinentis ad inhaerentiam qualitatis in subiecto; sed repugnat fieri additionem ex parte inhaerentiae , quin fiat peradditionem ex parte naturae,& entitatis eiusdem qualitatis aergo fit per additionem nouae en ritatis. Probatur minor,quia in-naerentia actualis accidetis pro manat naturaliter a natura eius,
sicut subsistentia substantiae ab eius natura ergo repugnat qualitatem perfectius inhaerere subiecto quin sit perfectior seca dum naturam, & entitateIn. Et coni luenter repugnabit fieri intensionem per maiorem radicationem in subiecto, quin fluetiam per additionem nouae entitatis, vel gradus. Terti quia si qualitas intensa,& remissa solum differunt per maiorem radicationem in subiecto, sequitur quod si separentur a subiecto per diuinam potentiam, non erunt distinctae ullo modo, quod patet esse salium. Probatur consequentia, quia separatata subiecto non possunt retinere modum actualis inhaeucinis, vel x dicationis. Et si respondeas adhuc ei se diuersas, quia intensa est apta perfectius inhaerere subiecto, vel magis radicari in eo, quam apti trudinem non habet rem illa. Contra hoc est, quod talis aptitudo est realis; ergo est entitas realis, quare differuntiam in entitate reali, & non in solo modo maioris radicatio- . 1 3 nis. Probatur tandem, nam si per intensionem non produciturentitas qualitatis, sed totus modus maioris rad: cationis,sequitur numquam produci qualitatem, sed modum tantum, & ideo
qualitatem nihil esse praeter modum, quod patet esse falsum Ad probandam consequentiam praestippono id , quod tota fere schola sequitur,& inserius probabitiir, videlicet non dari minimam intensionem qualitatis iactam per mutationem insta tan eam, sed intensionem esse motum ita successivum , sicut la- , tionem, & alterationem non luabentem primum mutatum esse, nec primam partem e parte prinspij: sed ante quodlibet
mutatum esse dari partem motus , α ante quamlibet partem motus dari mutatum esse, ut docuit expresse Aristoteles s. lib. Physie. & nos ibidem ostendimus. Hoc supposito, probatur, cor sequentia hoc modo. Productio qualitatis,& intensio eius
132쪽
Cap. IIII. Tract. III. V. I 2 t
ut incipiunt cum sint idem motus realis: & cum sit per se successivus, sicut non datur prima pars, aut primum mutatum esse productionis , sic neque intensionis; sed ter intensionem non producitur qualitas secundum entitatem,led solum secundum modum maioris radicationis: ergo numquam datur productio eius. Probatur consequentia,quia non δatur productio Iealis, quae non sit realis intensio; seὸ per realem intensionem non producitur entitas qualitatis,sed solus modus: ergo numquam producitur entitas qualitatis. Et hi respondeas eumdemis e motum realem prodinionis, & intensionis, sed ut priauctio est,terminatur ad qualitatem secundum entitatem, ut intensio vero ad eamdem qualitatem sub modo maioris radic tionis. Contra hoc sic arguo ; per alterationem , ut productio est,producitur entitas qualitatis,sed alteratio, ut est productio, est etiam motus per se successivus;ergo ut talis habet partes,in quibus producetur clatitas qualitatis, & ita singulis partibus alterationis correspondebunt partes qualitatis, nani motus, α terminus eodem Aodo diuiduntur : sed posterior pars perficit priorem , cum producat nouam partem qualitatis secundum . entitatem circa eamdem partem subiecti supra priorem produ- 'ctam per priorem partem eiusdem alterationis:ergo posterior pars est intensio respectu prioris;quare per intensionem prodincitur qualitas secundum entitatem, & non tantum secundum .
Probata iam veritate nostrat sententiae , restat probandum, I squod non sic ullo. imodo contra D. Thomma, quod probo primo, quia qualitatem intendi per maiorem radicationem in subiecto,& non per pdditionem gradus,ut asserit,multis modix ex ponitur a diseipuIis eius,sed omnes expositiones reducuntur ad duas,& utraque est contra D.Thomam,& in se salsa; ergo non est ei attribuenda,sed intelligendum, quod oppositum senserit, nempe intensionem fieri per productionem nouae partis entitatiuae caloris;& Ieddenda est ratio propter quam in inodo loquendi id videatur negare. Prima ergo expositio est,quod dum asserit D Tho iotensonem fieri .pex maiorem radicationem in subiecto idem sit apud ipsum magis radicari qualitatem in subiecto,quod firmius,atque tenacius et inlittere ad similitudine arboris, quae tunc dicitur magis radicari,quando prosindi res radices in terram emittit;profundiores vcro radices emittit
qualitas intensian subiecto,& ideo magis in eo radicatu quia magis complet potentiam eius,magis illiid actuat,magisque illud sibi subi it t& ut elarius dicatur magis educitur de potentia eius, magisque in eo pessicitur per informatione pei sectiore,
133쪽
tri Lib. I. Degenerimone 6, corrupi.
non quia aliquid nouum habeat pertinens ad essentiam,vel en litate propriam, sed quia persectius terminat potentiam subiecti,dum habet intensionem ut tria, quam dum habebat intensionem ut duo,& du remittitur, nihil entitatis eius corrumpi tur, sed sola terminatio ut tria,& producitur de nouo termin vio,ut duo.Ita Bahez ubi supra,& Caiet.ex Solarinate, Iauel. 8.i Metaph.q. 6.Sed haec expositio expresse est contra D.Thomam
in I .dist. IT.q. t. art. I. in quaestione de virtutibus.art. II.& 2.2q. 24.art. .ad 3 .ubi ita est: midam dixerunt charit/uem non augeri sicundum essentiam,sed solum secundum radicationem insu tecto ; sed hi propriam vocem ignorarunt; eum enim accidens sit,
eius esse est inesse. Vnde nihil est aliud ipsam seiundam Usentiam
augeri, quλm eam magis inesse subiecto , quod est eam magis ra- dieari in subiecto. Vimiliter etiam in ipsa essentialiter est virtu/ordinata. ad acyum: unde idem est ipsam augeri secundum essen itam, ct ipsam habere essicarum ad producendum feru nitoris di Dctibnis actum, auge ire go essentiali,er, non quidem isa , ut esse ine;piat, aut esse desinat in subiectosed ita. quod magis, ae magis in Iso subiecto esse incipiat. Haee D. Thomas. Gibus expresse doce veharitatem, & qualitates alias duobus modus augeri , veIt quod idem est) intendi, primo quidem secundum essentiam, non quidem it, , ut nouum aliquod praedicatum essentiale eis proueniat 'per intensionem, hoc enim impossibile est, quia
addito praedicato essentiali mutaretur essentia, atque species; sed ita, ut entitas, vel substantia augeatur. Augeri autem substantiam, & entitarem eius, sine aliqua' substantia , aut enti rate partiali noua patet esse impostibile : ergo ex men e D. Thomae noua entitas qualitatis producitur per intensionem. Secundo augetur per maiorem radicationem in subiecto sun
datam in maiori, ac noua entitate, quia impossibile est velam probaui magis radicari in subiecto sine noua entitat: superaddita; ergo contra D.Thomam loquuntur praedicti eius discipuli asserentes, qualitatem non intendi primo modo suaselum secundo per maiorem radicationem in iubiecto ; dc --cem intensipnis videntur ignorare, ut asserit D Thom. Sed eveisdem verbis eius colligitur hard ratio. P qua probatur falsa, qualitas intensia habet maiorem virtutem ad operandum quam remissa, ut patet in calore ut quatuor magis urente, quam calor, ut unum : sed virtus operandi non est aliud , quam entitas eius, vel essentia; ergo plus entitatis habet aduenientis ci per
Propterea asserit secunda expositio aliorum Thom istarum negari non posse, quod qualitas intendatur , sed dum cssentiam s
134쪽
tlam,ita ut noua ei pret ueniat entitas per intensionem, non tamen distinista realiter ab entitate,quam habebat, dum erat remisia, sed sola ratione. Et quia additio unius ad alterum prinsupponit distinctionem realem eorum, ideo negauit D. Thomas intensionem fieri per additionem unius partis, vel gradus ad alterum. Sed haec etiam expositio est non minus contraria verbis D.Thomae,nec minus false,quam praecedens. Probatur, quia D. Thomas probauit qualitatem intendi secundum sub-uantiam, quia qualitas intensia habet maiorem virtutem Operandi, per quam producit persectiores operationes ; sed virtus operandi est ipsemet subitantia, vel entitas eius,ergo habet maiorem entitatem , & eam habet ante operationem intellectus, quia ante operationem intellectus perfectiores producit operationes,& effectus:ergo distinctam realiter a priori,quam habebat, dum erat remissa. Probatur consequentia, quia ea, quorum unum est maius altero ante operationem intellectus
realiter distinguuntur. Est ergo praedicta expositio contra D. t Thomam,& etiam falsa. Mens igitur D. Thomae satis elara est ; qualitatem non intendi per lotam radicationem maiorem in subiecto, sed quia noua entitas ei aduenit,& ex eo,quod intenditur secundum e litatem, fit ut intendatur per maiorem radicationem in subi Eho, ut docuit express 3 idem Doctor sanctus, quia eius esse est inesse subiecto , & entitas eius est esse aliquid subiecti, quare non posset magis radicari in eo, nee magis illud actuare, aut fortius ei inhaerere , seu perfectius terminare potentiam eius, magisque illud sibi subiicere, & actuare, perrectiusve' in x- .mare,nisi plus entitatis per intensionem ei adueniret. Vnde s quitur non disterre Scotin& alios quorum sententiam sequu-.ti sumus) a D.Thoma in re ipsa, sed solum in modo loquendi, quia D.Tho.noluit uti verbo, additionis, nec dicere, quod per additionem unius entitatis , vel unius gradus ad alterum fiat intensio , sed solum dixit fieri per maiorem redicationem in
subiecto, cuius rationem reddit 1. a. q. 24. art. . in principio,
nam additio inquit) unius ad alterum proprie loquendo
praesupponit distinctionem utriusque, aut in re existentem,aut saltem praeintellectam ; & ideo si dicatur intensionem fieri per additionem gradus ad gradum,videretur significari, quod per
additionem unius formae ad alteram fiat, specie, vel numero ab ea distinctam , quod patet esse falsum. Et hoc quidem pecu Iiare est in intensione formarum, nam in extensione earum fatis clarum est non esse distinctam formam,qu. e additur,sed solum partialiter;per continuationem vero partium subiecti fieri.
135쪽
unam,& similiter in a mento quantitatis, sed in intensione cum fiat circa eamdem partem subiecti, dissicilius intelligitur continuatio gradus,vel partis aduenientis cum praeexistenti, Mideo si dicatur unam addi alteri, videtur nificari distinctio formarum, proprius autem dicitur magis perfici qualitatem, vel magis radicari in subiecto per intestonem, quia hoc verbo clarius significatur unitas formae,per intensionem perfectie, Mintensio proprius dicitur noua eductio formae, quam additio.
Caeteri vero authores ad rem solum attendentes verbo additionis utuntur satis esse intelligentes,ut pars vel gradus quali-.tatis producta per intensionem partialiter dii inguatur ab
altero, & per continuationem efficiat cum eo unam numero
formam, licet continuatio ipsa non ita dissicile intelligatur. , Omnes tamen idem prorsus sentiunt. t Ix Solum restat argumenta aliarum opinionum soluere , & ad primum Durandi distinguenda est maior,quod morus versatur inter terminos contrarios nam duplex est c6trarietas, propria,& impropria;illa versatur inter qualitates contrarias , quae ab eodem subiecto se expellunt secundum proprias entitates,quia
per eas opponuntur,ut calor,& frigus. Contrarietas vero impropria,est,quaecumque repugnantia, vel incompoisibilitas secundum aliquam rationem,& hqc sufficit ad proprium motum si sit positiva,& eum latitudine successive,& non simul percur, renda,ut patet in motu locali,& motu augmentationis,in qui bus sufficit talis ineompos ibilitas terminorum,ut mobile non pollit unum assequi,nisi relinquendo alterum mon enim potest corpus simul esse sub maiori,& minori quantitate, nec tender ad adquirendam unam praesentiam, nisi relinquendo alteram; . nec est necessarium ut termini hoc modo contrari j se expellat, nisi ratione incompossibilitatis,quam habent, ita ut si incompossibiles sint secundum proprias entitates,hoc modo se expeliant;si vero sollina secundum aliquem modum,satis est ratione illius, di primo modo se habent termini alterationis primar,
quae versatur inter qualitates proprie contrarias , atque etiam termini motus localis,& ideo secundam proprias entitates se expellunt.Termini vero augmentationis , δc intensiouis se ha bent secundo modo, quia maior, & minor quantitas , atque etiam qualitas intensa,& remissa non opponuntur, nec sunt incompossibiles secudam proprias eatitates,ut calor intentus, de remissis, sed ibium secundum modos intensionis, & remissionis,& eodem modo maior , & minor quantitas, quia remissa qualitas ut talis dicit quandam negationem intensionis, non
ita,ut remissio sit pura negatio, sed quia imperfectus quidam
136쪽
Cap. LIIL Tractat. III. .. V. Ias
modus est includens negationem persectionis,quam dicit intensio. Hoc supposito neganda est minor eiusdem argumenti, quod intensa qualitas debeat expellere remissam secundumentitatem eius , sed satis est eam expellere secundum modum remissionis imperfectum, ratione cuius sunt incompossibiles,
quod euidenter probatur in augmentatione, quae verus motus tamen maior quantitas, quae est terminus ad quem non expellit minorem,quae est terminus a quo, nisi secundum modum imperfectum minoris, ratione cuius sunt incompossibiles.
Ad secundum concedendum est primum anteeedens, quod F3 agens intendens qualitatem in subiecto,aliquid formae prod cit novum,atque distinctum a gradu eiusdem formae remissae, & eiusdem speciei,nam secundus gradus ealoris eiusdem speciei est cum primo. Sed neganda est consequentia, quod non possint simul permanere in eodem subiecto. Et dum rursus dicitur duas formas absolutas eiu dem speciei non posse simul esse in eodem subiecto, absolute debet concedi, quia non appellantur duae formae eiusdem speciei,nis totales uni,& disti
chae numero. Primus autem,& secundus gradus caloris ei superueniens per intensionem non sunt duae se ae absolute loquendo,quia no unt totales,& numero distinctae,sed sunt potius partes eludem formae totalis, quam componunt integraliter per c5tinuationem, sicut pes,& manus non sunt duae sub
stantiae absolute Φoquendo, sed potius duae partes eiusdem se
stantiae eam integraliter componentesIet continuationem
Physicam. Vnde sequitur permanere posse primum, & secundum gradum caloris in eadem parte Habiecti, quia non distinis mutur numero,nisi partiali & essicivi eamde numero formam totalem,quamuis multa accidentia totalia,& absoluta eiusdem speeiei non possint esse simul in eodem subiecto,non ergo prostbat argumentum Durandi quod secundus gradus caloris de
Ad argumetum secundae opinionis distinguenda est minor, quod adueniente persectiori inhaerentia accidentis in subiecto corrumpenda sit imperfecta;na si intelligatur corrumpendam esse secundum entitatem,salsum est, quia secundum entitates non sunt incompossibiles, sed solum debet eorrupi secundum modum imperfectionis, ut dictum est de entitate, vel essentia qualitatis remissae. Testimonium autem Aristotelis adductum pro tertia opinione apparentem quamdam dissicultatem habet , si solum in
137쪽
116 L ib. I. De generatione ct corrupi. .
verborum est secandum expositionem D.Thomae, de aliorum, quod sicut corpus fit calidum ex frigido,non ex eo, quod noua aliqua materia,vel corpus frigidtura ei superueniat sed quia calor educitur de potentia ei uidem corporis, in quo prius erat frigus;eodem modo corpus calidum fit magis calidum, nullo alio corpore calido ei adueniente de nouo , sed ex eo solum, quod calor magis educitur de potentia eiusdem corporis, Mideo perseditus participatur ab eodem secundum easde paries,
in quo proprie consistit intensio eiusdem caloris. 4 Ad primum argumentum concedenda est illa os antecedentis,quod in intensione fit additio secundum essentiam, sed quod essentia non possit suscipere additionem,distinguendum . est,quia essentia duo dicit, nempe essentialia praedicata, quae
eonstituunt rem in genere,& specie,ac praedicamento, ut cal rem esse qualitatem passibilem talis speciei, dicit praeterea entitatem realem extra causas,in qua fundantur talia praedicata,& ratione praedicatorum essentialium non potest suscipere a ditionem,quia consistit hoc modo in indivisibili, nam tot habet praedicara essentialia,& talem differentiam athomam, ut si ei addatur aliud,vel alia disserenita,mutetur essentia in aliam, sicut numerus variatur addita unitate, & ideo in hoc sensu di- xit Aristoteles species esse sicut numeros. hoc etiam, sensu non intenditur qualitas, nec fit ei additio secundum essen- . tiam, sed bene secundum entitatem,in qua fundantur praedicata essentialia: quia sicut animali,dum auge μ , additur noua substatia,& ideo verum est,quod plus substantiae habeat, quam prius: eodem modo additur qualitati per intensionem noua
entitas, cui conueniunt eadem praedicata essentialia , ut calori
nouus calor ,& hoc est intendi qualitatem secundum essentiam; ex quo patet non seqiti,qtiod qualitas intensa sit alterius speciei a remissa,quia licet plus habeat entitatis,eadem tamen euentialia praedicata habet;& ideo eamdem speciem,ac prius. Ad secundum neganda est maior secundum utramque partem, videliaet quod gradus adueniens per intensionem distinguatur specie,vel numero a praeexistenti, quia nec habet aliam essentiam specificam , nec est alia forma numero distincta ab eo , sed per continuationem si ex utroque eadem forma n mero, nam ut docet Aristoteles s.lib. Phyc unum continuum,& unum numero idem sunt; solum ergo potest distingui numero partiali a gradu praeexisteti, sicut distinguuntur numero partiali diuersae partes lubstantiae,ut manus,& caput quia sicut ex his integratur eadem numero substantia totalis, ita ex distinctis gradibus caloris tamquam ex partibus integrantibus
138쪽
Cap. IIII. Tro. III. crast. V. 11
componitur eadem forma totalis numerica caloris.
Did tandem sentiat D.Thomas, non solum diximus, sed
probauimus,nihil sentire contrarium,sed idem prorsus, nempe qualitatem non solum intendi per maiorem radicationem in subiecto,sed etiam secundum estentiam, ita ut aliquid ellentiae nouum producatur,& coniungatur qualitati praeexisteti, modo tamen loquendi additionis utendum non esie;sed solum mai
ris radicationis, ne significetur distinctio sormarum eiusdem speciei in eadem parte subiccti. Seo contra hoc videtur esse id,quod saepe docet D.Thomas, i s squalitatem,vel formam separatam a subiecto,non posse intendi,vel remitti. Idque Arattoteles docere videtur in praedicamentis capite de qualitate dicens, qualitatem in concreto suscipere magis, ramus, non in abstracto, ut iustum dicitur magis,vel minii; iuitum,iustitia vcro non . Ex quibus hoc argumentum desumitur. Ea, quae conlieniunt qualitati secundum
essentiam, dicuntur de ea in abstracto,ut de albedine, quod sit qualitas talis speciei: quae vero conueniunt ei,ut inhaeret subiecto dicuntur in concreto , ut disgregare visum de albo;si ergo qualitas in abstracto non suscipit intensionem, sed sol sim in concrcto:ergo non intenditur iucundum essentiam, sed solum, ut est in subiecto, Sc ideo non per additionem gradus ad gradum,sed solum per maiorem radicatione in subiecto ex mente Aristotelis,&D.Thomae. Huic argumento respondendum est: ex doctrina eiusdem D.Thom. I. 2. quaest s3. arti c. 2.ad 3. ubi ait accidens quocumque modo significatum , hoc est, siue in concreto, siue in abstracto diccre ordinem ad subiectum:diuer- uersa tamen ratione , nam significatum in abstracto dicit ordinem ad subiectum, ut incipientem ab ipsomet accidenti,& terminatum ad subiectum solum ata ratione concreti, sicut
caeterae formae. etiam substantiales in abstracto , significatae,&ideo dicimus albedinem esse,qua aliquid est album,sicut dicimus humanitatem elle, qua aliquid est homo. Vnde in definitione accidentis in abstracto significati non ponitur subiectu tamquam prima pars, quae est genus, sed tamquam secunda, quae est differentia , quia significatur tamquam terminus habitudinis eius. Signi kcatum vero in concreto dicit quidem eumdem ordinem ad subiectum , sed ut incipientem ab ipsbsubiecto,& terminatum in idem accidens. Dicimus enim si- .mum esse nasum curuum; vel album esse corpus astectum albedine.Εt ideo in definitione concreti ponitur subiectum pio genere, quae est prima pars definitionis, sicut quodvis aliud concretum ponitur in definitione sui abstracti. Ex quibus sequitur
139쪽
r 28 Lib. I. Pegeneratione est cormpl.
sequitur ait D.Thomas ) quod quae conueniunt aecidenti ratione subiecti solum ei attribuuntur,ut significato in concreto, non in absti acto;& talis est intensio , & remissio , quae conueniunt accidenti secundum essentiam quidem,sed praeci se, ut est aliquid subiecti de potentia eius eductum, & hoc modo significatur accidens secundum propriam rationem accidentis. In abstracto vero non tam significatur ut accidens,quam per modum subitantiae,& ideo intenditur eius essentia, in quantum magis actuat subiectum, & magis illud perficit, quod constati non posse habere,nisi per eductionem nouae partis, vel gradus de potentia eiusdem subiecti,nam de essentia accidentis, ut i Iis est esse aliquid subiecti,vel substantiae. Et haec est ratio propter quam non attribuuntur qualitati intensio, & remissio, ut signincatae in abstracto,sed in concreto : quod adeo verum est, ut si per impossibile qualitas esset forma sua natura separata a subiecto,non posset ullo modo intendi vel remitti; & ratio est manifesta, quia tunc non esset accidenssed substantia, cui repugnat sulcipere magis & minus. Nihilominus intensa qualitas separata a subielio per diuinam potentiam retinebit eamdem intensionem , quam tamen non potest naturaliter accipere,nisi in subiecto,& per m iorem raὸicationem in eo, supernaturaliter vero posset produci a Deo extra subiectum cum tota sua intensione, per unieam ereationem si eum tota simul produccretur,vel per plureS,si diuersis temporibus, vel instat tibus producerentur di uersi gradus eius. Et haec etiam distinctio D Thomet explicat sensum verborum Aristotelis,quamuis non sint ab eo scripta ex mente propria, sed referente senten-xiam aliorum,ut legenti siet per se manifestum.
omnesgraditi intensionis eiusdem qualitatis sint omninosimiles,er eiu dem perfectionis, vel diuerse, aut dis miles, atque essentialiter suboriunati'EX qnaestione praecedente habemus, qualitatem producibilem per intensionem habete plures gradus,vel partes in sua entitate, ex quibus unitis per continuationem indivisibiliuna tamquam ex partibua integrantibus componitur una
140쪽
numero forma habens totam latitudinem gradualem ex eis resultantem, ut calor ignis, quem vocamus ut octo, componitur ex octo gradibus tanquam ex partibus integrantibus suam latitudinem,& aliquotis quidem, seu aequalibus, nam quilibet gradus , & tota ipsa qualitas secundum latitudinem intensionis est diuisibilis in infinitas partes proportionales ad similitudinem quantitatis, quae in partes aequales finitas suae extensionis diuiditur, & in infinitas proportionales. Quo supposito quaerit titulus quaestionis, an sicut partes quantitatis, ut lineae, vel superficiei, non solum sunt eiusdem speciei, sedetiam eiusdem rationis indiuidualis, ut omnes palmi, nec unus subordinatur alteri, aut illum necessario praesupponit, sed naturaliter potest ab eo separari, ita se habeant gradus eiusdem caloris intens, a primo usque ad octauum,vel aliquo modo sint dissimiles in ratione indiuiduali partiali, & diuersae perscistionis, naturaliterque subordinati, ita ut secundus sit persectior indiuidualiter primo, eumque necessario pretes ponat, nec possit produci in subiecto, in quo non praesupponatur ille productus, & secundum hanc subordinationem naturalem omnem eius persectionem eminenter contineat , sicque
de tertio respectu secundi, & primi usque ad octauum. Quaestio sane disiicilis,& solum inter iuniores interpretes Aristote.
Circa quam prima opinio tenet gradus intensionis eiusdem qualitatis a primo usque ad octavum dissimiles esse modo exisplicato, ita sentiunt plures. Probant multis argumentis ad imis possibile ducentibus, quae ideo sub hoc uno possimi comprehendi. Si gradus intensionis essent omnino similes nullam habentes subordinationem , sequitur primo intensionem posse procedere in infinitum; ita ut eadem qualitas numero possit habere gradus intensionis actu infinitos. Probatur consequentia, quia si sunt omnino similes, non est disicilius producere
secundum , quam primum , nec tertium , quam secundum , &se de caeteris : ergo quodlibet agens quantumcumque remirusum poterit producere quemlibet gradum caloris, & ab uno
quoque poterunt produci gradus infiniti , quia postquam produxit unum, potest producere alterum in infinitum, cum non postulet maiorem virtutem in agente unus gradus, quam alter,
eo ipso, quod non habet maiorem perfectionem. secundo sequitur , posse aliquid agere vltra suam persectionem , quod
patet esse falsum. Probatur consequentia, quia calor , Ut unum